Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

3 4 VARIORUM PATRUM

cens deponat superbiam pristinam , parati sumus excipere , &ad vos cum nostra atque illius sestivit. te remittere: Si autem jam s .mel statuit praecipitare seipsum ad communionis quidem laesionem , perditionem vero animae suae , nos quidem & Deo Sc hominibus satisfecimus ; vos vero , quod vobis ipsis expedit, quaesis,

perquirite. ' . .

' Erubescant jam veritatis inimici, qui credentes praefatis sub nomine Theodoreti Epistolis, eum Nestorianae impietatis volunt criminari fautorem, cui tale testimonium praebet Ioannes Archi-Episcopus, nimium cunctis Nestoriani erroris fautoribus inimicus. Sicut ipsi quoque apertissime

clamant, dum contra obstinationem pertinaciamque Alexandri veraciter dicit: Ut nec contui cum Dei Sacerdoti assustineret, neque Allatenus ad illorum virorum veniret agatus , quorum precibus Mundus

ipse sanatur. Eligens enim optimos Deo Amicissimorum Episcoporum ad eum sepius destina vi , qui eum commovere potuissent, ne infestaret stu violaret Eeck- fasticam pacem, quam Mundo Deus inopinate largi- ius es. od per nullum Episcoporum fecisse. nisi per Theodoretum dc Andream, sicut ex supe-' rioribus claret, poterit inveniri. Ex his vero dc illud verum roboratur , quod a nobis intentio'. Theodoreti integerrime comprehensa sit.

402쪽

373 CAPUT CLXXXVIII. .... 277 Interpretatio, inquit, Sacrae, quae promulgata est Mag- scentis Dis ἐν Glorio simis Praefectis de exilio in Petram Magnificentissimi comitis Irenaei.

DAmnato Principe portentuosae culturae Nestorio, Iustum est , ut impiae ejus culturae participes sentiant' lidissimam poenam . . ob hoc Irenaeum , qui maledictum Nestorii culium non solum secutus est , sed & instituit,& studuit multas cum eo Provincias, eo quod ipse tali culturae praeesset , evertere , nudatum cunctis dignitatibus , & insuper- ipsa propria facultate ; et Photium vero , eisdem impietatibus implicatum, adaeque facultate nudatum , quae & in publicam proficiet rationem,in Petris exiliari decrevimus,ut paupertate perpe 'tua & locorum solitudine crucientur, Isidore Pater honorandism' i me. Gloriosa igitur atque Magnifica Authoritas tua huic nostro Decreto pragmatico competenter obediet, 'deputato sufficienti solatio , ut ad praefatum exilii tramitem praefati Religionis no- 'strae violatores abigantur.

403쪽

376 VARIORUM PATRUM

CAPUT CLXXXIX. - 278

Interpretatio, inquit, afati Praeceptia Quae sint, quae de Irenaeo dc Photio sunt sancita a Divi

no dc Immortali vertice,praefulgens Divinarum liter rum tenor ostendit. Magnificentia igjtur tua his, quae sunt decreta Divinitus, absque mora taediens, ad loca, in quae jussi sent duci, cum competenti solatu, praeparet Veredos duos cum duobus Parippis, oresti εc Stephano, qui singulariter directi sunt ad peragenda quae Divinitus decreta sisnt,quaeque nostris praeceptionibus continentur, coadjuvantibus eos ex Syria , tam Regionum judicibus, quam Provinciarum quarumque ordinibus: Insiper 3c Defensoribus, di reliquo solatio vel auxilio, de Decurionibus vel Curialibus.

