장음표시 사용
81쪽
Tum quia non uno aversae sibi tramite pugnant 48 ς Hinc fuga, & hinc gravitas : fuga namque recedit ab axe. At gravitas medium recto petit impete solem . Tum vero Phoebi liquidus sese attrahat humor
Hinc atque hinc ; mediaque assurgat parte necesse est . Namque polos circum gravitas cum plurima vires 49o Exerat; at tergus sensim languescat ad altum . Haud mora . utrumque latus majori pondere centrum Urget amans , sursumque leves abscedere partes
Imperat, & Phoebo pugnat gaudere propinquo . Non aliter, tubulo quam siquis sorte retorto 49ς Palladis hinc succos , illinc insuderit undam ;Acrius optati succensa cupidine centri Unda gravis magis ima petit; superasque sub auras Kmula devictae latices extrudit olivae. En igitur cur se Phoebi tenuissimus aer goo Comprimat ad latera adstringens, mediusque tumescat, Et pelusiacam reserat sub imagine lentem . Nunc, quoniam V nostris haec sunt quoque commoda ceptis,
Quo composta situ lens haec liquidissima sedem
Fixerit, & coeli rutilet qua parte , docebo. sos Primum igitur Τρ positu non multum abludit ab illo, Quo coelum obliquus signorum dividit ordo . Illius hinc faciem ' nunquam adspectare rotundam, Nec dabitur toto ore frui, nisi solis ad axes
Audens ceratis te Daedalus evehat alis , SI Aut phaetonteae rapiant super alta quadrigae . Nam cum se obliquam terras transvertat ad imas, Nec nisi compressa nobis det parte videndam , Ni tollaris humo , rigidum mucronis acumen
Aut magici tantum speciem mirabere rhombi. s Is
Praeterea ut '' Vario , vario pro tempore, flexu
82쪽
Sie Mucro ille micans nostro conspectiis ab orba Nunc magis incumbens, nunc cuspide rectus acuta Occidit, & cursu comitatur signa secundo . sao Ergo age , quum recto mergantur in aequora lapsu Frigidus atque hyemem reserens Capricornus aquosam , Amphoraque , & Pisces , Vectorque athamantidos Helles, Taurus , & alterno redeuntes sunere fratres; Sic pariter primis Mucro ille a mensibus anni gas Rectus obit, frontemque elatus sustinet altam Usque sub horrentes flavae jam messis aristas . Contra , quum pronos peragant reliqua astra meatus, Atque obliqua cadant; sic tunc ille abditur undis Pene jacens, intraque extrema crepuscula Solis , ς3o Non jam nocte nitens , non jam adspectabilis ulli . Opposita est ortus ratio . Nam pronus in aequor Quum cadit, Eois oriens tunc surgit ab oris Reetus: at Eois emergit pronus ab oris, Rectus in occiduum moriens quum conditur aequor. ς 3 ς At non ' qua lybicae gentes , ardentiaque arva , Vastus & ignoto descendens Nilus ab ortu , Quaque secat tostas aequatrix linea terras . Illic nam partes vix inclinatur in ullas Seu quum mane novo celsum petit aethera , seu quum s 4o Conditur opposito sera jam nocte cubili.
Id tamen observa , neque tunc cum tramite recto -Αut cadit aut surgit , semper se offerre videndum Nec super incertum Solis se attollere lumen . Ni simul assu sam circum sorte auxerit auram ς ς Phoebus , di immenso protenderit orbe vapores . Neve haec cuncta meae mendacia vana Thaliae Esse putes , serus placidi per tempora Veris Respice ad occasum ; contra quum mitibus uvis Floret ager ; vertas te matutinus ad ortum ς ς OI Nondum
83쪽
Nondum Sole novo, nondum Cedentibus astris . Cernis ut interdum nostri sub limite coeli Mersa pedem, & magno signorum extensa sub orbe Candeat, atque ingens micet inter sydera cuspis p
Scilicet haec liquidae pars est nitidissima lentis ς ς ς
Riquore jam mersus quam secum pone sequentem Sol rapit, aut primo praeeuntem emittit ab ortu; Ipsius cum sorte aer majore tumescit Circuitu . & superas spatiosius occupat oras. Quis tamen ε' hanc primus lucem quis prodidit auctor ; s6ost studiis spatia ampla dedit, quae deinde Nepotum Excoleret labor. , & variarum semina rerum ;Occultosque illinc meditando extunderet ortus pScilicet ingenio decora haec post saecula tanta Contigerunt, 'Τ Castine , tuo: latera omnia Coeli s6 ς Dum peragras Victor , totumque recludis olympum Lutetia in magna, atque italos tutaris honores. Salve magne Heros , nostris decus addite fastis Ausoniaeque jubar. Nam cui tam dexter Apollo , Carmine ut expediat, quantum tibi debeat altrix s o Italia , & quantum tanto se attollat alumno pVix tua nam magnum lath vulgata per orbem Obruerunt doctas comperta ingentia mentes ,
Et simul Italiam Tamesis, Rhenusque bicornis, Sequanaque , atque Albis, fontesque binominis Istri s sIn inuere procul, plausuque frementibus undis
Italiam aequoreae geminavit murmur arenae.
