Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

garia illa apud Poetas. AEneid. libr. q. I ulnus alit venis, ct caeco carpitur uene. Et libr. 1 .de remediis. Conte taei ιacent , ct sine luce faces. Tibulli libr. r. Elegia ultima : sicilicet, extinct.u aspiaciamquefacti. Vide Gellium libr. is.

cap.9. nam sordent humana testimonia, ubi suppetunt diuina. Authore Dionytio cap. 7. de coel. Hiet. supremi illi spiritus, qui ardentissima Dei charitate flagrant, Seraphim, idest,ardentes,& incensi nominantur ab incendio dilectionis, quo

vehementer exardescunt. Ipsa enim dilectio vocatur ignis. Matth. 3. I . I I.

si vos baptizabit in Spiritu sancto , Grigni, scilicet charitatis, ut docte probat Toletus Lucae 3. notatione 3 6. Hic est ille ipse amoris ignis, de quo

Christus ait Luc. r 2. num. 9. Ignem veni mittere in terram, ct quid volo, nisi ut accendatur λ Et quia ardens iste charitatis ignis coelitus demittitur , de coelo videlicet astulget amoris scintilla, qua concepta in nostris animis, ignis charitatis accenditur: quod autem e coelo delabitur , primo caput attingit: propterea Apostolus carbones ignitos, ex beneficiis redundantes , super caput accendendos esse dixit. Sic multo certius est , dispertitas linguas, tanquam ignis,super Apostolorum capita consedisse Ach. 2.n. s. Nec desunt amori sacro suae prunae, sui carbones aded incensi, & inflammati , ut nequeant fluminibus obrui, aut aquarum inundatione exstingui. Nam verba illa Cant. 8. n.6. Lam ades eius, lampades ignis, sic vertit Tigurina. Cuius carbones fiunt ignι- ii aflamma Dei. Valabius autem explicat , ut pruna adu= nt, ita er amor.

Regia, pruna eius, pruna ignis. Lege, quae supra adnotaui de voce respo

s Tantum restat,ut germanam,& litteralem horum verborum Moysis explicationem ad Apostoli contextum accommodemus ; quod facili nego . tio fiet. Non vos defendentes, inquit,

hoc est, non vos ulciscentes, vel, ut legit Cassianus collatione i6.cap 27. Non vometiyses vindicantes, sed data locum ira, idest , ne statim calore iracundiae perturbati stomachum erumpite: moram potius aliquam interponite: cedite tantisper, ardor irae breui deseruescet. Haec tamen Moysis verba ab Apo- χ Urstolo in huius sententiae confirmationem allata, Graecos Patres in eam intelligentiam compulerunt. Nam ubi dixit, Date locum ira, continuo quasi

rationem subiecit, striptum est enim, mihi vindicta, or ego retribuam: sed ea verba sapienti me, & eo, quem explicamus, sensu, idest litterati,citata sunt ab Apostolo .Sensus enim est. Mei lieris est,ulcisci iniurias ; ad me pertinet vindicta, S vitio. Meae partes sunt; .

meum munus est, sceleratos punire; vos ergo date locum irae ; tenete iracundiam , ne illa osterilescentes , ac vestras iniurias vindicantes , meum

mihi munus praeripiatis ; ne supremi Iudicis osticium vobis arrogetis; ne ulciscendi partes, quae prorsus diuinae

sunt,temere vobis assumatis.

Iuxta est dies perditionis adesse

festinant tempora.

Alidissimunt telum est a Pro - 168. phetis identidem vibratum ad perterrefaciendos impios , illisques tum interitum aduentantem, atque adeo iam, iamque instantem,ob oculos ponendum. Ierem. 48. numer. IGPrope est interitvi Moab, ut veniat, Omalum eius velociter accurret nimis. Et eisdem fere verbis, Isai. I 3. numeri6. Ioel autem,cap. I .num. I S. faba, i,

quia prope est dies Domini, θ' ι':ιψι -- sitas a Potente veniet. Ezechiel.7. n.7. Visis

92쪽

Deuteronom.

Venit tempus, prope est dies occisionis. Et

dux Is aer,cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita. ais Atque in hoc extremo testimonio

illud est obseruandum,supplici j diem

suam trahere maturitatem , opportunitatem , ac praefinitionem, ex cu

mulo peccatorum , ex impleta iam mensura scelerum, quam diuini consili j inscrutabilis altitudo disposuit ad

supplicium inserendum. Vcre enim ipsa peccata effundendae iracundiae diuinae, ac sumendar vindictae tempus accelerant. Et quemadmodum humilis poenitentia, etiam post intentatum, destinatumque diuinitus mortis diem, prophetia videlicet comminatoria, solet vitet spatia ad multos etiam annos prorogare, ut constat in Ezechia Reg. 2 o. & Il. 38. lic peccata

cumulata peccatis, etiam ante tempus , conditionaxo nimirum decreto

diuinitus praefini tum, dictamque, ac praestitutam supplicio diem, supplicium ipsum praepropera, ac praeceleri

festinatione maturant. EZcch. 22. n. .

