장음표시 사용
101쪽
vlcisci suum honorem violatum , ita commineturivivit Dominus, si strinxero gladium meum, experietur ille suo malo, quem nunc impunὸ lacessati sensus enim est , cum strinxero
gladium meum : eaque appotita con-- ditione sollim denotatur , nondum opportunam ulciscendae iniuriae maturitatem aduenisse. Neque vero insolens est in Scriptura dici Deum suae iustitiae gladium
exacuere. Psalm. 7. num. I 3. Gladium suum vibrabit. Hebraice. Iures , idest, exacuet. Ita Genebrardus, Pagninus,& Regia. Agellius, Exacuendo υιbrantem, O c fulgentem reddet. Nec enim miniis certum est , gladium diligenter exacutum, tersum, dc expolitum , instar fulguris coruscare : utrumque vero praestat Deus vltori suo gladio. EZech. 2 I.numero .Gladius gladius exacutus est 2 limatus: Ot cadat victimin, exacutus est: ut 'lendeat,bmaim est. Et num.
r 9 Gladis acuti,ct limati ad fulgendum,
. Vt sic videlicet exacuta ferri acies, a sole collucens , ac vibrans perstringat oculos, animum perterre- faciat , & ante influstum vulnus, vulneris horrore percellat. Hinc apud Poetas enses fulminei, micantes , aut flammiuomi saepe nominantur : &nuillo luculentius in Scriptura. Genes. . numero 24. Nahum 3. numero 3. Iob 1 o. numero a s. dc Habac. 3.
o D E ste omnino iudicium cum gla-I dio copulatur. Est enim gladius v ina vacuus apud plerasque Gentes insigne iudicij; ut crudite probant Pineda Iob is . versu 19. dc Iustinianus ad Romanos l3. numero A. iudi
citimque ipsum quas distringit, ac defigit gladium ι unde scit scriptum
est. 1. Paralip. 1 o. num. 9. si irruerint super nos malagladius iudicii3 Restilentia, ct fames. Supplicia enim diuinitus illata sunt quali gladius exacutus,& iudicii dextera in peccatorum visceribus infixus. Praeclare itaque monuit Iob in illo capite i9. num. 29. Fugite. ergo a facie gladi3 : quoniam ultor iniquitatum gladius est. st scitote esse iudiciam. Est vero admirabilis huius vocis in arcano sermone foecunditas ; quod ad praesens facit institutum, aut iudiciariam potestatem aut lationem ipsius sententiae , aut denique supplicium ipsum,punitionemque signi ficat. Itaque iudicium manu a=τipere,est causam decidere lipplicium denuntiare, sceleratos sententiae mucrone ferire.Hoc ipsum sonat Hebraismus ille crebrorrequentatus.Psal. 3.num. IT .Cognosi tur Domimia iudicia faciens. Exod. I 2. num. I 2. & EZech. o. num. I . significat enim haec locutio, Deum velut
aequissimum Iudicem digna pro factis supplicia rependere. Reddam ultionem hoctibus mesae,
retribuam. AD hoc videlicet exacuendus iustitiae gladius , ad hoc iudicium arripiendum , ut iam diu commerita acerbissima vitio Israelitici populi,vel
ipsus Dei potius hostibus luperbissi
mis inferatur. Nam ad Dei iustitiam punitricem propriissime vindicta spectat, supra num. 3 s. Mea est vitio, se. gladius autem exacutus est quasi huius iustitiae satelles,& administer.Vnde iure optimo in sacro sermone gladius ipse Diuinus, aut ultor nominatur, aut vindictae socius, dc comes attribuitur. Leuit. 26. num. 2S. Inducam seuper vos gladium ultorem. Sic Iob I9. num. 29. Psalm. I 49.num. 6.ad Roma
102쪽
Neque vero a gladio, atque vindicta secernendum est iudicium ; iudicium enim gladium exacuit, exacutumque, & vagina nudatum , ad sumendam vindictam Deo porrigit. Itaque congruentissime tria haec inter se aptissima serie conne a,in hoc unico versu copulantur. Iudicium enim, hoc est , sententiae mucro , sceleratos
prius causae discussione, de supplici j
denunciatione feriens, quam trucidet gladio , ita vindictam antegrcditur, perpetuoque illi adhaeret, ut vindicta ipsa saepe iudicium nominetur. Quia videlicet aequissimo sumitur iudicio , & accuratissima diuinae Iustitiae lance exactissime libratur. Isaiae
I .num. 24. Mindicabor de inimicis meis. L X X.iudicium de inimicis meis faciam. cap. 3 . num. 8. dies ultionis Domini. L X X. dies iudic, Domini , cap. 3 S. num. q. vltionem adducet retributionis. L X X. iudicium retribuit. Prouerb. 6. numero 3 . non parcet in die vindiela. L X X. iudici .
