D. Ioannis Molani, s. theologiae louanii professoris, ... De historia ss. imaginum et picturarum pro vero earum vsu contra abusus. Libri 4

발행: 1617년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Liv. I I. CAP. XV, 7ab licet illa, tam fuisse fama nobilem, ut in

omnibus etiam ossicinarum vestibulis, tr exiguas eius imagines collocarim, custo-i: diam quandam, & securitatem rebus suisae illinc promittentes . Rursus, Theodosi,2 abbae adhuc viventis imago illustris mi- , a raculo Apameae claruit: quod refertur in sit quinta Actione septimae Synodi.Tempo-o re praeterea Petri archidiaconi, Saturni-α nus monachus dextra laevaque beatiGre-ai gorij, efiigies Sanctorum Apostolorum is quemadmodum videntur depinxit , ut scribit loannes Diaconus libro quartos Vitae S.Gregorij. Cap. 8s.

o De artificiosissima pictura Euphemia.

Q Eddescedamus ad virgines, Gregorius . , tertius sicut in ecclesia beati Petri A- , postoli ab uno latere posuit e iugies sal b, ibit uatoris & Apostolorum, ita ab alio latere Cone , expressit effigies Dei genitricis & sancta- In 7 φ. rum virginu. Asterius vero Amasiae Episeo si a copus,contemplatus Imaginem passionis μ si Euphemiae martyris , hisce encomtis, usus est, Pictor quoque secundum vires, per artem pius est , qui omnem Hi- storiam in sindone pinxit . Habet se

autem ad hunc modum suauitas artis .

92쪽

1 D E Hss T. S. IMA G. horribiliter in virginem videns irascitur

enim etiam in ipsis inanimatis rebus,ctim

vult, ars ) Catellites vero imperi, & multi

milites, Commentarienses, tabulas & strialos manibus gestantes adstant: quo ruin. Vnus manum a cera ali ferens; diligenter

ad condemnatam aspicit, quasi rubeat Varius virginem loqui ne in scribendo a

se error committatur. Stat autem virgo

in pulla tunica & pallio philosophiam significante, uti pictori visum fuit , vultu

vero fatis urbano, meo autem iudicio , animo virtutibus omnibus egregie sple- dente Ducunt autem eam ad principem milites duo, quorum alter horsum, alter illor sum virginem trahunt, Vultus autem virginis pudore & constantia mixtus est, annuit enim in terram veluti virorum erubescat aspectum. Stat autem imperterrita, nihili omnino faciens iniserum certamen. Quemadmodum autem aliquando alios pictores contemplatus sum in

Mestra. pictura mylierculae Colchidos, quomodo sit affecta in iugulatione prolium, dum gladium illis intentat sinisericordia enim& furore vultum habet diuisum , quia alter oculorum iram exhibet, alter vero maternum affectum , horrens & parcenti, sinulis Ita quoque hic mihi coligit, nam admirationem meam ab illa cogitatione ad hanc picturam transtuli. Valde autem miror

93쪽

miror pictorem, qui affectus naturae pug 'i nantes, pudorem scilicet & virilitatem, commiscuerit.. Imitatione autem artisi procedente ad historiam . Ecce adsunt, duo vulgares homines in tuniculis nudi, quorum alter caput virginis arripiens, de in eum flectens, ad poenam alteri com- mode exhibere videtur: ille vero adstans dentes virginis excutit. Instrumenta autea poenae malleus & terebra sunt. Hic la- , chrymas amplius continere nequeo, do ii torque sermonem aufert. Nam ita mani in

: feste & euidenter sanguinis guttas pictor decolorum, ut iuraueris a labijs emuere,& cum fletu discedere cogaris. De hinc carcer & iterum in pullis vestibus,decenii ter virgo ad coelum manus eleuans, Deuin malis auxiliatorem inuocat. Hac vero

iis sic precante apparet a capite signum il-: 1 lud , quod consuetudo est Christianis j ij, ad Orare & depingeret, Symbolum autem, ii arbitror passionis quam illa suscepit. Stabili rim aurem pictor alibi ignem huc illucq; is se spargentem rubro coloris depinxit, ec

o hic quoque noua arte flammam faciens, corpoream. Stat autem ipsa in illo media, , manus ad caelum complicans, dolorem, autem nullum vultu praefert, sed magis

is gaudenti similis est , qubd ad vitam in- , corpoream & beatam itet faciat. Huci: Usque pictor manum suam extendit Ecb D ego

94쪽

ego orationem. Tempus autem est ut cirii picturam perficias, ne nimium extra narrationem veniamus. Hactenus Asterius. Cui etiam iubqciendum est quod Dis ri. Constantinus T ius episcopus refert dum inuetionem reliquiarum Euphemiae narrat, ipsius videlicet sacram imaginem ubique habere chartam In manu, eo quod decretum Chalcedonensis Synodi, dum aduersari, quidam reliquijs Euphemiae ad a, Quere vcllent, ut ab ea dijudicaretur, ipia magno miraculo mortuam manum cxtendit, & receptam chartam in fidei corroborationem ministris tactae fidei reddidit.