Ergo tibi meritas tantae pro munere famae Oenotrii semper solvemus carmine grates; Semper rite tuos super astra seremus honores. s 8o Ut te prima sacris nascentem exceperit ulnis Uranie, Divumque epulis , & nectare pastum Astrorum magno puerum inflammarit amore.
84쪽
Duxerit ipsa manus, certo dum signa notares ς ῖ ςΤramite , quae medium quum Sol terit arduus axem Fornicis immissus per summa soramina lustret. Magnum opus , & magnos aptatum munus ad usus Utque Deae volucri raptus super aethera curru Protinus antiquis tam multa incognita sectis ς ροProdideris. Tu Solis iter, Lunaeque meatus
Ad certos revocas numeros; tu digeris omnes
Sydera quos peragunt Phoebo famulantia cursus. Te Coelo nil, Magne, latet. Tu sydera septem Quantum elata procul, quam grandi mole serantur syς Arte doces mira , & certo jam limite signas. Nec tibi ε' jam Mavors , nec Iuppiter, aequior ignis ,
Nec Venus alma suos in se revoluta rotatus Non retegunt; Vultusque omnes ostendere gaudent .
Parva loquor: ' tibi tota Iovis jam se alta recludit 6oo Regia ; jamque tenes, quo se ordine quisque Satelles , Qua se lege serat, nobis quo tempore honestum
Aut retegat caput, aut Domini se condat in umbra. Nec satis haec : tu Τ Saturni socia agmina. re omnes Enumeras circum comites: tu pluribus illum Stipatum famulis Nati superare cohortes
Detegis , & vani rides mendacia Pindi Qui trabea , & sceptro spoliatum finxit adempto. Non ' infixa polo, superisque haerentia tectis,
Lumina, non vasto redeuntes orbe Cometae Ingenium fugere tuum ; quamquam ardua tantum
Tendant ire loca . & spatiis se immanibus abdant. Tu quoque Τ' depressas dignatus visere terras Quam gerat, & quanta tumeat Globus iste figura Vestigare doces : studium a te principe fluxit omne Pater , quo celsam adeo se Gallia nuper I a Extu6o I
85쪽
Extulit, & tantum peperit sibi sedula nomen . Utiliora vocant . )Τ Per te molimine nullo Desectus nitidi varios praediscere Solis Iam licet; & parva terras reserente papyro 62o AEthere projectam jam pingere novimus umbram . Macte operum felix . Tua terris didita virtus omnibus in voto est : tibi ponunt praemia magni Certatim Reges : cunctis te gentibus unum objicit Italia , & tanto jam nomine tuta fias
Attollit caput alta , atque omnes provocat oras .
Salve iterum , salve immensi scrutator olympi , Pulchraque peetoribus praesens studia insere nostris. Sic tibi per populos grato modulamine passim Ausonii plaudent Vates; super omnia ΤZ Natum, 63
Ingentem Natum , patria neque laude minorem ,
Surgentesque & Avo dignos & Patre Nepotes Plausibus adjicient; tellus procul omnis , & aequor
Concinet, & voces Coeli conveXa remittent.
At nos Arctoae primordia pandere lucis 63ς Interea , & Musis haud mollia cepta sequamur . Primum igitur tibi sic statuo ; quoniam undique Solem
Aerium , ut docui, late Circumprimit aequor ;Principium glaciale Iubar deducere ab isto Aere ; qui nostrae dorsum diffusus in aurae μοInterdum , & geminos confluxu densus ad axes Exhibet eoum boreae de parte nitorem. Nec mihi ' transversam sallit sententia mentem Praesidiis orbata suis: namque aptius usquam Et nihil invenies , atque hinc aptissima sumi 6 ς Semina hyperboreum noctu sun dentia lumen Protinus expediam . faveat modo Musa canenti Dissicilesque orsus Acilis tutetur Apollo . Praeterea ρ' nostris valeas quo fidere dictis
86쪽
Tutius, atque animi motus firmare labantis. 6 so Contemplator: ubi exiguum litanius aer Longius a terris sese collegit in orbem , Nulla per hibernos fundit se flamma triones. Ast idem immodicos ubi prodigus aethere fines Protulit, & terras propior descendit ad imas , Plurima tunc pariter se lux nocturna videndam Praebet, & Odrysios late tenet ignea tractus.
