Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

1 α In cap. XXXVIII. I M.

Vide quanta nouarum versionum sit diuersitas. aa i Censeo deinde,parum referre,viro modo legas : eadem enim sententia constat: nam respondere apud Latinos pro spondere, ac fide iubere, compositum videlicet pro simplici, ubi mutua , siue iterata intercedit sponsio, non inusitatum est : itidcm , ut restipulari. Lege Brissonium libr. 6.de Formulis pag. 6am Quin .etiam Interdum syraficat reqondere, pr Genti pecunia soluere. Sic explicat Turnebus libr. 9. Aduersariorum c. 2 1.locum illum difficilem Ciceronis lib. i , .ad Atticum, Epistola a. Fit scpe,m 8,qui debent,non re fondeant ad tempus.

in Atque haec de Hebraico,& Latino

verbo , nunc de loci sententia agendum est. Commemorat Ezechias,quae verba fecerit precabundus , cum vi morbi oppressiis in summum vitae discrimen adductus est. V titurque venustissima metaphora. Domine, i quit,apertam mihi vim inferri video, bc ab hoc grauissimo morbo, t aquam ab exactore mortis crudelissimo,ante maturitatem temporis , hominibus a natura praestituti, mihi tanquam debitori per vim eripi vita animaduerto. Peccaui: deliqui ε, fateor: meis flagitiis meritum immaturae mortis supplicium incurri. Polliceor tamen in posterum, me omni cautione peccata vitaturum: ego i pondeo, me deinceps

ita facturum: tu item 5 benignissime Deus , vicissim pro me responde: testem sponsorem,obsecro,ac fidei asse-

Iem interpone imo vero debitum ipsum in te recipe, atque adeo praesenti pecunia solue: ut non modo datis raedibus, ac vadibus, verum cita de-ito, quod ego cotraxeram, tua benignitate persoluto,violetissimi exactoris vim,& manus effugiam. Sic videtur hunc locum intellexisse Hieronymus : est enim in commentarIO. Sed,

si quid erraui,conuertar ad melius: in re fonde pro me. Confirmatur haec intelligentia cum 22 3 ex genuina Hebraici verbi proprietate , tum etiam ex duobus aliis locis quam simillimis. Primus est Psal. r i 8.

num. I 22. Non tradas me calumnιau

ribus me: 'stipe struum tuum in bonum; non calumniemur me si perbi. Vbi obseruandum est, Hebraice subesse idem verbum harabiac proinde recte Aquintam , Theodotionem, Hieronymumque vertille: Sponde , fideiube pro seruo

tuo in bonum. LXX. vero in eandem sentcntiam usi sunt verbo ecdechomae,

idest tu Apio;quo no ipsi modo LXX.

sed Vulgatus etiam vim Hebraicae vocis expresserunt. Genesis q3. numer. λ.

Ego suscipio puerum , s Hebraice , ego

sipondeo pro puero τὰ de manu mea requiare illum: & cap. 44. numer. 3 2. In meam

hunc recepisdem, ct θ Ondi dicens: nisi

reduxero eum peccati reus eroN bi commodissime acliecit de suo, explicationis gratia, Vulgatus : In meam hunc recepi sidem e cum semel duntaxat sit verbum harab: quod satis expreli una Latine erat,sspopondi. LXX. Vero eXtulerunt : Puer enim tum sit cepit paruulum. Itaque apud Vulgatum,& LXX.

idem prorsus est Ucipere ; ac spondere, seu fidei ubere. Sensus igi rur Regi j

atis est. Ne obsecro violeriae calumniatorum me permitim, ne exigant

illi a me per vim , quod iure exigere non possunt:quod si quando urgeant,

meque per calumniam , potentiam ita opprimant, ut cum illis ex

iure agere , iusque meum obtinere, tuerique non possim: tu, o Deus,suscipe seruum tuum in bonum: tu sponde , ac fidei ube pro seruo tuo calumniatoribus potentioribus ; tu me in fidem tuam recipe,ut bene mihi sit: vitali sponsore patrocinium meum suscipiente,bonis non euertar, honore, ac vita non spolier.

