장음표시 사용
381쪽
tria faciens sicut ei placuit. Et horum testis est ipse Cyrillus ἰqui ejus satisfactionem suscepit, qui in suis ad Acacium Melitinensem literis hanc eandem commemorans Epistolam ad Ac cium Berrhe ensem quam fecit, mox intulit inquiens : Quia nisi Antiocheno ea , qua a me ad Acacium scripta sunt, placuissent, non utique a principio Paulum direxisset ad me. Interpretatur vero Cyrillus
idem in eisdem literis suis Epistolam , quam detulit Paulus , quae
sursum ac deorsum ab Antiocheno profertur , ut nihil omnino a Capitulis differentem, scd eadem intentione conscriptam, Mnrale ex invidia intelle stam ab eis , qui eam Orthodoxam quidem dicunt, sed his, quae ab eo prius sunt cxposita, esse contrariam , nec non & doctrinae Nestorii consonantem. Vertim nos haec omnia omittentes, hujusmodi conditionem dedimus Antiocheno , ut aut suaderet Cyrillum anathemati Zare omnia sita , & sola Apostolica doctrina esse contentum circa eo rum, quae scripta sunt, intentionem, & sic conjungerentur Ecclesiae , aut ipse Antiochenus anathematizaret in Scripto Cyrillum cum impiis Dogmatibus ejus , contra quae prius saepe decrevit , .& nomen Deo amicissimi Episcopi Nestorii, qui pro sola pictate tanta perpetitur , sanctis inscribe et Dyptichis. Sed nihil horum facere voluit. Propter haec nos dissentimus ab co , atque ab ejus communione disjungimur. Si enim pro incongruis ille pe sistit;quantum est ut nos pro pietate perstomus p Pro qua utique& a communione ejus avertimur , non ab illa fide recedentes , cum qua cum euntcm ad Ephesum , & ab Epheso revertentem
susccpimus, sed ipsam servantes ut Apostolicam , & a beatis Patribus traditam , quam a Magno Theodoro , qui ea , quae illi tradidere, tradens claruit, accepimus.
Et ignosce , quaeso , nobis non valentibus decipere conscientiam nostram. Si autem propter haec tranquillissimus Imperatoriit nos ab Ecclesiis eiici, facito quod justum est , nec malc-
volentiae gratia differas ad finem , quae sunt praecepta, perducere. Ego enim mox ut ipsam videro authenticam Sacram, nec enim. Rescripto ero contentus , & ut didicero quae illi relata sunt, ne forte adversum nos Clementibus mentiti sint Auribus Adversarii Veritatis , dc inVenero quod omnino me. exire ab Ecclcsta jubeat
382쪽
glorificans & nune , scut prius, in quo me reneriri contigerit schemate , abscedo ab Ecescsia , Impcratorum lcgibus omnibus modis cedens. Paratus sum per gratiam Dei, non ab Ecclesia egredi sollim , sed etiam decies millies mori, quam possim apud Christum laedere meam conscientiam. Nec cnim licet minorem me inveniri ab illo infante annorum septom , qui cum beato Babyla propter Christum capite caesus est, cui totius Ecclcsiae, & Ecclesiae, cujus Theodorus exstitit Doctor, commissus est Praesula
Ut verb & illud propter praedicta commemorem , sito , Admirandissime Domine mi , quia etsi non pro ipso bonae causae merito starem , & ipse terror tam civitatis, quam Territorii hujus me in hac adversus Ioannem discordia detinere sufficeret, qui si