Inebriabo sigittas meas sanguine.
I x i multa de diuinis sagittis, num. 13 . ad illa Verba. δε- gittas meaι complebo in eo. Nucea duntaxat attingam, quae faciunt ad praesentem locum illustrandum. Non dubium , quin magna hostium interficiendorum strages hac figurata locutione denotetur: abundatque Scruptura similibus tropis , ad repraesentandam horribilem caedem, & carnificinam , terroremque impiis incutiendum. Isai. 34. num. s. Inebriatus est
in caelo gladius meus. cλp. U. num. 26.
Cibabo hostis tuos carnibus suis, Ur quasi musio, sanguine suo inebriabuntur. Numerorum 23. num. 2 . Quasi leo er getur, non accubabit, donec deuoret pradam er occisorum sanguinem bibat.
Ierem. 46. num. Io. devorabit gladius,
ct saturabitur, ct inebriabitur sangAine
Huc spectat illa elegans cruentae so8vi storiae exaggeratio , de multorum interpretum sententia. Psal. IO9. n. . De torrente in via bibet, propterea exa tabit caput, idost,tanta edetur hostium strages, ut riui cruoris per vias e vulneribus defluam, victorque Deus caesorum hostium sanguinem haurire,&illis depressis , ipse caput attollere, gloriosissimamque victoriam ostentare possit. Psalm. 67. numero 26. Hi intingatur pes tuus in sanguine , lingua canum tuorum eae inimicis ab ipse. Quasi dicat : tantus cruor hostium effundetur, ut quacumque incedas, pes tuus redundante sanguine mergatur, & rubescat; linguaque canum tuorum eumdem sanguinem large ex inimicorum vulneribus e filuentem lambar. Sed nulla exaggeratio in hanc sententiam aut significantior, aut illustrior est , quam illa, quae sumitur exuuis in torculari calcatis, ic expressis. Et quidem non ierim inficias , mei lihoram illam ita explicari posse. Sc eratorum hominum peccata Deum quasi in torculat conieci me , illisque calcatis, hoc est, eorum foeditate perpensa iracundiae Diuinae vinum merum expressi si e,ac illud in calice furotis sui peccatoribus eisde propinasse.
Apocal. 19. num. l l . se calcat torcular vini furoris ira Dei omnlotentis. Icremo 2 s. num. I I. Sume calicem ιini furoris huius de manu mea se er propinabu de illo cunctu Gentibus. Psal. 76. num. 9. Calix in manu Domini vini meri. Isaiae s I .num. II. Bibisti de manu Domini cmticem irae eius.
