Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

In cap. XXXVIII. IDA.

quem enodamus Isaiae locum lib. I x. Moralium c. a. f Per Prophetam Dominus dixit, quo tempore mori Ezechias merebatur: per largitatem vero misericordiae, illo cum tempore ad

mortem distulit, quod ante saecula ipse prisciuit.Nec Propheta igitur fallax,quia tempus mortis innotuit, quo vir ille mori mercbatur : nec dominica statuta conuulsa sunt, quia i Vc ex largitate Dei anni vitae crescerent ,hoc

quoque ante saecula pra fixum suit, atque spatium vitae, quod inopinate foris est additum, sine augmento in praescientia fuit intus statutum.J Nec minus sapienter Augustinus tOm. . libro unico de Eilentia Diuinitatis, post medium: dum exponit,quatenus facti poenitentia dicatur in Deum cadere , Ut in eo , quem proxime citauimus, Hieremiae loco. Poenitere Deus dicitur, non quod more hominum pro transactis operibus suis poeniteat: qui enim omnia nouit ante quam fiant,pro praeteritis factis suis poenitere non potest : sed pinnitentia Dei est statuta mutare, de quod prius aliter inchoatum fuerat, in aliud con

uertere.

, Verissimam itaque arbitror, de paterna Dei benignitate, clementiaque dignissimam obseruationem illam Theodoreti; cum Deus per Prophetas suos atrocissima intentat supplicia, minasque iactat terroris plenas: id plerumque agere , non ut nomines puniat. Quorsum enim supplicij impendentis illos admoneret Sed ut eo iniecto terrore, a vitiis coerceat in officioque contineat. Theodoreti verba

sunt in prooemio in Oscam. Neque

eo Deus paenas minatur,ut eas quibus minatur , inferat: sed ut metu perterrefactos ad resipiscentiam reuocet, Sccum nequitia, quam committunt, eos liberauerit, eis salutem afferat. Non

enim minatus fuisset,si punire vellet.JHae nimirum sunt maximὸ propriae

benignissimi Parentis minae. Iudith. 8.num. I S .Non enim quasi homose Deus is

commιnabitur. Quanuis ergo terrores

absolute, & sine ullo addito denun-

tientur , tamen ea concipienda cst in animo comminantis latere conditior

si modo homo non resipiscat, & neque lacrImis , neque precibus diuinam milericordiam flectat, Praedicere solet Dominis sinquit Eucherius lib. a. in Genet. cap. 3 i. sine dubio futurum, quod admonendo dicit ic dicitur ad Abimelech: s Genes. 2O. num. 3.ὶ en morιeru: er tamen rastrium non est, nec Demmentitus est. Extat item luculentum exemplum, dc ad hanc confirmandam doctrinam crebro a Patribus userpatum, Ionae 3. tirum. .Adhuc quadraginta dies,cr Ninive Fubuertetur. Quam sententiam, in speciem absolute latam diuinitus, s uereque denuntiatam a Propheta, nihilominus Niniuitae poenitentia, dc lacrymis resciderunt. Nec propterea mutatus est Deus,quia tacita illa conditio suberat:& ut sapientissime dixit

Gregorius,lib. I 6. Moral cap. I7. Cum exterius mutari videtur sententia,interius consilium non mutatur. Quia de unaquaque re immutabiliter inim constituitur,

quidquid foris mutabiliter agitur.

Et comenit E schias faciem suam ad parietem.

E c i T Ezechias,quod corda- I ti homines facere debent: morbo oppressius, & acerbissima mortis denuntiatione perculsus, ad implorandam Dei opem,cuius nutu vi tae nostrae momenta decurrunt,

confugit supplex,Ecclesiastici 38.n. 8. Fili, in tua inf1-itate ne de heias testsum,sed ora Domita, ct ipse curabit te. Res

112쪽

Dων. XXXVIII. Isaia.

Res aduersae veluti quidam apparitores sunt, qui nos volentes nolentes supremo Iudici sistunt. Duo illi deprauatissimi Reges Achab , dc Manasses his apparitoribus vocati, depulso peccatorum veterno,extulerunt caput, dc anteactam vitam deplorantes ad supremi Iudicis pedes suppli-

ces iacuerunt. De Manasse legimus, 2. Paralipom. 3. numer. I 2. Visi postquam coangustatus est, orauit Dominum Deum Rum,'er egit poenitentiam valde coram Deo. De Achab vero 3. Reg.a I. rium. 27. Operuit cilicio carnem Jam,i iunavἱtque, ct dormiuit in sacco, er ambulauit demiso capite. I 8 Et vero morbi sunt quasi vincula quaedam nobis diuinitus iniecta,quibus constricti trahimur ad Deum .Lege Pinedam in cap. .Iob versu I 2. est autem admirabilis, de plusquam paterna Dei cura, ac prouidentia erga Iustos aegrotantes. Non solum opere praestat, quod verbis pollicitus est,

EXOd. I s . numer. 26. Ego Dominus sanator tuus, quod expertus David canebat, Psalm. Ioz.numer. 3. Qui senatomnes in mitates tuasverum etiam in

ipso languore, quam indulgentissimὰ

tractat aegrotum.