162쪽

In cap. XXXVIII. Isara.

11 Alter locus est Iob l .num . . Pone me iuxta re, ct cuiusus manus pugnet contra me. Subest hic eadem radix -- rab: dc quamuis inter se,& a Vulgato discrepent Hebrai Zantes, non est dubium, quin Hebraica ita recte ad verbum exprimantur: Spondeseus ieiunmthi,iuxta te. Lege Pinedam in Commentario illius loci ; ubi egregie ait, Iobum in his verbis perspicue recΟ-gnoscere,nusquam, nili in Deo tutam esse fideiu ; neminem reperirI ex tam

multis , arctissim sibi familiaritate coniunctis,qui in re capitali velit pro illo sponsorem se praebere. 22 s Enim vero quia verbum originale harab. non solum significat spondere, sed re ipsa tradere , ut constat Isaiae

36. nu. 8. Et nunc trade te Domino meo

Regi. Hebraiccsponde,aut si iube e Latinum item respondeo, ut paulo ante ex Tumebo confirmaui, aliquando significat, aes alienum praesenti pecunia dissoluere. Ualde suspicor, EZechiam insigni quadam mentis illustratione perfusum , Salutare Dei, de quo in hoc ipso Cantico nu. I l . verba fecerat, signate compellare, obsecrareque , ut se fide iustorem interponat: Regem addictum morti in fidem suam recipiat: pro illo se vadem osterat , imo vero debitum ipsum appendat. Vt per mortem destrueret eum,qui habebat mortis imperium. idest, Diabolum: ct liberaret eos, qui timore mortis Per totam vitam obnoxis erant seruituti. Ad

116 Et quoniam sponsores, cum se vadimonio obstringerent,solemni quodam ritu manus defigebant: Prouerb.

6. numer. I. Si stoponderas Pro amιco tuo, defixisti apud extraneum manum tuam.& cap. 2 2.num. 26.Noli esse cum his qui

defigunt manim suas ct qui vades se osserunt pro debitis. Nam praeter quam quod solemnibus verbis conceptis fideiuubres se obligabat, Pr Oucr. 6. n. 2.

Illaqueatus es verbis oris tui, ct captus propriys sermonibus , tendebant etiam alteri manum,cui suana adstringebant fidem , dc cum illius manu tenaciter apprehensa, implexam,& implicatam suam, & quasi defixam diu tenebant. At noster sponsor Christus utramque manum trabalibus clauis in cruce defixas habuit , cum pro nobis spopondit. Sapientissime itaque nos monet Ecclesiasticus,c. 29. n. 2 o. Gratia deiussoris ne obliviscaris e dedit enim pro te animam suam. Videlicet fidei ultores caeteri ad silminum iacturam faciunt rei familiaris ; Christus vero pro nobis sanguinem, vitamque profudit.

NUMERUS XV.

Ruid dicam, aut quid resondebit mihi , cum ipse fecerit '

N v I T v s , ac repugnans tO- 227ties cum Hebraiaantibus in

arenam descendo. Quis enim nisi coactus in tam arida , & spinosa dumeta compellaturλNoua tamen hic cum illis ineunda pro Vulgato pugna est.Verum quia in hoc certamine meritam lauream Forerius iam, & Age lius revexerunt,ego lubens labore pugnandi supersiaco. Est tamen de re etiam ipsa inter Expositores nonnulla sententiarum varietas. Sunt, qui velint, hinc iam Ezechiam totum sese in gratiarum , actionem effundere : perinde ac si dicat. Quid eloquar quibus verbis,quo genere orationis tam insignem in me Dei benignitatem explicabo Quam laudem , quamus gratiarum actionem rato beneficio parem inueniam Quidve adhuc expectem, ut mihi respondeat3Neque enim distulit ladfuit; promisit ; effecit: oraculo prophetico spem sanitatis ostendit ; eoque Vix editos

163쪽

r cap. XXXVIII. I a.

edito , absque ulla mora, sanitatem ipsam mihi restituit. Conspirant in hanc sententiam plerique interpretes, quibus fauent L X X. qui sic totum locum illustrarunt. Ad Dominum, qui

eruit me, ct abstulit a me dolorem animae.