Quae si animo reputes, nihil est quin protinus istis
Doctus ab indiciis, boreali exordia flammae Titanis liquidum statuas praebere vaporem . 66o Nunc vero quonam ista queant contingere pacto, Quamque lycaoniis haec sint accommoda flammis Semina , materies quantum sinit aspera , dicam . In primis rutilam , Phoebum quae comprimit, auram. Surgit & ad superas in morem Cuspidis arces , 66 sCircuitu quandoque imas comprendere terras Haud dubium est: spatium puro quo candida coelo Porrigitur , certis dabit id cogno ere signis. Namque a Sole caput si tam protendat acutum . Etheris ad quartam pertingat ut ardua Partem . 67 Terrenam extremo sic te divina Mathelis Haud dubitanda docet) conradit limite molem. Ergo quum fines interdum proserat amplos Longius , ut noctu licet observare tuendo; Non dubium , terras quin tunc transcurrat inertes . εγε Ambiat & totum liquidis complexibus orbem. Hoc autem Veri posito fundamine, mecum , Quod superest , jam mira hominum comperta revolve.
Scilicet ut magnes. & duri pondera ferri
Se pariter rapiunt, & in oscula mutua tendunt; 68o Corporibus cunctis sic corpora cuncta trahuntur Atque trahunt; seseque arcano foedere ducunt. Non
87쪽
. Non tamen hoc illis robur Deus addidit auctor Certa lege carens, major sed copia cuique Materiae ut sorte est , tanto ad se caetera circum 68ς Imperio graviore vocat, Conjunctaque secum Tam magis adstricta pergit retinere catena. Praeterea haec virtus, quae corpore prodit ab omni Undique per gyrum in formam sine fine rotundam , Se gradibus tenuat certis , atque ordine certo 69o Languet sessa via , viresque amittit eundo . Tam magis a primo nimirum debilis ortu , Quam magis extensum lath se effundit in orbem. Quodlibet hinc corpus , ceu jam tibi cernere pronum est,
Proxima quaeque sibi valido conamine jungit. 69 sAt spatio siqua aufugiunt distantia multo
Vix ea non temnit, tenuique Cupidine captum Segnius illa vocat, laqueosque intendit inertes. Illud in his rebus nec te mihi forte labantem , Incertum nec mente serat ; quod mutua nempe Toci Vincula , queis caeco ducunt se corpora tractu , Tangere nec manibus , neque lumine cernere possis . Namque tui nequeunt quo sese immittere sensus Pervades ratione animi, modo pulchra Parentum Inventa, & vigiles libeat cognoscere Curas , γος Et caecas sua per vestigia quaerere Causas . Ergo age , ' jam mecum Circum Titana meantes , Diversoque suos peragentes tempore Cursus Contemplare ignes , atque id magis omnibus unum Mente nota ;. ut centrum nimirum in Sole locarit 7 Io Motus quisque sui; tum nunquam rectus aberret, Semper at incurvos decurrere pergat in orbes .
Hinc etenim tibi vincla , quibus se corpora ducunt, Foederis & tanti vestigia prima patescent.
Nam siquidem, supra ut docui, lapidisque rotati γ Is Claruit
88쪽
Claruit exemplo, circum quaecunque seruntur Curvam odere viam , longeque per aethera rectum
Tendunt currere iter, studio quoque fervere eodem Sydera perpetuo Titanem obeuntia gyro , Etheriasque procul recta abscessura per auras Ia Quis dubitet Θ nodo ad centrum religata tenaci Ni trahat abdita vis , nisumque eludat inanem pElt in Sole igitur, rapido quem concita motu Circumeunt, Vis illa trahens, quae munia landae Praestet, & ingrati per curva volumina gyri TasSydera contractis fugitiva retentet habenis. Moribus atque iisdem quum se famula astra revolvant Saturni, comitesque Iovis, terraeque Satelles
Cynthia, nec curvos linquant unquam avia cursus ;Falcifer ipse senex, & Iuppiter , imaque tellus 73o
Corpora non visa ducant ratione necesse est . Nec mihi ut effugias ducentes corpora vires, Vorticibus peragi, quos diximus ante, rotatus
Forte putes; istud claudunt tibi namque cometae Perfugium, castrisque vetant desciscere nostris . 73s Vix immersi etenim rapidi in freta versa liquoris , Qui circa selem vaga sydera turbine portat; Protinus i psi etiam in partes raperentur easdem Cum Iove, Saturnoque, & diri lumine Martis; Vorticis & cursu sequerentur jussa secundo . 74OErgo aliter posito cum se serme orbe volutent. Syderibusque illis quocunque a Cardine coeli
Transversi excurrant, obversa aut fronte serantur Vi nulla torquente viam ; circumdata soli Sydera per purum nullus rotat aethera vortex . 7 ς
Praeterea ερ famae nisi praemia digna perennis Ipse tibi invideas; magni admirator olympi Astrorumque vias; positusque . & tempora serva .
