Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

D cap XXX VIII. Isaia.

peccauimus Domino. Quorsum spectat tam insolita actio, tarnque inaudita , ubi tam sedulo agebatur de concipienda peccatorii poenitentiaὶ Quidem cacitatis habet effusio ista aquae adlacandum Diuinum numen, scclerius violatum 3 An ut conditionis hu-ὰ manae fragilitatem, ac miseriam ingenue fateremur, atque adeo Deum admisericordiam inclinarem Z Perinde ac si uniuersus populus facto illo testaretur cut aqua effusus sium. Psalm. EI. n. I s. incurri in illam maledictionem Ruben. Genes. 9.nu. . efusius es,sicut aqua: non crestas. AD ut noua illa ceremonia testatum omnibus relinquerent, se iam ex animo nuntium idolis remittere, eaque sic penitus e corde ι abiicere quemadmodum aqua illa eL

fundebatur, sine ulla spe eam rursus colligendi: imo sine ullo prorsus in vase vestigio relicto , neque seporis,

neque odoris 3 Cadunt haec omnia mirifice in animum vere poenitentem. Sed ego exustimo Chaldaicum Paraphrastem huius insolitae actionis metem assequitum.Sic enim locum illustrauit. Hauferunt aquas e puteo cordis Ri' abunde lac mati sunt cora Domino paenitentes. Sic Latine reddit eius verba Vat ab . in eum loeum & eodem recidit Latina vertio, qu.e habetur in Bibliis Regiis. Impleuerunt aquas, ct effuderunt in paenitentia ante Dominum cor suum. Sic etiam explicauit Gregorius in Commentario illius loci fQuid est aquam haurire,nisi de profunda animi poeni.

tentis confusione,lacrymarum fluenta producere velut enim aqua haurimus, dum quam profunda iniquitate cecidimus,considerantes plangsmus.JHuc respicit modus ille loquendi in sacra Scriptura. Idem enim est Threnorum 2. n. l 9. Usun e sicut aquam, cor

tuum ante conspectum Domini, & ibid.nu. i 8. deduc quasi torremem, lacrymas. Psalii . nu. 9. ofundite coram illi corda vestra. Praeclare enim Rodiginus lib. I 2. antiquarum Lectionum,c. 3. Nous. inquit aliud la Πma, quam a usus humor ab oculis profluens ex imo corde. Itaque hauserunt aquam , & effuderunt coram Domino,perinde quasi

tacita ceremonia palam enunciareia r. Peccaurinus, 3 summe Deus, innumera contra te, eaque grauillima scelera commisimus: ad ea eluenda tauis lacrymarum nobis opus erat. Vtinam his manarent corda nostra,tota in fletus uberes resoluta.Tu ea pro tua pietate emolli: excute ex silice pectoris fluenta lacrymarum. Interim,quia nos

ob insitam duritiem lacrymas non possumus ubertim effundere , quod possumus, hanc aquam large effusam earum loco tibi deferimus. Denique haec lacrymarum eluuio Vsque eo potens est, ut voraces illos in scrorum ignes, vastasque fornaces,

in omnem aeternitate accensaS, prorsus extinguat. Testatur id eloquentis

ta vis est in lacrymis peccatorum i rigant coelum, terra diluut, extinguunt gehennam,delent in omne facinus latam diuina promulgatione sententia. J Pateriae satis Chrysostomus m net in illa homilia s. de poenitentia.

Praeoccupet poenitentia poenam: rogum peccatoru extinguimus,non tam

aquis multis,sed paruis cu lacrymis. JHuc refert Chaldaeus verba illa per

est auxibiu abs te: ascensiones in corde Rodi 'suit in valle lacrymarum. Quorum verboru litteralem sensum, quoniam dissicilior est , quam ut leuiter, & in transcursu examinari debeat, petes ex Agellio, Bellarmino, di Genebrardo:

Hebraica ita reddu tur,verbum e verbo. Transiuntes per vallem fetus fontem

ponent eam. TIParini actmibus abundam

rem reddent. Quae sic illustrat Chal-

122쪽

In cap. XXXVIII. Isau. io,

daeus Paraphrastes, Latine redditus a lacrymam obortam reo , ad primum Genebrardo, ibi num.7. Peccatores,qrii gemitum editum in oratione , serio transeunt per profundum gehenna, flentes denunciatam sententiam capitalem fetu sicut 'nteni ponent illud. Videlicet, reuocauerit. Sic enim ibi legimus qui horribiles illos flammarii globos, ninn. . ct antequam egrederetur Isaias quibus damnati usque,& usque acer- mediam partem atri factis est sermo Dori me concremantur,alta mentis cogi- mini ad eum dicens reuertere,ct dic Et e-gitatione. volutauerit: seque ob pec- chi e S c.Nondum Propheta regiarum cata , quae admisit, tam atrox suppli- aedium limine pedem extulerat, non-cium commeruille animaduerterit, dum totum atrium egressiis fuerat, immortales agens Deo gratias, quod cum iam Ezechias intentati diuinitus se voracibus illis flammis eripuerit, supplici; condonationem impetraue indeque vera ob Deum offensum rat. Quam vere pollicitus est piissi- contritione concepta, uberes lacry- mus Deus, flectique facillimus , Isaiae mas profundet,quibus non modo in- 3 o. nu. I9. Plorans nequaquam Plorabis,cendium illud extinguet,verum ex eo cidest, non multis lacrymis ad pla-ctialia, tanquam ex perenni sente, hac candum benignissimu Iudiccm opus iugi meditatione , lacrymationeque, tibi erit, in Miserans miserebitur tui: ad