propinquare fecissi dies tuos, ct adduxisti tempus, ctc. Verba illa Iob. i s.

numero 33. Ladetur quasi vinea in primo flore botrub eius. Sic extulerunt L X X. Vinflemietur ante horam,

sicut acresia. Cea vindimiado en agra et ,

et o sin saeton, γ antes de tiempo. Et eodem sensu , diuersa licet metaphora, Regius Vates Psalm. 17. n.9. Priusiquam intestigerem spinae vestrae rhamnum, sicut vivent es,sic in ira absorbet eos. Ducta videlicet similitudine ab agricola , quisiiccresccntes in aruis spinas , licet adhuc teneriores, antequam prorsus obdurescam,suffocantes nihilominus segetes, radicitus euellit, & cum indignatione quadam in ignem coniicit. Vbi inteli gere, est augeri, S con-srniari. Recte itaque transtulit Sym-1iricus. Prii quam augeantur lina ve-

Cap. XXX II. 73

stra, ut fani rhamnus. Est enim rhamnus horridior quaedam, ac durior spina sylvestris, qua vineta sepiri, & vallari solent. Hispane.Cam me=a. Hoc ipsum sine ullis ambagibus legimus. Psalm sq. num. 27. Vira sanguinum, ct

dolosi non dimidiabunt dies Dos. Quod

confirmat notabile exemplum adolescentis duo de viginti annos nati,

qui subito incanuit in patibulo, ipsaque facies rugis exarata nonagenarium senem exhibuit ; refert Lorinus Ecclesiast. . num .i 8. i Bl sciola. Tom. s.l. II. cap. 9 Horarum succi- suarum. In huius rei confirmationem per- 27

illustre peti potest testimonium ex

historia libri Genes nam c 6. num . . dixit Deus, Eruntque dies idius centum viginti annorum. a Verba, Ut concors fert doctiorum expositorum sciarentia, non ad hominum vitam deinceps futuram , referenda sunt, quasica annos centum viginti trangrestiua non elici ; nam , ut obseruauit Augustinus lib. i s. de Civit. cap. 26. Ctiam

post diluti tum , nonnullos quingentos excessisse annos , inuenimus ; sed ad spatium temporis concessum hominibus ante diluuium , videlicet adogendam poenitentiam , placandum caeucste numen, diuinamquc iram impendentem auertendam: verum quia

peruers illi homines scelera sceleribus cumularunt, de poenitentiam age re contempserunt, noluit Deus tempus ex cctare Praestitutum , sed viginti annorum spatiis amputatis , an no centesimo agendae poenitentiae destinato, diluuium maturauit. Haec est expressa sententia Hieronymi,in Traditionibus Hebraicis , & Chrysost mi homil. 2 s. in Genes. lege, quae adnotaui supra , ad illa verbanum . . ct ab que ulla iniquitate. Sed non possum praeterire egregia Theodorcti verba in cap. 22. Ezechielis. Tempus certa

C quadam

93쪽

74 Deuteronom. Cap. XXXII.

quadam mensura praefinitum, secundum diurnam longanimitatem, iniquitas amplior effecta , contrahit: quod etiam factum fuisse Noe tem -pcstare videre licet: cum enim cen. tum, & viginti annorum tempus hominibus illis, qui tunc vivebant, ad poenitentiam pra finisset, conspicatus eorum impietatem augescere , praefinitum tempus illud contraxit, & anno cent elidio per diluuium supplicium illis inflixit. J Hactenus Theo

doretus.

1 1 Collegerunt hanc doctrinam Patres, supputatione accurate subducta ex ipso lacro textumain Genes. s. n 3I. dicitur Noe genuisse Sem , cum quingentorum esset amorum. Procreato ergo in lucem edito Sem,laeta est illa promissio differendi supplicium

per centum, dc viginti annos. Genes. 6.num. 3.diluuium vero inductum est super terram anno sexcentesimo vitae Noe. Genes.7. num .6. Eratque sexcentorum annorum , quando diluui1 aqua isendauerunt Aper terram: quod si ea verba locutus cst Deus,cum iam Noe quingentos annos natus esset,diluuiuautem euenit anno sexcentesimo vitae illius: ubi sunt igitur alij viginti annirimo si res exactius ad calculos reuocetur, rotundare Moyses numerum

voluit, cum asseruit Noe sexcentos annos diluuij tempore natum esse; duo enim anni adhuc desiderabantur ad hunc explendum numerum ut perspicue mihi subducere videor ex ipsa Scriptura sacra.Noe enim genuit Sem

cum quingentorum esset annorum, Genes. s. n. 3 I. Sem vero non attigit centesimum annum,nisi biennio post diluuium. Genes. II. n. IO. Sem erat centum annoram, quando genuit Arphaxad biennio post diluuium ceun ergo diluuium oppleuit vastauit terram, nondum Noe sexcentesimum annorum numerum expleuerat.