me ei tantummodo communicasse cognoscerent ante Sacram , me& vita privassent. Nec enim cujus sint discipuli, nescis, Vel quomodo pro zelo dogmatum Divinorum universi moveantur , ita unanimes existentes , tanquam si una sit anima omnium. Pro qua re omnibus modis est tutius ex necessitate repelli , quam vel absque ipsa nocere apud Deum conscientiae suae , & ab eis, qui nunc mihi subjecti sunt , vitam instar canis amittere. Si vero quisquam nos abrupth in quibuscumque accusare voluerit, pro nihilo deputamus. Calumniari namque , & contumeliam facere facile est, & omnibus adjacet: Non omnium vero est diccre ve
383쪽
CAPUT CLXXV rόx Epistola, inquit, Zenobii Episcopi Zephrii ad Deo Amiaci mum Episcopum Alexandrum, in nuans exiisse ab Eccl a Deo amicisiimum Episcopηm
letium. PExson li quidem praesentia tuae Sanctitatis benediction:
repletus sum, quando solus bene ab Ephesb remeasti, si cui ipsae res omnibus ostenderunt; literis vero tuae non sum fruitus San ctitatis. Unde nunc praesumere sum coaetctus, ut literas incipiam tuae. Sanctitati dirigere. Et rogo ut des mihi veniam. Multa enim , & amabilis Deo Constantia tua hoc me praesumere praeparavit. Hic enim nullus pro pia fide persistit, sed universi tempori serviunt, & pariter simulatores effecti sunt, ut videbantur esse constantes. Solus inter hujus Ciliciae Epicopos perstat ad finem Dominus meus Deo amicissimus Epita cppus Meletius , qui ejectus est militari seper inducta Cohorte , juxta eorum , qui sunt Antiochiae, jussionem. Ora igitur, Domine , & nos fieri dignos tam ejus celeriter comitari vestigia, quam tuae etiam Sanctitatis , ut misimus in die Domini Christi vos in tςrce res pro nostra Pusillitate proferre.
384쪽
Deprecatio Ioannis Episcopi Antiochiae contra Deo Amicissimum, inquit , Meletium Episcopum. Piisviis Er Amatoribus christi Imperatoribm nostris, Flaviis Theodo . lentiniano, Triumphatoribus, Victoribuι , Augustis , postulatio ἐν deprecatio a Ioanne Antiochena Dei Ecclesia Episcopo.
GEneris vestrae Pietatis Imperium in excelsum tulit, &hanc provexit ad gloriam fides in Deum. Qua Sanctis.
simam & Catholicam semper augeri vultis Ecclesiam, &cuncta, quae in ea exurgant, zizania desideratis abscindi. Quia igitur hoc utimini etelo, , o Piissimi & boni Victores. Imperatores, & eos qui oblitterare volunt Patrum Doctrinam, alienos a Sacerdotali existere)dignitate post nos, quibus Canones de hac re concedunt judicium, decrevistis, expelli vero a sanctissimis Ecclesiis & urbibus, in quibus videntur existere , &talis ad Orientem Sanctio vestra pervenit. Hanc promulgavimus Magnificentissimo & Gloriosissimo Praesidi utriusque Miliistiae,& Ex-Consuli Dionysio. Et consonans ejus accipientes Prae ceptum praevalere potuimus malignitati Meletii,qui pridem Mopsilestiis Episcopus fuit , subjicientes eum depositioni. Introduximus autem & praefecimus ipsi populo e Gregibus Christi Chomatium Deo amicissimum Epitcopum. Praefatus verb Me letius major esse legibus vestris, & tranquillitate Romana volens, in partibus ejusdem Territorii delitescit, concussionem , perturbationemque sanctis Dei Ecclesiis ingerens, &praesemens post
dejectionem Sacerdotale Ministerium. Et justum est sepplicare , ut qui peregrinus est a sancta disciplina & Ecclesia, peregrinus
385쪽
fiat δο ab universa Provincia Cilicum , praecedente pia Sanctione ad Magnificentissimum Sc Gloriosissimum Magistrum Militiae Orientis vestri: Ita ut inde quidem pellatur, deducatur verb, ubi vestrae Pietati placuerit. Et hoc impetrato , consueta vota solvemus pro permansione & Victoria Imperii.
386쪽
militumsuper entu expulsus est.
