Caroli Noceti e Societate Jesu De iride et aurora boreali carmina ... cum notis Josephi Rogerii Boscovich ..

발행: 1747년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

74 AURORA

Perdit inops animi melioris tempora vitae,

Serus ad optatos ut tandem evadat honores .

Quid juvenes , quos durus amor saevo implicat igni .

Luminaque adductis rapiunt formosa catenis pScilicet hic Helenam thalamis abducere adulter Accelerat: frustra flammas inimica minantur Numina ; nec monitis retinet Cassandra tremendis Nec ruitura super regali a culmine Troja . Alter δ' in adversae prospe stans conscia turris Lumina , nimbisonis findit convulsa procellis Carrula nocte natans r quem desuper imbribus atris Pulsat hyems ; versumque austris furialibus aequor Haurit, & oppositis extim tum advolvit arenis. Illa autem ejectum ut vidit miserabile corpus, Pallentes laniata genas, laniata capillos Crudeles fluetus , crudelia compellavit Sydera , crudelem sese quod talia cernat: Exanimem in sedes famulae retulere paternas. At crudelis Amor sublatam e turre lucernam Qua disposta sui servat monumenta iuroris Transtulit : atque illam exesam rubigine multa , Dum tabulas , & prisca Dei signa aenea lustrant, Viderunt seri post saecula longa nepotes . Sed volat heu nimium volat irrevocabile tempus , Dum quacunque hilares pandunt mihi devia campos Attrahor ipse etiam ; florumque abreptus amore Digrediorque via , salebrosaque cepta relinquo . Ergo age , deserti repetamus ut aspera callis ;Illa trahens Virtus tam multis prodita signis E Phoebo, '' terraque fuit; seque obvia funditUtraque ; perque auras siquod sorte inter eundum offendunt Corpus , pro se ambae adducere certant. Et licet arcano rapiendi robore vincat,

92쪽

Materia ra ut vincit, nostrum Sol aureus orbem; Ille tamen locus est, ubi dextram viribus aequis Conserat , & paribus tellus se ostentet in armis. Vis etenim solis quamquam ipso in limine major , Quum diffusa tamen spatiis multum inde remotis Languescat multum : at terris quae prodit ab imis Quamquam exorta minor, tamen istinc didita paulum Quum pariter paulum primo de robore perdat; 8ς ς Proximus hinc nobis, longeque a Sole recedens Certus inest limes '', quo tandem aequentur , & hostem Etherium tellus jusso jam marte lacessat. Τerminus hic autem terris , Phoeboque trahenti

Dividit imperium , & regni confinia signat. Illinc namque supra quidquid se tollit ad auras Obsequitur Phoebi jussis; at deinde quod infra est

Imperiis paret terrae , gradibusque citatis Ad Dominae voces nostras descendit in oras. His vero emersus salebris jam currere mecum Caetera perge alacer ; longi nam meta laboris In manibus, jam jamque terit spatia intima currus Namque vapor Solis, siquidem, ceu constitit ante, Crescit, & immenso quandoque tumescit ab auctu, Commemorata super praeter confinia vectius Egreditur Phoebi regnis, & corpore vasto Interdum nostris intrat loca subdita terris Hoc autem simul evenit, simul aethere ab alto Terrenos fines quae pars ingressa subivit Jam magis atque magis tellurem audire vocantem

Incipit, & Domini juss is dediscere Solis. vl, ' circa axem quo se rotat, impetus illam Abripiat, Phoebique iterum sub jura reportet; Auricomumque Patrem , partesque oblita sorores Lapsa cadit, nostrumque evolvit pondus in orbem . 88oΚ a Tum 86s87 87ς

93쪽

7 6 AURORA

Tum quia perpetuo dum vertitur acta rotatu . Illa fugax Virtus qua centro abscedere tentat , In Solem imminuit vires , nisumque remittit: Tum quia terra sui quaqua patet orbita regni Corporibus late dominatur sola vocatis , 88ς Et superat Phoebi majori robore robur. Verum haec phoebeae pars quae demittitur aurae, Non tamen ad terras delabitur usque jacentes Illa quidem hoc cupiens : sed in aethere pendula summo Sustentatque gradus , atque hinc altissima sistit. 8ροCujus sorte suo digestas ordine causas Noscere si cupias , paucis adverte docebo . Principio terras aer qui Circuit omnes, Corpore non uno , neque pondere pollet eodem Quo stet cunque loco : sed enim quo se altius istinc 8que: Evehit, hoc levior tenuem rarescit in auram, Et magis aethereis sensim fluit aemulus undis. Qua se igitur densat gravior , terraeque Vapores Accipit hospitio , & litania tela remittit, Ille quidem haud multum Coelo se tollit aperto , 9OO Ut monui , gyroque brevis concluditur arcto . Verum ubi jam nebulas subter despectat & imbres