NUMERUS XXXVI.

Iudicabit Dominus populum suum,

O in semis suis miserebitur.

nino verbis , dc in textu He--ας braico, de apud L X X. Psalm. I sq. num. I . S utrobique Expositores miro consensu verbum illud iudicabit, benignam in partem interpretantur; ut idem sit,ac suo prasidio defendet , patronum aget, ne causa cadant , secundum illos sententiam feret , Illatam vim aequissimo iudicio

propulsabit , atque adeo sui populi

hostes ulciscetur. Hanc vim saepe habet in sacra Scriptura , iudicandi verbum Gene1.3o. n.6.iudicauit mihi Do-mιnus, idest, benigne mihi prospexit, liberos,qui iure debentur uxori, tandem mihi attribuit. Psalm. 2 s. num. I. Iudica me Domine, quoniam ego in iis centia mea ingressia pum. Psalm. 3. n. I. Deus in nomine tuo saluum me fac, or in virtute tua iudica me. Vbi Psalterium Romanuin legit, libera me. Psalm. 7 I.

num. .iudicauit pauperes populi, or se uos faciet suos pauperum, or humiliabiι

calumniatorem.

Sed miror , nullum interpretem 274 obseruasse, Apostolum ad Hebrae. I o. nu. 3 o. haec ipsa Moysis verba in eam sententiam citavist e, ut ex illis Deum efficeret, sceleratos acriter vindica re. Itaque minime dubius ita explico,

iudicabit,id est,puniet, mulctabit. p-plicio assciet populum suum. Hanc etiam vim inesse iudicandi verbo, ob obseruat Maldonatus ad illud Ezech.

7. num. 3. Iudicabo te iuxta vias tuaι , dc Ribera Habac. I .num .63.

Et quamuis huic explicationi ob - 27s stare prima fronte videatur,quod hic continuo subnectitur,mirifice tamen cohaeret; sensus.enim est. Sumet qui

94쪽

Deuteronom. Cap. XXXII. ue

& Gentilibus , tanquam indignationis virga, ad seruos suos verberandos abutetur;sed pro insita sua clementia, paternaque benignitate , ad primos plagarum crepitus, ad editos amictorum clamores, ad expresIas miserorum lacrymas,illico misericordia flectetur. Et in struis miseerebitur. Subest Hebraice Niham, quod verbum in coniugatione Niphat, ct Hilvael, significat, mutare consilium. Numer. 23. num. I '. Facti poenitentia duci. I. Reg. 3 S. num. 3 s.Iuaicum. 2I.num. I S.Conflari , passive . Genes 37. numero s.& Psalm. ii 8. numero sa. Itaque scite verterunt hic L X X. Paraclethesiete, inseruis suis consistabitur. Amphibologiam sustulit Tigurina. Sesolabitur. Perinde quasi doleret, ac maereret Deus de supplicio, quod coactus intulerat , & solatium caperet mutatione consili j, factique poenitentia. Atque hoc sensu citarunt istu in versum strenuissimi illi Machabari,crudelissimis cruciatibus excarnificati. 2. M chab. . numero 6. Dem afficiet verit rem , er consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione Cantici declar

uit isti ses, er in seruis suis consei

bitur.

Vulgatus transtulit idem verbum in illo Psalm. I 3 . num. I 4. In seruis fui, deprecabitur: eodem videlicet sensu, quem expressit in sua translatione Hieronymus, in seruos suos erit placabilis. Chrysostomus, exorabilis. Chaldaeus, ad seruos conuertetur in miserationibuι suis. Ab hac etiam radice Hebraica, sunt illa Ioel. a. num. I 3. Praestabilis super malitia. L X X. Poenitens seuper malitiys. Cyprianus fermone s.

de lapsis, qui siententiam flectat adiιersiumatitiam. Hinc etiam eodem verbo, Exod. 3 2. num. Ιχ. Esto placabilis super nequitia populi tui. Hebraice. Poeniteat te puper malum populi tui. Et nuru . Iq. Placalusique est Dominus, nefaceret malum. Hebraice. Paenitusique Dominum super malum.

Videbit, quod in firmata sit manus, ct clausi quoque defecerunt, residuis ronsempti

sunt. X benigno diuinorum oculorum 277

coniectu in eorum miseriam,inde videlicet,tanquam ex fonte,redundabit in eos misericordia. Exod. .num.

. Udi affictionem popali mei in OED-pto, ct sciens dolorem eius descendi, ut i berem eum. Multum petebat humilis

illa vox, Psal. χ .num. 18. Vide humiliatatem meam. st laborem meum.Thr nor. I .num. II. miri Domine, O considera,

quia facta sium vilis. Hinc illa gratiarum actio , Psalm. 3O. numero 8. Quoniam re Iexisti humilitatem meam saluam de necessitatibin animam

meam.

