Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

quod & nunc passiim Deum Verbum dogmati etet iste Adversarius lcgum , positi ab eo super hoc Scripturae testimonii lectio. Quale est , inquit, illud quod per Prophctae vocem praeconatur

ut ex ipso Dosum meum dedi ad verbera , ct maxills meas ad GI phos, faciem vero meam mn averti a confusione sputori . Obstupefacie me illius sensus incongruitas. Si enim Verbum carnis passiones

proprias facit concedatur enim quia id quod est Impenit , ita ponit, acsdicat, Proprias facit passiones ) quomodo ad id testimonio utitur isto , ut carnales has passiones sustinere dicatur Aliud quippe est propria faccre verbera carnis, de aliud ipsum verbera pertulisse ,& iplum fuisse colaphietatum , ipsumque consputum. Scripturae siquidem testimonio Deum verbum per semetipsum praedicat pertulisse. Quomodo enim eum , qui semel impassibilis exstat, dc incompositus, & liber a formis, Creatorque

formarum, aut ut ex partibus compositum, & membris constantem, quicumque eorum qui bene sapiunt, suspicetur, nisi ejus in separabile templum , quod constat dorso, & maxillis, & facie, quae consputa est , ut praedixi Iste vero figurans infigurabile , ipsi passiones imperiit universas. Si enim, sicut dixi, ex ipso , quod sibimetipsi passiones carnis impertit, ante praeconatum est,

Dorsum meum dedi ad verbera , dcc. alteras praeter carnem convincetur habere Dcus Verbum figurales figuras, quae passiones carnis in participationem recipiant. O insuperabilis insania i O innumerabilis contaminati ol oineffabilis temeritas i Divinitatem figurat impius , dc flagellat. Obstupesco de contaminata hujus temeritate formidans. Et tremo dum loquor. Sed parco jam mihi , reliquorum jactans alienationem, & desolationis abominationem, quae & iterum ci ea Apollinarii phrenesim nihil se de Sanctorum Patrum fide corrumpere i rri fori e jactitat, & similiter contra Spiritum Sanctum illius blasphemias solite sequitur. Lugeo autem solos , qui cum eo contra Divinitatem manus extenderunt. Qui invocat Christum, dc ejus perfert hostem , quam is in vos habet jurisdictionem 3s Quam excusationem , qui addictis impiis paci , impietatis hujux estis refugae facti Projicientes fructus, fovistis radicem. Quin imodo fructus recepistis, dc radicem complectimini. Quas

442쪽

fraudes vestras ad memoriam reducemus p Illasne, quibus tardius pervenistis ad Ephesum p An deceptiones, quas in ipsa Epheso perpetrastis p An de proditione facta Constantinopoli An de irrisione Tharsi composita An de subdola assentatione Antiochiae gesta Nonne illum, quem punire meditabamini, festivis muneribus alliciebatis Nonne Patres orthodoxos per Scriptastibegistis , jurationibus inducente te Nonne Constantinopolitanos & Antiochenos Populos fovebatis Digna sunt impietati AEgyptiacae, quae a vobis sunt perpetrata. Comonant sibi ad invicem nundinae vestrae. Quaecumque enim desivistis blasp mare per linguam, haec studetis simulatione firmare. sed vos, Othorum non estis participati pestilentia', inviolatum servate hu-num Depositum, quod & accepistis, in quo & baptizati estis, per quod & salvamini , declinantes omne iminptatis Collegium t Maxime ne communieetis infeste illis , qui polluti jam fuerint. Hi enim dum rectae fidei se simulant assertores, impietati ministrant. Ad eos bene testificatur clamans Scriptura Divina: Non potestis duobus Dominis semire. Hus enim Dominus, una Fides, unum Badirima. Unus quippe per omnia, super omnia, dc in omnibus Deus, qui reddet unicvique secundum opera ejus. Ipsi gloria in

secula. Amen.

CAP.

443쪽

ris VARIORUMὶ PATRUM

Presb ter claudianus. PRaesumentes de sanctitate tua, quippe tanquam de nostro

fratre, quia omnia etiam, quae essicibilia lunt, ut nosti, potes complere, Religios stimum Presbyterum Paulum. ' virtute Eulogiarum illuc sumus parati dirigere , praesu mentes, ut diximus,de Deo, dc de tua, Domine, Religiositate.

444쪽

, Esphat Archi. Diaconi, & Syncelli Cyrilli , ad Maximianum Episcopum Con- 'stantinόpolitanum in qua magis convincitur in- lentio Cyrilli, & eorum qui circa eum.