404쪽

ALE TANDER Episcopus Hierapolis Euphratesiae , qui &exiliatus est in Famothin, AEgypti metallum. I I. A B E I B u s Dolichii, quo ejecto ab Ecclesia alter ordinatus est a Ioannes III. DORO T II R. u S Marciano-Politanus, Metropolitanus Moesiae. Iste ejectus, exiliatus est in Caesarea Cappadociae. I V. & U. VALEAN Ius, &Eudocius Moesiae,qui sub eodem Dorotheo existentes ultro ab Ecclesiis recesserunt.

v I. MEL ET Ius Mopsuestenus secundae Ciliciae. Hic exiliatus in Melitina Armeniae civitate defunctus est, multa millia pasius ab Acacio ejus Ecclesiae Praesule . v II. ZENosius Episcopus Zephyrii , primae Ciliciae , qui ultro quidem reliquit Ecclesiam, post haec vero in Tiberiadena relegatus est. Sed & inde fugatus dum se hunc ipsum denun-

crasset existere.

405쪽

VARIORUM PATRUM

VIII. Eu THER Ius Episcopus Thyanensium , Metropolitanus Cap- . padociae secundae, qui ab Ecclesia ejectus , relegatus est quidem Schytopolim. Similiter & inde fugatus, in Tyro detun

ctus est.

ANAsTAs Ius Tenedi, qui uItro cessit Ecclesia , & eos, qui erant per exilia, circumcirca iniens, ita de funistus est.

ΡAusi ANus Hypatae, qui & ultro cessit Ecclesiae.1 X I. B A s I L I u s Metropolitanus non acquievit: Qui multa millia, passus non acquievit, ut cum reliquis eum, qui non deliquerat,

condemnaret. '

XII. Ju L I A N u s Metropolitanus Sardicensis , qui & ipse se insontem a fraterna punitione servans , ad multa millia periculorum pervenire praeelegit. XIII. THEOs EB Ius Episcopus Chii, qui erubescentibus eum ejicere habentibus potestatem, in sua est defunctus Ecclesia. Nec tamen Nestorii depositioni consensit. Nec communicare ullatenus pertulit his, qui Cyrillo adjumsti sunt. XIV ἀ

A c I L I N u s Barbatissi, Euphratesiae. Hic a Castro quidem fugatus cst , dum communicare Antiocheno non acquiesceret a post haec autem communicavit quidem , non tamen & Homicidio assensit. XV. MAXIMI Nus Demetriadis , Thessaliae , qui mox seipsum post factam in Nestorio iniquitatem ab Ecclesia separavit. CAPa.

406쪽

ΙΜperatores, Caesares Theodosius & Vesentinianus,Victores, Triumph tores, Maximi, semper Augusti. Debita a nobis Piissimae Religioni cultura. Et caetera , quae posita sunt prius, quibus jubetur ut Nestorii vindices vocentur Simoniani, ut libri ejus urantur, ut nusquam talibus liceat convenire , ut proscribatur qui eis locum conveniendi ubicumque praebuerit. Quod hic ponitur ab Irenaeo. Bbb α' CAP.

407쪽

38 o

u ARIORUM PATRUM

CAΡVT CXCIl. .... 28 ISynodica, inquit, Helladii, dc aliorum Ciliciae Episcoportim , qui scribentes postea Principi direxerunt, Veniente ad hoc cum Decreto Imperiali Ad. mirandissimo Tribuno dc Notario Aristolao. Religios mis pii mis Imperatoribus nostris , sigia 'honoratis a Deo, Τhso fio j masentiniano Augustis,

Helladius, cyrillus, I sentinus, Minodorus, Iatianus,

Episcopi prima estra ciliciae.

Scientes , o Amici Dei, & Amici Christi Imperatoresis Vestrum circa pietatem Zelum , quod ab initio habuistis erga Ecclesias Dominatoris Christi studium & providentiam, de Dominatorem Christum glorificantes persistimus, quod tam pio dignos fecit Imperto , & pro vestra diuturnitate atque victoria non desinimus exorare. Hac nobis actionis gratiarulo prae- ditis voluntate , haec ipsa gratiarum actio praesenti in tempore magis suscepit augmentum. Adveniente siquidem ad vestrae Ciliciae Provinciam Clarissimo viro Aristolao, Tribuno & Notario , Verum secundum piam sanctionem vestram & ipso quoque nobis declarante ardorem , fervoremque vestrum claea orthodoxorumpiam Religionem , & quod ab unitione Ecclesiastica nihil amplius studeatis, pronam nostram quoque voluntatem, & obedientiam , quam circa vestrae Dco Amabilitatis pias sanctiones habemus , ostendimus. Iuxta enim Divinas Praeceptiones vestras communionem cum Sancta Synodo,quae in Ephese facta est. amplectimur , & Nestorium , qui quondam fuit felicissimae Constantinopolis. Episcopus, habemus depositum, & anathemati L.