89쪽
Nonne vides, ut stella Iovis, graviusque Parentis Sydus, & aditantes in gyrum utrique cohortes 7 go
Interdum , coeli contra quam posceret ordo, Corripiant alios inopino tramite cursus pMotibus atque suis adeo eXturbentur , ut ipsa Haereat Uranie , totumque per aethera Caecas Attonitae similis conetur quaerere causas 7ς ςScilicet eventus ratio sero agnita tanti Principium inde capit, quondam quod lumina sedem Juppiter, & Genitor commiscent proxima in unam , Majorique ideo se tunc conamine ducunt . Ut vero propius vires sensere vocantes, 76o Protinus assuetis digressi finibus ambo Imperio inter se parent, raptique vicissim Sese adeunt, properantque globos Conserre propinquos. Et ni transversus vetet impetus , immemor irae
Et Pater , & Natus jam jam oscula dulcia figant 76 ς Forsitan , & junctis componant foedera dextris . Quid quod & horrifici volvant quo se orbe cometae Praescius haud statues, si non tibi legibus iisdem , Astra quibus tendunt in solem errantia , tendant pQuid quod dc implexos Lunae praediscere motus T TOHaud tibi sis fuerit; Fratris nisi jussa sequentem
Constituas, varioque advertas robore raptam ,
Ut positus tulerint varii, & vicinia major ZAtque ipsi ε' immensum nisi Lunae obtemperet aequor , Nec tibi Pierides , nec carminis auctor Apollo γγ ς Prodiderint unquam , qua vi maria alta tumesant
Obicibus ruptis , rursusque in se ipsa residant ZQuid demum , δ' quod possum etiam tibi multa referre Corpora , quae miro jungunt sibi caetera nexu , Atque ita magna meis superaddere pondera dictis SoVerum haec, quandoquidem breviores ducere gyros
90쪽
Tempus, & optatae spatia intima radere metae, Praetereo , atque aliis post me reserenda relinquo. Tu tamen his signis , atque haec exempla secutus
Conjice de reliquis , & quod contingere in istis 8 ς
Corporibus cernis , quaecunque ad Corpora prudens Transfer, & in cunctis vires agnosce trahentes. Atque utinam hae leges , arcanaque robora solum Exanimes raperent molest verum omne ferarum Riquoreumque genus , pecudes, pietasque volucres, 79o Ipsaque corda modis agitant mortalia miris . Quoque animi studium vocat, atque innata Voluptas ,
Quisque suos patimur raptus , serimurque sequendo. Ille ubi fulgentis radiat spes ulla metalli
Protinus accurrit; temnit Coelumque , fretumque 79ς Dira minans, pelagoque animam committit, & austris , Claudit & implacidas cunetis revocantibus aures. Ostentent patriae blandam secura quietem Tecta domus , tendantque manus e littore nati, Desertasque uxor lachrymis perfundat arenas . 8OO
Armorum hunc fremitus , dubiique pericula Martis Insidiaeque, iraeque juvant; fieri obvia serro Pectora , flammiseros audens procurrit in ictus, Accipit & glandes interritus aure volantes ;Tantus amor laudum , & reserendae gloria palmae. 8os Hunc resoni plausus , doctrinaeque addita iam ai Corripiunt: vigilat noctes , studiisque Minervae Attritus longi spatium sibi demetit aevi,
Mandet ut aeternum ventura in saecula nomen . Ast alius titulos multum admiratus, & ostrum 8 Io Sarranum , domina caneseere perstat in aula , ' Et patiens nutus nunquam non servat heriles. Invidiae stimulis & nunc agitatus amaris Pectora, nunc atra mentem turbatus ab ira,