Domino meo Sanctifimo,'Deo Amicismo Epistopo , Puiri Patrum , i, Archi. Episcopo Maximiano . Eppianius tuus.

QVκ nobis saepius a tua scripta sunt Sanetitate , non

erant ita perturbatione plena, sicut quae nunc trans missa sunt Domino meo per omnia Sanctissmo , Sa . ctitatis vestrae Fratri, Cyrillo. Quae plus cum fecerunt incidere. aegritudinis recidivam. Et Admiranciissimi Tribuni A-iistolai , & quae meae Humilitati dirccta sunt. Et ad utraque, petita venia refero, tam quae olim fa*a sunt, quam quae nunc de- .nuo definita, & in quibus conari status est Sanctissimus & Deo Amicissimus Frater vester Cyrillus : In simi liter Clari ssimus Tribunus Aristolaus. Nam dum prilis iὰ orientales expetcrent, ut . CVitula , quae Sanctissimus Frater vester Curillus exposuit, haec ipsa anathematirans idem extra Ecclesiana Catholicam faceret, in hoc idem Dominus meus sanctissimus Pater Cyrillus reccrtabat, atque dicebat, quod sancta & magna Synodus ag noscens , quorum veritatem sancivit, eaexectae & saόae fidei e 11e , & Ioannem cum reliquis segregationi subjecit. Et quomodo , inquit , ego cum eis faciam pacem' ct evertam S 11odale Iudicium ' Admirandissimus autem Tribunus Aristolaus insistebat ei, ut Divinitus Lancita perageret.. Et hoc qx necessiti te disposuit per omnia Sanctissimus Dominus Ggg meus

445쪽

meus Cyrillus, ut ejus quidem Sanctitas anathemate interposito dicat, quod non juxta haereticum intellectum haec ipsa exposuerit, sed quidquid videtur reprehensibile esse , zelo & calore circa Dominum nostrum Iesum Christum , qui abnegatus est a Nest

rio , dictum sit 3 Orientales autem cuncti anathemati etent Nestorium, ejusque sententiam dc ita suscipiantur ad pacem. Hoc autem mandante Magnificentissimo pristolao eis, qui circa Ioannem stini dc Dominum Acacium, quod deberet Dominus Ac cius Joannem compellere , direxerunt Paulum , vitantes hoc , ut de illo nihil in memoria aberret. sed ille quies re r. Igitur Domino meo Sanctissimo Patre Cyrillo magna aegritudine detento ,

placuit ista differre. Post aliquot autem dies oste'ndit Magnificentissimo Tribuno Paulus Episcopus literas piissimi Ioarinis , quod Episcopi Orientis, & qui ulterius sunt , haec fieri non sinant: Quae & habebant quasdam illius impii, id est , Nestorii paginas. Dum rursus Magnificentissimus Aristolaus haec per literas Intimaret, increpitans cis scripsit. Verum Magnificentiae ejus rescriptum est , quod quaedam decreta fuerint nuper ab Episcopis , qui Antiochiae convenerunt, dc Alexander Episcopus cum certa formula, quae esset prolata, ad ejus esset Magnificentiam destinandui. Haec igitur addiscens Dominus meus Sanctissimus Cyrillus circa tuam quidem Sanctitatem valde contristatur,quod pro ejus non posueritis animam tuam , qui saepe laborat, Sanctitate

Et quia insuper & cum Domino Philippo & Domino Claudiano

non curet, quomodo hinc exire faciatis Aristolaum Clarissimum virum: Sed praeter ipsorum consilium , aiens, nihil feceris. Et

iterum recidivam incurrit.

Nunc igitur, Domine mi Sanctissime , impone tibi omne in

hac caussa studium. Scriptum est& Domino meo , Fratre Ie- 'stro, dc Dominae Ancillae Dei Reverendissimae Pulcheriae, dc Praeposito Paulo, & Romano Cubiculario, & Dominae Marcellae Cubiculariae , & Dominae Droseriae. Et directae sunt benedictiones , dignae et . Et ei, qui contra Ecclesiam est , Chrysoreti Praeposito Magnificentissimus A ristolaus paratus est scribere de nonnullis, quae Angelus tuus debeat impetrare. Et ipsi vero dignae transinissae sunt Eulogiae. Scripsit autem Dominus meus sanctissis

