장음표시 사용
101쪽
Purpura ; combustis hinc aurea messis in agris; ' II 4ς Hinc nitor in gemmis , viridesque in collibus herbae Quum tamen oppositum septena haec stamina corpus Cuncta simul penetrent, cur non & cuncta recedant, Propterea est, quod ut inde retro jam ingressia trahantur Dispositus varios , sua quaeque & foedera poscunt. II so
Haec etenim ut remeent, Crassas offendere partes, .
At tenues magis illa petunt; & lege nisi ista
Ferre negant ullos retro pertracta recursus.
Ergo minor majorve ut sorte in partibus haeret Crassities, sic fila modis variantia miris II ς ς Illa vel illa viam redeunt, oculisque tuentum Apportant varios jam non septena colores. Praeterea , ut certis Diva Experientia signis Edocuit; quae fila rubent, exosa refringi Rectum flectere iter magis omnibus una repugnant. II 6OHine , tibi quod sequitur , majori robore ceptam Tendunt ire viam ; majorique impete nostros Impellunt, sensuque agitant acerrima visus . His animadversis, rutila Titanis ab aura Lumen in aerios jaculatum expende Vapores.
Hi tibi nocturno si sorte simillima coelo Staminibus discreta aliis simulacra remittant, Vix ea dignosces, puroque sub aethere solum Estigiem noctis credas fulgere serenae . At si particulis sorte intexantur ab illis, Fila quibus redeunt tyrios imbuta rubores ;Laetior ille color multum pallentibus umbris Dissidet, & viva pers ringit lumina flamma . Non aliter quam quum quondam jam sole cadente
Sanguineis foetus nebulis rubet igneus aer :Sarvaque ventorum metuentes praelia nautae Abstinuere mari, & vinetas tenuere carinas .
102쪽
Atque hinc '' aetherias acies , & sanguinis imbres Crediderim veteres olim timuisse Latinos , Rebus & hinc dirum cepisse cadentibus omen . II 8 o Postquam autem coelo tot jam est perfuncta figuris
Lucida materies; tandem attenuata nivales, Qua docui ratione super , concurrit ad arctos , Eoamque vocat formae in certamina lucem .
Atque his indiciis tandem post saecula longa , II 8 ς
Atque hominum miris nocturna Aurora repertis Semine ab aetherio patuit Dea: jamque parentem Orbe palam toto jactat nitidissima Solem . Quin etiam haud dubitem , quin tantum hoc muneris olli Dii dederint , rebusque hominum sapientia major . II9 Ipsa etenim sertur, rutilam dum mane sororem Ceu natam Titane coli, populosque per omnes Numen habere videt, se contra e vilibus ortam Terrarum nebulis tanto jam tempore ferri ;Tandem exosa moras,stimulisque haud mollibus impar II9 ςΗis adiisse Patrem , & tales fudisse querelas . Progeniesne tuo nunquam de sanguine credar , O Genitor 8 nec me prognatam e stirpe Deorum Cessabunt homines nebulis telluris opacae , Sulphureoque igni, crassove adscribere sumo p Iacio Necdum ortus tam degeneres , necdum ista refelli Probra dabis , nullisque aboleri hoc dedecus annis
Quin age ; & ipse genas suscis mihi tinge tenebris ,
Detrahe veste aurum , rutilosque eX tingue colores , Serta rape , & nitidas pedibus Contunde coronas, Iaos