Plerisque tamen Scripturae locis 3 io non quadrat, nisi diuersa metaphora; Deum videlicet ira excandesectatem, .L 1 hostium
103쪽
hostium suorum vulneratorum corpora,quasi in torcular congessisse,e6Dque vincentium pedibus calcandos, ac proterendos substrauisse , indeque tantum cruoris expressi circumquaque redundasse ut exuberante sanguine , vastae cuiusdam lacunar, dc late stagnantis instar, omnia replerentur, nemoque nisi cques pollet iter facere: imo sanguis ipse etiam equorum frenos attingeret. Apocal. t q. num. I9. Vindemiavit vineam terrae , er misit 3 nlacum ira Dei magnum, Gr calcatus est lacus extra ciuitatem, ct exivit sanguis de lacu, vssue ad renos equorum. Sanguinem etiam expressiam sonat illa calcatio Isaiae 63. num. s. Torcular calcaui sim, cte. Conculcavi eos in ira
mea, ct affersm est sanguis eorum sivervenimenta mea, or omnia indumenta mea inquinavi. Et eodem interpretor sensu illud Threnorum. I. num .i s. Torcular calcauit Deus Vrgini silia Iuda cri. Antecesserat videlicet num. I 2. Uuoniam vindemiavit me , ut loquvius
est Dominin in die ira furoris sui. Et in
hoc ipso num. I s. diserte explicatur, qui sint huius vindemiae racemi in torculari calcandi : abstiιut omnes magni ps meos. ι In hanc explicationem huius metaphorae apti ssime quadrat obseruatio Maldonati ad illa verba Ierem. 48. num. 3 3. Nequaquam calcator uua solitum celeuma cantabit. Hibraica enim ita reddas ; non calcabit celeumate,celeuma non celeuma. Est enim celeuma cantus, quo qui simul laborant', ut remiges, aut qui calcant in torculari, se ad
contendendas vires, cohortari solent. Celeuma igitur non erit celeuma cal- . cantium uuas, Zc prae alacritate animi, cantu se incitantium ad laborem; sed erit celcuma hostium cohortantium se ad caedem. Ierem. 2 .num. O. Celeuma quasi calcantium concinetur adis uersus omnes habitatores terea. Et c.I I.
num. 14. Iuravit Dominus exercituum
per animam siuam,quoniam replebo te hominibu , auasi brucho , orsiuper te celeuma cantabitur. Loquitur enim de Babylone hominibus innumeris, perinde ac racemis , confertissima: de Medis autem, Jc Persis, tanquam de vindemiatoribus , se ad calcandum torcular, sanguinemque effundendum,
Et gladius mens deuorabit carnes. Similis item tropus est ad sangui- s
nariam carnificinam exp. mendam. Dicitur enim gladius deuorare
carnes,cum ad satietatem usque cruore imbuitur. Isai. i. num. χo. Gladivi devorabis vos. Nahum. 2. n. I 3. Leun culos tuos comedet gladius. Ierem. I 2. n. I 2. Gladius Domini devorabit. Vide etiam Isai. 3 I. num. 8. Ierem .2. n. O.& cap. 6. num .io. quibus in locia obseruanda est notabilis ista locutio, qua gladius dicitur carnes voraturus,
perinde quasi ore, ac dentibus esset instructus. Sed ita profecto est,aciem ipsam gladij οι Scriptura identidem vocat. Hinc frequentissima illa , Ac
passi in occurrentia, cadere, aut percutere in oregiasi. Quemadmodum enim dentibus in ore, constructis conciditur , & absumitur cibus ; ita etiam gladius acie exacuta , in f usta minutatim carnes secat, 3c quasi vorat, de dc absumit.Hinc gla. tim utraque parte
acutus. Apocalyp. I .num. I 6. Et anceps ad Hebraeos 4.num. I 2. dicitur Graece
machaera, siue romphaea inomm .hoc est . duorum orium, si Latinus sermo pateretur. Iudic. s. n. i 6. Fecit si ibi gladium ancipitem. Hebraice ct ei duo ora. Similis est Hebrai simus,
104쪽
De cruore occisorum, se de captis, tale, nudati inimicorum
3 33 π Ebraietantes in isto loco, dc va-LItias veἡfiones obtrudunt, toto coelo discrepantes a Vulgato; & easdem ita explicant,ut Latinae Editioni vix possint accommodari. In hoc fere conueniunt Leo Iudas, Valabius, P gninus, oleaster, & Isidorus Clarius, eum esse germanum holum xerborum sensum,quem paucis verbis complexa est Editio Tigurina. Propter sanguinem occisorum, propterque captiuos, ut honi summatim visiones rependam. Isidorus Clarius. miscetur, inquit , o divi meusgentes, qua populi mei sanguinem fuderunt, ct eum captiuum abdu
3 i Sed nescio profecto , quid viros
Hebraicae linguae scientissimos imp terit,ut desererent Vulgatum,ubi nulla prorsus erat causa deserendi. Nam praepositio illa Min,sexcentis in locis
quae enumerare superuacaneum esset,
non propter,sed deprel ex ab ipsis etiam Hebraizantibus exponitur. Et in hoc ipso loco Arias Montanus Midam, non ut Pagninus , propter sanguinem, sed ut Vulgatus, de sanguine,aut cruore, fidelissime vertit. sis Est igitur literatis horum verborum sensus,quem ingeniose explicuit Agellius.Duo minitatus fuerat Deus, sagittarum inebriationem , dc gladij saturitatem : his duobus per antapodosin duo item reddit. Sagittas, inquit, inebriabo sanguine.Quonam sanguine
De cruore occisorum. Gladi G meus de-rabit citrms.Quorum carnesib ostium
videlicet abraso capite captiuorum, idest,ne captiuis quidem gladius parcet, sed acrius in eorum capita nudata desaeviet. Lege,quae adnotaui, ni m.