Et est probabilis explicatio. 218 Sed mea quidem sententia, nisi vis

afferatur verbis, contextus ipse videtur exigere, ut usque ad illa verba numer. I 7.Tu autem eruisti animam meam, ut non periret ; EZechiae preces fusae, dum morbo premeretur,pertexantur.

Magis itaque probo Hieronymi explicationem,quam ille in commentario his verbis luculenter expressit,s Quid dicam, quidve causabor, n- Ira te factorem meum Z aut quid mihi respondebit, qui fecit ipse, quod voluit 3 sustinenda ergo sunt, quaecum que decreuerit. J Pro cuius explicationis intelligentia, & confirmatione , Obseruandum est : proxima illa verba, Domine vim patior, sic legi in Hebraico textu: Iehoκa ha eca b. Ita ad verbum reddes. Domine, vim fecit mihi. Itaque supplendum necessario est illius verbi suppositum. Quia i men verbum ipsum tertia persona est sceminini generis sest enim Hebraeis peculiare , genera etiam in verbis distinsuere,) commode satis a Pagnino iuppletur, infirmit. u : quamquam in eo non recte facit, quod nomen hoc,additum de suo,in ipsum textum sacrum in trudit. Legit enim: Domine, infirmitas vim fecit mihi. Prudentius se gessit Tigurina, quae passive vertit: vu mihi sit, o Domine. Subauditque

Valabius congruenter, t morbo. Consentanee Isidorus Clarius, cum in textu reddidisset, Domine graiιiter cruciori exposuit in Commentario : opprimit me tingiιor meus. Totum itaque lo

cum illustrat luculenta Paraphrasio serius. f Domine summa quidem

morbi vis haec est: cui iam non possunt ulla remedia hominum artibus, inuenta resistere: ad mortem rapior.J Cum ergo Ezechias superiore ver- 229 su tam grauiter de morbo questus es- 'set, opportune subiungit. Quid dicam 3 Quid de morbo conquerar Quid me per vim oppressum ab hoc acerbissimo dolore lateris expostulem 3 Quidve Deum alloquar λ Quid ab ipso responsi cxpectem, cum morbum ipse immiserit 3 Atque adeo minime dubitandum sit, quin aequissi-mξ, ac iustissime secerit. Hic est genuinus huius loci sensus , atque ex eo prudentissimὸ Hieronym. colligit. Sustinenda ergasiunt quacumque de

Geuerit.

Hac se mirifica consolatione su- 23 stentant Sancti: non dico solum, cum, aut ipsi in morbum incidunt , aut subito naufragio eorum opes absorbentur, aut siccitate exuruntur agro rum fructus, aut imbre lapideo decutiuntur. Tunc enim perspicuum est, ista coelitus immitti. Etiam tunc,cum

capitalis quispiam illorum hostis,odi j

veneno suffusus probra iactat ; rei familiari damna infert ; corpus,aut honorem vexat: solent iusti ad Deum recurrere, in ei 4sque voluntate ac quiescere. Etiam tunc humiliter di

fuerit voluntvi in coelo icflat.Aut, I .Regum L numen. I 8. Dominus est quod bonum est in oculis sivis, faciat. Non quod Deus auctor sit, aut esse possit culpae, quae in illis iniuriis intercedit: sed

quia quatenus mala poenae sunt, quae iustos exercent,ea Deus benignissime permittit, ac dispensat. Propterea in Scriptura Reges im- 23 apij, qui populum illum in senso animo vastabant, ac diripiebant, appellantur mirga furoris Domini, Isaiae Io. num. s. Quod sapienter exponit Augustin. in Psal. 3. f Facti sunt instrumentum irati, non regnum placari. facul

164쪽

In cap. XXXVIII. I M.

