장음표시 사용
71쪽
Oenusque , Scaldisque ingens , Rhenusque , Padusque I ssCorpora suncta equitum, desunctaq; corpora equorum
Voluentes, atque arma una, armatosque trahentes
Trudere luctanti vix possent agmine fluctus pNec tu adeo infestos potuisti evadere casus O longum nullo Martis concussa tumultu I6o Tarprio regnata Patri sanctissima tellus. Sed gravidos Cerere , & felices vitibus almis Vastari insueto flevisti milite campos, Externas perpessa acies, & non tua bella. Interea obnixi non secius omnibus oris I 6ς
Arma parant reges , nec vulnera saeva verentur
Discerptis iterum atque iterum dare plurima membris; Tantus amor regni, & vincendi dira cupido . Quum videas igitur , luce hac surgente secundis Res fluere auspiciis, contraque latente , nefandum ITO Atque luem , atque neces . & ovantia sanguine bella Tollere nocte caput: nihil est cur tristia posthac Omina hyperboreis pergas affingere flammis . At neque ceu '' Uero sibi plauserit ille reperto , Qui jubar arctoum nebulis glacialibus ortum ITς Esse docet, quas terra imbres perpessa Perennes Ebibit , & superas saturata remittit ad auras . Tamquam , ubi per noctem transverso limite sertur Et propius gelidas Sol abditus aspicit oras , Comminus injecta sublatos luce vapores 18 Assiet, & eoum donet simulare nitorem . Nec minus & vanis deceptum erroribus illum Dixeris; oppositi qui dum borealia mundi Littora Phebus obit, lateque obducta nivali Percutit arva gelu ; nostrum super aethera lucem I 8 ς Orbe alio aggestis credit remeare pruinis .
Quique putat gelidi sinuosa volumina nitri,
72쪽
Concava visceribus quod terra exhalat ab imis . Sulphure commixto, & collisis partibus ignem Corripere , & late scythicas ardere per oras. I9o Namque age , multa licet, nec sorsitan irrita , possint Argumenta fidem dictis conradere nostris ,
Adverte huc tantum tamen , atque haec mente reconde .
Principio nebulae sedes , regioque Vaporum , Solis & epotam spatia apta remittere lucem I9 ς Non sese immensum tollunt, sed limite certo Aera Cingentem terras sincerior aether Ambit, & inclusum brevia intra septa coercet. Prodiga novi equidem quibus est sententia menti, Aeriasque oras tendunt immane , sed istum a oo Iam jam surgentis non longa crepuscula noctis Discutiunt errorem animi , penitusque resolvunt. Finge etenim immodicis se finibus aera sursum Tollere , & immenso terras circumdare gyro. An dubites, quin multo etiam postquam aurea solis a os
Se facies pelago in sudit demersa pro-do , Atque procul nostro subter jam distat ab orbe :An dubites , inquam , summae quin aeris orae Prospicere ex alto mersum jubar ; atque diurnum Deberent longum nobis servare nitorem p a IoNonne vides quoniam depressis altius arvis Erigitur superas Pater Apenninus ad auras , Ut postquam umbravit valles nox prima profundas Tempore adhuc multo celsas lux vestiat alpes, Temperet atque imas restuo splendore tenebras p a IsQuoque magis fuerit coelo mons editus alto Longa magis mersi durent vestigia Phoebi pErgo idem ab immensis contingeret aeris oris Si tam cella abeunt, longumque a culmine tanto Ad latus occiduum nobis spe stare liceret aao
73쪽
Incerta sub luce diem : quod quum aethere nostro Eveniat secus ; & gemina '' non serius hora Solis ab occasu nigrescant omnia Circum ;Ipse tibi infigas animo , statuasque necesse est , Qui nebulam admittant, & lucida tela repellant a dis Finibus aerios modicis se attollere tractus . Atque utinam nullum abnueret mihi Cynthius orsum, Quidlibet & noli rae possent audere Camoenae . Ut tibi praeceptis , mirandisque artibus usus ,
Quas simul Uranie , simul & divina Mathesis a 3o
Prodiderunt, cura unanimes stu lioque sorores . Aerios certo 'Τ metarer limite Campos .
Sed quoniam innexi pedicis , & compede multa
Exultare solo vates non possumus omni,
Hac exposta tenus menti comperta sagaci 23ς Sint satis, ut Veri possit pertingere me tam , Aeraque inclusum spatiis fateatur iniquis .