Purus, perque gradas temtatus corpora certos

Surgit in immensum vix jam sua nomina servans , Et terram vasto circum complectitur orbe. 9O ς Extra hunc praeterea coelo qui diffluit humor Vix cadit in sensum , & spatio aequiparatur inani. Vastus at ille globus phoebeam sortior auram Sustinet, & procul hinc densata mole repellit Pertentantem aditus , jamque intra septa ruentem . 9 IOIlla igitur, siquidem nusquam penetrare potestas , Aerium hoc pelagus super innatat: atque ibi sensim Usque novis rutili defluxibus aucta vaporis Agg

94쪽

Aggeritur , latisque nitens fluit undique rivis. Et modo grata sui nobis spectacula praebet

Alba micans ; modo terrificis variata figuris Concutit attonitas trepida formidine mentes . Atque haec '' praecipue contingere cuncta videbis , Prodiga tam vastum quum protulit aethere Corpus , Transeat ut totas eXtremo limite terras. Forte tamen gelidum cur concilietur ad axem, Aere nec toto perstet diffusa requiras .

Sunt quibus '' in primis tellurem errantibus astris Accensere placet; Solem quae nempe quietum Mobilis ipsa obeat, signorumque acta per orbem Inchoet imbriferum geminis sub lancibus annum . Omnibus his Tellus motu revoluta diurno

Axe suo se versat agens; atque aeris omnem Una eademque rapit secum vertigine massam . Haec autem assiduo circum contorta rota tu ,

Siquis forte olli sese exterus admovet humor, Excutit, atque procul tangi indignata repellit. Idque ibi praecipuo peragit magis aspera nisu , Ampla ubi per vastos violentius effluit arcus . Ut quum aciem obtusi renovat rota saxea ferri, Quam super iniecto suerunt mollire liquore ;Illa quidem lento incedit si pigra meatu , Projicere affusos vix tentat languida rores , Et tota haerenti segnis perfunditur unda . Ast eadem rapido si pervolat incita gyro Ocior, invisos hoc acrius excutit imbres , Terraque dispersis longe madet humida guttis . Ergo ' ab utroque polo qua se globus aeris althTollit , & in partes medius discinditur aequas; Quum gyro in sese rediens secet aethera vasto , Totque ter octonis spatia ampla perambulet horis , 9 Is 92

95쪽

Pervolat hic praeceps, lapsumque a Sole vaporem

Viribus idcirco nitens majoribus arcet. At latus ad geminum quum tempore vectus eodem Paulatim angustos magis ac magis erret in orbes, yso Lentior hic sensim incedit, Phoebique coruscam Mitius expellit minus ac minus incitus auram .

Haec igitur liquidam insistens pervadere molem , Atque sequi, quo terra vocat; decurrit ubi illam Vis minor impediat, nec tam serus arceat hostis, s ς ς Atque ideo gelidum tandem densatur ad axem . Est & qui terrae certus servare quietem Diversum molitur iter ; Solisque calorem

Advocat auxi , atque aliter sic omnia solvit . Nempe sub obliquo signorum tramite, quase 96o ConvoIvit saevo plaga torrida semper ab igni, Altius hic justo tumesaetiis ab aestibus aer

Crescit, & elata per gyrum exuberat unda. Tum vero in liquidum renuens consistere montem Surgentis Circum quocumque a culmine dorsi 96ς Defluit in medium , qua sese utrinque volutant Imbribus, & pigro concretae frigore Zonae. Dumque polos circum gyro revolutus ab alto Cogitur assidue, rutili commixta vaporis Flumina seri secum casus comitata per omnes. 97 Atque ea parrhasiam nobis convectat ad ursam . Non secus atque aestu tremuIum dum servet ahenum . Cui nova suggeritur crepitanti flamma sonore ἔVulcano si sorte furens superundet aquae Vi S , Stridentes humor circum undique susus in ignes 97 ς Decidit, & lapsu spumae voIvuntur eodem Excitus ad superas cinis, & vapor evolat auras . sem etiam varios variis pro mensibus anni

