장음표시 사용
371쪽
visae explanando sententias. Itaque quantumlibet quis praefationem laceret hujus Epiliolae, quae sortὸ sola falsantis est, illius tamen calumniarum tenebris involvere non valet charitatem, si Theodoretus hortando Nestorium, qualiter ad Ecclesiam revocaret Alexandrum , oblique ipsit Nestorio monstrare cupivit, quia&semetipsum debuit Ecclesiae reddere poenitendo.
372쪽
'sola, inquit , Meletii ad Deo Amicissimum Epipvum Alexandrum, quastriast, quod hi quidem, qui traης ex secunda cilicia, communicamerint, alii mero cilices Isauris iliter Int transgressi, quae pie iudica erantes . GR xi a Domino Deo , qui per singula generationes elegit eos, qui protegunt veritatem, ut quae perire periclitatur in plurimis, in paucis ejus tuitione ferverur , demonstrationem donans per ista plenissimam,ed quod impossibile fit omnino eon*irationem mali hujus ex toto exterminium fieri. Manet vero in paucis testimonium , quod haec Deo sint placita , etsi omnes pariter ad contraria studia convertantur. Gratias autem Domino Dco, qui haec semper quidem ad munimen, pietatis dispensat, 8c nunc 'verb tuam Sanctitatem adsimile pro nobis obsequium, ut dum periclitetur pietas in omnium Voluntate , apud Religiositatem tuam maneat Musterium veritatis. Verumtamen Hum;litalcm nostram similibus Paulo illi Beato ad tuam verbis uti Sanctitatem convenit, & dicere et omnes nos Cilices reliquerunt, prasens faculum diligentes , ct abierunt unus-quisque post cor suum. Magis autem tuam quidem Sanctitatem valde ista dicere Monvenit , quae & ante hoc aliis praefulgebat , quando videbantur defencere pietatem; & nunc in universam terram sola praefulget. Nos autom tum frates convenit reddere omnium Domino Deo , qui reliquit nobis tempore Christianorum pen riae S cerdotem, S cunctorum simul honorem solitudinis Sum- mitatem , & Basim, & Robur, & Fundamentum , tuam Sartistita tem , ut nulla cxurgente tempestate turbemur. Qui & laoc prae stet, ut usque ad finem nobis tua Sanctitas constet. Est enim Do-X X minias
373쪽
minus omnium, quo perficiat, ad confusionem quidem uniuscujusque ruentium , & ad munitionem permanentium : Si tamen adhuc aliquis est relictus. Sicut enim Video , Sacerdotum nullus remansit ubique, nisi tua Sanctitas. Sed dignare , quaeso, & pro Humilitate nostra orationes facere c8nsuetas , ut digna. effici tur omni , qua dignum est, Voluptate tentationes sufferre pro
Irenaeus continuo interposuit, inquiens pro eo qui composui μ'
Sapienter quidem Deo Amabilis ille Sacerdos Epia
stolam intimavit liuic magno veritatis Athletae.. Erant vero omni Verbo superiores ejus merito' rum divitiae,& pietatis desiderium. Omnia enim quae praesentis sunt saeculi damnum putabat, ut lucrifaceret Christum , juxta vocem Pauli Apostqli, omnia postponens charitati, quam habebat , ad Deum. Vnde usque in finem perstitit incom-' motus idem pietatis Propugnator egregius a Quin immo turris Adamantina,quam tantae amicorum
simul & hostium phalanges ab testi: charitate di
videre nullatenus Valuerunt. Sed opus est in eius laudi bus immorari, dum liceat ex literis, quae sequuntur, addiscere quae pastor Cyri Theodoretus ad Antiochenum sua Epistola indicaverit , quantaque &ipse eum semper veneratione colue-- rit, qui ad VerbuS eum tales inimicitias exercebat.
374쪽
Inquit enim: Recolat Sanctitas tua in merba , ab ea olim dicta sunt nobis. inra Dominum s-kxandrum omnes pariter ferimm portamus, i ' ei importunitatem quamlibet inferri a quocum, . non ILnimus. Haec enim clara voce sic dixit. iste vero in suis literis posuit, sicut continuo videbimus. Veruntamen nos non ex his hunc Sanctum Senem miramur, per quae eum quidam vel verbis vel literis laudaverunt, sed ex confidentia circa Deum ,&pro veritate certaminibus, sicut ipsae res praedicant.