facit hoc enim Deus, quod plerumque facit dc homo. Aliquando iratus homo apprehendit virgain iacentem in medio , fortasse qualecumque sarmentum : caedit inde filium suum, ac deinde proiicit sarmentum in ignem, de filio seruat haereditatem. Sic aliquando Deus per malos erudit bonos.J Sic Augustinus.

a 3 1 Edidit nobis Dauid praeclara huius

doctrinae documenta.Nam Psalm. I 6. num is . sic Deum deprecatur. Eripe avi am meam ab impio frameam tuam ab inimicis manus tuae. Vertit Hieronymus Hebraica. Salua animam meam ab impio, qui est gladius tum. Regia. Erue animam meam ab impio,gladio tuo. Isidorus Clarius , appositive item legit intextu : ab impio , framea tua. Exponitque in Commentario : qui est veluti gladius tuus : quo scilicet vice flagelli

Deus utitur. Consentanee Valabius. uo tanquamgladio utem,per quem mea 'ligis.Et in hac sententiam accipienda sunt lverba Vulgati, ut ingeniose explicat Agelius : extorque , o Dem, ab illis gladium tuum. Vim,& potentiam, quam impiis ad nae affligendum tribuisti;qua illi plus nimio per insolentiam abutuntur, excute, Obsecro, ab inimicis manus tuae: non decet eos,

qui manui tuae aduersantur, tuo gladio aduersus tibi addictos,ac deuotos hostiliter armari. Sed tum vel maxime prodidit Regius vates, quam alte hanc veritatem

animo combibisset, cum illum Semei peteret lapidibus , maledictis incesteret, probrisque proscindere is idolibus enim seruis, qui ad ulciscendas illatas

Domino tam petulantes iniurias, generoso quodam impetu rapiebantur, his verbis Dauid fraenum iniecit. a.

Regum I 6. num. IO. Dimittite eum,ut maledicat: Dominres enim pracepit ei, ut

malediceret David:ct quis est,qui audeat dicere,quare sic fecerit Z Perpende quam congruenter verbis Ezechiae , Γιm ipse fecerit.In Psalm. autem. 38. ubi ex Graecorum , Latinorum que sententia , ut erudite probat ibi Lorinus , de hac ipsa petulantissima iactatione contumeliarum sermo est,disertis verbis testatur Propheta , se hac consolatione animum lenime suum, & cffundendae iracundiae impetum compressiise , atque adeo linguam ipsam silentio arctissimo fraenasse.num.D. 5 Io. op - 2 4brium insipienti dedisti me : obmutui, ct

non Vparuι os meum, quoniam luserim,

inquit ; dc opportune statim additnum. II. Amove a me plagas tuad. Augustin.legit: gelu tua. Sed utrumque apte cadit in linguam Semei. Eccles . 28. num. χι. Flagelli plaga liuorem facit: plaga autem linguae comminuet ossa. Et quamuis Dauid procacissimi homuncionis lingua incesseretur,de hoc quas flagello hostis caederetur, ab eo tamen cogitationem auertit, Deumque solum obsecrat,vt flagella sua iam remittat , ut verberandi, de affligendi finem faciat. Quia is nimirum alti sit mo suae prouidentiae consilio contumelias illas sibi inuri permittebat. Memoria tenebat Ioseph , se a fra- asstribus suis hostilem in modum fuisse

diuenditum mercatoribus,qui eum in miseram seruitutem abducerent, GC-nes.7 .num. 26.& 28. dc nihilominus ait Genesis A s. num. 8. Non verbo coninsitiosed Dei voluntate huc mi μι fum. Accedit autem ingens pondus ad 236 huius doctrinae confirmationem ab exemplo Christi ; qui Petrum distes-cto gladio impetum facientem in lictores , qui ad se comprehendendum

venerant , compescuit his verbis, Ioannis i 8 .num. II. Calicem, quem de

dit mihi Paterinion biliam ilium' Perinde ac si diceret:erras profecto,erras 5 PG-tre : nescis,quid facias ; dum te existimas iniquis horum conatibus obuiam ire, hac tua intempestiua defen-