gratiarum in se fluenta derivabit s8 Atque hinc etiam est,quod merito assirmat Petrus Cellentis in libro de Panibus capite tr. habetur ton . 9. Bibliothecae.) Vbi de diabolo agens

vocem clamoris tus , statim, ut audierit , resJondebit tibi.

Expendens Salvianus lib. 1. de Prouidentia, in ipso statim initio , verba illa Psalmi 3 3. num. i6. Oculi Domini

ait: f Suam tolerabilius sust met flam- Dper iustos, ct aures eius in preces e mana,quam bacrynia nostram. Acriussi rum. Vide , inquit, qua benignitateque contriti cordis lacrynia , qua in agere cum suis Deum, Scriptura di- flamma infernalis incendis torque- cit: in hoc si quidem,quod ait, oculos tur. J Hunc frequenter daemoni per- Domini super iustos eil affectus aspi- acerbum dolorem inuramus, men- cientis ostenditur: in hoc autem, quod tesque nostras coelestibus donis fletu aures in precibus paratas, semperpartis cumulemus. exaudientis largitas demonstratur:

quamuis per id , quod dicit, diurnas N V M ER. IV. ET V. aurea in precibus semper esse iustorum, non audientia tantum, sed quae-

Et factam est Verbum Domini ad dam quasi obedietia Dei designatur.J Isaiam, dicens : vade, ct die Explicat tatim nullam aliam else Ezechiae : haec dicit Dominis istam villorum

Deus David Patris tui: auditu orationem tuam, o viri lacrymas tπή. Reg. 2 OaXPRIMITUR A temporis circumstantia,quam

hic praetermitit Isaias , & quae

celeritate ipsa egregie commedat Diumam clementiam, quae ad primam preces Obedientiam nisi ut semper

exaudiant, nisi οι prompte audita tribuani,nisi is illico exaudita concedant. Neque vero debent nostrae aures

in illo Salviani in speciem audaci obedientia vocabulo perefrinari: quando nec illud horret ipsa Scriptura. Iosue

minis. Neque horruit Iosephus, dum editu ab Onia Sacerdote miraculum

enarraret, i

123쪽

Io In cap. XXXVIII. I aia.

enarraret,lib. I . Antiquitatum,cap. 3.

Oranti Onia obediens factus est Dem. Exaggerat enim hoc vocabulum immeniam Dei erga homines bonitarem , qua fit, ut quasi per voluntariam subiectionem ipse Deus , ant quam id iusti vel cogitarc audeant, se se eis sponte obliget,obstringatque ad ea celeriter patranda, quae ipsius praeueniente in stinctu , fidenter illi postulauerint.Lege Scrarium. q is in

61 Et quia illa demum promptissima,

atque exactissima obedientia est, qtve non modo iubentis imperium, sed

etiam nutum prauertere solet. Ita

Deus obedit iustorum precibus , Ut antequam illae verbis concipiantur, Deus ipse pareat, precesque anteuertat. Obseruauit hoc Bernardus sermone 9. in Cantica. non vocatus adfuit,&delectatus verbis prevenit preces. Arbitror, quod interdum nec verba expectat, sed solis cogitationibus ad- uocetur. J Isaiae 6 s. numer. 24. ersique

antequam clament,ego exaudiam ; adhuc

illis loquentibγω, ego audiam. Psalm.9. num. IT .desiderium pauperum exaudiuit

Dominus. Ante scilicet, quam precibus illud enunciarent. Prouerb. Io.n um. 2 4. desiderium siuum iustis dabituri

praeparat onem cordis eorum audiuit au

ris tua. Cum videlicet illi praepar

Tent ante Orationem animam suam.