36. ad illa verba, clausi quoque defecerunt. Captiuitas autem sepe sumi solet pro captiuis, abstractum videlicet
pro concreto. Deuteron. 2 I. num. I O.
Captiuo que duxeris. Hebraice captium
ueris captiuitatem. 2. Paralip. 2O. num. II. Reducite ea tuos, Hebraice captiuitatem.
Et vero abrasum caput, vilissimae 3 is seruitutis habitum, in omni memoria apud plerasque gentes extitisse , & ex hoc, quem explicamus loco , & ex innumeris aliis sacris, prophanisque testimoniis eruditissime cofirmant Pra-do Ezechiel a . num. I7.Gueuara H bac. 3. Versu 3. anum. I 22. Ribera Amos 8.num. 3o. Pineda Iob i. versu 28.num. II .MendOZa quaest. s. postiua,Detrius Adag.99o. Satis erit unum, vel alterum locum indicare. EZech. 29.num. I 8. Seruire fecit exercitumsivum seruitute magna omne caput decalvatum. Ierem. 8. num. 3 7. Omne vaput caluitium, ct omnis barba rasa, erit in cunctis manibus colluarioIbi etiam vides vincula captiuorum manibus iniecta.
Exigit vero non tam huius expli- 3I7catio loci, quam defensio interpretis Vulgati aduersus Hebraizantes , ut nostram Editionem ab eorum calumniis vindicemus. Hebraicus textus ita habet Meres Parhoi Oleb : illi autem, quibus nihil est antiquius, quam nouitatem venditare , quiduis potius reddant, quam Latinae Editioni subscribant; non lubet eorum merra nu-as recitare., atque rcfellere; tantum ico,Hebraica fideliter verbum e verbo , veritate conuictum expressisse Ariam Montanum , de ea te nu mi num inimici,Verbum enim Pariagh,n
mini dubium este potest, quin sepe significet nudare ; & ciim capiti adiungitur, idem est, ac spoliare caput caelarie. Solebant quidem Hebraei in
magno luctu capillum, aut vellere, aut radere, ut ex multis Scripturae locis probat Maldonatus. Ierem. 48. num. 3 7. & iEzechiel. 7. num. i 8. &
105쪽
Pineda ad illa verba Iob I. num. 2 . Tonso capite, dic. id,quod praecipue fiebat in charorum obitu. Ierem. I 6. num. 6. Non siepebentur, neque plangem 3 Is ruri neque calvitium siet pro eis. Hoc autem erat interdictum Sacerdotibus. EZech. 44 num. Eo. Caput autem sevum
non radent. Leuit. io . num. 6. Capita
vestra nolite nudare, fidest,abradere, &Hebraice subest. Pareth. 9 ct vestimenta nolite scindere. Sic etiam cap. 2 I.
Capus igitur nudationum , ex idiornare Hebraico , idem prorsus est , ac caput nudatissimum, & Penitus abra- sum. Nam signendi castis apud Hebraeos appositi vicem gerit, cum autem is est numeri multitudinis, mire valet ad amplificandum , & superlativi locum obtinet ; ut obseruat Ri . bera Oseae i. numero 16. Sic dici rurncus visionum, Psalm.9 3. num. I. hoc est,maxime ultor, SI Christus, vir dolorum. Isaiae 3 3. num. 3. idest, summis doloribus excruciatus ; & Psalm. s 4. num. . dicuntur viri sanguinum, idest, vehementissime sanguinarij.
enim plerumque ouationis,&acclamationis voces edere prae laetiria,Patulandique causa. oleaster vertit, acclamate. Tigurina, eaecitate ad iubilum. Regia, personate. L X X. tit mini gentes cum populo eiu . Hic autem
populus, sinterprete Apostolo Paulo,) non ille durae ceruicis erit, quem paulo ante Moyses populum stultum,& insipientem,generationemque prauam, atque peruersam appellauit ; sed
primitiae illae populi fidelis ; primi illi,qui de cucumcisione crediderunt.