His animadversis , age nunc , animoque voluta , Omnis ut in ventos error vanescat inanes .
Namque Lycaoniae seu quis primordia lucis 24o Esse velit nebulas, seu promptum ignescere sulphur,
Sive repercussiim malit nivium aggere Solem. Quandoquidem aerio 'cuncta haec clauduntur in orbe Ipsum adeo arctoum lumen quoque limite eodem Sistat opus , nec celso unquam se accendat Olympo . a-ς Quam vero certis possum pervincere signis Oppositum , arctoisque altissima culmina flammis Asserere , atque astris propiorem adscribere sedem p Aera cum primis quaecumque seruntur in altum Non cunctis late populis, non omnibus oris Prospect da patent: certis sed finibus orbis Cernuntur : qua nempe '' tenus demissus ab ipsis Conradit summae radius curvamina terrae. Qu
74쪽
Quoque minus ' celso consurgent corpora coelo Lucida procurret breviorem linea tractum , Pressaque terreno citius dabit oscula dorso . Quae se igitur modice tollunt in luminis auras , Nec sola terrarum ingenti sprevere volatu ,
Illa quidem populis venient spectanda propinquis
Per gyrum ; at genti paulum licet inde remotae a6o Condentur ; sugientque omnes impervia visus . Aspicis aerii dum sorte cacumina montis
Albani sive arce jugi, seu Tusculo alto
Laetus obis, lustrasque oculis spatia omnia circum ;Ut nusquam nebulae campis, nusquam aethere nubes, 26 sPurus at immensas pateat prospectus in oras pEt tamen hetruscos tunc sorsitan imbribus agros Tempestas glomerata quatit: fremit horridus aether Murmura longa ciens ; strepitatque volatile telum ;Et tibi non visam jactant cita fulgura lucem . 27o
Scilicet obtutum telluris curva rotundae Forma negat, radiumque ad te per longa viarum Tendentem . rectaque oculos regione petentem Detinet, & tumido retro excutit invida tergo .
Et quamquam spatio surgant ibi nubila multo, a 7 sTe tamen ' 'haud longe diversa in parte morantem Τecta latent, caecisque tibi sunt abdita terris. Usque adeo quidquid coeli super ardua sertur , Pluribus ut curvi prodat se partibus orbis, Sydera summa petat, tendatque immane necesse est . a 8o Pone igitur, gelidis lucem quae desuper arvis Imminet, aerios intra consistere fines , Atque ita se terris non longe efferre relictis . Nonne vides, ut sola illam spectabit acutis Gens perflata euris, quam vertice rectus ab alto 28 sDespicit, immensis circum dum flexibus errat,
75쪽
Et geminas inter Serpens elabitur arctos pAt populis rigidam sensim fugientibus ursam Quamquam avidis pulchrasque genas, varioque decorum
Flore videre caput, vultum nunquam illa nitentem ayo Deteget, & cupidos vana spe ludet amantes. Verum ut cuncta' ' secus p Terris namque inde remotis ,
Depressiumque magis coeli spectantibus axem Arce super scythica sese dat saepe videndam Ardua per noctem . roseaque in luce refulget . a 9ς Nec boreae ad partes illam Thule ultima tantum Sauromataeque , Getaeque vident : sed achaica quisquis
Rura domat , quicunque tuos, Germinia , Campos,
Et penitus nostris divisa Britannia terris . Non aliter positam Galli spectatis, & omnes 3 oo Qui ditem Hesperiam colitis, quique ima tenentes Littora , thirreni qua frangitur unda refusi , Oppositas libycae ripas habitatis arenae . Nec mihi tu ' varium variis pro partibus orbis, Iridis ut roseo contingere cernis in arcu , 3ος Finxeris esse jubar ; quod ab aere scilicet omni Quo te cumque seras certa sub lege remissium Usque novum subeas, diversumque usque receptes. Ecquid enim susis circum jam quaque tenebris Aeris in clypeum , redeant quo deinde repulsae , 3Ici Sole queat dempto, rutilas torquere sagittas pQui vero nostris aer conterminus agris
Spicula Titanis multa jam nocte latentis Pervius excipiat . terris ni se efferat imis , Atque interjecti sese eximat objice mundi 3I ς Altus in immensum . & caput inter sedera condat pQuod procul, ut docui . quum recto a tramite aberret , Mutandi sensus ; Scythicae quamque incola terrae Prospicit Auroram , nobis quoque sulgere eandem ,
76쪽