ET cui priusquam tuae San ctitati, quae circa nos geruntur, referri conveniens sit λ Sive enim congaudere oportet dot his, quae nobis a Christo donata sunt, sive etiam pro his, , quae residua sunt, orare , ad eam necesse est ut ad Patrem pro cunctis filiorum bona referri. Dignatus est enim nOS DO Mminus Christus orationibus tuae Sanctitatis incorruptum ubi Ovile usque ad exitum custodire , quod nobis indignis & pro Virtute commisit, & permisit missis auferri , quando id bene se habere judicavit. Nec enim quod ejus desierit unquam providentia, etsi ad praesens e sic difficile videatur. Et quidem Diabolus ab olim grande habuit praelium contra eum , 3c nunc illud per- turbare omnino per Ministros suos studuit, non sollini inimicos armando , sed & ex nobis ipsis ad hoc quosdam Ministros accipiens: Qui & observavit Dominicum diem , & stib uno cunctos
ad Τntroeundum contra nos concurrere praeparaVit.
Dominus autem Christus, qui contra eum semper ejus convertit insidias, & propriis dispensationibus subjicit, & nunc eii hutilem fecit univcrsum contra Ecclesiam impetum, dum nos perturbari non sivit, sed omnem Ecclesiam in sua devotione construxit, ita ut non solum clareret malum , sed 3c civitas tota cum Provincia universa consonam pro fide acciperent Voluntatem, ipsis quoque a pietate alienis, id est , Iudaeis, & haereticis aliis, .non parvo quodam contra Adversarios Odio motis, nec circa nos parvum quemdam ostendentibus affectum , dum certe nos laten-tes saeptiis degeremus, ne quiscumque putarct,quod a nobis insti-garentur ad hoc. . Quod dc valde suspe cti inimici dexterae Altissi-
387쪽
mi non ab Ecclesia nos tantum, sed & a civitate repulerunt, nee usquam juxta eam . manere sinentes. Sed haec quidem a Domino Christo etiam nunc cuncta pro nostra sunt dispensata Humilitate. Nos vero magis pluribus debitis sumus obstricti, quos dignos majoribus fecit, quὶm nostrae virtutis est. Unde modis omnibus deficimus ad solvendum. Quam enim Deo possumus gratiarum actionem reddere , qui nimietate clementiae sustinere tentamenta pro se & nostram dignatus est Pa vitatem p Non quo grave aliquid pateremur quia perfectiora suia ferre sumus indigni, sed & Propositum tantummodo haberemus, quod 3c maxinuim nimis est ad nos, qui sumus voluntatis omni nidespectae. Sed rogo ut orare digneris , quatenus usque ad finem digni efficiamur gratia Domini Christi , ut sicut ei placet, ita r sicuum praesentis saeculi transigamus. Dominum meum & sanctissimum Episcopum Acilinum plurimum salutamus. .
388쪽
Disola, Deo amicissimi Epistopi Alexandri ad
Meletium Deo Amici simum Episeopum, quam e-scris ad .praefatas litteras post exitum ejus.
SI esset mihi desideritim meum adimplere possibile , litem
non erat opsis , sed adventus praesentia , vel potius juxta
Psalmistam, columbae pennas expeterem, ut veniens r quiescerem juxta habitaculum Coronati, & viderem, juxta Prophetam , Sanctitatem tuam sicut in solitudine uvam, aut ut magis proprie dicatur, ut acinum botri cunctorum totius Ciliciae sacerdotum, quem exterminaverunt Vulpes , quae propemodum ,
secundum veritatem,Vineas deleverunt. Non exterminaverunt au- .