Solet aeger prae nausea, aut imbecillitate omnes cibos, haustusque stomacho fastidiente respuere: Deus itaque ad leuandum fastidium, ad concitandam appetentiam,cibos ipse suis manibus apparat suavissime conditos, quibus auide, libenterque vescatur , & a morbo recreatus multo, quam ante fuerat, valentior, ac vegetior existat, atque adeo reiuuenescat. Hunc esse illorum verborum litteralem senium,Psal. ior .nu. s. Qui replet in bonis desiderium tuum, renovabitur ut

Aquila inuentus tua: probat ibi Agel-

lius ex toto contextu.

I9 Vexat etiam aegrotum aExum lecto ipsius lecti durities, dc asperitas. Atqui Deus diligentissimi famuli vicem subiens, lectum identidem componit, stragula explicat, ulcitram verissat , aequabiliterque substernit , ut aegrotus suauius, ac molli us cubet. Psal. o. num. . 'iuersum stratum eiuε versasti in infirmitate eius. Quod si exulcerent aegrotantem vomicae sanie , raboque manantes, quas medici manus dum tractat,asperilis exacerbat; huius clementissimi medici diuina manus, δc leniter eas tractare,& medicina apposta linteolis blandissimis alligare solet. Psalm.

I 46. numer. 3 . Alligat omnes contritiones

eorum

Cum denique taedio languoris 2 odiuturni defectus viribus , exanimatusque doloribus, succumbit aegrOtus , vi morbi stiperatus , animoque iam linquitur : praesentia sua Deus quassi rore quodam vitali aspersum, languentem excitat, debilitatumque

naM opem ferat illi sever lectum doloris

eiuου. Hieronymus ita vertit Hebraica. Dominus confortabit eum in loco infirmitatis με. Verbum Sabad,proprie reddidere Pagninus, & Tigurina, Dominus fulciat eum.Explicatque Valabius. Si quando incidet in morbum, Dominuae sit isti vice fulcri super stratum , in quo saret. Agellius autem: Dominus sistentet, ac mollissima dextera Fua si fulci illum, dum viribus defectus agre se si Mnere potest. Recte itaque fecit Ezechias , cum 2 Isaeuiente morbo , ad Deum benignissimum leuatore, sanatoremque morborum precibus conciliandum properauit. Sed cur conuertit faciem suam ad parietem Duas ego causas apud probatos Auctores inuenio ; auteram haustam ex Paraphraste Chaldaeo , atque Hieronymo sequuntur comuniter interpretes ; oculos parte. tem versus coniecisse,ut sacrum Tem-

113쪽

In cap. XXXVII L. Mara.

plum e regione exstructum spectaret, quod a palatio Regio murus ille diuidebat. Alteram etiam causam adiungit Hieronymus. Ne lac mas suaι assidentibus ostentare videretur. Addo insuper tertiam : ut preces liberius

funderet. Ita enim natura cnmparatum est , ut nescio quomodo , si quis nostras preces ad Deum histas proxime audiat, ingenito pudore verecundemur. Unde opportunum illud Senecae monitum. Epistola io. Sic vive cum homimbiu tanquam Dem videat sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant.11 Facit ad illustrandam primam illam

causam, primo etiam loco allatam a Hieronymo, quod cum Scriptura referat, Salomonem, & Temptu,& domum Regiam opere magnifico extruxisse. 3. Reg.9.nu. IO. & 1. Paralipom. 8.num. I. oculati testes Borcardus, &Adricomius memoriae prodiderunt,

Regium palatium in parte Australi

motis Moriae aedificatum, sacro Templo fuisse propinquum. Addit item

Arias Montanus , a domo Salomonis ad Templum usque per artificiosam quamdam scalam ascensum patuisse. Recitat horum Auctorum verba, δίsacrae Scripturae testimoniis confir

a 3 Facit item,quod ij,qui intra augustissimi illius Templi ambitum praesentes orare no a poterant, etiam longe absentes, & in captiuitatem abducti, eminus prospectare illud oraturi iubebantur. 3. Regum 8. num. 48. In terra inimicorum siuorum, ad quam capimui ducti fuerint, or orauerint te contra

terra με viam, or Templi, quod adissavi

nomini tuo. Et 2. Paralip. 6. numer. 38. Adorabunt te contra viam terra sua , ct domus, quam adistraui. Ita legimus factitatum a Daniele, cap.6. numer. l .

Ingressus est domum siuam, ct fenestris aperiis in coenaculo suo contra Hierusalem, tribus temporibuου in die flectebat genua siua, ct adorabat. Et oravit ad Dominum.