Tanta tuae si te cepere oblivia prolis .c . At non adversis adeo soror edita satis Ista dolet. Viden ut superis adscita Deabus , Et magnis celebrata viris , cantata poetis Etheriumque genus, famamque ad sydera tollat Z I 2IO
103쪽
Qua tamen illa sua tanta haec discrimina laude , Quo mihi vel cultu , quove anteferenda decore Promeruit Θ mihi mille novis variata figuris Ornant texta sinus; vultu mihi lumina mille , Mille nitent mihi serta comis ς vix unicus olli Ia Is Trita in veste color; vix lapsi tempora flores
Circumeunt, & serta rosis arentia siccis . At te , quum magno procedere rursus olympo , Et vultu loca cuncta paras hilarare retecto , Summo mane vigil surgentem praevenit: esto : Iaaci
Tithonum ut fugiat: Cephali fac laeta fruatur Connubio : longum expectent ad stoena jugales, Et frustra cupidae poscant nova lumina terrae. Cui Pater , aeterno lucem qui flumine fundit. Desine jam tristes effundere, Nata, querelas,' Iaas
Et lachrymis jam pone modum . Tibi debita fatis Advenit mihi crede dies, qua Diva feraris
Per populos, maneatque ingens in saecula nomen . Nam, tibi fabor enim , ne te dolor anxius urat Ulterius, 1limulisque agitent ardentibus irae, I 23 Iam clarum ingenio . '' & magnis clarum ante repertis Delegi mihi mente Virum , cui protinus ortus Ipse tuos , Causasque omnes ab origine pandam . Hic te lapsam astris, & me Genitore superbam Ostendet lath terris; hoc vindice tandem I 23ς Cuncta colent te secta Deam ; nec pulchra Dione , Nec matutinis soror ignibus, aut vaga Phoebe , Nec coelo Diva ulla tuos aequabit honores . Immo age ; grande seret pretium mora ; foenore multo
Sera meum noscere genus,neque enim altius unquam 126
Te prius aetherias quisquam vexisset ad arces Praepetis ingenii nisu , & felicibus alis. Sic ait, & totum fama vulgare per Orbem
104쪽
Iam properat natam pater , ac promissa secessit. Ergo unum insueto radium fulgore coruscum Ia4ς Seligit: illorum e numero , quos aethere ab alto Luminis ipse Pater depictos semina rerum Mentibus immittit quondam , si sorte latentem Naturam . abstrusasque velit recludere causas . Atque ibi Parrhasiae divina exordia flammae Iaso Auratis distincta notis inscribit, & ortus, Inscriptumque jacit: jussas volat ille per auras Te , Maerane , petens ; mentemque insusus in altam Nulli visa prius dat cernere ; veraque cunctis , Te reserante ortum, te mira arcana docente , Ia ς ς Lucis hyperboreae patuere exordia terris . At tu Sydereas inter celeberrima nymphas , Maxima quam tellus jam claram indagine tanti Ingenioque viri Divam colit : en erit unquam Ut tibi par decus, & tantam quoque carmine laudem I 26o Longa serant nostrie vincendo saecula Musae pSi bene me norim , haud equidem promittere tantum , Nec tantum sperare ausim . Sed ni mihi vanam Ludit blandus amor , dulcisque insania mentem , Non tibi nulla meis accedet fama camoenis , I 26ς Atque etiam hinc aliquod reseres pulcherrima nomen . Quod mihi cunque tamen tam mira reperta Canenti, Carminibusque meis decus est latura Vetustas , Mi sat erit, doctis si te stipatus amicis Interdum facili vultu leget; & tua tantum IaTO Nomina sequanicas reseret Maeranus ad undas .