Ecclesiast. i 8 nu. 23. Attentas praeparationi ipsi aures admouebat Deus. Symmachus prothesin,propositum cordis

eorum audiuit auris tua. Proposito iustorum , animo duntaxat concepto, nondum verbis confirmato, auscultare , & obedire solet Deus. Psalm. 3I. nu. s.dixi: idest,deliberate proposui,

certo decreui, ut Psal.3 8.n. 2. Axi, cu-s diam vivi min. Psal. 76.nu. I. ct dixi, nunc coepi.) Confitebor aduersium me inium iam meam Domino , ct tu remi'sti impietatem peccati mei .Antequam id, quod animo proposueram , re ipsa

exequerer,tu,o summe Deus,propositum meum, orationis loco suscepisti; meoque desiderio vix dum votis animi concepto obtemperasti. Luculen- 6 te sane exclamat Nazianzenus Oratione o .in sanctum Baptisma,circa medium. o miram beneficentiae celeritatem l 5 facilem contrahendi rationem l hoc bonum solo voluntatis pretio emendum tibi proponitur:U- petitionem ipsam Deus ingentis pr

iij loco habet: sitit sitiri, bibere cu-ientibus potum praebet: cum ab eoeneficium petitur, beneficio id ducit : prompta,munifica, atque prolixa natura est : iucundius dat, quam alij accipiunt.J Non inuoluam silentio in Hebrai- csco textu legi in singulari numero, Dimhraeca,ct vidi lac mam tuam. Sic etiam Psal. s s. nu.9. Posuisti lac mas

meas in colyectu tuo. Hebraice Dimhati, lac mam meam.Vix dum oborta Ezechiae lacrymul a , antequam deflueret in genas,in benignos,& attentos Dei oculos incurrit, paternumque illud pectus ad misericordiam emolliit.Expostulauit grauiter Antipater cum Alexandro Magno per litteras , de Olympia Alexandri ipsius matre, enixeque contendit a Rege, ut illatae sibi per summam insolentiam iniuriae quam primum resarcirentu Legit sedate querelas Alexander, & nobili iulo apophthegmate respondit, ignorare.

videtur Antipater, quod νna matris la

coma multas delebit epistolas . V na pe catoris lacryma, igne eliquata contritionis,multas,easque grauissimas illatas Deo delebit iniurias. Dixi num. 3. quantum Deus capia- 66. tur peccatorum lacrymis, nunc illud tantum adiungo. Et si vere dixit Ber-

nardus, sermon. 3 o. in Cantica. Lare ma paenitentium vinum siunt Angelorum.

Sed certe parum dixit. Vinum etiam suauissi

124쪽

In cap. XXX VIII. Isaia

suauissimum sunt, quo sitim sedat, dc oblectatur ipse Deus. verba illa Psal.

I s. num. 9. posivi Hι iam mas meas in con fectu tuo. Ita vertit ex Hebraeo Tigurina. Lιc mad m as repone in lagun

Regia: tu pone lacrymam meam in utre tuo ; nonne in libro ino Z Paraphrasi illustrat Agelius, Oro, ut iam 'nas meas temere Dudi, ac Perire non seM. Sed diu per stillis quodammodo co laetas in utre tuo condas, ct in rationibus tuas digestum earum numerum habeas. No si lepletae a Dios una sola tigrima vertιι porsu am)r: en uua garra' laι manda

uariar, coma vino , que sie sirue en sumes , I las reribe por quema, i scribe ensu libro de memoria. Isidorus Clarius.

Pone lac mas meas in laguucula tua, ct in libro rationum tuarum scribe eas. Va- tablus. An non sunt in commentarystuM Genebrardus. In memoria tua.

67 Neque silentio praetereundum est, quod non modo hic, scd . Regum.

cap. Lo. num. s. Deo etiam tanquam

excellens quiddam attribuitur. Haec dicit Dominus Deus David pa ris tui. Eadem omnino verba habemur in

epistola illa , quam Elias seripsit ad

patris sui David. Admiranda prorsus diuinae pietatis dignatio: ut qui re-llum omnium conditor est, D cum se

David dici, de hoc quali cognomine compellari glorietur. EXOdi 3. num. 6.

Cum enim ita se vocallet .mus Abraham, Deus Maac , π Deus Iacob. continuo subiecit num. t s. mc nyin nisibi est in aternum, ct hoc memoriale meum in generalionem. 9 generationem. Perinde ac si dicat. Hoc nimirum ΠΟ-men erit, per quod homines mei in 68 posterum recordabuntur. SOlent, qui

Regi ministrant, honorificis illis titulis gloriari, conomus Regis, consiliarius Regis, oec. At Regem , qui alicuius famuli nomen suo adiungat qui eius se Regem elle, ducto ab eo cognomine glorietur, vidimus omnino

neminem. Atqui Deus tanti suos famulos aestimat , ut non confundetur Deus, vocari Deus eorum, ad Hebr. II.

num. I 6 in quem locum ait Te ophi laetus. Deus adeo eos magni facit, ut cum sit totius mundi Deus , hoc est, visibilis, dc eius, qui sub visum nostrum non cadit,non erubescat,pecu liariter vocari eorum Deus: perinde

quasi ipli omnibus creaturis sint aequiparandi. J Quomodo autem ex isto

Dei titulo colligat Christus animorum immortalitatem, corporumque resurrectionem,erudite tractant Mal donatus Matth 2 2. num. 3 a Barradastomo 3. lib. 8. cap. 16 & Pererius m