Videbit ergo Deus , quod infirmata z7 sit manus. Hebraice , quod abierit manus. Expressit Tigurina, quid manus nomine in Scriptura intelligatur,no videbit vires eorum abissse. Detrius Ada-gio.77. Quod sit sine manu , quod nihil

post. Vr Leuit. 2 s.nnm .s s. Si attenum tui fuerit frater tuus, ct insimus manu. Est itaque abire ac defluere mansi,Vsque eb vires illorum enciuatas,& deiectas esse,neruos aded incisos,vr prae imbecillitate manus attollere vix possint. Idque optime expresserunt L X X. Vidit enim dissolutos eos. ct deficientes in obductione , σ remissos. Atque ut lucem ineramus obscurie voci ; obductio, Graeco , Uagoge ; proprie illatio est , siue inflictio calamitatum , dc poenarum in quia illarum incursione, quasi caeca, & obscura nebula vitae si renitas,& tranquillitas obducitur, ob- Attio ab interprete nominatur,Eccle-sast. 2. num. 2. Ne festines in die Obd Elionis , idest , ingruente calamitate, Κ 1 paticia

95쪽

patienter sustine, & longanimiter expecta Dei opem,ne per impatientiam ab ea liberari cito quaeras. Et cap s.

num. l o. In die obductionis .cr υiuAcia. Eadem Graeca vox redditur ab interprete plaga. Ecclesiast.2φ. Dum. i 2. dccap. 2S. num. I 8. G oppressio , cap. O.

179 Sed mirum est, quam se torqueant interpretes in extremis huius versic ii verbis explicandis. Neque Vacat, neque lubet singulorum expositiones recensere. Fluxit tam diuersa sententiarum varietas ex ignoratione Hebraici prouerbi j, in arcano sermone

vulgatissimi;quod valde miror fugillectiam accuratam Deirij, in colligcndis sacris adagiis,diligentiam.Hebraica ita exprimas verbum e verbo , ut

expressit Vatabitis. Quod non sit Hausus. Er derelictus. Ilidorus Clarius. Finis clausi. 2 derelicti. Quo adagio si

crct extrema vastitas, crudelissima internecio , atque omnimoda prorsus extinctio dc notatur ; in qua nullus sit superstes, ne ex illis quidem . qui vinculis constracti carcere clauduntur, aut senio confecti, vel morbo exhausti etiam a saeuissimis hostibus proderelictis praetermittuntur. Referam duntaxat locum praeienti quam simillimum A. Reg. I .num. M . tot enim Dominus asimonem Urael amaram nimis , Or quod consimpli essent etsi ite ad clausos carcere , or extremos. Hebraice, O non clausius, ct non derehctvi. Slc. 3.

Reg. I .num. IO.& cap. 2I n. 2 I. SI A. Reg. q. num. 8. variat Larinus in

his locis, de modo nouissimum vocat, modo ultimum. Qui constanter dicitur dere-Iujus in Textu Hebraico.

NVMER. XXXVII.

Et dicet,ubi sunt Dij eorum in qui-bi habebant fiduciam. OH pipho sententiam Abu- 1go

lcnsis, & Vat abii , qui hac irrisonis verba Israelitici populi hostibus adscribunt:cum scilicci viderunt Iudaeos suis viribus dcuictos, Sc ad extremam vastitatem redactos. Aptius harct totus contextus , si pertexat Moy les, quod aliquantulum Interrupzrat , minaS Videlicet intentatas a Dco in Gentiles,

sanguinarios sui populi hostes tu ob ferociam, & insolentiam, qua in subiectos praeter modum situ icrunt ; tum ob incredibilem iactantiam, qua partam victoria luis viribus arrogarunt. Cum ergo tactus allectu misericordiae, mi serum populum subleuauerit, arrogantes ver o, sibique praefidentes, in easdem calamitates,ac multo etiam aes ociores coniecerit, tunc nimirum

Deus ipse, non sine irrisone , & ama-rulento sarcasmo, perculsis illudet,

prostratis insultabit, van iumque nummum impotetiam illis obra ciet. Lee, quae adnotaui num. 16.ad Illa vcra:dixi Minam siunt' Et num. 17. Et dicerent,manus nonra exest,sir non Dominus fecit haec omnia. b Ioueor autem,praeter aptam con- 28 Inexionem,totius sententiae filum serie continuata ducentem , quia expresse L X X. amatu nimirum Spiritus sancti addiderunt de suo ad Hebraicum textum verbi suppositum e legunt eniret,st'dixit Dominus.υbiμnt Dii e rumὶMoveor deinde,quia etiam, cum similis irrisio gentibus attribuitur, non solet nomen Dei numero multitudinis efferri. . Reg. i 8. nu. 3 s Isaiae

96쪽

Deuteronom.