106쪽
Armen de Iride eonfer serat anno 1 2s., R in solemni studio. rum instauratione recitaverat , ut in ejus notis diximus , tum Musis vale dicto per aliquot insequentes annos ad gravisres dilatis plinas traductus ab amaenioribus sudiis fere semper cessaveratusque ad annum I 63. , sub cujus exitum hoc carmen aggressis est . a) Mairanti in invoeat cuius sententiam editam anno IIII. In Commentariis Academia, Parisiensis justo volumine elegantissimo sane , di ingenios Isimo amplectitur, di illustrat. 3 Est Matronius ejusdem Aea demiae a secretis , quod munus eodem ann I. adhuc exercebit . Ejus autem muneris est ab Academicis praeclare inventa in Commentarios referre . Academicorum , qui obeant , elogia conscribere , de sua ipsius inventa Sociorum inventis ad ungere . q) Aurorae Borealis materiam e Caelo desumit Matranius , nimirum e Solis Athinospitae ra , quae decidat Terram versus . s) Veram hie philosophandi rationem Noster insinuat . Ad rerum causas rite invelligandas plia nomena ipsa diligentius obsiervanda esse , 8e sepolitis lis praejuridiciis, quae ab ipsa nobis infantia tenacius adhaeserunt, nihil admittendum esse , quod ex Naturae legibus rite observatis recta ratiocinatione non colligatur. 6J Borealis Aurora plerunque ad Boream apparet; unde di nomen traxit. Non tamen medium ejus arcus lucidi , sive eius pars altissima Boream ad sensum ea a-cte tenet ; quod in Actis Acad. Petropolitanae tomo I. pas. 3s I. assumat Majerus, s ea declinat in occidentem plerunque, potissimum sub initium , gradibus O. avel 12. , vel etiam Is . , aut L O. , ut notavit Matranius sect. 3. cap. I. , ex quo ipso capite depr'mpsit Noster etiam reliqua phaenomena , quae hic refert; in qui . biis ea tantum est persecutus, quae plerunque accidunt. Sunt autem & alia nonnulla pariter corrigenda in longo illo phaenomenorum catalogo , quem ibidem
Aliquando haee phaenomena in aliis horirontis partibua, aliquando & ad Meridiem conspecta sunt . Fontenellus in Historia Acad. Paris. ad annum I Io. duas refert Australes Auroras eodem anno visas , alteram a Cassino , & a Mai tantos. Octobris , alteram a Bovilictio , di Astierio I s. Februarii, quarum utraque ad Boream desiit.
τ) Celebe stimi sunt felli illi ignes , qui in pervigilio , 8e in ipso festo die
D. Petri Romae quotannis exhibentur in Adriana mole , quos vulgo dicimus tagirandota . Isne is illis lontibus per arcem ipsam late in gyrum dispositis , qui procul spectat; apparent velut quaedam cupressus igneae a comparat radios ex ipsa
8) Plures anni effluxerant, eum haee Noster scriberet , ex quo nulla Borealis Aurora saltem ita insignis, ut populum terrere posset , in Europa exarserat : &tamen tot, ac tantis calamitatibus, quas hie fuse persequitur, non Italia tantum remebatur , sed & universa fere Europa et extiterunt subinde nonnullae non itanguida , ut sub initium Augusti anni a 44. Calabeia a Veteribus dicta est ea Italiae postrema ora , quae partim ab I nio , partim ab Adriatico Mari alluitur . tam nune Calabriam dicimus , quaesicili in spectat , quam Vateres Brutiorum nomine appellarunt . Noster recentius M hoc
107쪽
hoe nomen adhibere maluit, ut vulgo notius, eodem jure , quo & barbara Ioeo rum nomina a Reccntioribus indita perspicuitatis ergo saepe a cultiissimis quoque Seri litoribtis adhibentur. io) Tres hie sententias refert, quas & refellit . Prima est eorum , qui putant , oriri Auroram Boreale in ex reflexione radiorum Solis propioris regionibus Polaribu , quam nostris , qui impingant in partem aliquam Atmosphaerae terruliris reflectendo lumini aptam . Sit in hg. I. Exi superficies Terrae , cuius poli Pe , dc loci A Hori γω physicut AB, supra quem conspiciatur lumen Aurorae Borealis per lineam vilualcm AM . Haee sententia docet , radium SM Solis licet jam multum infra Hori ontem depressi , illuminare partem aliquam Atmosphaerae Terrestris circa M , ex qua ad oculum in A lux reflectatur . Huc reducitur etiam suntcntia , quam tertio loco Mai ranius exponit, ae refellit sectione t. cap. s. eorum , qui confugiunt ad vortieem PMρ materiae maenetieae, quam censent a polo ad polum purpetuo de-iluere , & vel ipsam reflectere Solis radios , vel sccurr dc turre exhalationes Turrestres,& Va 'ores, a quibus reflectantur. Si enim ulIa cilci magiactica haec materia, utique ad Terreis rem Atmosphaeram de ipsa pertineret . Secunda sententia est eorum , qui phaenomeni causim repetunt a reflexione radiorum Solis impintentium in glaciem , & nives, quibus obruti jacent tinmensi circa Polum tractus. Putant nimirum in fig. 2. videri ex loco A in M lumen eo delatum a radiis Solis SN, qui in N impineant in strata glaciei , dc nivium late ei rea polum P aggesta , de inde refectantur ad partem M Atmosphaerae Terrestris . Haee est secunda apud Mitrantum , quam ipse exponit , & rejicit initio ejusdem capitis . Tertia est communis sere , quae Borealem Auroram generari putat ab exhala. tionibus sulphureis inflammatis in Atmospli aera ibi , ubi lux ipsa phaenomeni est ut get . Hanc primo lodo ponit Matranius cap. q. sectionis ejusdem , ae suse ibidem resellit.