Ecce ego addiciam super dies tuos

quindecim annos. Ic etiam nonnulla desiderantur, 6s

presse reseruntur. Et ecce sanaui te. die tertιo astendes Templum Domini. Ego . vero ad huius morbi, curationisque illius pleniorem intelligentiam , anteuertendum etiam , & interserendum esse arbitror versiculum 1 I. huius capitis , quem sua sede motumelle, & alieno loco positum , concors post Hieronymum interpretum Omnium lententia fert. Sic cnim ibi legimus , 2 iussit Isaias, ut tollerent. massim de si i .er c. aplasimarent sester vulnus , ct senaretur. Vbi Hieronymus. Hoc prius legendum est, quam Oratio Ezechiae. Ante enim cataplasma

vulnermositum est , & prius lignum ab eo petitum futurae sanitatis, quam

gratias ageret Domino lAtque ut a Regis vulnere explica- otioncutiordiamur, sciendum cit, gra-Ο uillimum,

125쪽

1ο 6 D cap. XXXVII I. Isaia.

uissimum , planeque lethalem filisse

Ezechiae morbuim propterea enim dicitur ad mortem agrotase. Morbus ille vocatur Hebraice ,sthin, de qua voce sic Hieronymus in commentario. Aiunt Hebraei sibin ulcus sonare, non vulnus ; nam dc Aquila, Symmachulque, SI Theodotio elios, Interpretati sunt. J Vulgatus ipse ulcus Interpretatur , non alias modo , sed etiam cum de Ezechia sermo est . Regum 2 . numCro 7. Dixἱtque dato , a ferte mlimsicorum.quam cum attulisent, opsuhsent super ulcus eius, curatus est. L X X.etiam constantissime in Omnibus locis, ubi Hebraice subest haec vox lan, viciti reddiderunt. Exodi v.

3s . Arias Montanus Isaiae 38. num a L. importunos , difficilesque tumores, ex putrescente sanguine conflatos, quos apostemata chirurgi vocant, interpretatur. Consentanee Forerius, nostifrque Pineda,lob. 2. vers. 8 .scetio. 3.ulcus, & apostema, ex ardore proueniens feruentis, & acerrimi humoris, exponit. Regia in hoc loco vertit inflammationem.Atque haec de morbo; nunc de medicamento. 7i In Hebraico Textu massa illa ficorum iubetur in pulveres comminui,S ulceri applicari. Sic vertit Hebraica Forerius Sumant magam ficuum,PT contundant seper visus'vivet. LXX. ve-r6. Sume masam de sic , cst tere. ct cataplasma amu eris. Existimantque nonniilli , hoc ficorum cataplaininadmotum apostemari, ad illud siue resoluendum, liue maturandum, natura ipsa valere. Quibus fauent verba illa Tertulliani, in libro de Corona militis, capit. 8. Memini, er I aiam Etechia tantuenti aliquid medicinale mandase. Scit est Paulin stomacho vinum modicum prodese. - a Magis tamen inclino in eam opianionem , quam Hieronymus primo loco ponit , atquc probare magis videtur : nihil ardentissimo apostemati,inflammationique vehementi ssimae fingi, aut cxcogitari posse nocentius, magisve contrarium, iacioribus ficis, minute contusis , natiuoque calore flagrantibus. Quare adaugendam pOtius morbi calidissim vim amplificandiimque insito ardore cruciatum, illud cataplasma natura valeret. Adiicit Hieronymus dignam Hieronymo sententiam: ergo ut Dei potentia

monstraretur , per res noxias , cst adue

μου senitvi restituta est. Addo etiam, ut Ezechiae fides exerceretur: de illo enim plerique explicant Pauli verba ad Hebraeos m. num. 3 . Santii per fidem , Ursi conualuerunt de infir

mitate.

Resplendet itaque Diuina omni- 73

potentia apienti que cum ex contrariis contraria prorsus eruuntur. Ponderat hoc Chrysostomus , honulia A. in Epistolam ad Corinth. circa illa verba capitis r. num. 22. Iudai signa

petunt. f Apostoli sinquit in non per signum , sed per id , quod signis con

trarium excrucem videlicet,non virtutis, s ed imbecillitatis argumcntuns mundum vicerunt; quod & in caeco operatus est Christus,que cum sanare vellet, per rem oculis contrariam caecitate liberauit,quippe qui tutu oculis imposuitJ Ioann. 9. num. 6.9 subdit deinde Chrysostomus. δεα etiam fecit in

creatronester contraria confirmans, ct biliens contrariararena quιdem mare priu-nyr,infirma validum, or forte fanans. Licebit exempla similia ex sacris monumentis depromere. Hausturus

aquas Moyses e rupe sitienti populo, silicem virga percussit, a quo ignis

potius scintillas excuteret,Numer. 1 O. num. II. Percutiens virga bu silicem,

egressa sunt aqua largissima. Elias contra crematurus holocaustum, tantum aquae . i

126쪽

In cap. XXXVIII. Daia.

aquae circum aliare iussit effundi, ut totum aquis redundaret. 3. Reg. I 8. num. 3 s . Elilaeus vero aquas pessimas,& amaras infuso sale reddidit dulces, atque salubres A. Regum 2. num. 2I.