Vide admirabile Regis fiduciam. a

De nunciata illi iam erat mortis sentetia;praecisa omnis vitae spes,Praeclusus omnis aditus obtinendae lalutis videbatur: ineuitabile fatu subeundum animum deiiciebat, nihilominus confortatus est fide,velut alter Abraham.ad Romanos 4. nu. 2 o. Et contra

stem in lem credidit,arbitrans, quia ct a mortuis si citare potens est Deus. ad Hebraeos I I. nu. I9. & perinde quasi volutaret animo nobilem illam cogita- raetionem Iob.cap. i s. nu. I s. Etiamsi occiderit me , in ipse Drabo: constanti fiducia armatus, telu aduersus Deum arripit , dc intorquet valent i ssimum, nempe orationem: cui Deus ipse dat manus,victusque succumbit.Praeclare

Chrysostomus, homilia s8. in Matthaeum. Nihil est homine probe orante pomtentius. Nihil prorsus excipit Chrysostomus , ac ne ipsum quidem Deum. Omnipotes plane est oratio,imo omnipotentior Omnipotente, si ita i qui fas est,in quandoquidem Deu on nipotente, quae est ipsius Dei benignitas,uincit. Matthae. 2I.nu. 22. Omnia, quacumque Retieritis in oratione credetes, accipietu. Vide omnipotentia orati asnis. Propterea enim Seraphinus Firmiamis c. a. pag. 88. Omnipotente vocat

orationem, quod nihil illi sit impossibile:eiusmodi enim est orationis omnipotentia, ut Oinnipotentemcipsum suis armis expugnet, quia is nimirum se permittit oratione expugnari. Excandescens ira Deus coeperat stomachum erumpere in populum rebellem. Numerorum I 6. numer. 44.

poenitusque impios illos deleuisset, nisi Aaron precibus suis Deum expugnasset. Sapientiae I 3.numer. 2I. Properans.

114쪽

In cap. XXXVIII. IIaia.

perans enim homo sine querela deprecari. Graece proemachest. Proprie reddas, i propugnauit, ac vicit 'sium Deum. At quibus armis instructus tam gloriosam victoriam reportauit Z Precibus

scilicet,& oratione. Proferens seruituris siua sicutum, oratιonem. Graece Flon.

Id est, proprii ministeri j arma. Videlicet deprecari Deum, est Deum ipsiim

vincere,ac superare. Obseruat hoc Hieronymus in epi. stola ad Gaudentium, explananS UCrba illa Exod. 3 2.nu. io. Dimitte me,ut irascatur furor meus contra eos. f Quando dicit Deus, dimitte me, ostendit, se teneri posse, ne faciat, quod minatus est ; Dei enim potentiam serui preces impediebant. J Hoc ipsum orationis scutum a Ieremia oppositum , S obiecturn irato Deo, Deus ipse quasil ertimescebat,cum Prophetam sic al

oquebatur,c.7.n. I 6. Tu ergo noli orare

pro Populo hoc,st non obsistas mihi. 26 Iure celebratum fuit ab omni antiquitate stupendum illud prodigium, quod siue ad commendandam , siue ad tuendam virginalem pudicitiam, Deus ipse edidit, aut ab aliquo Angelo edi permisit. Cum enim Mater

Deorum ex Phrygia naui aducheretur Romam , repente in medio Tiberi nauis ita haesit,ut nullis funibus trahi, nulla vi hominum , boumque loco dimoueri pollet. Flagrabat eode tem pore infamia violatae castitatis Claudia Virgo Vestalis . propter cultu corporis amoeniorem, ingeniumque liberius, quam virginem deceret: illa igitur, quo suam illibata probaret castimoniam, populo spectante,le discinxit, Zonamque nauis alligans, ea, quo voluit,negotio facili deduxit. Auctores sunt Augustinus,libr. i o. de Ciuitate,cap. l6. Liuius decade, lib 9. Ouidius,libr. . Fastorum. Plinius, libr.7. cap. 3s.& Suetonius in Tiberio, c. 2.a7 Enim vero vir iustus funiculum

purpureum orationis habet, longὸ ista

zona mirabiliorem, & potentiorem: sicut vitta coccinea labia tua , ait Deus ACanticor. . num. 3. Vbi de multorum Patrum sententia, oratio significatur, quae in arcano sermone per labia frequenter exprimitur. Sophoniae s. n. 9. Tunc redd.ιm populis latrium electum, ut

invocent omnes in nomine Domini. Sic Psalm. 62.num. .& Psalm. O. num. 3.

Sed vitta coccinea orationis parum est trahi nauim haerentem in flumi ne e nubes coelorum oratione alligantur , & quo impulerit orantis voluntasiacile trahuntur. Audi Eliam non magnificentius, quam verius de seipso praedicantem 3. Regum I T. nu. I. Vivit Dominin Dein Urael in cuius con-

θαἰtum ,si erit annu his ros, i r Pluuia, nisi iuxta oris mei verba. Expressit Iacobus orationis funiculum , quo nubes , & pluuiar ab Elia constructae tra

heban sur,c. s .nu. II. Oratione orauit,ut

non plueret super terra, er non pluit,&c.