D Multa quidem coni ra eas sententias argumenta, nee vero irrita, adduci possunt. Mairanius ipse eonperit sanὰ multa . Noster unum selegit commune omnibus , & validissimum , cujus vis omnis huc redueitur . Altisti is eius retianis Atmoob era terrestris , quae par est lumini resectenda, ae vaριribus, tar exhalation bus sustinentis est admo fum ex ua . Aliisuri autem pha noment est maxima . u tu pb .enomeni seuer non est intra eam Atmosphaera regionem; intra quam tamen , si υera ea sententia essen ι, deberet omnino considere . Idum est praeeipuum Matranti argumentum, qui sectione eadem eap. I. , & L. inquirit in altitudinem ejusdem regionis Atmospi rae, cujus quidem deprcssione rudemonstrat ; lieet superiorem aliam ejusdem Atmosphaerae regionem , sed a vaporibus , & exhalationibus immiinem plurimum extollat . Capite autem tertio sublimemadmodum phaenomeno sedem assignat , de vero etiam demon lirat.
It) Atmosphaerae & Aeris terrestris nomine intelligi potest , vel quidquid e fluudo Terram ambiente ad eam pertinet utcunque tenue , di si ea movetur , utrimquo& anninim, Ec diurnum motum participat, vel crassior illa pars , quae reflexionem , de refractionem parit non insensibilem . In prima si nifieatione nomen Aeris, & Atmosphaerae terrestris aecipit Matranius sub initium sectionis 1 ., 8e intra eam colloeat materiam Aurorae Borealis , quae nimirum respectu partium superficici terrestris saepc diu eandem positionem servat ,
vel etiam adparet translata modo contrario ci , quem ceteroquin requireret motux
diurnus, si eo ea ruret. Cumque Auroram ipsam Borealuin altillimam esse probet cap. 3., eam etiam Atmosphaeram altissimam cile doeet, & quae tu contrarium ai-
terri possunt , satis accurate praeoccupat cap. I. dc L. Noster
108쪽
Noster hie aerem accipit in se eunda significatione , ut nimirum si mi MD I u. ι,νegioque via pυνum , desi3 π epοι am Datia aρι a remitere lucem , in quo di Nairanius conlant Ii, qui cap. q. ostendit parum admodum elevari exhalationcs teria restres lupra Turrae superliciem. Super hunc tamen aerem quendam, qui ad Terram pariter spectet ejusdem comes, per gradus tenuiorem protendi ad immanem usque altitudinem inferius docet versu I ., in cujus superficie suprema colligi aD firmat Atmosphaerae Solaris materiam defluentem in Terras . 13 Nonnullos ex iis, qui terrestrem Atmospha -m plus aequo extulerunt, &erroris sontem vide apud Ricciolium Alma g. l. 3. 1cch. i. Inter eos etiam Cardanus fuit , qui l. q. de subtilitate extendit altitudinem Atmosphaerae radios reflectentis ad milliaria 283. , male crepuieulo ullas . Ex ipsi crepusculi brevitate vulgo, di quidem evidenter deducitur exigua ejusdem Atmosphzrae altitudo. Vim ejus argumenti ita hie Nolier profert , ut ad mensuras aptas a & certos limices non deveniat ; quae quidem vertibus sunt minus apta .