165쪽

i 6 In cap. XXXVIII. IDM.

sone quod Pater aeternus sapientissimc disposuit,per imprudentiam auertis. An ego recusem haurire calicem, quem mihi Pater amantissimus temperauit 3 Simillimis etiam verbis fastum Iudicis repressit , Ioannis I9. num. I i. Non haberes potes .item aduersum me estis, nisi tibι datum esset desiuper. Lege Lorinum in ea verba Actuum

A. t u. 2 8 .Facere qua manu tua, er consilium tuum decireuerunt fieri.

237 Atque hinc facile concordari potest varietas illa inter Latinum , Grae

cumque textum I. Petri 2. num. 23.

Vulgatus enim legit:. tradebat autem iudicanti se iniuste,idcst,propria voluntate, ac sua sponte, se se Pilato, Iuda ILque permisit, causam suam iniquissime iudicantibus:Graeci libri,& Enarratores ipsi legunt constantissime:tradebat autem iudicantist iuste. Et ex antiquioribus Latinis August. tractatu 2I. in Ioannem , de Fulgentius lib. i. ad

Transimundum , c. I I. Vetrumque videlicet secit Christus : nam praecipue se tradebat pro peccatis populi Deo

Patri, qui propter scelus populi sui

percussit eum,llaiae S 3. num. 8.138 Illud valde miror in Scriptura, etiam tunc,cum sanguinarius humani generis hostis daemon, ab insita mali. tia homines inssectar ur, illud ipsum irritum , quod illis infert , quatenus poenae malum est,attribui Deo. Explicat hoc Theologice satis , diserteque G rcgorius, expendens lib. I 8. Moralium , cap. s. dissicillima illa verba. i. Regum I 8. num. ro. De diabolo, inquit,scriptum est:inuasit Spiritus Dei malus Saul. Vbi iuste quaeritur ; si Domini, cur malus , 3e si malus, cur Domini dicitur 3 Sed duobus verbis comprehensa est , dc potestas iusta in diabolo,& voluntas iniusta. Nam, &ipsa dicitur Spiritus malus , per nequissimam voluntatem ; & idem

Spiritus Dei, per acceptam iustissimam potestatem. J Eadem docet August.ponderans enim verba illa Iob i.

num. 2I. Dominus dedit, Dominus abstulit, sic ait enarrans Psilm. 3i.J Non dixit, Dominus dedit, diabolus abstulit. Prorsus ad Deum tuum reser flagellum tuum: quia nec diabolus tibi aliquid facit , nisi ille permittat, qui desuper habet potestatem.JRecogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anima mea. On est tam facilis explicatio 239huius loci, quam prima fronte

intuentibus apparet. Praecipuum dissicultatis caput, est ignoratio significationis propriae verbi, dada. Quod bis duntaxat in tota Scriptura reperitur : de incredibile dustu est, quanta sit inter Auctores in eius explicanda genuina proprietate dillensio. Hiero

nymus in commentaria vertit,reputa-

M. Pagninus in sua Editione, incedam: in Thesauro vero, migrabo. Regi ,2υε-gabor. Mercerus tardiorem , mollioremque incestum instar gradientium paulatim in pompa, eo verbo significari assirmat. Tigurina notabilem hic

versionem repraesentat. Motitando caput, concutieniu corpus meditabor. Vata-blus , leniter incedam. Leo Castrius, commouebo caput. Forerius. Perambulabo. Arias Montanus in commentario, vovebo. APlius: horrebo, contremissam: aut expeliam ,sime excutiam. Hieronymus in Psal. i .num. s. ubi extat idem

verbum , reddit illud Latine , tacebo. Genebrardus ibidem. Mouebo me. Deus bone quis se in tanta discordia pacificat orcin interponat Ex tam varia ergo, de multiplici a cisignificatione vcrbi, varia item , de multiplex , pro cuiusque interprctis opinione , fluxit intelligentia huius loci. Fastidium, ac taedium parerem, si eas omnes sigillatim recenserem. illas