Sed quia proposito exemplo viri pene Omnipotentis, qui coelum arbitratu suo claudebat, aperiebatque, poterat subire animum, tam stupendam efficacitatem ad immutandas naturae leges, esse prorsus supra mortale conditionem , admonet Iacobus, Eliam

similem nobis fuisse p.rssibilem, sed orationis vi ad Dei omnipotcntiam proxime accessisse. An non nubes iplasquali funiculo traxit, cum preces eo fundente, primo apparere coepit nubecula parua , quali vestigiuin hominis, .Reg. I S. numer.44. deinde verbio tum coelum nubibus coopertum,& arida terrae facies largissimis imbribus irrigata fuit Sed quid mirum est,orationis funiculo nubes trahi - Tota coelestium globoru machina torquetur,ac fluctitur vi orationis r mox videbimus in isto capite, numer 8. Omnes coelestes

orbes, postulante Ezechia , decem ipso1

Diuitia o scios s

115쪽

96 In cap. XXXVIIL Isaia.

ipsos gradus Isaiae precibus retro actos. Et quasi parum esset,sensus expertes orbes orationis funiculo quoquoversus cieri, atque circumagi: m-telligentias ipsas coeqorum praesides, sertisiunos, inquam, illos exercitus Angelorum orationis vitta colligatos Elisaeus ad terram deduxit. 4. Reg. 6.nu. ι7. C, ιmque orasset Eliseus,dcc. Ecce mons flerim equorum, ct curruum igneorum in circuitu Elisei. Illud vero, & fidem, de admirationem omnem excedit , etiam Deum ipsum, Angelorum Regem,Vitta Orationis illigatum, atque deuinctum ad

Iustos trahi. Et oratione quidem,tanquam vyaculo quodam, teneri Deum, paulo antc vidimus ex Hieronymo, qui hoc ipsum inculcat in cap. I . Ezechielis. Cui enim dicitur dimiste me,

ostenditur, quod tenendi habeat facultatem. Sed eli apprime obseruandum, quod sapienter aduertit Magnus Dionysius, libro dc diuinis nominibus,

cap. 3. cum Iusti dicuntur tuis precibus vincire, atque adeo trahere Deus vincitur quidem Deus oratione, ted hoc arctissimo nodo illi trahuntur ad Deum potius,quam Deus trahatur adiplos. Dionysj verba sunt. fA precibus nobis ordiendum est, non ut vim illam ubique praesentem,S nusquam, trahamus , sed .ut diuinis commemorationibus , inuocationibusque nosmetipsos,& tradamus ei,& coniungamus. J Quod duobus exemplis Dionysus illustrat:catenae videlicet coelitus demisi , inibἱque fortiter affixae,J funis scopulo alligati,iactatἱque naui, fluctibus impulsae;quq qui manibus ad se traheret,potius ipse ab illis traher

tur. Cocludo hunc de orationis efficacitate commentarium memorabili itala Augustini sententia tom. Io. sermone 226. de Tempore. Oratio iusti cla.

uis est coeli: ascendit precatio, & descendit Dei miseratio. J

Et dixit 9bsecro Domine, emento Paese , quomodo ambulaue

rim coram te. Ni M v s bene sibi conscius 3 o valde excitat fiducia orandi.

nostrum non reprehenderit nos , fiduciam habemus ad Deum, Er quidquid petier

mus, accipiemus ab eo. Tob.6. num. I 2.

Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibuι facientibus eam. Cyprianus in sermone de opere, dc eleemosynis, sub finem. Praeclara, & diuina res salutaris operatio ; solatium grande credentium,securitatis nostrae

salubre praesidium;munimentum spei, tutela fidei,medela peccati. JNihil contra ita deiicit orationem, 31 ac male sibi conscius animus. Gregorius libro io. Moralium,cap. II. I Ab spei fiducia protinus anima frangitur, si intenta precibus necdum deuictae . culpae memoria mordetur. Diffidit namque accipere se posth,quod appetit, quae prorcchaereminiscitur, nolle se adhuc facere, quod diuinitus audi. uit. J Sic praeclare Gregorius. Propterea solent sancti, cum calamitatibus premuntur,& ad Dei opem implorandam, tanquam ad aram supplices confugiunt, etiam si omnem tuam spem praecipuξ fixam , ac loc tam habeant in diuina misericordia, atque veracitate ; tamen sese ad postulandum erigere,refricantes memoria bona opera, quae gesserunt. Recte omnino ait hic Hieponymus. Relix conscientia, qua aspictionis tempore bonorum operum recondatur. Exempla passim in Psalmis occurrunt. Sed duo tantum perillustria aliunde excepta memorabo. Nehemiae unum,Estheris

to mea Dem mem in bonum, secundum

116쪽

In cap. XXXVIII. LOM.

emnia, qua fici populo huic. E ster. I .nuin. I 6. Tu scis necessitatem meam,

quod abominer signum siverbia, ct gloria

3 2 mea,quod est Aper caput meum,ctc. N onitaque abhorret a sanctorum humilitate , in bonis operibus, quae, Deo aspirante, gelserunt, modo superbia caueatur ,) fiduciae aliquid collocare; eis propter incertitudine meritorum,& inanis gloriae periculum, longe tutius sit, fiduciam omnem in Dei benignitate reponere. Danielis s. num. I 8. Neque enim in instifcationibus nostiis pro semimm preces ante faciem tuam, sed in strationabus tuis multis. Hoc testantur publicae preces , quas Ecclesia Catholica ad altare fundere solet. Nam in collecta sexagesimae sic orat.