I Crepui uti duratio alim est alia pro diversa Poli altitudine , & in eodem
loco alia aliis anni temporibus pro diversa Solis declinatione. Ubique autem iniistium matutini, de finis vcspertini crepustuli hibetur Sole I 8. gradibus ei rei ter deis
presso infra hori hontem . Ea mensura non ita coltans est, ut aliquam mutationem non admittat , admittit tamen admodum exiguam .
Assumntis hisce I 8. gradibus, & inito calculo , invenitur hic Romae crepuseuia Ium brevissimum horae 3. , minutorum 3 7. , diei us Is . circiter ante Arquinoctium vernum, di post Autumuale , Ioneii simum in ipso Solstitio aestivo horarum 2. minu torum g. , adeoque vix excedit horas geminas cuin diutissime durat , & saepe ad eas non pertingit. Sub AEquatore cli adhuc brevius per totum annum , ae quo magis ab eo receditur di acceditur ad Eonas frigidas , eo diutius perstat ita, ut in pluribus Europae regionibus ad Boream sitis & totam noctem duret per aestatem ; at ultra Polaiarem circulum etiam per plures dies , immo & menses Sol non occidit , quae omnia ex ipsis primis Sphaerae elementis notissma iunt. Ex hae erepusculi inaqualitate patet , Solis profunditatem infra horirontem aptiorem este ad defnrendam altitudinem Atmosphaerae, quam durationem crepusculi tam variam . Verum hic Noster hane illi praetulit accommodatiorem versibus , &captu faciliorem . Vim autem argumenti retinuit illo ad ecto quos cum aetb re M. pro e Oeniat seus. Cum enim ibi Romanam innuat Poli ele ationem, inserit elementum, ex quo, & ex crepusculi duratione , calculo inito, licet eruere de demeris sonem Solis infra hori ontem eroximam verae , & ejus ope , limites Atmosphaerae
radios reflectentis , quos ea omnino non praetergreditur.
Ist Vera altitudo Atmosphaerae accurate haberi omnino non potest . At ex ipsa duratione erepusculorum deducuntur limites quidam , infra quos omnino contineturea ejus regio , quae lumen reflectit, quod sen. iri possit . Nam posito , quod vespertinum crepusculum delinat , Sc matutinum incipiat , Sole deprello ι8 gradibra infra hori χontem, & posito . quod ad oculum nostrum lux deveniat e suprema superfidie Atmosphaerae ejusdem litae in hori onte in D in fig. I. recto tramite per DA Be recto itidem tramite ad eandem superficiei partem Lux a Sole deleratur per SD , inito calculo colligitur evidenter punctum D. , live eandem supremam supurficiem elevari supra superficiem Terrae 43. eorum milliariorum , quorum singuli gradus circuli maximi Terrestris continent fio. , ae proinde semIdiameter Cf 3437. Jam vero radii ob rei ractionem ineurvantur; punctum , in quo nobis incipit erepusculum , non illuminatur immediate a Sole , sed ab alia parte Atmosphaerae, quam Sol tam ediate illumanet, quorum utrimque Atmosphaeram adhuc multo mὸς is
109쪽
deprimit ita , ut si erepulantum a dupliei reflexione repetendum sit radio delato per Ex NIA . deprimatur Atmolphaera ipsa ad milliaria a o. E. Accedit Atmosphaer
Solis Solem praecedeiit , quae Atmosphaeram Terrestrem illuminans , eandem adhue humiliorem requirit . Consonat humilitas Athmosyli aerae radios refringentis, quam nos ope Ecclipsi mr Lunarium depressimus pariter multo intra aliorum opinionem ad milliaria circiter Io. in dissertatione De no sa met bouo aethibendi phaser in EGιinibus Lia naribuι ediata anno I 44. argumento nobis saltem novo , di fatis etficaci, quod ipsum multo eorrectius nune prodit in ea dein dissertatione recusa Lucae in collectione opusculo