Inter antiquas picturas eas potissimum obseruandas esse, qua nos ad peccatorum de eitatioοιm ipso vise m ueni. CArvet XVII. Hoc insuper ex veneranda antiquitare ad ijcio, tunc temporis freque res fuisse eas imagines,' quae sui inspectione nostras affectiones , peccatis abstrahunt: imo Ecclesiam solere eas indicare laborantibus, auarula, turpi amore, sinu, aut alia peccati specie, ut ex earum

iust

95쪽

iugi contemplatione, se a peccatis suis abstraherent. Quod & nunc faciendu est, dicente Parochorum catechismo: Sanctorum quoque imagines in templis dein monstrabit Parochus) ut & colantur,&exemplo moniti ad eorum vitam & mores nos ipsos conformemus. Sunt enim

picturae vivae scripturae, quomodo Grae-M ci nominant et & non tantum laicorum ι,-t & idiotarum libri, sed doctissimorum satim. quoque & sanctissimorum virorum, qui c. I 8.earum inspectionem farentur sibi magnam utilitatein , imo dc lachrymas peperisse . Hac sane de causa sancta Ecclesia solet antiquitus sanctarum huiusmodi imaginum inspectionem eis comeω ' , dare, qui aut in peccata quaedam inciderant,aut ab eis impugnabantur.

Quod pulchre habet septima Synodus sub finem sextae actionis his fere verbis Sancta & Dei Catholica Ecclesia ad poenitentiam & cognitionem obseruationis mandatorum Dei omnes nostros senius

trahit, & ad gloriam Dei agnoscendam studet nos deducere non modo per auditum , sed & per visum morum correctionem moliri cupiens. Quare cum ex avaritia & habendi studio aliquis rapitur . Matthaeum ex reione Ap. Maiis stolum illi indicat, qui relicta auaritiae insania Christum iecutus est . Eodem

96쪽

G Dr His T. f. I M Α G. modo Zachaeum ascendentem in syco - - - 9- morum arborem & Christum desiderantem videre, & comparantem sese ut di. midietatem bonorum suorum det pauperibus, & si quem defraudarit ut reddat illi quadruplum . Ita Imaginum pictarum iugis contemplatio continuo memoriam exercet , ne iterum recurragm. io xur proprium vomitum . Si quis' autem amore meretriceo detinetur ,

casti Ioseph Imaginem proponit, qui

adulterium execratur & temperantia vicit. Atque hoc ipsum factum in Imagine repraesentatum , amatores huiuς Dan. 13. Virtutis multum confirmat. Rursus alibi beatam Susannam continentia exornaram exhibet , extensis manibus auxilium ex alto inuocantem, Danielemque praesidentem Iudicem, eruentem eam

L E manibus impiorum seniorum . Ipsa autem pictura ad recordationem temperantis & continentis vitae facit. Luxurioso quoque mollibusque vestimentis induto & non eroganti in pauperes quae posset ab istis preciosis vestibus sumere & a sua delicata vita , exhibet M.,, Ioannem pilis Camelorum indutum , Mare. i. eum qui suffert peccata mundi indican-' tem . His adiungit Basilium magnum& cum eo solitariorum ieiunantiumque, corporibus in terram stratis, multitu dinem.