Mi Moveor tertio, quia hic additur

. num. 8. De quorum vicimus comedebam adipes: id quod Israelitis crat se-ucrissime prohibitum usque adco , ut

secus facere,capitale eitct. Leuit. . nu. 3 6. Omnis adeps Domini erit iure perpetuo , nec singuinem, nec adipem omnino comedetis. Et c. .n. 2 Siquis ad ema iii offerri debet in incensium Domini, comederit,peribit de populo suo.

Moveor denique, quia eodem nu-mcr. 8. continuo adiungitur, cr bι-bebant vinum libaminum. Et quamuis Israelitae in quibusdam sacrificiis ccr- tam vini me suram Domino libarent,

fatetur Abulensis, interdictum illis

erat, vinum libaminum haurire; totum enim effundebatur. Vnde Crebra illa locutio, ianum ad liba fundenda. Deducit hoc ex Hebraicae vocis proprietate Ribera libr. . de templo, Cap. 8. & Ioel I. num. 24. & apertissime constat in aqua illa, quam Dauid tantopere expetierat; in enim,Vt appetioni suae fraenum iniiceret, nollet gustare, libauit eam Domino. a. Reg.

283 Porro illud frequentissimum est in

Scriptura, idola gentium, vel eo nomine carpere, ac vellicare, quod cultoribus sitis in angustum deductis opem ferre minime possint. Isai. - . num .9. Plage idoli omnes nihil siunt .er amantisma eorum nou proderunt eis. Ierem. 2.num. 28. Vbistnt D, tui .quos fecisti tibi ' siurgant, ct liberent te in tempore afflictionis tuae ; & cap. I. num T. I 2. Elamabunt ad Deos, quibus libant, ct no I salvabunt eos in tempore assictionis eorum. Lege cruditissimum Gue-uaram ad illa verba Habac. 2. nu. I 8.

Quidpiodest sculptile ' dcc.

Cap. XXXII. 77NVMER. XXXVIII.

De quorum victimis comedebant adipes , cse bibebant vinum libaminum e sergant, se opitulem

tur vobis, se in nece late vos protegant. HI u versus totus ferc explica atus, & exemplis smilis icii

lionis illustratus est numero superiore; duo duntaxat obseruanda supersunt. Primum est , interdictum quidem esse Iudaeis poena capitis proposita , 1dipibus vcsci: sed id de adipibus victimarum duntaxat intelligendum elle; nam alioqui adipalia, pinguia, & medullata in couiuiis adhibere δε in deliciis ac summis bonisnumcrare soliti sunt. In hoc ipso Can

n. p. praeclarae inde ducuntur similitudincs , sicut adipe , ct pinguedine re-

eatur anima mea I comedetis adi em

in siaturitatem. Gentilibus autem solenne erat lectissima quaeque, ac pinguissima de victimis immolatis ad conuiuia celebranda seligere. Vide Riberam, in id Apocalyps. 2 num. Iq. Mittere scandalum , e&c. Et Lorinum

Act. I s. nu. χo. Vt abstineant se a contaminationibus si nulacrorum.

Alterum est,frequetissimum etiam χfuisse Gentilibus in suis compotatio nibus, non modo in sacrificiis, gonerosa vina libare simulacris, deinde vero ex libata patera securo, largiterque haurire. .Fgre adducor , etiam cum ipsius sacrae Scripturae explicatio rein quirit,ut nostros commentarios pro phanis historicoru, atri Pocrarum te

stimoniis inferciam;libet ius digitum ad fontes intendo, relegoque Lectorem ad viros eruditissimos, qui haec per otium congesserunt. Quale itaque

K 3 futurum

97쪽

8 Deuteronom. Cap. XXXII.

futurum esset vinum sacrandum Diis, quo ritu,qua caeremonia, quibus verbis conceptis libaretur , tractat copiose Bristonius lib. i. de formul.pag. 286 19. dc so. Quam vero large,& hilare se prolucrem, atque ingurgitarent in

conuiuiis libato mero, probat eruditionis apex Lipsius libr. 3.antiquarum lectionum, cap. i. dc libr. s. Poliorceticon dialog. io.&Turnebus libr. 2 . aduersariorum c. 3 s. dc o. & libr. I l. c. 7. nostosque Pontanus saepe iii suis symbolis. i. Encid .col. 8io. Dixit, Er in mensa laticum libauit ho

norem.

Ille unpiger hausit, Spumintem pareram,s pleno se proluit

auro.

Et lib. s.column. Oso. Iti in medio libabat pocula B.uchi. Et lib. 8. column. IT P. In mensam lati libant, Diuo Iue pre

cantur.

NUMER. XXXIX. Videte,quod ego serui, se non sit

atius Deus praeter me.