Atque adeo Cunctos unam adspectare necesse est . 3ao Quae quum ita res habeant; multo ergo excelsius illi Principium luci, atque altam super aethera sedem Figere opus ; nebulisque procul, nivibusque remotis JEtherio tandem cunabula ducere olympo.Quaqua animi haud fallor , superare hanc carmine parte 32 sPieriumque jubar tenebroso affundere Vero Dissicile esse , adeo latii sermonis egestas , Et pulchris rerum novitas Conatibus obstat . . Sed me laudis amor , doctarumque urget aquarum Longa sitis: juvat ire viam , qua sentibus altis 33o Horret ager, penitusque novos aperire recessus , Quamlibet hirsuti minitentur vulnera vepres. Qualiter ingenti servens si cervus ab aestu Prospiciat summis descendere rupibus undam, Protinus & montes. & iniquos transilit agros, 33 sEXuperatque rubos omnes , cuncta aspera vincit Alta petens, non ille viae, non ille laboris, Dumorumque memor τ donec potiatur amatis Victor aquis, totoque avidus se proluat amne. Principio , P veluti partes susum undique in omnes 34o Aerium terras cingit mare ; sic quoque solem , Ipsum onerosa premens, longe protenta Vaporum Circum ambit regio , & magno se corpore sundit. Indicio satis est feralis cauda Cometae Soli aversa micans; cujus depromere causas 34ς Si quis nempe velit; certi nihil efferet unquam ,
Ni liquidam ille prius phoebeae lampadis auram Adstruat, in Solem quae sese addenset, & ipsa
Lumina terrifici complexibus ambiat astri. Scilicet assiduos quacunque e parte vapores . 3so Luctificum emittit Sydus: queis dum undique fusis Aura neque iis gravior, spatium neque densius ullum H a Ce-
77쪽
Ceptum turbat iter . totum tum aequaliter orbem Syderis obvolvunt circum , stellamque comantem Composita in gyrum cernes sulgere corona . 3 ς ς
Ast ubi phoebeo caput est immissa liquori
Stella minax, nebulas onerosior ille volucres Trudit in aversam partem , retroque repulsas Cogit in oblongae speciem se vertere caudae. Non secus ac graVior, terras qui comprimit, aer 36o
Turbinibus sumos super aethera pellit acutis: Aut veluti per agros passis threissa capillis Quum volat Harpalice , si flantibus obvia ventis
Ora tulit, sugere comae , atque a fronte retortae
Coniseri ad tergus formam accepere manipli. 36ς Haec autem M auricomum quae circum didita Solem Aura premit, fines nec semper servat eosdem . Nec sine faece nitet; sed gyrum egressa priorem Saepe tumet; nebulasque suas , sua nubila novit. Namque ubi '' vibratae reparavit semina lucis , 37o Et multo nebulae Sol est recreatus ab haustu , Tum satur epotos media inter lumina sumos Evomit exhalans ; piceoque volumine pulchros Ipse sibi maculat vultus , tenditque liquentem Longius assueto , quo circumfunditur, Orbem . 37 ς Nec tamen interea trajecto segnis in axe Otia Phoebus agit ; stabili sed lege rotatus Volvitur in sese . & liquidam vertigine eadom Quolibet incluso raptat cum corpore molem . Quod si jam certis cupias cognoscere signis , 38o Illa dabunt maculae, quae seu glomeramen in unum Densentur , tenui plures seu mole serantur , Sive globi media , quavis seu parte residant ;Non tamen haec citius , non serius illa , sed omnes Concordi incedunt circum Titana meatu 3 8 ς
78쪽
Temporibusque suos peragunt aequalibus orbes . Haud e tenim maculis adeo variantibus idem Nisus & unanimi constarent foedera motus , Ni Sol ipse , suum dum se convolvit in axem ,
Abriperet justas secum , similesque per arcus 39o
Duceret: atque adeo totam cum nubibus auram
Verteret in gyrum domini violentia Phoebi. At super haec id praecipuum praeque omnibus unum Discere ne pigeat, memorique in pectore serva . Scilicet aetheriae Τ moles, quam diximus , aurae , 39s Illa quidem Solem quoniam premit undique, & Omnes AEquato circum librantur pondere partes ;Ni vis ulla obstet, sormam affectare rotundam Nititur: at rapidos in se revoluta rotallis Iussa pati, optatum tum linquere protinus orbem Acio Cogitur , di pressae speciem confingere lentis. Hanc invita tamen cur induat illa figuram , Dicite Pierides : neque enim sine Numine vestro Tam penitus mersas tenebris educere causas Audeam, & hanc lucem tantis afflare repertis . 4Os Fulmineas alii ducant in bella phalanges , .fraque grandiloquis mavortia cantibus aequent. Ille sophoclaeis evinctus crura cothurnis Ambulet, & resoni latus attonet omne theatri. Torqueat hic satiras , & acutis pugnet jambis . A IOAtque alius tenerae correptus amore puellae Aut elegos canat, aut siculi Pastoris avenam Exploret digitis , & dura ad limina pernox Saepe jacens, curas cantu soletur inani. Ast ego corda gerens meliori concita thyrso AIς Invia naturae penetrare arcana latentis Persequar, & clausum latebris extundere Verum, Utiliusque canam Romana per oppida carmen .