375쪽
3 8 VARIORUM P A T U MCAPUT CLXXII. .... ω
Epistoti Deo Amicis imi Episcopi Theodoreti ad Ioann Antiochenum, caussa Deo Amicissimi Episcopi
Non pur neglectum distilli ad tuam Sanctitatem literas
destinare , s ed nesciens nunc usque quid scriberem. In . suo siquidem tenore permansit Dominus meus sanctissimus, & Deo Amicissimus Episcopus Alexander, cre- dens cum summae esse justitiae. Cujus rei stratia neque amicos affatus, nequς preces admittit, sed Evangelicorum transgressionem Mandatorum deputat dispensativam condescenuonem. Quia igitur eum clare a principio , Domine , nosti, sed Sc aliam Virtutem viri expertus es , quaeso Sanctitatem tuam , ut patienter . agas , & eos qui ei tentant importuni esse , prohibeas. Hoc . enim coram veritate dico, quia & tuae Sanctitati decus plurimum providebit,nec non laetificabit ipsum, qui nullam consolationem ulla habet ex parte. Nec enim colloqui, nec scribere patitur Dilectoribus suis , nec ab eis excipere literas: Unumόue nunc habet tantummodo VOtum, ut quacumque occasione a cura liberetur. Consequens . Vero est, ut & emolliatur temporis spatio. Si verb idem ipse perstiterit, nec hine Sanctitati tuae ulla laesio erit, nec nobis, nostro- ve in commune Collegio. Quae enim per Dei gratiam docet, sunt Orthodoxa , & convenientia Ecclesiasticae fidei; perturbare cautem neque valet, neque t laturus est. Quoniam silentium tenet, Ecclesiae Pacem in nullo contaminans. Si verb ejectus. fuerit, cognoscet Sanctitas tua, quod maxima laesio indE continis .gat. Aperte siquidem diviso ex hoc Ecclesiastici Corporis fiet Constantinopoli, & in aliis plurimis urbibus, eb quod per simplicitatem nesciam .nunc nunnulli putent eum integerrimae fidei
376쪽
Defensorem. Alli vero Factis juvenilibus aggaudentes , ετ pro
pter hoc contentiones in Excedum attollere restinantes, occasio nes assumunt.
Multam vero & tuae Religiositati, ignosce mihi haec prae dolore scribenti, blasphemiam congregabit, si hoc contigerit; si- eut nihilominus id , quod prius dixi, omnem gratiam & patientiae laudem afferet. Qui enim nactus copiam ulciscendi non utitur potestate , nullis laudibus minor est. Recolat autem Sanctitas tua & illa verba, quae ab ea olim dicti si1nt nobis et Quia Dominum --xandrum cuncti pariter o Misas ct portamus ct ei quamlibet imporis. 'runitatem inferri a quocumque non Mimus. Et propter universa .la quod est commune disponens, quam quae proprii sunt decoris , prohibeas eos, qui illi infestari tentaverint. Hoc enim & plae te arbitror omnium Deo, & homines , non amicos tantum, sed& inimicos, ad laudem moVere.
Et reliqua per ordinem scripta sicut ab Ireneo sunt pysita , exequar in ,
377쪽
Domino meo per omnia Deo amici imo, sanctissimo Episcopo Melitio j I .