Tellurisque vagae . fusique a Sole vaporis

96쪽

Dispositus , causasque alias numerare faventes. Quae simul ac coiere , eadem per tempora plures Axe sub aetherio pariter miraberis ignes. Sed quoniam immensum pelagi tranavimus aequor Iamque ratis placido properat considere portu ;Haud equidem longos alio deflectere cursus Optarim , syrtesque iterum tentare repostas ,

Et nova desessa superare pericula puppi. Quod superest , ubi multa alto congesta sub axe

Lucida materies glomeramen fluxit in unum , Non ea continuo nobis nitet; ast ibi multos Multimode varians vario subit ordine casus. Interdumque altos ostentat ab aethere vultus Flammea , semotisque procul patet ardua terris. Interdum aerios victrix pervadere fines Evaluit, cuneisque irrumpere septa coactis ,

Et tantum scythicis propior spectatur ab oris . Sive quod aggestae coeuntia pondera masse Vi majore premant; sive illam defluus aer. Quicum flammati delabitur aggere dorsi , Insinuet secum , crassisque immisceat auris . Quidquid id est, certe indomiti Thracesque , Getaeque Plurima per noctem gelidi sub vertice coeli Lumina saepe vident, quae proxima finibus illis Terra procul tumido nobis tegit invida tergo . Quamquam ibi quae crebrae fuerunt effulgere flamma: Ioo ς

Haud omnes rivis aurae Titanidis ortas Esse putes: namque & multae denso aere natae , Et genus a refluis multae traxere pruinis .

Quippe & hyperboreis constrictus flatibus aer

Aptior est lumen capere , atque inferre receptum ; IOIoaggestasque nives venti dum turbine verrunt, Omnia brumali late loca pulvere complent: Pulverea

97쪽

8o AURORA

Pulvere , qui terris ubi surgit ad alta relictis Sole lacessitus , qui non procul abditus illis

Transversum per iter nocturnus obambulat oris, Io I ς Fulget, & innumeros toto ciet aethere lusus. Et rutilas nunc igne trabes, nunc aurea Solis Ora refert, pulchros nunc se consormat in arcus Iridis in morem , variisque coloribus ardet.

Nee dubium adverso quin gens damnata sub axe , Iozo Quae super ardentis propius videt ora Canopi, Aspiciat similes per noctem ignescere sermas . Atque aliquis jam pridem Europae e limine solvens Illa tot ignoti glacialia lumina mundi Lustrasset studio observans , pelagoque remenis Ioa gIn patriam victor secum observata tulisset. Verum ibi tanta gelu strata aequora , totque marini

Per mare Currentes ceu concita flumina tractus

Hac repulere tenus quotquot regionibus illis Tentarunt vetitae rostris se inferre carinae . Io 3o Forsitan at tempus veniet, quum Gallia cunctos Perrumpens animosa obices, huc afferet illinc Urbesque , fluviosque , & barbara nomina gentis , Di mensasque plagas , & lumina nocte retecta . Gallia ' victrices jamdudum immittere classes Io 3s Sueta procul , quaque obliquis borealia Phoebus Littora lustrat equis , quaque aethere rectus ab alto Verberat exustas radiis propioribus undas . Ipsa quidem non ut gemmas convectet, & aurum , Divitiis satis ampla suis , sed ut indita rebus Io ODiversisque locis diverso urgentia nisu Pondera , terrarumque gradus , sermamque recludat, Et studiis totum ditet praestantibus orbem . Ergo agite illustres animae: pars unica rerum Haec vobis reseranda manet; propellite puppes Io ςAtquC

98쪽

BOREALIS. 8 IAtque aliam ingeniis Arcton supponite vestris,

Impleat & gallum mundi latera omnia nomen . Nunc age , tam varias cur lux nocturna figuras

Induat; haec nostri quando est pars ultima cepti. Exequar , & suprema operi fastigia ponam . Io soPrimum igitur , penitus Titan quum se aequore mersit,

Syderaque obtentis reteguntur cuncta tenebris; Fusus Sole vapor glomeramine saepe rotundo Cogitur , & gelidas paulatim excurrit ad arctos . Haec autem aetherei moles congesta vaporis IossQuandoquidem ad scythicos demerso a Sole triones Lapsa fluit, nostri subter confinia coeli

Radit iter caecum , & summis vix partibus eXtat. Praeterea terris quae pars obvertitur imis ,

Quippe onerosa magis , sic & compagine densa Io6o Crassior est, palletque atro subfusca colore . At quae sydereas aversa exurgit ad arces Rarescit levior, conceptisque ignibus ardens, Montis in effigiem plus justo elata tumescit. Tum liquidum in culmen renuens perstare , suoque I O6 gPondere subsidens , Cassis velut ignea densam Supra operit partem , & nigrae spatia infima molis Composito in gyrum praecingit candida limbo. Tum super haec si sorte novus defluxerit humor ,

Pars condensa magis convexi tegminis instar Io o Ipsa prior super excurrit, limbumque nitentem Protinus umbrosa circum complectitur ora .