79쪽
Quod superest igitur , Nymphae, Iovis aurea proles , Aonides Nymphae, jamdudum ignota recurvi 4ao
Farderaque . & leges mecum recludite motus ;Dum chorus Arcadiae , Vatum dum turba faventum Dant animos , vocesque cavis Tyberinus ab antris
Congeminat, totaque Volens ad murmurat unda.
Principio '' quidquid sedes mutare quietas 4a ς
Incipit, impressoque novas petit impete partes , Rectum iter affectat; nec ni pugnantibus actum Viribus ad curvos invitum flectitur arcus . Hinc sorte '' ingratos si cogitur ire per orbes Centrum odit motus, & tramite nititur illo Currere , Curvatum pergit qui radere tergus. Nec mihi mirandi certa argumenta reperti Aut adytis Phoebi, aut Sophiae penetralibus altis Quaerere opus : saxo tu tantum instructa rotanti Stuppea volve manu balearis verbera landae. 43 ς Hie manifesta fides: circum namque inter eundum Perpetuo dextram fugiet lapis; atque morantem Tantum odium Centri nunquam non tendet habenam . Tum si sorte unum linquas caput; ilicet orbem Deseret; & rupta veluti jam compede amatum M Nactus iter ; recto petet igneus avia Cursu . Ne tibi contingat stridenti, aurasque secanti Adversam frontem , aut sorte obvia tempora ferre . Nam velut aere cavo sonitu pila missa tonante
Concita findit iter, valido sic impete adactus 44ς Irruet, de fracto sese abdet in ossa cerebro . Talis idumea Terebinthi in valle Gigantem Terribili fretum clypeo, atque ingentibus armis Iessiades stravit Pastor ; vastoque timendum
Corpore in immensa percussum extendit arena . Φς OPraeterea ut nostris non orsibus apta probandis
80쪽
Plurima dissimulem , doctis quae prodita chartis, Ni pigeat, potes ipse tua cognoscere cura )Illud in hoc motu noris super omnia ; curvum Quidquid currit iter , Centroque recedere tentat, ssTam magis eniti petere avia , tempore eodem Quam magis extenso circum convolvitur orbe. At non huic etiam V rationem adjungere parti, Nec tam dura meis superare inventa camoenis Ausim audax , tu docta Virum monumenta priorum 4 SQ Assiduus versa ; atque tuo tute ipse labore Vince , quod acinias non posse fatemur Alumnas . Praecipue tamen Hugenidae comperta revolvas,
Hugenidae magni, cursus ubi V lolis iniquos Emendare ausus, jussit momenta notantes 46 sRectius ire rotas, & Phoebo certius sequas Pondere vibranti tempus discrevit in horas . His animadversis, rapido circumdata soli Lentis in essigiem cur se premat aura, patescet. Quippe voluta suum dum se rotat usque per axem 47 Unum omnis non currit iter ; sed tergore summo Inter utrumque polum spatiis ubi finditur aequis Circuitu majore ruit, sensimque minores Declivis latus ad geminum torquetur in arcus.
Inde autem ut nostris pronum est deducere dictis sQuas ingens medias circum rapit orbita, partes Acrius aufugiunt centro ἔ quantumque sugaci Conatu exuperant, tanto gravitate minori Et magis exhaustis Titanem viribus urgent. At latera angustos magis ac magis acta per orbes 48o Ponderis amittunt minus, & minus avia tendunt Ire loca . ac multo Phoebi retinentur amore.
Tum quia quum gyro sensim breviore serantur , Quod sequitur, minor illa fugae ac minor incitat ardor ;