TUlta& diversa subinde hic diffamantur de Sanctitate . tuta, quibus exitus consonat: eo quod nobiliusque ad -- praesens Sanctitas tua totius Orbis & Catholico & Ο . I , . . IhOdo OCommunicare Conventui, ab aliquibus for-- , qui quod expedit comprehendere nequeunt, dissuasa. Nunc igitur sero tandem revigilare desidera contra versutias inimici, &omnium sanctorum Episcoporum affectum recupera , & noli ad pr eventiones 8c multiloquia tendere , quae juvare nihil possunt: Quin immbN hic & in futuro saeculo nocent. Claret enim, quod Dei providentia omnes sanari homines velit. Quom*do ergo credibile est, quoniam solam Samstitate in tuam jusserit sitis teneri
Cognoscat igitur Angelus tuus , quod Divinae literae venerint , certa quaedam contra eos , qui non obediunt, sancientes ,& contra non communicantes Sancto Universalique Concilio. Nos enim , qui semper oramus, ut nequaquam Diaboli mala praevaleant , rogavimus Deo Amicissimum Archi-Episcopum Ioannem differre , donec hae literae redderentur. Omne igitur tuae Religiositatis studium sit malas quidem cogitationes deponere,prodire vord ,& ad Antiochiam peri enire. Hoc enim multis modis fieri expedit. Si autem post has literas Sanctus Angelus tuus occurrere non Voluerit, nullus habebit ulterius unde in quoquam vituperet aut eundem Sanistissimum & Deo Amicissimum Episcopum Ioannem , aut nos ipsos , quando sub omni velocitate haec ipsa exequi caeperimus, quae a Divino Vertice sent praecepta. Si enim Divinae litterae inobedientes comprehenderint in eis , in quibus Videntur degere , uriabus , intolerabilis eis tristitia fiet. Incolumes sitis. Ad 7 a CAP.
378쪽
Domino meo ter omnia R erendisnino, o Admirandi se
o,VMagnificentissimo Tito Mesetius.
QVoni in quidem providentia Dei, sicut in. litetis ipse
praedixisti, o Admirandissime Domine mi, Omnes nomines salvare velit, constat, sed non utique Divinam voluntatem , sicut videmus, sequuntur hominum VO-luntates, quarum nos dominos faciens Deus , sicut cuique videtur , eis uti permisit, ad probandam rationalis animae vel beneVO- lentiam , vel malevolentiam circa Deum. Sic namque Cain quidem fratricidium praesumpsit, parum cogitans Divina Praecepta, Sodomitae vero ad omnes impietatum & iniquitatum declinaverunt species, nullam facientes memoriam voluntatis Divinae. . At Populus Judaeorum crucifigere omnium Salvatorem Christum minime formidavit, dum certe debuerit eum , qui ex eis ad Or nium salutem apparuit, cum festinatione recipere : Sicut & 'ole-- bat ejus Dispensationis intentio. Et ut breviter dicam , omnis Scriptura Divina talibus exemplis referta cst, per quae clareat quod innumeri semper exit iterint , qui praeter Divinam Voluntatqm ad deteriora dilapsi sunt. Omnino autem pauci, qui salutem secundum Dei obtinucrunt voluntatem. Non tamen ob hoc aut mali praeferendi sunt optimis . a1it optimi criminis rei esse putandi sunt , .ed quod. non uni mali admixti. . . In nullo enim reprςhcndimus Abel, quia Cain moribus non assensit. . Nec nos tanquam de insania incusamus cum , Mui reliquos sui temporis tin iversos non fuerit, imitatus. Nec Abraham
talirasse putavimus, qui ex omnibus generis sui solus Deo complacens factus est , & Idololatriae errori peregrinationem pro 'pietate pra posuit. Nec, Loth ab 'e' quod decet excessisse. dicemus , qui solus ex omnibus SQdomitarum renuit opera. Nec desis
379쪽
: V A R I, O IL U M P Α π R U Mpiciemus Moysen, qui Regali obsequio praeposuit pro pietate