NUMERUS VI.

Et de manu Regis, seriorum eruam te,ctriuitatem iisam, o protegam eam.

7s I N v T E exprimitur , qualis futura esset impendentis periculi depulsio.Isaiae 37. 33.

S 4. Regum i s. num. 3 2. Non ιneredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam . neque occupabit eam es pe- , nec circumdalat eam munitio.

Verbuit porro Hebraicum , quod respodet Latino, protegam, significantissimu est: ut etiam obseruauit Arias Montanus, Isaiae 3 7. num. 3 s. est enim transsatilium,ductumque a clypeis, S scutas, VCanori. Ego me, inquit Deus)tanquam clypeum opponam, & obiiciam aduersus quoscumque hostcs in hanc urbem irruentes: diuinae meae potentiae oppositu, atque obiectu, tela in eam contorta propuliabo. iure enim David gloriabatur , 2. Reg. 22. num. s. Deus fortis meus scutum meum.& num. 3 l. Scutum est omnium sterantium in se. Vtrobique vero Deus a L X X. mperasyis es nominatur. Idest, satelles,ac stipator: quae vox a Vulgaro redditurerat m,Psalm. I7.num. 3.& Psalm. 3 o. num .s Plaim. 8 3 .num. Ιχ. Hieronymus recte vertit ex Hebraeo, Sol γ' ch petu Dominus. Deuter. 3 3.ntam. 29. Ouissimilis tui Popule, qui

saluariae in Domino 'scutum auxit, tui, . O gladius gloriae tuae. Illud etiam animaduertit Arias,verisbum praeteritum hic futuri loco positum. Hebraice, se protexi, phrafi videlicet familiatissima Prophetis pro-

pter fixam , atque constantem eius, quod praedicitur,certitudinem. Quale est illud Hannibalis apud Liuium rsi tales animos in praelio habetis, quales hic

ostenditis, vi Nnus.

Colligebam supra ex isto loco,cum 7 8

exponerem prima huius capitis verba: in diebus lilia, ctc. in eumdcin annum incurrisse Ezechiae morbum, quo Assyriorum Rex Sennacherib Iudaeam inuasit. Ac proinde hallucinatu futile Iosephum, qui aiebat, post fusum AD

syriorum exercitu, post centum octoginta quinque militum millia ab Anagelo trucidata, Ezechiam in morbum incidisse. Ego vero mihi videor valta dissimo argumento ex his Isaiae verbis ducto , meam illam opinionem confirmare. Quis enim non videat, luce meridiana clarius esse , post caesa tot hominum millia, non ex Tyrone collectitio, non ex faece exercitus, sed ex lectissimo flore,ac robore militari, sic enim legimus. 2. Paralip. 2. n. a I. Ei misit Dominus Angelum,qui percussit omnem virum robustam, en bestatorem, ct Principem exercitim Regis Assi riorum. post ipsiam Regem Sennachcribturpiter in fugam auersiam , & paulo post a liberis suis vulneribus confossum : omnino languere, atque frigere promissionem hic diuinitus factam

De manu Regis Assiriorum eruam te' c. At cum Scianacherib finitimas 7st urbes dirxperet , popularetur agros, omnia ferro, stam n4sq; vastaret, cum vel ipso rumore nuncio,qui afflabature castris,urbi regiae Hierosolymae cla- deS , exitium , cXtremaque vastitas a truculentis hostibus impenderet:ciunanimo consternati suis quisque rebus, somnusque metuerent. 2. Paralip HE. D. 2. Cum vidisset Ezechias ventipe scilicet Sennacheris , Cr totum belli impetum verti contra Hierusalim. In tanto terrore , trepidationeque ab imminenti sanguinario hoste, quarn Opportuna,

O a quam

127쪽

io 8 In cap. XXXVIII. Pau.

quam plena consolationis,ac laetitiae, haec accideret diuina promissio 3 De

manu Regis Alfi riorum eruam te : non iuredietur urbem hoc : non mittet in

eam sagittam, erc. go Accedit, quod si annorum summa accurate subducatur, non aliter constare potcst , quain lacra Scriptura prodit, Eaecinae Chronologia, nisi in cuitidem annum expeditio bellica Sennacherib, dc Regis morbus inciderint. Colligunt enim interpretes ex ipsis iacris monumentis, bellum illud Assyriorum biennium integrum perdurasse. Isaiae 37. numero so Comede hoc anno, quae sponte nascuntur , ct in anno siemudo pomis vescere: in anno autem tertio siminate , ct metite e in quae verba Hieronymus ait : Deum polliceri, quod intra biennium , cT Rex Assyrioriιm interiret, ct urbi Hierusalem securataι redderetur. Atqui Ezechias Regnum iniit annum agens vigesi inumquintum. 4. Regum I 8. num. 2.dc 2. Parali p. 29. numero I. Sennacherib vero ascendit ad bellum inserendum anno Regni Ezechiae decimo-

quarto, ex 4. Regum I 8 numero I 3.