446쪽

ctissimus, Frater 'estex, & Domno scholastico , & Magnificentissimo Arthebae, ut ipsi conveniant 8c persuadeant Cnrysoreti tandem desistere ab oppi&natione Ecclesiae. Et ipsi. Vero benedictiones dignae directae sunt. Festina igitur & tu ipse , Sanctis sime , supplicare Dominae Ancillae Dei, Pulcheriae Augustae, ut iterum ponat animam suam pro Domino Christo. Puto enim quod nunc non satis curet pro San ctissimo vestro Fratre Cyrillo rUt& omnes qui sunt in Palatio Regis. Et quidquid avaritiae eorum deest. Quamquam non desint & ipsi diversae benedictiones. Ut scribat increpative Ioanni , quo nec memoria illius Impii fiat. Scribatur vero & Magnificentissimo Aristolao , ut instet ci celeriter. Et roga Dominam Olympiadem, ut & ipsa coadjuVet nos. Et ut insuper roget Marcellam & Droseriam: inia satis eam patienter auscultant. Et studium namque est Orientalium non nullorum, i ut impium Nestorium recipiant. Etsi non voluerit, nocte ac die pro temetipso curans, multos habes perturbare Sanctorum. Et Dominum meum Sanctissimum Dalmatium Abba

tem roga. , ut & Imperatori mandet, terribili eum conjuratione constringens: Et ut Cubicularios omnes ita constringat. ne illius memoria ulterius fiat. Et Sanctum Eutychen , ut concertet pro

nobis,& Domino meo,Fratre vestro Sanctissimo ac Reverendissimo. Clericos nostros inseparabiles habeat Sanchitas tua. Et super hoc enim hic aliqui contristandi quod contra Promissiones, quas fecit Angelus tuus, Eulogio Alexandri no Presbyterrigeras. Subjectus autem Brevis ostendit quibus hine directae sint Eulogiae,ut &ipse noVeris, quantum pro tua Sanctitate laboret Alexanorina Ecclesia, quae tanta praestat his, qui illic sunt. Clerici enim , qui hic sunt, contristantur, quod Ecclesia Alexandrina nudata sit hujus caussa turbelae. Et debet praeter illa, quae hinc transmissa sunt, Ammonio Comiti auri libras mille quingentas. Et nunc cjus denuo Scriptum est, ut praestet. Sed do tua Ecclesia praesta avaritiae, quorum nosti, ne /Alexandrinam Ecclesiam contristent: Quae praeter praemissa gerat Sanctitas tua. Ut nosti, loquere Ammonio Comiti, & suadeat et ea, quae scit Religiositas vestra. Et facillum scribere huc , ne sit etiam de hoc itistitia. Magnificentissimus Aristolaus, qui pro tua Sanctitate laborat, Contristatur om-

447쪽

ninb ; quod ei talia scripseritis. Roget itaque Sanctitas tua Do minam jugalem ejus, ut scribat ei, rogans illum, ut perse cte laboret. Et ut Reverendissimus Eutyches scribat ei. Fcstinet autem Sanctitas tua rogare Dominam Pulcheriam , ut faciat Domin uni Lausum intrare . Si Praepositum fieri, ut Chrysesetis potentia di sibivatur, bc sic Dogma nostrum roboretus. Alioquini semper tribulandi sumus. CAP.

448쪽

CAPUT CCIV.

Incipiunt Epistolae, quas inveni in Codicibus Dion

corianorum . quarum signina a Capite. . Domino meo Disectissmo Fratri,q ministro Donatoc risiis in Domino satur .

Convenit & omnino peculiariter tuae me Religiositati ea

quae Ecclesiarum suosecuta sunt pacem,facere nota. Fuit igitur Dominus meus Admirandissimus Tribunus & Notarius Aristolaus ad Antiochiam, Imperiales syllabas se rens , quae jubebant Reverendissimum Antiochenae Ecclesiae Episcopum Ibannem anathematietare quidem polluta Nestorii Dogmata , acquiescere. Vero & dejectioni ejus ad similitudinem Synodi, ac tuno quaerere ut esset sibi nobiscum una communio.. Et virtus quidem eorum, quae scripta sunt, Eaec fuit. Quidam vero Orientalium Episcoporum, nondum , puto , eundem judicantium , vel etiam patrocinium illi praebentium , qui rectam fidem. nostram contristat non medioci iter, & gloriam. Salvatoris omnium nostrum Christi non mediocriter offendit, praeparaverunt ad me scribere Religiositanum Berrhaeensium Episcopum Ac cium fatua quaedam , quasi ipsi deposcerent: Oportcre quidem cuncta, quae I nobis adversus Nestorium scripta sunt, solvi, Mut infirma projici ; consentire verb soli fidci Symbolo , quae Sanistis Patribus nostris in Nicaena de Brita est civitate. Scit vero San tua, quod tales rursus eorum propositiones& in Ephesina fuerint civitate. o vero scripsi ad haec, quod rem Quaererent, quae fieri non posset. Scripsimus enim recte quae. scripsimus, rectam immaculatamque asserentes fidem, &mihil omnino negamus ex nostris. Nec enim,seut ipsi dicunt, aliquid excedenter est dictum , sed ubique juxta rectitudineui. dc verita-