Sunt qui Atmosphaeram Terrestrem hic apud nos humilem quidem agnoscant , at ei rea Polos altissimam velint etiam ad 3 m. milliaria . Evidenter refelluntur i. Ecclipsibus Lunaribus , in quibus umbra augetur aucta Atmosphaera singulis secundis in singula milliaria . Hine 3 oo. milliaria requirerent augmentum semidiametri umbrae s. minutorum , nimirum tertiae partis semidiametri Lunaris; quod est contra omnes observationes. t. Athmosphaera debet ad Polos esse humilior, quia ut infra docebimus ea sub AEquatore assii rgit ob ea lorem , & assi argit pariter ob vim centrifugam momtus diurni, ac etiam nonnihil ob eandem causam . ex qua infra de eebimus oriri aestum Maris, sed multo minorem quam censeat Daniel Bernoullius in dissertatione, quae praemio donata est Pari fi is anno I 4 . , ut supru diximus in Notis in Iridem . Ιεὶ Sive desumatur Aurori Borealia causa ex Atmosphaera Terrestri illustrata a Sole delite ente sub Horizonte , sive a radiis Solis reflexis a nivium, & glacie rum stratis, sive ab incendio exhalationum terrestrium; ea debebit cohiberi intra limites Atmosphaerae reflectentis, & refringentis radios .
Id quidem in prima sementia est manifestum . In secunda etiam facile patet . Si enim radius SN in fig. a. impingat in nives in N, & reflectatur ad , , tum ad oculum in A; multo magis ex M reflecterentur radii 3M directe delati a Sole , qui de diutius perstarent. Nee illud reponi potest, radium SN reflecti in nivium stratis in N, tum in nube aliqua tu C, tum iterum in nivibus in B , Se iterum in alia nube in D, atque ita porro post multas reflexiones ad nostros oeulos deserri in A . Nam praeter densas caligines, quibus Caelum omne circa Polos obruitur fere perpetuo per hyemem , qnae radiorum cursum impedium, vel vim retundunt; calento inito , & orni ssa etiam curvi tate radii, eo sita altitudine nubium 4. milliarium requirerentur plusquam I t. refla.
xiones in nuDibus , Sc plusquam t. aliae in ni Qibus in ipso Sollitio hyberno hie Romae , & si nubes non nisi uno milliario assii rgant , quae quidem per hyemem semper inais potissimum regionibus humiliores sunt, plures dueentis reflexiones in nubibus, &plures ducentis reflexiones , vel eontactus in nivibus requirerentur; ac proinde luxata tenuis deterretur , ut omnino sentiri non posset . Idem in tertia sententia videtur certum. Nam adeo erassis & sumosas Terrestres exhalationes, quae tantum luminis emittant, Ec reflectant, ineredibile prorsus est elevari ad eam altitudinem , in qua an rae iam puriores , atque in immea sum attenua tae Solis radios nee reflectunt ad sensum, nee refringunt . Sane fulgura , sulmina , gnes fatui Telluri proximi sunt omnia , nee ullus linquim ignitus globus inventus est , quem constet qo. milliariorum altitudinem excelsisse . Nos autem multo etiam humiliores fuisse omnes , nee oppositum evinci ullo pacto posse arbitramur .
i In fg. r. objectum, quod sit in D. non potest videri, nisi per intervallum EA comprehensum inter radicta DE, DA, qui Terram tangunt , & perra dunt in E , di a . Remotioribus locis aspectum surripit Turrae curvitas .