huic surninae si addas biennium integrum,quod durauit bellum,quo profligato , atque confecto, dicitur EZechias aegrotaste: dc insuper adiungas quin iccim annos diuina liberalitate

concessos , totum tempus vitae Regis EZechiae non erit annorum quatuor, de quinquaginta, ut diserte prodit sacer textus. 4. Regum I 8 num.1. dc 2. Paralip. 20. num. i. sed conficiet summam annorum quinquaginta sex,

quod est perabsurdum , dc omnino filium. 8i Illud vero , quod adiungitur promissioni diuinae. q. Regum l9. num. 34. 3c capite 2 o. numero 6. Protegam' urbem infam propter me, ct propter Dauid struum meum. dc Isaiae 3 7.num. 3 s. Vi salvem eam propter me, propter David seruum meum. aperte ostendit, quanti Deus secerit David, cuius causa ciuitatem illam , ac Regnum, quam diutissime. conseruauit, posterisque suis innumera beneficia contulit. Quater hoc repetitur libro 3.

Reg. cap. I I. num. I 2. num. I . 6c 31. denique num. 3 Α. Ducem ponam eum

scilicet Salomonem in cuntiis Hebruv:ta με propter David peruum meum,

quem elegi, qui custodiuit mandata mea. Sic etiam. 3. Regum I S. num.A. dc A. Regum 8. num. l9. Noluu autem Dominus di Ierdere Iudam propter David

seruum suum. Meruit autem Dauid tam eximie 81 esse ita oculis Dei, propter raram , dc excellentem sanctitatem,cuius extant luculenta in sacris litteris testimonia. Ego , ne multus sim in re 'perspicua, unicum dumtaxat ponderabo. Ecclesiastici . numero χ. cuasi adeps fe-Zaraim a came ,sic David a sibys Urael. Praeceperat Deus Levitici 3. numero I 6. Omnis adeps Domini erit iure per petuo. Consert itaque Dauidem cum

adipe hostiae , qui multo praestantior,

dc sanctior erat ipsa carne;atque adeo totus Deo in odorem suauitatis in altari incendebatur : caro vero par ti in Sacerdotibus, partim osterentibus cedebat. Ita Dauid fuit longe praecellentior caeteris Israelitis, dc eximia quadam sanctitate illustrior. Lege Lorinum in id Actuum I 3. numero Q.

Inueni Dauid filium Iesse, virum sicun

dum cor meum.

Est autem alte in animo defigenda 83 Dei misericordia. Qui propter unius iusti imerita, etiam longo post interuallo , egregia confert in immerentes beneficia. Chrysostomus homilia 1 . in Genesim expendens, quemadmodum Deus propter merita Noe,

filios eius,& nurus eluvioni terrarum eripuerit. Consiuetudo, inquit, misericorris Dei est,honorem hunc dare seruis βιου. Ambro

128쪽

In cap. XXXVIII. I M.

Ambrosius vero libro de Abraham

capite s .agens de Sodomorum incendio,quod vel decem in ea urbe reperti iusti prorsus auertissent,Genesis 38. numero 3 2.sic ait. Propter paucorum iustitiam Deus impunitatem toti populo promist. Vnde discimus, quantus murus sit patriae vir iustus. Iusto- rum nos fides seruat, illorum iustitia ab excidio defendit. J8 Ausius est Caesar mira confidentia, in iurbulentissima maris tempestate, Nauarcho iam de salute delperanti

fortiter inclamare; ne timeas , fortunate namque Caesaris comitatur : Caesarem vehis. Sic Plutarchus in eius vita, ScAppianus libro 1.de Bello ciuili. Poetice vero Lucanus lib. s .verss78. Sperue minas, inquit, pelagi, ventoque furenti Trade simum, Italiam si coelo auctore

Me, pete. Sola tibi eausa est hae tu fatimoris, Vectorem non nosse tuum, quem numina nunquam Destituuut.

Quid miramur in simili procella

Paulum, perculsis metu , mortimque

iam expectantibus in momenta ungula vectoribus fidenter suasisse,

Actuum 27. num .22. ut bono animo eisentὶ Amisso enim inquit,nulnus anima erit ex vobM. Videlicet donauerat

Apc stolo Deus omnes , qui ctim illo

nauigabant,ibi num. 24. 8s Illud aurem non exaggerationem . modo, sed admirationem etiam, atque omnem prorsus cogitaticinem excedit. Vsque col cum in oculis ferre iustuira , tanti cius merita a stimare ut ea propemodum aequare, adiungere certe , e& annumerare videatur infinitae suae bonitati, qua ad benemerendum de hominibus impellitur. Propter me, inquit, ct propter David seruum meum. Quamquam ille ipse amor , quo Deus prosequitur iustos, ex eodem perenni fonte diuinae bonitatis manar. Nomen illud inditum est amabilissimo puero Salomoni. 2.