449쪽

tis virtuti concurrentia sunt. Illos autem potius oportere 1 non ne cessariis e re, sed circa id acquiescere quod bene habens placuit, Mipsi Piissimo,& Deo Amicissimo Imperatori,& Sactnae Synodo,ut Νestorii verbositates, & contra Christum factas blasphemias an thematizent,fateantur vero & eum se habere dejectum,& ordin tioni consentiant Sanei issimi& Rcligiosissimi biscopi Maximiani. His igitur literis , me diret his ad eos, conspicientes quod eis communio minimὰ redderetur, ni si perducerent ad finem , quae ab eis fieri oportebat, mittunt ad Alexandriam Emesenorum piscopum Reverendissimum Paulum, ferentem literas ad me.

communicatorias quidem , non tamen valde competenter dicta taes. Simulabant enim & reprehensiones inferre, tanquam non

reste quaedam diista & geista in Sancta Synodo fuerint. Et i- stolas quidem tales minime attendi, sed dixi quia illi, qui 3c veniam postulare in his , quae acta sunt, debuerunt, quoniam 8c s cundas iniurias inserunt. Excusante autem praedicto Religios . simo Episcopo , & cum Sacramento assirmante , quod talem non habuerint intentionem , sed potitis ex simplicitate ad has venerint literas, pro charitate & istud omisimus. Non autem prius ei Missas nobiscum celebrare concessi, nisi libellum dans in Scripto anathematizasset Nestorii Dogmata , confessus fui siet eum se habere depositum , & consentire ordinationi Reverendissimi & Religiosissimi Episcopi Maximiani. Interrogabat quidem tanquam pro omnibus, qui in oriente sunt, Religiosissimis Episcopis tales libellos dans, ut nihil ultra haec aliud posceremus. Consensi vero nullatenus. sed enim simul direxi cum Domino meo Admirandissimo Tribuno & Notario Aristolao duos e Clericis nostras in Antiochiam, tradens eis chartam , & dicens: Quia si subscripserit Religiosissimus Episcopus

Antiochenorum Ioannes, & receperit eam , tunc ei date communicatorias litcras Anxiabatur enim pro tarditate praefatus

Admirandissimus .Tribunus Aristolaus. Subscribente igitur Religiosissimo Episcopo Ioanne. & his, qui cum eo sunt, Clarioribus , dc anathematirantibus Nestorii Dogmata , & confitentibus eum se habere depositum , consentientibus quoque ordinationi. Religiosissimi Episcopi Maximiani , communionem reddidimus.

450쪽

Haee namque illis di in Ephesha Metropoli proposita sitnt a Sancto Concilio. i, Noverit vero εc illud Sanctitas tua, quod institerit quidem 1 principio plurimum , rogans Reverendissimus Episcopus Paulus pro his , qui depositi sunt: Helladio dico, & Eutherio, de Hiamerio, & Dorothaeo. Et rogabat vacare ea, quae decreta sunt similiter eis, praetendens non aliter Ecclesiarum pacem posse definiri , ni fi adi cerentur & hi. Ego vero dixi, quod impossibilem rem tentaret, & impossibile hoc esset obtineri unquam 1 nobis Permanserunt igitur in eo, quo nunc sunt, habitu: Et nulla e eum mentio facta est in compositionibus de pace Ecclesarum. seripserunt vero eandem Epistolam, quam direxerunt ad me , εο 'ad Religiosissimos di Sanctissimos Epilaopos , tam Xixtum magnae Romae, quam & Maximianum Sanctae Lelesiae Constantinopolitanorum. Et necessarium fuit, ut de his stibtilitet docere- tu siectio tua, ne forte aliquando multiloquiis assueti, Miaris aliis seminantes, perturbent aliquos fratrum, quasi nos ea , quae adverius Nestoria vlasphemias scripsimus, newemus. Direxi autem patia Epistolarum , tam scriptae a me ad Reverendissimum Episcopum Antiochiae Ioannem, qdam Sc ejus, quae ab eo ad me scripta est , anathematietando Nestorii blasphemias, de assentiendo ejus dejectioni, ad instructionem integram tuae Perfectionis. Et alias nemo proferat praeter istas Epistolas. Saluta Fraternitatem, quae apud te est. Te , quae nobiscum est , in Christo salutat .

SEARCH

MENU NAVIGATION