Vere genus electum, regale Sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. I. Petri 2. num. 9. qui aliquando non populus, tunc autem populus Dei. Oseae 2. num. 24. Ad Roman. 9. num. 26. Haec itaque verba Moysis Paulus interpretatur ad Romanos i s. num. Io. ci an sea,ut supe solet,ex Editione L X X. Et iterum iurit: utamini gentes cum plebe eius. Atque ex hoc testimonio conuincit, Gentes non esse excludendas ab
Euangelica gratia, sed simul cum populo Iudaeorum coniungendas , e dem illustrandas luce,eisdem Spiritus sanisti donis cumulandas , eadem denique boni nuncij, idest, Enangelij, laetitia perfundendas.
Ruia sanguinem feruorum siuorum
esciscetur,se vindictam retribuet in hoBes eorum, se propitius erit terrae
Solemne Deo semper fuit,effusum 3 2O,
seruorum suorum sanguinem ulcisci. Asanguine Abelium, Matth. 23.
num. 3 s. Quamuis enim terra aperuit os suum, Genes. 4. num. I I. dc cruorem e vulnere manantem exsorbuit: ille tamen cruor abditus terrae Visceribus , clamores edidit ad c um viaque pertingentes. Vox sanguinis fratri, tui clamat ad me de terra. Clamores autem effusi sanguinis ultionem deposcunt. Luc. I 8. num.7. Deus non faciet vindictam electorum seuorum clamantium ad si die , ac noste 3 Habes hunc clamorem Apocal. 6. num. I o. Clamabant voce magna dicentes, usiquequo Domine non iudieas , cr non vιndi
cas sanguinem norinum 3 Et Psalm. 8.num. II. Vitio sanguinis seruorum tu rum , qui effusus est, intro i in con' ctu tuo gemitus compedito Cui clamori benigne respondet inuninus. Axeg. 9.
106쪽
4. Reg. 9. num. 7. mcificar sanguinem 32i seruorum meorum. De hac diuina vinia dicta non semel iam dictum est in hoc Cantico , ad illa verba num. 3 s.
Mea est vitio, cr ego retribuam ιn tem-Pore,& num. I. reddam ultionem hostibus meis. Hostibus itaque supplicio affectis, Deus propitius erit terrae Populi sui. Placatum se iam , benigniimque praebebit. L X X. expurgabit Dominus terram populi sui, idest , terram illam,
in qua generatio praua, atque peruersa Prophetas omnes crudeliter extinxit, Deum ipsum, Dominum Prophetarum , atrocissime in crucem egit; effuso pretiosissimo suo cruore , ingratisque ac rebellibus longe pullis
expiabit. Vt iure optimo illius terrae incolae in eam gratiarum actionem
prorumpant, Psal. 8 . num. I. Benedixi li Domine terram tuam. Hebraice Rasita. L X X. eudo esas. Proprie vertas utrumque verbum, complacuisti tibi Domine in terra tua. Tigurina, ρ ρι- tius eris , o Domine, terrae tua. Uat blus , redi s Et in gratiam, reconciliatus es cum populo tuo. Genebrardus , beneplacito es prosiqiιutus terram tAam, beneficiys multiae mmulasti. Vtinam
hoc beneplacito nos iugiter prosequatur, donisque suis cumulet Iesus Christus Dei Filius.