187 E B R A i c E subest illati s vi particula Hata, idest, nunc

quae , ut obseruat Masius Iosue i .veri u 2.& Agellius Psal. 2.n. IO. ex frequenti Scripturae usu non tam temporis significationem in plerisque locis habet, quam illationis, de consequentiae , ut in eo loco Psalmi. Et nunc Reges intelligite .idest gitur is Reges, tandem aliquando sapite. Atque' ita efferre saepe solet hanc vocem ipse Latinus interpres, ut illi inserendi, de

concludendi vim attribuat. Genes. 3. numer. 22. Nunc ergo, &c. Hebraiceo nunc. Prouerb. s. num.7. Nunc ergo

Ali mi. Hebraice O nunc. Sic etiam cap. 8. num. 2. Itaque potuitset recte Vulsatus in isto loco Hebraicam ill tionem exprimere, ut expressit Tigu- rina. Videte igitur, quod ego sim flus. Quasi dicat : ex his igitur, quae me gessiste videtis , serio animum aduertite,& tandem intelligite,nullum esse

praeter me Deum.

Luculentum ex isto loco peti po 28 Stest testimonium ad Dei unitatem

stabiliendam,cui veritati omnes Scripturae fidem faciunt. Actum aderem, si loca congercrem, videantur,praeter caetera, Deuter .4. num. 3 s. & 39. Isai.

& 11. Illud fortasse minus perspicacciri lectorem praeteruolaret, hoc ipsum di serie contineri in illo Diuinitatis elogio , toties inculcato ab Isai.cap. l. num. . Ego Domιnus Priamus, ct nouit m egosum.Et c 3. n. Ia.

Ego φρ.ego primuw'ego minusc-ω. Mirum est,quantam explicationum varietatem haec paucissima verba pepererint. Forerius periphrasim existimat esse aeternitatis:perinde ac si Deus diceret : antequam quidquam esset, ego iam eram;& postquam omnia interierint,vel etiam si omnia finiantur, ego nihilominus ero. Osorius. Ego cuncta numine meo, atque potestate complector : ego sum cuius vi, 8c rerum initium , & finis ultimus contianetur. J Hector Pintus. Ego sum rerum omnium principium,a quo cuncta fluxerunt;ego finis,in quem insita cupiditate feruntur. J Arias Montanus. Ego sum,qui prima vobis contuli beneficia ; & qui in nouissimis etiam diebus promissiones Patribus

factas fidelissime praestabo. J Alij deni

que:ego sum,qui quonda benignitate mea complexus sum eos,qui se se mihi commiserunt:& in posterum nunquam eos, qui se in meam fidem contulerint,ope mea singulari destituam.

Ego existimo hunc Hebraismum a Suspectare ad falsos, fictiliosque Deos excludendos: ita ut primus, ct nouissimusta

98쪽

Geuteronom.

simus, idem prorsus sit, atque unicin, Ur selin. Ex Hebraismo fluxit Hispanismus, quo praesens locus insigniter

illustratur. Si enim ex nostro collegio, toto anno superiore unus duntaxat e viuis excessisset, vulgari idiomate diceremus, Fue et primero. et post errique mimo, idest, nullus alius obiit. Atque hanc esse germanam huius locutionis intelligentiam aperte videre mihi videor in uno Isaiae testimonio , obscureque subodorari in altero. Primum est cap. 6. n. s. Ego primu , ego nouissi

fuera demi. Alterum est cap. 43. numer. I O. Ante me non est formatus Deus

idest,ego sum primus,)2 post me non erit, s& ego nouissimus:) Ego sitim,ego seum Dominuου , ct non est abstue me

saluator.

Ego occidam,ct ego vivere faciamspercutiam, se ego sinabo, ct - in

non est,qui de manu mea psit eruere. abo Videntissimum hoc est , etiam

Ita apud barbaras nationes Diuinae potestatis argumentum. Vide Lambinum in Horatium lib. I . ode 3 . Valet ima summu mutare,ct insignem attenuat Deus,obscura promens. Itaque deprimere arsitratu suo eos, qui sibi non parent : & itidem, cum resipiscunt, eosdem rursus attollere: modo suum populum, a recto tramite dcflectent cm, per hostes punire: modo in eosdem hostes , pIus nimio victoriis clatos, animaduertere : nec ullum omnino esse,qui se audeat interponere,qui valeat obsistere , & vltricem dexteram auertere,aut retardare;id vero proculdubio solius Diuinitatis est. Hoc illa argumento manifestissime proditur. Isai. s .numer. 6. Misiciant hi,qui ab omiη selis, ct qui ab occidente , quoniam