tem,eo quod benedictio Domini sit in eo. Vere enim praesenti in tempore sufficeret tuae Sanctitatis adspectus adamante nos facere firmiores. Nam si cogitatio tantum tuae, secundum Domini certamina, Sanctitatis omnibus nos circumdat Domini armis , ut nullo modo emissis variis multimodisque sagittis vertamur in f gam,quomodo non nos omni modo roborasset talis adspectus, qui nos non per Verba, sed per res ipsas armaret, & in semetipse cxponeret , quid sit: Ne di perdia in finem l Intendisti enim , Domine per omnia Deo Amicissime , indeclinabiliter in Authorem fidei, Consummatorem Iesum , & sunt repositae tibi coronae. Non expulsionis tantum , non enim te ad definitum praeparasti to mentum, sed claret quod praeparatus sis omnia sustinere. Sic con-rea impietatem parasti temetipsum. Un3e & ille , .qui donis suis nostros supervincit labores , tuae Sanctitati coronam justitiae red- det, circa varietatem tui Propositi passionum, spiritalium munerum Divinitate effulgentem. Certasti enim bonum' revera ce tamen, & cursum consummasti, fidemque servasti. Unde & quod ista consequitur, Deus qui mendax .non est , illud tuae Sanctitati retribuet. In quod hic jam bona conscientia tua intendendo lae uitur , dc gaucio Sancti Spiritus adimpletur. ZZPotes
389쪽
Potest autem Sanctitas tua nostram consolari absentiam attentioribus orationibus, donec donet 8c n9bis per clementiam suam Dominus vestris comitari Vestigiis: Certus enim sum veraciter, quod ego intentionem habeo hanc,ut tuam Sanctitatem sequar,&una eos,qui prius certarunt, & coronati sunt. Pauci quidem , sed apud Deum pretiosi. Melior namque est unus Domini voluntatem faciens decem millibus injustorum. Fruensque sanctis orationibus tuis non desciscam a vestro consortio: Nec a vestra separabit me charitate tribulatio, aut angustia , .aut persecutio , aut fames, aut nuditas, aut periculum, aut gladius. Maxime quia Religiositas. tuis, quae portum Dei voluntatis obtinuit, majorem circa nos habet curam , tanquam qui adhuc marinis undis obsistimus, & omnimodis malorum spirituum tentamentis. Nunc quidem tentantium nos minis ,. nunc vero, subruere adulationis blandimentis.
Unde & talem mihi posui legem, ut fugiam cunctorum, loqui mihi volentium,& adspectum & verba , & ipsam quoque memoriam. Quod non ex propria assumpsi sententia , s ed ex Divinis. Scripturis edoctus. Nec enim Dominus respondit perversis, cum judicaretur, sed sicut ovis ad occisionem ductus est , & sicut
agnus coram tundente se sine voce. Non enim quo dicant ali- .
quid, sed quo capiant, collocutiones & alloquia nobiscum conferre captant. Docemur vero & in veteribus iariptis, quod Ezechias plus post Rapsacis, Dei Adversarii, voces Magistris militiae tacere praeceperit, nihilque Dei Advetiariis responderi. Unde& nos, repellentes eorum colloquia, qui in .Egyptum corde sentre versi, & qui non selum dicunt, Demus initium, & redeamus in .Egyptum, sileamus , dc tantam misericordiam sustineamus a Deo , qualiacumque saeva superinducere adversum nos concessi fuerint aemuli. Quae omnia suscipiamus cum laetitia , dc cogitemus, quod sicut beatus inquit Paulus, non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam,quae revelabitur in eos,qui stigmata Christi, quorum tu dignus effectus , in suo circumferunt corpore.. Unde rogo , ut digneris nos per venerabiles literas tuas juvare ad instantia certamina. Dominus meus Deo amicissimus, dc sanctissimus Acilinus, quia tecum coronatur, salutat 3c com- electitur Religiositatem tuam...cAPa.
390쪽
Dterpretatio, inquit, Praecepti miseri mi tum, Dionysi, quamcripsit ad Grifimum Iudicem secunda Cilicia.
Ivina authoritas per annotationem terribilem Meletium, quondam Mopsuesten re civitatis Episcopum,in Meliti- na degere Armeniae Provinciae civitate praecepit. Sus ceptis igitur praeceptionibus nostris, lectis vero & Divinis Responsis, quae in milus praefulgent, observare debes quae ab Immortali sancita sunt Uertice , utens militari latio ad iter idem, si tale solatium necessarium forte perspexeris, admonendo utique nostrum vicarium, ut competens solatium deputetur, ad quem de hac parte scripsimus. Quamvis competentersufficere civiles Ordines arbitremur.