97쪽

o. ginem . Sed satis sit horum paucorum 5 mentionem fecisse : reliqua auditoribus iij, inuestiganda relinquo. i

ii Eas Mures amplectan esse , quali solidae innituntur histo riae. .i

i i adsequenter bdicendum a est , ea ita quoque picturas &id magines quae. i ii solidis historijsInnituntur,reuerenter abu omnibus lagnoscendas esse. Quod multa, probatione non eget. Siquidem ut Basi- In .fuit lius magnus habet sermone in o. Mar-- . s xyxes, ea quRhes' ilia oratione exprimit, ερρο φη ii, haec tacens pictura per imitationem ostEoi dit. Quare sicut factorum iamnium mar- la - tyrum agones & vitas patium solide i scriptas, omni deuotione Ecclesia vene- s. ratur; sic pari pietata eadem ipsa picturis a. expressa omni veneratione suscipit.Intera quae primo loco recensentur historiae sa-

a crae scripturae, tam noui quam Veterisii, Testamenti: quas etiam vetustas acCura

e rissime depinxit. Scribit enim B. Nilus adi Olympiodorum Procos. Noui & veteris, Testamenti historijsi hinc inde parietes: templi repleri doctissitis pictosis opera, Velim, quo scilicet hi qui litteras non . norunx neque sacram scristuram legere,. D 3 queunt,

98쪽

queunt, contemplatione pictu; ae in memoriam reducant, quinam germanet vero

illi Deo per fortia facta seruierim t. Qui bus verbis Niceae in quarta actione lectis subiecerunt vicamj Adriani Papae, Tale etiam qui nunc in Deo quiescit Ioannes,

olim fecit. Nam cum templum Romae Saluatori S extruerer, in utroque pariet clempli historiam veteris & noui Testa menti inlcripsi Hinc quidem Adain exeuntem paraditum, illinc ver bi latronem paraditum ingredientem,es reliqua. Pau- linus quoque in natali nono , sancti Feli

Nunc volo picturas fucatu agminero ο Pol iicibis videas, paulunt suptiua fatig s Cora, reclinato dum perlgis omnia Pulia, z .

Omnia namque tenet siris pictura fideli Qua senior scrinii per quinq; volumira Mops: QVagessit, Domini signatus nomine, Iesivi.& rursus natali decimo, Sanctvis feramur in aliub , si Niremiisque sacras veterum monumenta.

Et tribus inllaciis duo Testamenta legamuri Ad huiusmodi picturas pertinet quod Saluator noster pingatur manu tenens orbem terraru , superposito crucis ligno. Ipsi enim competit quod Esaias ait. Quis& coelos palmo

99쪽

. molem terrae r Et illud Pauli, Per eum Glust. i Complacuit reconciliare omnia in ipsum, ibi pacificans per sanguinem crucis eius, siuei quae in terris, siue quae in coelis. Et alibi, , Saluator noster omnes homines vult satii uos fieri & ad agnitionem veritatis venii re. Vnus enim Deus, unus mediator Dei, ει hominum, homo Cbristus Iesiis, qui dedit resemrionem semetipsum pro omin nibus . Huc pertinet Dei parae virginis deii Domina nostrae pictura, qua exprimitur diabolum habens sub pedibus.Qua signii ficatur beatissimam Virginem maxima

gloria diabolum vicisse.omnem enim vi in tam suam speciali Dei priuilegio duxit immunem ab omni peccato, non modo mortali, sed etiam veniali: id quod Ecclesiam sentire declar t sacrosancta Synodus Tridentina. Angelos praeterea in columnis altariu s/16.

Iibenter statuit Ecclesia ad significandum quod tremendis illis Missae sacrificijs Angelici spiritus coram & pr sentes assistati, iuxta illud Ambrosij : Non enim dubites iurisia assistere Angelum, quando Christas assistit Christus immolatur. Sed haec post- modum commodius prosequemur. Tu. 3.

100쪽

Non est reprehendendum , si quid conue

nienter pictura exprimatur, quod imi historica narratione deest.

ET ista quidem hactenus de Imagini.

bus desumptis ex historijs aut ratio- nibus solidis. Quia verb nullis incertis ac proinde nec falsis Ecclesia delectatur , nemo arbitretur pictores in eo reprehendendos esse,quod quaedam in picturis exprimant quae in historijs non habentur. Hoc enim non solum probabiliter ω conuenienter , sed 3c necessario quandoque faciunt & communi quoda totius . Ecclesiae sensit atque consensu apprGai tur. Exempli gratia. In historia incarn Iur. L tionis Dominicae , Euangelia non exprimunt quid eget it beatissima virgo cum Archangelus Gabriel intraret, eam salutans: steteritne an sederit, an vero flexis e genibus meditationibus fuerit intenta Quia vero aliquid horum dum historia pingitur necessario est superaddendum,. ' communi quodam pichorum consensa de aliorum approbatione receptu, est id quod maximam habet probabilitatem . Probabile vel o est, quod flexis genibus super benedicta Virgo eo tempore se oc

SEARCH

MENU NAVIGATION