Cap. XXXII. 79

abfique me non est. Ego Dominus, ct non est alter formans lucem, ct creans tenebraι jaciens pacem, or creans malum. Legit Tertullianus libr.de fuga in persecutione, cap. 3. Ego sium, qui Doε pacem, condo mala,idest,bellum. In mea unius manu est, implacabili odio imbutum bellum inferre, aut ruris,cum mihi lubet,hostiles animos placare,&in concordiam adducere. Sapientiae 29 II 6. num. I 3. Tis es enim Domine, qui vitae , ct mortis habes potestatem, π deducis ad portas mortis , or reducis , idest, pro tua Omnipotentia coniicis in praesentissima mortis discrimina, dc omni ope destitutos,ad ruamque misericordiam suppliciter confugientes, inde benignissime liberas; liae sunt in

arcano sermone portae mortis,uel inferni. Psalm. 9 numer. I s. Qui exaltaου me de partis mortis. Pial. lo . num. I 8. Appropinquauerunt usique ad portas moristis. Isai. 3 8. numer. IO. Madam ad portas, inferi. Hinc etiam cosirmauit Anna,quod 292 initio suo cantici proposuerat. l. Reg. 2. num. 2. Neque enim est alim extra te, or non est fortis sicut Dem noster. Quia videlicet, Dominus mortificat, or uiuia scat: deducit ad inferos, ior reducit, ibinu. 6. Hinc conclusit Tobias, cap. 3 3. nu 2. Non est,qui effugiat maurem tuam, quod hic etiam concludit Deus, non est,qui de manu mea possit eruere. Et intulit etiam Sapiens in illo cap. i6.n mes. t s. nam manum efugere,imposibile est. Tobiae autem propositio fuit

num quoniam tu flagellas, ct saluas : ἀρ- duc/ου ad inferos, ct reducis, Enim vero relucet etiam in hac vicissitudine indulgentissimi patris in castigando clementia ; qui Sc si personato irascentis assumat, ad primos tamen verberum ictias, ad excussas prae

dolore hiij lachrymas. ducitur affectu

humanitatis , cupiens, ut conuersus emendetur,

99쪽

8o Deuteronom. Cap. XXXII.

Levabo ad caelum manum meam,

o dicanx, vivo ego in

emendetur,& vivat. Thren. 3.nu. 3 2. uia si abiecit, sir miserebitur secandum multitudinem misericordiarum siuarum; mn enim humiliavit ex corde μο. No te sale a Dios de coracon et afugirnos: ha-Relo violentati. Non est illi cordi punire, imo supplicium infert tacim dolore cordis intrinsectus. Genes. a. num. . non punit ex animo, sed coactus nostris sceleribus , nihil autem violentum durare diu potest.29 Trium dierum pestilentiam min,

tus fuerat Deus. 2. Reg. 26. numer. Is .

vix tamen de manu usque ad tempus constitutum , offcrendi videlicet holocausta, idest,usque ad vesperam, ut exponit ibi Vat ablus in contagiosa illa lues grassata fuerat, ct misertus est Dominin super a pictione, di ait Angelo stem

cutienti populum se fit, nunc contine manum tuam: adeo ut pro tribus diebus, vix unum integrum immiserit p slem. Nunquam enim a nobis misierico diam suam amouet. I . Machab 6.nu. 16. Corefiens vero in aduersis p Alum sevum non derelinquit. Iob. s. numCr. I 8. Quia ipsi vulnerat, er medetur , percutit, Grmanus eim sanabunt.Tobiae I 3. num. s.

Ipse castigauit nos propter iniquitates nos ι , ct ipse salirabit nos propter mistri-

Graeam suam. Os eae 6. numer. l. mnite, cr reuertamur ad Dominum , quia i e

coepit squasi Leo videlicet infixo vn gue, dent eue fugientes apprehendit, ibidem cap. s. num. I J ct sana&t nox percutiet, ct curabit nos. Non enim leonino more ideo capit, ut da sterpat, famem exsaturet, languinem exsorbeat: non deuorare nos vult, sed praedam sibi faceret,captos ergo, & in suam redactos potestatem ille ipse, qui ut caperet, vulnus inflixit, vulnus

ipsum benigne curabit, fouebit, linteolisque alligabit , ut ex Editione L X X. & Hebraico textu, probat

ibi Ribera.

aeternum.

UT E n τ v M est in Scriptura a M. itii K Deum cepissime ea, quae ho

minibus annimciat, interposi . ta grauillima iurisiurandi fide, con firmare. Quamuis enim illa, hoc ipso, quod asseruntur a Deo, diuina nitantur veracitate ; humanae tamen imbecillitati sese accommodans, iuramenti usurpatione eandem suam auctoritatem rursus interponit. Vt per duas res immobiles sui loquitur Paulus ad Hebraeos 6.n .i 8. nimirum immobilitatem consili j sui, dc ius iurandum, in quibus imposibile est mentiri Deum , somissimum solatium habeamu .