Deuου, qui conssitas, quia ex nulla no ira actione confidimin. Et in secreta Dominicae Aduentus. i nusia siuppetunt Affragia meritorum,tuis nobis puccurre pra- Mys. In Canone vero post conseci a-tionem. Intra quorum nos consoririum non a limator meriti, fled venia quaesumus largitor, admitte.

33 Illud vero praesenti loco apprime

quadrat. Vsque eo certum este , conficientiam puram , & nullius sceleris, aut labis sibi consciam, excitare spem, erigereque fiduciam , ut in sacro semmone constuentia bona pro spe ulu petur: idemque prorsus sit pura conscientiam, atque fiduciam nominare: adeo sunt, videlicet inter se arctissime copulata , ut conscientiam , aut spem dicere,perinde sit.Testem laudo Apostolum. r.Timoth. I.num. s. RUis ρ oepti est charitas de corde puro, ct co cien-3η tia bona, or me nonsita. Quem locum enarrans Augustinus, praefatione in Psalm. 3 i. Pro spe sinquit conscientiam posuit; ille enim sperat, qui bonam conscientiam gerit. Quomodo enim mala conscientia tota in despexatione est, sic bona conscientia tota

in spe. J Et sibi constans Augustinus

eamdem inculcat expositionem tOIN.

3. libro i. de doctrina Christiana capite 39. Conscientiam bonam subiunxit propter spena;ille enim se ad id, quod credit, & diligit, peruenturumelle desperat; cui malae conscientiae scrupulus inest.JEnim vero quemadmodum ex co- 3 sscientia bona oritur fiducia , & fiducia,rectaque conscientia ita sunt inter se corinexae, ut una pro altera usurpetur: sic etiam consequenter ex ipsa fiducia existit in animo profusa quaedam hilaritas, beataque laetitia : quae usque eo inter se copulantur, ut fiduciam habere, idem omnino sit in sacro sermone,atque eximie laetaeri ecu ra enim mens quasi iuge conuiuium. Prouerb. I s. num. I s. De gaudentes, ait Apostolus ad RomanOS I 2. num. I 2.& cap. I. num.1. Gloriamur in ste filiorum Dei. Sed age, id, quod proposuimus , sacrae Scripturae testimoniis comprobemus. Quod legimus in Edi. 3 stione Vulgata. Iob. 22. num. 26. Tunc

seuper omnipotentem dilictys Ulues, ct elevabis ad Deum faciem tuam: rogabis eum , ct exaudiet te. Sic illustrarunt L X X. exprimendo tam effusae exul rationis causam , nempe solidam in Deo fiduciam collocatam. Ttinodi cialiter ages coram Domino, inspiciens

caelum hilaritem bi planὸ vides , idem prorsus esse fiducialiter agere coram Domino, de super illum deliciis aia

fluere. Ita eodem libro cap. 27. num s. Nunquid Dem audiet clamorem eluae,

impii scilicet, & hypocritae) cum venerit super eum angustia ' Aut poterit in Omnipotente delectari,ct inuocare Deum omni tempore'Pesterrus hoc membrum is c expresserunt L X X. Habet nemuriam coram eo Θ Aut tanquam si inuoca- uerit eum , exaudiet eismyVbi etiam animaduertis, delectari in Omnipotente idem esse, atque coram eo fiduciam habere. Sinaister Isaiae s 8. n. 4,N Tunc

117쪽

98 In cap. X XXVIII. I fata.

Tune delictaberis siuper Domino. Vbi L X X.eras confidens Aper Dominum. 3 Sed redeamus eo , unde paululum defleximus, & orationem Ezechiae pertexamus. Erisebat illius spem cacogitatio,quod tibi conicius enci, secoram Deo ambulaste, atque adeo a recta conicientia,ne transuersum quidem digitum dicessiste. Est hoc idioma in arcano sermone frequenS, ambulare cum Deo ,siue coram Deo et quo

perfectissima vita, de omnibus expleta partibus , omnibus numeris abloluta denotatur. Quam phrasim constantissime illustraue L X X. notabili alio idiomate qui, ambulare coram Deo , saepe reddiderunt, placere Deo. Cum vellet Deus Abrahamum ad eximiam , dc excellentem virtutis ideam insermare , hanc illi recte vivendi compendiariam norma praescripsit,Genes. i . num. I. Ambula coram me,cr cloperfectus. L X X. place in

conspectu meo, π erio ineulpabilis sim irreprehensibilis. Augustinus libro i6. de Ciuitate.c. 26.legit ab lute, place, ct 38 eno sine querela. Cum simile Thaletis Miles j monitum recitasset Tullius libro de Legibus i nimirum assidue

Volutandum animo esse , non selum facta, atque dicta, verum etiam cogitata diurnis oculis patere ; praeclare adiecit Cicero , omnem virtutu Philosophiam hoc uno verbo Nisales complexus est. Addit explicatius Valerius maximus libro .cap. i. g 7. Vt non solum manus,sed etiam mentes puras habere vellemus,cum secretis cogitationibus nostris coeleste numen adesse cre-

ossicio continere posset ; quid non

componet nostrae vitae cotinuus seuetissimi iudicis aspectus, quem certa fide tenemus re vera esse praesentem

Sapienter Augustinus in seliloquio

cap. I A. Magna nobis est indita necessivi iuste, recteque vivendi, qns cumcta faci

mus ante oculos sudicis, cuneta cernentiae.