Reg. I 2.num. 2s. Dilectus Domini,siue

amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus. Sed in Hebraico textu , Scin Editione L X X. digitus intenditur ad sontem, unde fluxit iste amor, sic enim utrobique legimus , ct vocavit eum dilectum Domino , propter Do

minum.

Et vero uniuerse propter semetipsium 86 operatus est Dominus , impium quoque

ad diem malam. Prouerb. I 6 num. 6.

Ideo videlicet conditus est a Deo hic mundus adspeetabilis, idcirco creatae sunt supremae illae Intelligentiae, ut in hoc opere pulcherrimo , velut in speculo nitidissimo Diuinitatis, infinita eius attributa resplendeant. Haec manifestatio diuinae Gloriae finis Deo fuit in huius mundi molitione. Cum enim nihil si praestantius Deo, cuius causa ipse operetur , & cuius bonum ultimo intendat, consequens necessario fit, ut ad suum ipsius bonum, non quidem intrinsecum quod ab omni aeternitate semper illi adest, neque aligeri, neque minui potest sed extrinsecum, tota mundi molitio reseratur ; nempe ut ipsus absolutis. simae , & excellentissimae perfectiones innotescant. Rclucet vero eius

iustitia punitiva, cum impium sponte sua in scelera prolapsum aeternis cruciatibus addicit. Nulli bi tamen ita resplendet absolutuin exemplar diuinae gloriar, ac in viro iusto , omnibus virtutibus , & charismatis cumulator de quo ad Ephesos l.

m Divi initium aliquod

creatura elu .

129쪽

Jn cap. XXX UILL Isaia.

NUMERUS VII.

Hoc autem tibi erit signiιm a Domino: quia faciet Domin s . verbum hoc , quod locutin est. O , est dubi sit . quin EZeinde nulla prauitate impediri potest,

quale fuit promissum Incarnationis. Alterum conditionale: quod implendum videlicet non sit, nisi ea conditio adsit,quam aut Deus tacite mente concepit, aut ab iis, quibus promitti rur, expresse postulauit. Ierem. 18. ra. λ. Subito loquax de gente , or de Regno , ut hias signum ab Isaia po- adjicem, ct plantem istud: si fecerit ma stulatierit. Habetur id ex- tum in oculis meis , ut non auHat vocem presso 4 Regum IO. n g. meam laenitentiam agam seu per bono.quod uod erat signum, quιa Dominus me sa- locut in sum, ut facerem ei. Acute nora-nabii, O quia astensurim sium die tertia uit hoc Theodoretus Danielis s. ii. 3. Templum Domini 3 Quare ultimus vcr- Etsi millies bona polliceatur Deus,sssiculus huius capitis 3 8. Isaiae, sito lo- nosmetipsos tali munere praebeamusco motus, ante hunc ipsum, quem indignos, diuinae munificentiae impe- explicamus, tanquam in propria sede dimento sumus. J Exempla luculenta reponendus est. Et dixit Erech M. quod peti possimi ex I. Regum 2. num. 3Ο. erit signum , quia ascendam in domum dc 4. Reg. 2 l .num. s. Domini. , Propter huius tacitat conditionis so od autem Rupertus obseruauit periculum Gedeon, cuius fides com- in ea Abrahami verba , Genesis i mendatur ad Hebraeos II. numero 3. 'num. 8. Domine Dem,unde βιre possum, signum item flagitauit, Iudicum 6. quod posessurus sim eam 8 Et Rupertum num. I7. Si inueni gratiam coram te, da haudans noster Deirius approbat,nul- mihi signum, quod tu sis, qui loqueru ad latenus Abraham in fide dubitassie, me. Scilicet, ut docte exponit ibi Sequam paulo aiate ipsa Scriprura tan- rarius quaest.9.uum. . petit ab Angetopere commendauerat, num. 6. Cre- lo , Ut signo aliquo monstret, arque diuit Abraham Deo,ct reputatum est istin confirmet, se talem esse, cui diuinam ad tu filiam. Sed signum aliquod pe- opem , victoriamque promittenti, fides haberi merito debeat. Obseruo etiam in sacris literis, He- 9,2braeorum Gentem, S suopte ingenio, atque natura,& a primis suis exordiistiisse, ut certo sciret , nihil posteros commissuros,cur haec diuina promisso effectu suo frustraretur. Hoc ipsum mihi videtur egregie conuenire in