408쪽

iso subjecimus super omnibus , quae impie coram Ecclesia docuit, seu in uriptis exposuit, seu semotim locutus est , sequentes sanctos Episeopos Xixtum Romae , dc Proclum magni nominis Constantinopolis , & Cyrillum Alexandriae , & Ioannem Antio chiae , & omnes reliquos Religiosissimos Episcopos, in omnibus quae pie definiuntur ab eis,coanathematizantes ipsum Nestorium,& eos qui eadem, quae ille , impie asserunt. Id est , Nestoria nos , quos juste vestrum fic cognominavit Imperium.

409쪽

VARIORUM PATRUM

. . i

Has Irenaeqs literas multiloque impetens sic adjecit: Epistola , inquit, Helladii, quam prius ic ripierat,

quando Sacra contra eos promulgata, ex necels-tate Communicatoribus AEgyptii communione conjuncti sunt. Domino meo Deo Amicissimo V Sancti mo Epipcopo Nestoreo Beliacus in Domino Ialutem.

ETs ab initio usque ad finem multitudo peccatorum prae

valuit, ut omnia nobis in contrarium , quam orabamus , Verterentur , Ucrumtamen nos in aequa circa tuam , Religiosissime, Sanctitatem voluntatc petiistimus,& pro pietate certare tuam novimus Sanct itatem. Ac propter i piam ea, quae apud tuam Sanctitatem , festiva voluptate ab ipsa credimus sustineri. Unde beatificantes animam tuam , quae tantis ac talibus tentationibus probata perclaruit, Deo Amicissime , oramus circa amorem Divinum tui inveniri participes in Iudicii die. De aliis vero audisti utique , Sanctissime. His qui circa Deo Amicissimum Theodoretum sunt , nos quoque connumera , id ed magis quae eligimus eligentes , ne deteriora proficiant : Maxime quia hae, quae directae sunt , literae omnem ferunt in semct- ipsis traditionis Apostolicae acribiaim: Pro nobis vero ora Domine.

Qui tanquam de hypocrisi accusant Theodore tum propter illa, quae ex ejus nomine posuit Irenaeus,

410쪽

ntis terreri debent, ne ipsi potius ut revera hypocritat suo in supremum diena judicio condemnentur. Nam de illis quidem Pericriptis graviter questi, de istis Helladii nomine positis hactenus

interim silent,nec condemnanda praetendunt. Unde benedicendus est Deus, qui in hoc quoque secundo non celat veritatem, . clarius in die judicii, propalandam. fcce enim suae damnationi accumbunt, ecce Dei Adversarii esse produntur. Videte attentius, quaesumus: Nonne per imperatorem Justinianum, omni conspirata totius saeculi Potestate , toto tricennali fere tempore id egerunt, ut Theodori, & Ibar de T heodineti Scripta acerrime condemnarent Θ Quare de hac Helladii Epistola omnino tacuerunt, nisi quia Helladius nominatura receptus in Chalcedonensi Concilio omnino non legitur,nec aliquid jllic actum de eo, per quod , si condemnetur, praefatae Synodi subruatur aut horitas, per quam Neihoriani Complices adstruuntur erroris Nam si Irenaeo, qui dcillas ex Theodoreti nomine posuit, creditur , ecce Epistola Helladi i , illa continens, quae magno si repitu in aliis accusantui, dc nunc usque a nullo fuit specialiter impetita. Sed soli hoc merentur

ab aemulis, per quos illorum destrui posse putatur, authoritas, qui Dominum nostrum Jesum Chri

SEARCH

MENU NAVIGATION