At quae rara fluit, facilisque ignescere pars est , Cassidis alterius formam accipit, atque micantem Ipsa quoque extremo superaddit limite zonam. IO7ς Atque ideo hesperios inter , scythicosque recessus Arcubus & nigris distininum , atque arcubus albis Vix capite extantem saepe observaveris orbem.

99쪽

Cur tamen ignivomae limbo e nigrante cupressus Prosiliant, minus hic rebus luctatus iniquis Iogo Promptius expediam , & facili tibi Carmine prodam, Namque ea, quae picea pallet caligine nubes , Et nobis tegit ardentem post terga vaporem, Diversis tenuata locis saepe ordine nullo Scinditur , & vario rimas agit ore patentes . I 8s Seu quondam temere hac illac resoluta dehiscat Sponte sua , ceu saepe vides hic nubila findi, Atque viam rutilis Phoebi concedere telis :Sive illam , cunctis quoniam non partibus aeque Densa fluit, qua rara magis se sorte relaxat, Qui latet a tergo penetrabilis ignis adurat. Tum vero obieet e per aperta soramina flammae Haud mora prorumpunt; radiique sub alta profusi Sydera coniferas imitantur lumine plantas. Quare autem variis varius spectator ab oris

Vertice quisque suo patulae sub imagine sagi

Suspiciat longos flammarum excurrere ramos , Haec tibi causa subest . '' Tu lapsum a Sole vaporem Depluere in vastas discretum concipe massas. , Istae ubi sub nostri penetrarunt aeris aequor , IIOOOblongam in faciem sic demittuntur; ut altum Parte levi teneant; gravioribus ordine ad imas

Jam magis atque magis tendant accedere terras.

Et faciant, nisi se tandem compressior aer , Qui tamen a nostro longe super effugit orbe , II ος Objiciat contra , suspensasque aethere sistat. Quaelibet ergo gradum tenues librata sub auras , Et jubare ipsa suo . aut aliena luce coruscans ,

Sustinet. & rutilae pendent toto axe columnae. Has vero . quamquam terris e vertice summo I D OImmineant rectae, decepto haud lumine Cernes

100쪽

Quo stat quaeque modo , visu sed in ardua tendens Longe aliter posita reputes rutilare figura . Namque caput supra concurrere singula credas Culmina ; at infernas lath di edere partes ,

Atque pedes toto per gyrum extendere Coelo . Ceu quamquam fleXu nunquam concurrat acuto Qui geminus campos ulmorum intersecat ordo; Tu tamen in cuneum plantasque, viamque videbis

Desinere , & summo constringi tramite sensim Qui lath in primo distant tibi limine truncos . Quilibet hinc illas miratur in aethere fagos,

Fagos, sive rotas, seu tu tentoria mavis Dicere, seu clausas libet appellare coronas.

Quod si sanguinei' causam scrutaberis ignis, Et coelo quae sint ea porro incendia quaeras , Ilaec tibi sunt noscenda prius , quae certa notaVit Maximus Angligenum quondam , dum luce retexta Dissolvit radios ,& luminis abdita pandit. Nempe colorati septem discrimina fili Conveniunt simul, & textum conflantur in illud , Appellare uno suemus quod nomine lucem . Atque haec primaevo donec sibi cuncta cohaerent Foedere , & abrupta nunquam com page seruntur, Quamquam quaeque suis depicta coloribus, ullum Haud tamen objiciunt oculis conjuncta colorem . Corpus at intra aliquod si quando obliqua penetrent Corporis ipsius vires perpessa trahentes δPars Pergunt contendere iter , pars viribus iisdem

Externas deflexa iterum retrahuntur ad auras .

Ut vero tali suerint discreta regressa, Tum tibi diversis visum spectanda lacessunt L tibus, & certas pingunt per lumina formas. Hinc omnis rebus constat color : hinc rubet ardeus

SEARCH

MENU NAVIGATION