Ezechiam : non enim haesitauit ulla rebus admirabilibus. assuetam,qucr in dissidentia, aut incredulitate: scd qui lege vetere diuinitus olim contige- vix dum reipsa expertus fuerat, terro- runt . nilla supra, quam credi potest,. xem sibi diuinitus iniectum obeundae signoru appetentissimam. radat signa mortis,non absolutum fuisse,sed con- petunt, inquit Apostolus. I . Corinth. I. ditionatum : timere iure , ac merito. n. 22. Hinc illa querimonia, Psalm.73. potuit, ne diuina item pollicitatio ex num.' Signa nostra non vidimus. Hinc aliqua tacita conditione dependeret; etiam ortum, ut qui miniis huic insi- atque adeo ad illam penitus firman- tae appetentiae temperarunt,in grauis-dam signum aliquod postulauit. Φ simas tape culpas incurrerint. Quo-Neque enim dubitari potest , duo ties Scribae, de Pharisaei signu a Chri- esse Diuinorum promitarum genera. sto postularunt 3 Matth. i 2. num. 3 8. Vnum omnino absolutum,quod pro- Volumus a te signum videre. cap. I 6. n. I L

130쪽

In cap. XXXVIII. JDis

Vi signum de coelo ostenderet eis. Luc. l I. mini. l6. At tentavres signum de caeloqi rebant ab eo. loan.2.num. I 8. Quod signum offendis nobis , quia hac facu Leuius quidem peccauit Zacharias, signum quaerens, sed tamen peccauit,& dissidentia sua illi caro stetit. Vide Maldonatum in ca verba Luca: I. num. i8 . Et iuxit Zacharias ad Angelum, unde Mesciam'

Ecce ego reuerti faciam umbram linearum, per quas defenderat

in horologio Achaz nsu,

retrosem decem tineis.

sa-8 N i M E irem dubiu est, quint gli Isaias non elegerit, Vtrum ex is duobus ederet signum : sed

optionem liberam fecerit Ezechiae, . virum mallet eligendi. 4. Regum 2 O. num. 9. His , ut ascendat umbra decem lineis, an ut reuertatur totidem gradibus'

Mira Propheta: fiducia. Quali etiam animatus idem Isaias Dei personam sustinens , Ezechiae parenti Achaz fidenter spopondit, Isaiae 7. n. I. Petilibis num a Doruino Deo tuosiue in profundum inferni, siue in excelsum supra. 93 Est haec illa fides , quam Theologi

vocant miraculorum. Haec & Deum posse quae uis miracula patrarc cecto credit, & tali loco, tali tempore, talibus denique circunstantiis, Deum illa citere velle, non dubie tibi persuadet.

Vnde in rebus tam arduis tam a communi naturae ulu remotis, tami aduer

sentibus, repugnantibusque stato ordini Vniuerit,ea in sanctis viris existit fiducia , ut vel rebus inanimis, vita, sensuque carentibus animose ipsi im

perare audeant. Matth. IT .numes. o.

Si habueritis Idem sicut granum sinapis, dicetu monti huic, transi hinc illuc, ct iransibit, ct nihil impossibile erit vobis. Hoc fidenti stimum imperium obser- '

uant Patres in illis Iosue verbis, c. I o. num .i2. Sol contra G. tbaon ne moueariae. Tertullianus lib. aduersus Psychiacos , cap. I o. Iesu Naue ipsis elementustationem imperauit. Ambrosius libro l. . Osficio. cap. o. MagnιIu rine mentis,

or mei clamauit, stet Sol , ct stetit.

Hieronymus in cap. 28. Isaiae. Fadu cia habitam is in se Dei locutus est Iesus: stet Sol. Verum quia Christiis ad haec miracula patranda, perexiguam exigit fidem, videlicci sicut granum sinapis, atque adeo minimam; Apostolus vero requirit ingentem, vel potius ma-Ximam: I. Corinth. I s. num. 2. Si habuero omnem Adem, ita ut montes transferam: ac proinde videtur Paulus a

Chi isto dissentire. Videantur in ea loca' Maldonatus , de Iustinianus, qui in hac pacificanda discordia ingenio

se elaborarunt.

Facta itaque Regi optione , Utrum mallet signum eligendi, quod sibi patratu disti cilius videbatur, essi agitauit. 4. Regum 2o. num. Io. Facile est umbriam crescere decem lineis r nec hoc volo Disiu , sed ut reuertatur retrosum decem gradibus. Ab insita videlicet mortalibus opinione, id nimirum perquam mirabilς,arduumque esse cxilii- Inantibus,solem incitatissimum suum cursum,aut insistere aut reflcchere: id vero perfacile, ac procliue, gradum sponte praecipitantem impellere, &solito ocytis accelerare. Vnde Magar 96 illae, quae arte daemoniaca fretae, potestateni sibi peruertendi arbitratu suo naturae leges arrogabant, illud vclmaxime gloriabantur,posse scilicet se praecipitem astrorum cursum aut inhibere,aut etiam retro agere.Sic apud

SEARCH

MENU NAVIGATION