107쪽
V M Ezechias in grauem, ac periculosum morbum incidisset,v nit ad eum inuisen-du, ossici j gratia, Propheta Isaias , serioque Regi denunclauit Dei nomine, ut testamentum conderet , de domui suae , Regnoque prospiceret: futurum enim , ut ex illo morbo minime conualesceret. obstupuit Ezechias ea tam acerba denunciatione, mortemque, flo
rente adhuc aetate , iam ante oculos obuersantem vehementer exhorruit. Verum praesenti terrore emol
litus, emissis in preces, lachrymasque diuinam misericordiam flexit ran1 breui interuallo, ut priusquam Isaia; Regiarum aedium limine pedem es- ferret , subito diuini Spiritus splendore illustratus regrederetur ad Regem , eique vitam in annos quinde-eim Dei munere propagandam, certo polliceretur. Et quo illius fiduci3 excitata coelesti miraculo vehementius firmaretur , Deique benignitas ad ignoscendum prona, luculento testimonio omnibus testatior,& illustrior appareret et prodigium sane stupendum,& in omni saeculorum memoria nunquam alias editum,patrauit: Vmbra cnim, quae sole iam in occasum vergente,in horologio alte descenderat; retrograda ipsius solis conuersi ne,decem gradus rursus ascendit,diELque iam praecipitans denuo exoriri visus est. Ipse autem Ezechias conse-stim e morbo conualuit: qui de more illius Gentis luculcntissimo cantico in gratiarum actionem prorupit,. diuinamque misericordiam meritis laudibus celebrauit.
108쪽
In diebus iris aegrotauit Ezechias que ad mortem.
1 IR A B I L E prorsus , inaudi-E' ἔ tum, ac rarum est, quod de --Ezechia Auctores grauissimi aperte sibi colligere ex sacra Scriptura, demonstrareque videntur. Nempe genitum esse Ezechiam a parente Achaz,cum ille undecimum duntaxat ebat annum. Summamita e sacra Chronologia perspicue subducunt. Achaz regnare coepit, cum viginti vitet annorum : sedecim vero ann OSRegni gubernacula tractauit. V trumque habetur expresse,q. Reg. I 6. num. 2. Paralip. 28. num. I. Totum itaque tempus vitae ipsius sextum supra trigesimiun annum non excessit. Rursus Ezechias Regnum iniit, simul atque pater vita liinctus est. q. Rog.r6.
num. 2Ο. dc 2. Paralip. a. numero 27. trat autem tunc annos natus quin
que supra viginti. . Reg. I 8. num. 2.& 2. Paralip. 29. num. I. Itaque si a
curate numerum annorum incaS, ne
cessario efficitur,Ezechiam ab Achaz undecimum annum agente fuisse pro- . creatum. Vide Tornielium , anno mundi 3 18-Barradam tomo I .lib. s.cap. ΙΑ'
3. Enim vero Hieronymus, epistolar 3 a. ad V italem', cum iure iurando sancte assirmat, se audiuisse, per illud
tempus mulierculam quamdam ex puero decenni concepille. Eodemque loco diserte tradit, Salomonem undecimo etiam artatis anno Roboam uingenerasse. Sed de Salomone maior inter Auctores est dissensio,quam pacificare uberioris ot ij cst. Lege Pinedam in suo Salomone lib. 3.cap. 2.& lib. 8. cap. 2. V ide etiam Tiraquellum Legeo .connubiali num. 3 7. . Grauissimus hic morbus corripuit Ezechiam eo ipso anno, quo Sennacherib, Rex A llyriorum ciuitates munitas Iuda obsidebat,oppugnabat, diripiebat. Vnde illa benigna promisso Dei, facta formidantibus,& ii truculentissimo hoste, victoriisque insolentissimo iure sibi metuentibus , hic
n. 7. De manu Regis Aloriorum eruam te, cst ciuitatem inam , ct protegam eam. Hanc opinionem meam , annorumque summam ita colligo ex sacra Scriptura. Ezechias vixit annos quatitor , dc quinquagin a 4. Reg. l8. num. 2. dc 2. Paralip. 29. nuin. I. iniit habenas Regni, ut constat ex cisdem locis, annum agens vigesimum quintum. Porro Sennacherib intulit illi belluanno Regni eius decimo quarto. q. Reg. t 8. I . I 3. agebat itaque tunc Ezechias trigesimum nonum aetatis
annu , cui numero si quindecim diui na liberalitate concessos adiungasAEL ficient iusta totius vitae illius summa. Itaque non dubito, hallucinatum ssitisse Iosephum, qui lib. I o. antiquit. capite 3. asserit, aegrotationem EZ clitae contigisse post percussum,& vastatum Sennacheribi exercitum. Iosephum fortasse fefellit huius vastitatis illatae ab Angelo,a sacris Scriptoribus
anticipata narratio A. Reg. I 0. num. 2S. dc 2. Paralip. 32 num. 1 i. &Isaiae 37. numero 3 6. Sed obstat opinationi Iosephi diuina illa pollicitatio,
Illo autem idiomate sacro grotauit si que ad mortem,non dubium cst. quin insanabilis, ac omnino lethalis morbus significetur: qui, nisi Deus miraculose opem attulisset, breui EZechiam vita privasset. Sic loquutus est Paulus ad Philippens. 2. num. 27. Omatus est usque ad mortem sed Deus misertim est eius.Vide Ioannis interpre- res ad illa verba capitis II num. 6.1nsirmitas hac non est ad morIem.