pericula. Nec praeteribimus tres Pueros, qui soli ex omnibus uoluerunt imaginem Nabuchodonosor auream, similiter aliis ad- . orare , sed pro benevolentia sui erga Deum flammas elegere fornacis. Sed nec Apostolos, tanquam. gentis nulla pars fuerint, qui cum duodecim numero cinent ex omni populo Iucheorum, in iu lum soli crediderunt, qui ab istis Deceptor, & Dei Adversatius vocabatur. Et certe hoc ipso eis ad praesens nihil aliud promitten-xem, nisi tribulationes, & persecutiones, dc mortes. Sed nunquH his infructuosa vel praesenti in tempore secta est diligentia competens Et certe vide , quod Abel quidem maiorem fiduciam post mortem possidet apud Deum. Et Noe mire salvatus est a totius Mundi naufragio. Vide Abraham , qui principium & radix coris rectionis omnium iactus est , ec propter virtutem later clincto- . rum fidelium meruit appellari. Vide Loth , qui ignom largissi- mum evasit. Vide Moysen, cui totius Israelitici Populi commissiis est Principatus,& figuris honoratus cst veri Pastoris. Vi- , de Pueros , qui Babylone super omnes apud Chaldaeos sint Prae-- isti mirabiles, & honoribus primis ac maximis benigni apud alienos effecti sunt. Dignitas eadem Menir Sanctis Apostolis : Quarei facti sunt, qui & apud omnes , & Imperatores, & privatos,
-sve subjectos, tanta veneratione colantur, ut pro summo bene ficio habeant, qui omnibus dominantur, si Pauli Scripturae qui staque sciat attenciere ad consonantiam plurimorum : Et quae ad se' attinebat diligentiam virtutis , nullius putaret esse juvaminis. Neque aliquoquam dignus existeret & idonein, nisii eorum quisque pene particeps esset. Nunc autem quia & soli apud semetipsos virtutes diligentes vita tali, apud omnes venera tione coluntur, & in futura vita sustinent beato & infinito H-mine comprehendi. Non igiur vel nunc abjectos faciet apud Deum paucos, quietota pendent benevolentia circa eum, & ob hoc Vituperantur, injuriantur, cffugantur conspiratione plurimorum. Etsi enim
nos, sicut illi pauci ac beati, non sumus , sed tamen illos modis omnibus imitari jubemur. Cujus rei gratia sicut in simillacris M
380쪽
Imaginibus similitudines corporum , sic illorum virtutes Divinis inseri piae sunt literis , ut nos eorum exemplar attendentes , Facta ipsorum confidenter aemulemur. Et non μbitremur nos ΠΟ- vi aliouid instituere praeter illa, quae apud veteres gesta sunt, etiamti id ab omnibus incusetur. Et ne nos putes haec nunc Vane percurrere , & ut scias ex ipsa necessitate & Deo devincta conscientia nos ad imitationem cogi Priscorum,& ipsam caussam bre-Viter audi, pro qua non inconsequenter nos ab Antiocheni separandos communione putavimus.
Dogmata Cyrillus exposuit omni impietate repleta. Propter Usa eum Ephesi Antiochenus deposuit ut impium, participes adsciscens ad hoc plurimos alios e diversis Provinciis, & omnes Orientalis Regionis Episcopos. Abjuravit ejus ubique Doctrinam,
ut errori Apollinaris per omnia consonantem. Iniseratore praesente juravit, sicut ipse Chalcedone scripsit Ephesi Constitutis, quorum Rescripta salva sunt apud nos, quod nec si poenituisset
Cyrillus , & sua Capitula rejecisset, eum ad communionem recipere acquiesceret, qui Princeps exstaret haeresios . Deposuit eum rursus in Tharso , & cum septem , qui pro eo adscenderunt Constantinopolim, factis Synodalibus literis, quas & cuncti subinscripsimus. Super haec permansit Cyrillus, non solum suorum Scriptorum nihil abjurans, sed & praedicans ea cum majori fiducia : Et ille, qui coram Imperatore juraverat nec poenitentem Cyrilium se ad communionem recepturum, ad eum in AEgyptum misit supplicem Paulum : Sicut & illud, o uod apud nos est,exemplar ostendit. Et ipse ubique Cyrillus assirmat, tam per ea quae scripsit Constantinopoli degentibus Clericis suis, quam per illa quoque quae ad Acacium Melitinensem, qui exprobraverat ei quasi a suis recesserit, & ad communionem tuerit ab Antiocheno
Taceo de ejusdem Cyrilli literis ad Acacium Berrheosmscriptis, inconvincibilem habentibus instantiam, tam pro iudem Capitulis , quam pro omnibus, quae prius & postea impid exposuit. Post quae Antiochenus Paulum in AEgyptum direxit, tam Dogmata Cyrilli suscipiens, pro quibus eum Secundo damnaverat , quam rectitudinem fidei anathematigans in Scripto , dc om-