De innocentissimo illo Abel scribit 39

Iosephus , libro I. Antiquitatum cap. 4 In omnibm,quacumque gerebat, Deum putabat esse praesentem. De sanctissimo Enoch legimus, Geneci .nu. 26. Am bulauisque cum Deo. Vbi verterunt L X X. beneplacuit Deo. Quorum versionem sequuti sunt Apostolus ad Hebraeos i I. num. s . Testimomum habuit liacuisse Deo. Et Ecclesiasticus cap. qq. num. I 6 Enoch placuit Deo. Ecce, qui cum Deo ambulauit, dignam sane diuinis oculis,sub quibus degebat, Vitam traduxit, atque adeo Deo vehementer placuit. Quid ni semper placeat diuinis oculis , qui in omnibus , quae facit aut cogitat, nusquam ab eorum conspectu suos ipse demouet oculosi

Frequetes sunt in hoc illustri idiomate L X X.locos duntaxat attingam, de lectori expendendos relinquam. Tantum moneo Graece ubique subesse Euareneo. Genes 6.num .si. Noe vir iusius, atque perfectus cum Deo ambulauit. LXX. Placuit Deo. Genes. 24. num. 4o. ait Abraham, Dominus, in cuius con fectu ambulo. L X X. Dominus Deus, eus placui ante 'seum. c. 48. n. I s.

benedixitque Iacob filiis Ioseph, de

ait: Deus, in mim connfectu ambulaueindidissemus. J Potentissimum fraenum rum patres mei. L X X. Dem,cui placue putauit Seneca iniecisse se Lucilio,ia runt patres mei in consipectu elui. Quod turpes animi motus coercendos, cum

hoc illi consilium dedit, epistola 2 s.

Sic viae, tanquam sub alicuius boni ιiri, ac semper prasientiae, oculis. Si ergo vir grauissimus, tanquam praesens animo informatus duntaxat , hominem in habemus in versone vulgata , quae translata est in Psalterio ex editione LXX. Psalmo. II . num. p. Placebo Domino in regione vivorum. Sic legitur Hebraicὸ. Ambulabo coram Domιno in

118쪽

In cap. X X X VI LI. Maia.

In veritate in corde perfecto,se quod bonum es in oculis

tus fecerim.

Ai X Ide, quam congruenter ad ea, V quae obseruauimus, ista conne stantur ; scilicet, qui ubique veretur diuinos oculos , qui Deum semper praesentem intuetur , qua fronte, vel transuetium unguem, sciens, ac prudens ab cius voluntate deflectet 3 Hic etiam L X X. idiomatis sui memores, reddiderunt, cr 'lacita in conffectu tuo feci.Graece arefH.Solent enim viri isti

.sapientissimi, Spiritu Sancto amati, quia id demum, vel potius id solum,

placere diuinis oculis certδ sciunt, quod bonum, ac rectum sit ; cum hae voces subsunt in originali, frequenter placitum exprimere. Exodi. I s. num. 26. Si quod rectum est coram eo. θ ceris. L X X. si qua placent coram illa feceris. Et multis aliis locis. Quod idio- majpse etiam Vulgatus imitatur, qui vertens haec ipsa Ezechiae verba A. Reg. 2O. num. 3. ita reddidit cir quod placitum est coram te, fecerim. Sic D cur. I a. num .a s. Cion feceris, quod Zlacet in eo fectu Domini. Et capite I . num. I 8. 'facias.quod placitum ess in con fectu Domini Dei tui. utrobique habetur Hebraice laser, idest , reetum in oculu

Ille autem facit bonum , rectilin, atque placitum in oculis Domini,qui ambulat coram illio in veritate, & in corde perfecto. LXX. En cardia ale-ihine. id est,m corde vero. Itaque existimo, hanc posteriorem partem exegeticam cile prioris, Idem omnino significare,in corde perfecto, atque in veritate. Moveor primo,quia in veritate ambulare coram Deo , est non ficte, non sinulath et seruire : quemadmodum etiam diligere proximum in ve

' ritate, I. Ioannis I. num. l .est, caritate,

non verbis adumbrata, sed vera,atque germana prosequi. I. Ioannis 3. num. I 8. Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere,ct veritate. Hoc autem ipsum in arcano sermone alias signis canter sc exprimitur. 3. Reg. 8. num. 23. i quis pactum , Gr misericordiam seruis

tuis, quι ambulant coram te in toto corde

μο, idest, in veritate : & capite 9.ri 6. Ia quoque si ambulauerab coram me. sicut ambulauit Pater tuus in simplicitate

cordis.