109쪽
Magis aurem probo versionem L X X. & nostri Vulgati, quam Mal- foretaru lectionem : qui diuersis lubscriptis punctis, dc in hoc loco , dc .
timui ad morιendum. L X X vero, i Latinus interpres sub eisdem litteris alia suppleuerunt puncta, ιιmauet, ad mortem. Quae phrasis frequentissima
est in arcano sermone. ludic. l6. n. I 6. defecit anima eiiu , cst aὰ mortem inque
lassata est. Vbi Vulgatus unicam comis prehensionem Hebraicam, quam sic reddas verbum e verbo , incisi, abbreuiata, vel angusἱ s affecta est anima eliu que ad mortem .duabus latinis expressit: vi vehementissimam afflictionem, prorsus vitalem spiritum opprimen-7 tem,atque adeo exhaurientem, significaret. Simili loquendi formula usus est Ionas c. . n.9. bene irastor ego Uyue ad mortem laoc est, usque eo exardesco iracundia,ut propius nihil abiit,quam ut prς ira ipsam animam exhalem .Plena enim exemplorum sunt Historiariarum monimenta eorum,quibus flagrans excandescentia,tabida in stitia, imo interdum etiam effusum gaudium vitam ademerit.
In hanc sententiam plerique interpretantur verba illa Christi, Matth.
Tra ita est anima mea usiue ad mortem. - Graecelerit pos,idest, undique maerore obsessa, ac circum vallata Perinde ac si dicat, tanta est maestitia, quae meam premit, & circumquaque in angustum adducit animam , ut vel ea sola mortem mihi acerbissimam afferre pollet, nili me Diuinitas ad caeteros corporis cruciatus perferendos sustentaret. Lege Barradam lom. 6.lib.
6 cap. 9.s A tque haec de grauitate morbi Reis Ezechiae;lunt etiam,qui eius mori causam tolerter inquirant. Hieronymus in cap. 3 9. Isaiae Hebraeorum opinionem recitat. Tradunt, inquit Hebraei, ideo aegrotalle Ezechiam, quoniam post inauditam victoriam Iudaeorum,& Alsyrij Regis interitum non cecinerit laudes Domino , quas cecinit Moyses Pharaone submerso,& Debbora interfecto Sisara. Eadem causam prodit Auctor ille de mirabilibus sacrae Scripturae lib. 2. c. 28. qui
extat inter opera Augustini,tom. 3 .verum haec causa commentitia est , &falla illa Iosephi opinione nixa,quam paulo ante refutauimus. De eadem Rabbinorum faece hau- ssit Arias Montanus, quam ut indubitatam huius morbi causam, semel, atque iterum hic inculcat, nempe voluntarium Regis Ezechiae ccelibatum: ait enim I eum a ducenda uxore di tius,quam par erat,dedita opera continuisse Detu suscipiendae prolis,quae impietate, ac vitiis paternam foedaret do inum , qualem Manassem euasisse legimus : cum tamen oportuisset, illum sedulo curare,ne sua incuria Dauidicae domus posteritas promissione diuina fraudaretur. Quo non progreditur humani ingeni j curiositas3 arc nas etiam diuinorum consilioru causas,in abdito, atque profundo diuini- tatis pectore latentes perscrutari non Veretur. Ego quidem ita st*tuo, non posse huius morbi causam sine curio litatis vitio quaeri, & sine maiore temeritatis nota definiri.Non me fugit, i overissimum esse id , quod obseruauit Hieronymus explicas illa verba Matisthae. 9. n. 2. Remittuntur trba peccata tua.