Cum minas etiam peccatoribus 296 iactat, iurat item Dominus, ut, si non credunt comminanti , i uianti certe fidem habeant: ut obscruauit Hiero. nymus ad illud Amos 8.nii.7. urauit Dominus in superbiam Iacob. Et vero scriptum accuratissime est de Dei iuramento a nostris Theologis.V ideantur Maldonatus in id Psal. ι os . nu. q. Iuravit Dominus, ct non Poenitebit eum. Pererius tona. 3. in Genesim , ad illa

Verba capitis χχ. numer. I 6. Per me

metipsum iuraui. disputat. Ιχ. Lorinus Actuum et .versu 3 o. Et sitiret,quia iisreiurando iurasset ulli Detin. Bellarminus

Psalm. i 3 i. num. I I. Iuravit Dominus David veritatem. Ribera ad Hebraeos 6. nu. 6. Quoniam ne nem habuit,per quem iuraret, maiorem .Et AmOS 6. II. 2 8. Iuravit Dominus Deus in anima siua. Prado Ezech. s . vers. t r. Imuo ego, dicit Dominus. Castro Ier m. . n. 3 .s ιurambis,vivit Dominu . Porro manum in coelum leuare,in 297 secro sermone, ritus iurantis est. G e-nes. Iq. numer.22. LeAo manum meam

100쪽

Deuteronom,

ad Dominum Deum excelsum, ctc. Atque hinc illustratur illa verba Exod. 6.num. 8. Et induxerim in terram , super

quam leuam manum meam, ut darem eam Abraham. Daniel. I 2.mam.T .Cum

elevasset dexteram, ct sininram siuam in coelum, ct iurasset per viventem in atem

num. Apoc. I O. num. 3. Leuauit manum

suam ad caelum, ct iurauit per viventem in secula seculorum. Pete alia exempla ex Maldonato EZech. 3 6. numero 7.dc

prolegomeno i s. regula 32. Serario lib. I . in Iosue cap4.quaest. 1 f. Magalliano. I. Timoth. 2. versu 8. Pineda Iob 16. versu 9. Prado Eaechiel. 22. versu s. Ribera Zachar. 2. numero ZI. Detrio Adag. I 6.as 8 Formula autem iurandi varia , de multiplex Deo est 1, sed illa omnium frequentissima,quam usurpat Deus in hoc loco, vivo ego in aternum: perinde ac si dicat: tam verum est, quod affirmo , quam me esse Deum viventem; eodem recidunt illa Ierem. S I. nu. IA.& Amos 6. num. 8. Iuravit Dominus exercituum per animam siuam, idest, per vitam siuam. Sensusque est , nolo h beri Deus vivens,si,quod dico,verum non est. Quod autem Deus in hoc loco i rat se iacturum, sequentibus versibus explicatius continetur. Summa est; Israeliticum populum, sua culpa in extrema mala prolapsum, erecturum se nihilominus,ac subleuaturum esse; illius vero hostes, insolentia clatos,&in miserorum caede bacchantes , depressiarum.

NUMERUS XLI.

Si acuero, ut fulgur, gladium

meum.

GF Nterpretatio illa , quae assi mat, ria his verbis non adiici conditionem aliquam , sed

fixam, & absolutam iuramenti marc-riam cotineri, patronos habet L X X, qui ita locum reddiderunt. Vivo ego in seculum,quia exacuam, ut fulgur, eladium meum. Confirmatique haec explicatio potest ex Vulgari Hebrai Lmo. Vti enim solet Scriptura particula Si, post iuramentum, oratione videlicet suspensa, concisaque manente. Ac ne longe abeamus ; sed ex iureiurando diuino petamus CXCmpla:duo clarissima suppetunt, Psalm. 28. num 4 Semel iuraui in sancto meo. si Dauid mentiar. Et Psal. 94. num. II. itfraus in ira mea,si introibunt in requiem

meam.

Sed hi Auctores non animaduer- OOtunt id, quod doctu obseruauit Ribera Amos 8.num. 1 I. Si cum Verbis Iurandi vim habere expressae negationis , sitie suspensa maneat oratio , &aliquid intelligendum sit ad illam explendam, siue ad ipsum, quod alias reticetur, di sertis verbis exprimatur. Itaque in duobus allatis testimoniis,

Si Dauid mentiar: idem est, atque Omnino non mentiar. Si introibunt in re- autem meam, idest, prorsus non introibunt. Haec autem obser datio constans est, atque perpetua in omnibus

Quod si in hoc etiam loco , parti- OIcula illa Si, non conditionem continet,sed materiam iuramenti, contrario omnino sensu exponenda est: perinde ac si dicat Deus. Imιο ego in stemnum , non exacuam ut fustur, gladium meum. LXX vero conditionem ipsim affirmate express erunt,coelesti videlicet afflatu prospicientes,cam certi ssime affuturam. In Hebraico autem 3O 2 textu, Editioneque Latinae, terror est

in speciem conditionatus, sed simpliciter absolutus ; ac si vir strenuus iniuriis lacessitus ab hoste, & certus

L ulcisci

SEARCH

MENU NAVIGATION