Moveor deinde,quia ambulare co- Asram Deo in corde perfecto, siue in corde veto,ut reddiderunt L X X. sue in toto corde, aut in simplicitate cordis , ut in locis , quae modo recitauimus,ex idiomate sacrae Scripturae, Opponitur duplicitati cordis,atque adeo idem prorsus est , atque ambulare in veritate. Vbique detestatur sacra Scriptura duplices corde. Ecclesiastici. a.

Num. Iq. Vae duplici eorde. I. Paralip. I 2. num. 3 3. Venerunt in auxilium, non

in corde duplici Cui opponitur ibidem, corde perfecto venerunt: & paulo post

in eodem numero, corde uno. Vbi obseruandum cst, cor verum, simplex,atque perlectum , cor unum appellari quia vir fictus, dolosus, & fraudulentus non unum , sed duo corda habere dicitur. Psalm. I i. mim.3. Labia dolosa in corde, ct corde loquuti fiunt. Symmachus soluit Hebraismum;vertat enim,

in corde alio,atque alio ; altero videlicet blando verbis ementito , peruerso altero in pectore lactente. Hanc vim

habct geminata illa eiusdem nominis repet corde, ct corde; idest, duplici corde tui constat ex simili Hebrai

Abominatio est apud Dominu ponduή,2 pondus. Idest, duplex pondus: unum ad

emendum malus, alterum ad vendendum minus: cui mox ad iugitur, explicationis gratia, statera dolosa. Opponitur autem illi Prouerbiorum II. n. I. Pondus aequum. Hebraice , perseelum.

N a Ecclesia.

119쪽

In cap. XXXVIII. Isaia.

Ecclesiastici t. numer 36. Ne accesser. ad illum sicilicet Deum in duplici corde. Quid autem si accedere ad Deum duplici corde,diserte explicatur num. o. Accessisti maligne ad Deum, cr cor tuum plenum est dolo, ct fallacia. s Moueor denique , quia vox Hebraica Salem, quae subest in hoc loco, quam varie illustrant Vulgatus, &LXX.& cordi frequentissime apponitur , significat rem integram, atque perfectam ; ac proinde veram, non diuisam, non adulterinam , aut fu

catam I .Paralip. 29. num.9. Toto corde

offerebant ea DominoIbi L X X. Pleno

corde. 3. Regum I s. num. I . Cor Asa perfectum erat cum Domino. 2. Paralip. I 6.num. 9. Oculi Domini contemplantur

uniuersam terram, se praebent fortitudinem tys, qui corde perstesto credunt in eum. Et sexcentis aliis locis.

Et fleuit Ezechias fletu magno.

6 Ngens pondus ad impetrandumi precibus accrescit ex lacrymis. Vix

reperietur,qui non a Deo,quod petiit obtinuerit , modo preces lacrymis cumulauerit. Quando orabas cum lacrymu , aiebat Raphael Tobiae cap.

I 2. num. A. ingemuit scilicet, or coepit orare cum lacrymis. cap. 3. n. I. Raguel etiam c. 7 n. is. Non dubito quod Deus

preces, cr lac mas meas in conssectu suo admisierit. Iudith vero cap 8 n I 4. Indulgentiam eius fusis lacrymis postat mus. Tertullianus quidem fusis Ezechiae lacrymis adscribit, placatum cisu i sse Deum. Ait enim lib. s. contra Marcionem cap. I i. Facilis Deus Eet Aufetibus flecti. Praeclare Anselmus Laudunes sin ea verba Tobiae 3.n. H. In oratione persis Fens cum laci mo d precabatur Deum: oratioβinquit) Deum lenit lacu ma cogit, hac ungit, ilia pungit.

Stimulat videlicὸt acriter, & plane cogit lacry ma Deum. Quia si venustorum oculorum eximia pulchritudo voluntaria quaedam, ac violenta tyrannis est, qua capti, & vulnerati spectatores ad amorem spote rapiuntur:nihil venustius spectat Deus oc lis lacrymatibus. Chrysostomus. io m. ι .homilia s o. in Genesim, sub finem. Quidnam, die oro, oculis iliis formosius. perpetuo laomarum imbre , ct quasi

margaritarum decore ornatis

illud instiper obseruo in sacro ser- Α

mone, non modo lacrymas, vim, &podus precibus addere, verum etiamsi nullae ore tenus preces fundantur, lacrymas ipsas solas tacite manantes ex oculis,efficacissimas esse preces,atque adeo clamare,dum tacent, & placido illo silentio ad caeli im usque clamorem contendere. Notauit hoc Maximus Taurinensis in homilia de poenitentia sancti Petri, in qua pleraque hausit ex Ambroso in caput 22. Lucq. circa illa verba numeri 62.Egressu δε- ου Petruι fleuit amare. Ergo Petrus prorupit ad lacry mas, nihil voce precatus. Inuenio enim, quod fleuerit: non inuenio, quid dixerit. Lavat lacryma delictum,quod voce pudor est

confiteri; lacrymae tacitae preces sunt: veniam non postulant, & merentur.J De Magdalena etiam idem obseruant Expositores. Lucae. . num. 3 8. LMU mis coepit rigare pedes eius.