110쪽
ig) In eadem fig. si obiectum sit I; radii ra , IA Τerram tangent in punctis N, Apropioribus, & breviores erunt , adeoque citius eam contigent, & velut oiculabuntur . is) Objectum, quod uno milliari clevetur supra superficiem Terrae , ex ipsa suis perfidie videri non poteli, nisi ad distantiam milliariorum 82. Hinc si nubes eleventurtino milliari, non poterunt videri ex Albano vel Tusculano monte , haud ita editis , ad distantiam Iaci. milliariorum . Magna autem Hetruriae pars multo mitis inde distat ;Quamobrem fieri potest , ut aliquando magna in rc motioribus Hetruriae partibua tem .petias ruat , Caelo in Urbe, & suburbanis locis quaquaversum sereno . an, Insigniores Aurorae Boreales sine multae simul e maxime dissitis loeis visa sunt ad Boream; unde evidenter colligitur maxima quaedam earum distantia a Terra; ut enim idem objectum simul etiam ad Plagas Caeli oppolitas videri possit ex extremis Stelliae Orientalis , & Britanniae Bis realis partibus , quarum intervallum est graduum circiter 23. , oportet elevetur ultra 1 oo. milliaria , quae distantia in immensum ere1.cit , si ad eandem Cassi plagam Phaenomenum utrinque spectetur . Nos ealeulo inito incelebri Aurora Boreali , quae apparuit I6. Dcc. anno I σ37. .eujus a reus lueidus orbi obscuriori imminens visus est Patavii elexatus gradibus ci rei ter 2o. , observante Poleno , ad eam ipsam Caeli plagam , ad quam jacet Britannia Borealis quam proxime nec uspiam in Europa ad Austrum conspectus est , invenimus alis
titudinem majorem 66o. milliariis . Mai ranius autem sect. I. cap. 3, plures Auroras Boreales persequitur , & methodo parallaxium rite usus, invenit debuisse elevari Auroram Borealem 17. Mar. I IS. ultra milliaria q8o. , I s. Octobris 17 26. ultra 63 8. , g. Octobris I TI I. ultra Goo. , di in plurimis aliis multo majorem altitudinem a se inventam testatur . Alia autem meis thodo , quam Meyerus proposuit tomo I. Comment. Acad. Petropol. , in aliquot
Autoris, quae videbantur aptiores , alfirmat, se invenisse IOO. leucas, sive hu)usmodi milliaria 72o. Problemi autem a Mavero propositum est hujusinodi; Data amplitudine Horizontali, & elevatione maxima supra Horizontem a reus circuli AEquatori paralleli, di habentis centrum in axe Μundi, invenire ejus distantiam a superficie Terrae .Ejus problematis solutionem exhibuit ibidem demonstratione stappressa , di ipsum Aurorae Boreali applicari posse censuit , cujus lucidum arcum putavit esse AEquatori parallelum . Nos cjusdem problcmatis geometrieam analysim dedimus in memorata dissertatione de Aurora Boreali, ex qua analysi eruitur simplieissima , & expeditissima constructio, quam hic stabjicimus. Relerat in fig. 3. C centrum Terrae, A laeum observationis , P Polum, cujus distantia ab A datur. Ducta AB perpendiculari ad AC, quae rei erat Hori Zontem , di CP quae referat axem occurrentem Horitonti in B, fiat angulus BAE mnalis dimidiae amplitudini Horijontali observatae , sive aequalis distantiae extremi arcus a cardine Boreali, & anetulus BAD aequalis maximae elevationi ejusdem arcus supra Hori Iontem , quae erit in ipso Meridiani plano . Dueatur per B recta BE per nisdieularis ad AB oecurrens AE in Ε, & recta BD perpendicularis Axi C. B, oecuristens AD in D , in qua producta ad partes B eapiatur m tertia continue proportionalis post BD, & BE , ae secta DG bifariam in H dueatur AH secans Axem CPB in S. Erit S centrum circuli, de ducta S M perpendiculari ad Axem CR , donec occurrat rectae AD in M, erit M vertex summus arcus dati , ductaque Ces, quae a reui Meridiani AP occurrat in R, erit RM distantia quaesita . Nam si producatur MS, donec occurrat rectae AG , in N, ae diametro AMNeoneipiatur circulus auo in perpendicularis axi CSB, qui circulus a plano Hori-2ontali do secetur in recta VI I; in primis patet ob DG sectam bisariam in H,