Datur,inquit,nobis intestigi, propter peccata plerasque euenire corporis debilitates. Et Strabus in eum locu . Ecce modus curationis,prius dimittit peccata,tolles causam morbi;post curat corpus. JBaslius item q. s s. ex iis, quas hi sus
disputauit. Morbi saepe numero, Glut quaedam peccator u flagella sunt,
110쪽
quibus nihil aliud agitur,nisi ut vitam
nostram in melius commutemus.JPaulus etiam scribit, inter Corinthios aegrotasse multos, imis Sc obiisse,quia
non ea,qua par erat, reuerentia ad socram Eucharistiam accedebant. I. Corinth. II. num. 3 o. Denique uniuersim pronuntiat Ecclesiasticus, cap. 3 8.n. i s. vj delinquit in conssectu eius, quifecit eum ncidet in manus medici. 1 i Verum fidenter item asseuero, plerosque iustos sine ulla prorsus ipsorum culpa, sed ad cumulanda patien-riar merita,saepe grauiter aegrotare. Ac
ne multus sim in re perspicua , fatis erit celebris illa Ambrosi, sententia, qui expendens discipulorum quaestionem, cum hominem a natiuitate camcum intuerentur. Ioann. s. n. 2. Quis peccauis,hisiaut parentes eius,m tacus nasceretur sic ait in epist. 4s. Quamstolis
dediscipuli interrogant, debilitates corporum referentes ad merita delictorum. Ca ueamus itaque, ne sit hominis stolidi, aut certe plus nimio curiosi, quia morbum Ezechiae legimus,in eius vitam, & actiones inquirere,crimenque aliquod, quod morbi causam attulerit , pervestigare, dc quasi nodum in
Et introiuit ad eum Isaias inlim Amos propheta, se dixit ei: haec dicit Dominus: dissone domui tua, quia morieris tu , se non
FEtus in hoc loco quaestio om-V nium interpretum ingenia tor-st, quomodo decretum in speciem. fixum, de absolutum , addita insupernegatione confirmatum: morieris sinquit in tu, Gr non vives: quod diuinitus inspiratus propheta Regi denuitauit: ait enim, hac dicit Dominuι, tam breui interuallo potuerit reuocari. An est quidquam magis inculcatum ita sacra scriptura, quam Deum incommut bilem esse, mentiri nulla ratione posseὶ ad Hebr.6. num. i8. Impossib is est
mentiri Deum. Numer. 2 3 .num. l9. Non
est Dein quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis,m mutetur. Sapienter Augustinus lib. 1 a.de Civit. Dei, cap. 2si volunt inuenire , quod omnipotens non potest, habent prorsus, ego dicam: mentiri non potest. Sed sciendum est; diuina decreta, is
atque adeo Prophetarum oracula, &vaticinia, etiamsi maxime fixa & r ta esse videantur,cum supplicia mortalibus denuntiant:plerunque tamen latentem includere conditionem, videlicet,modo illi a sceleribus non re sipiscant: iactantur iraque saepe diui- nitus suppliciorum minae, non quidem absolutar, sed conditionatae:conditionem ipsam disertis verbis expressit Hieremias. cap. i 8. num .7. Repente loquar aduersis gentem , ct aduersm regnum, ut eradicem, ct destruam, or dias ergam iEud. Si paenitentiam egerit gensilia a malosuo, quod loquutus μm adue sud eam, agam ct ego poenitentiam si per malo, quod cogitaui, ut facerem ei. Quae verba sic expendit Theodoretus in caput 27. Ezechielis. fugitur de seri
Dominus sententiam, dc latam antiquatriaeque veritas metitur: fert enim
sententiam contra non poenitenteS, in
iis Vero, qui poenitentiae remedium exceperunt, supplicii decretum non habet locum. J dici itaque mutatur decretum diuinum,quia licet prophetia comminatoria, si spectes duntaxat,
quod sonant verba , mutari videatus,. pro actionum humanarum mutabilitate:ramen hanc ipsam mutationem, .
pro infinita sua lapientia, ab omni aeternitate praevidit, & pro benignitiasma misericordia , dependenter ab
humana voluntate decreuit Deus.
Explicat hoc acute satis,& Theolb- 3 gice Gregorius versans hunc ipsum, M 1 quc m