Atque hinc fluxit notabile illud sidioma sacrum, quo lacrymis vox attribuitur, ac proinde a Deo non spectari dicuntur, sed audiri. Psal s. n. s. Exaudivit Dominus vocem fletus mei. Psalm. 3 8. n. r 3. Auribus percipe lacr

eeat pupilla oculi tui. Imo, si eidem Sancto Maximo credimus, ut par est crest dere,conte liores,expressioresque sunt

lacry marii voces, quam precum. ivtiliores sinquit in lacrymarum precessunt , quam sermonum. Quia sermo in precando sorte fallit, lacrynia

omnino

120쪽

In cap. XXXVIII. Isaia.

omnino non fallit: sermo enim interdum non totum profert negotium , lacryma s emper totum prodit

affectum. J Flectitur igitur Deus gemitibus, ac precibus, non voce tenus editis,sed ab intimo corde ductis. At lacrumae doloris in animo concepti testes incorrupti sunt, omnIque exceptione maiores, & latentis in corde poenitentiae euidentissimi indices.s O Acute satis Nyssenus, in oratione funebri de Placilla : Dolor inquit) in

corde delitescens per fletim,s' lamentationes significatur, ac vulnerum animι tanquam sanguis lacoma sunt. Quid ergo mirum, si Deus , qui corda praecipuὸ,& affectus spectat, lacrymis magis,

quam precibus capiatur 3 Ecclesiastici I s .nuiner. I 8. Nonne lacIma vidua ad maxillam desiendunt, cr exclamatio eius 'per deducentem eas ' vide clamorem lacrymarum, ac vide etiam quo clamor iste pertingat in a maxilla enimastendunt que ad coelum. Mirabili sane modo, dum ubertim effusae lacry-nace deorsum per genas defluere videntur , contrario prorsus, celerique motu, ad coelum usque sursum ascendunt. Iure exclamat Laurentius Iustinianus, in libro de Ligno vitae, capite 9. O lacryma humilis,lua est potentia,tuum est regnum.Tribunal Iudicis non vereris: amicorum tuorum accusatoribus silentium imponismon est , qui te ad Deum accedere vetet: si sola intres,vacua non redibis. Quid plura λ vincis inuincibilem,ligas omnipotentem, aperis coelum,fugas dia

bolum Jo Enim vero illud est lacrymarum

maxime proprium, animorum sordes eluere, maculasque peccatoris omnino delere. Propterea enim solent Patres lacrymas cum baptismo comparare, Ilidorus libro 1. de ossiciis Ecclesiasticis,capite 2 eas vocat Bapti aiaboris . Leo Magnus sermone 9.de

passione Domini. f F ices, sancte

Apostole , tuae lacrymae, quae ad diluendam culpam negationis,uirtutem secti habuere baptimaatis.J Caute tamen legenda est Ioannis sx Climaci exaggeratio de hac re : ait enim Gradu 7. A faior, ac potentior bapti a te post bapti a sesi audax dictu

id videasura fons lacrymarum est. Exaggerationis huius causam ibi subiungit. Baptismo enim lustrantur originalis culpa, dc actualia peccata, in ignorantiae tenebris adimila laclymis vero eluuntur longe grauiora flagitia, accepta iam Euangelii luce, patrata. Baptismus nos semel duntaxat abluit, lacrymis vero identidem abluimur. De Piorum lacrymis agens Nazian-

Zenus, oratione I. contra Iulianum,

ait: Quorum lacrγma peccati diluuium siunt, Gr mundi expiamentum. Chrysostomus autem censet nusquam alias fructuose lacrymas collocari, nisi cimi ad abluenda peccata profunduntur: ait enim ho nulla quinta de poenitentia. Propter hoc tristitia facta est, ut ipsa ad delenda peccata utamur. Mulctatus est quispiam pecunia, tristatus est: mulctam non emendauit: filium amisit,doluit 3 mortuum non resusci-rauit: in morbum periculosum quis

incidit, luxit; morbum sustulit, sed difficiliorem reddidit: vides horum nulli prodesse tristitiam Z Peccauit quis, lacryniatus est ; peccatum deleuit.JAdmirabilem hanc lacrymarum e L s 3ficacitatem ad eluenda peccata, significare voluit Samuel, cum populum illum flagitios. simulacroruin cultu

contaminatum, noua, & nusquam in sacris libris alias memorata ceremonia , ad detestationem, & poenitentiam suorum scelerum informavit r. Regum 7. numer. ἔ. Et conuenerunt in

nra Dat, Musiruntque aquam , cst effuderunt in conspectu Domini: ct seiunaverunt in die illa , Atque dixerunt ibi,

SEARCH

MENU NAVIGATION