166쪽

In cap. XXXVIII. I M. i 7

Illa, quae frequentius cocionatoribus probatur, & ad amatam praeteritae vita: poenitudinem rcfertur, de si Adamo pia duntaxat, sed parum probabilis vi

deatur : tamen neque auctoritate, ne

que rationis momento destituitur; praesertim cum illi grauis Tridentinae Synodi pondus accedat, Sess. t q. c. q. Cui etia accommodari potest versio illa notabilis Ageli j, apta ad c 5cipiendum firmissimum emendationis futurae propositum,quod veram poenitcntiam saepe comitatur. Expediam somnum Imum,omnem prorsus soporem excutiam. Cui Montani item explicatio

conuenit: vita mea annos omnes adH-

tos asilus cultui, 2 laudibus deitouendo

decerno.

3. i Auctores illi, quos superiore versu memorabam, qui ad gratiarum actionem haec verba referunt,congruenter sententiae sua: sc exponunt. Nun quam huius tanti angoris , dc acerbitatis,quae me vehementer afflixit,nae- moriam abiiciam : sed do illa, quoad vita suppeditabit,noctes,& dies cogitabo. Non mihi ullus dies vacuus a recordatione salutis acceptae praeteribit. Itaque sic ordinant verborum se

riem : per omnes annos vitae meae re

cogitabo super amaritudine animae meae. Quis hic non videat,quod paulo ante huic explicationi obiiciebam, vim aperta Vulgati verbis afferri 3 Is-dorus Clarius audacius etiam peccat, qui textum sacrum peruertit, S pro Scripturae verbis suam nobis explicationem obtrudit. Legit enim ecogita

bo omnibus annis mras hanc amariIAH-nem anima meae.

2 a Magis propendeo in explicatione Forer ij atque Iasenij Itaque huc Ezechiae sensum fuisse credo. In summo

alio , quo premebar , angore animi: cum, amari stima aegritud me medicinam omnem superante, actum de me prorsus arbitrarer i ammaduertens te, tanquam equissimu iudicem,per eum morbum meritas a me panas exigere, obmutesceba plane, de contra iliscere non audebam. Tantum volutabam animo ,reuocaba iterum,atque iterum in memoriam praeteritos annOS meos, qui cum per se suillent pauci,ac pere-Xigui, tunc vero respicerentur iam elapsi, nihil prorsus videbantur. Cosumptos vero fuisse in s culi vanitate con- .iectanda , etia atque etia animo dolebam. Cum hac explicatione apprime cohaeret,quod continuo subiugii: Domine .sisic uiuetur e ut mox vidcbimus. Favet huic explicationi Hieronymus, cuius haec iunt verba in c'mentario. Nulla res longa Mortalium est. Omnisque felicitas saeculi dum tenetur, amittitur. Cum enim tribulationis tempus aduenerit,omne, quod praete-litum est, nihil adiuuat sustinentem. Ergo Ezechias reputare se dicit omnes annos Regni sui. J Lege ad illustrandum illum locum, quae adnotaui supra , num I a. in illa verba : de moe que ad ves eram finies me.

NUMERUS XVI.

Domine, si sic vivitur,or in talibus vita stiritus mei or ies me, se vivificabis me.

pretes , hunc locum esse perdissicilem ε, sed , ut mea sertiententia, Hebraizantes dissiciliorem illum, horridis quibusdam, ac perobscuris versionibus cffccerunt.Non est animus in illis recitandis,ac rcselle lis operam ludere: plane censeo, Vulgatum Prophetae mentem egregie assecutum: Hebraica verba, ut fidum interpretem decet, non numerasse , sed

appendisse. Duplicem ergo potest

hic locus sensum continere.

Primus cst: Domine, si sic vivitur, si et Astalis est humanae vitae conditio : si hic. T 1

167쪽

1 8 In cap. XXXVIII. Pata.

in tanta amaritudine animae degitur: si in tantis angoribus nullus tranquillus spiritus ducitur; si hinc dolores

acerbissimi urunt corpus, illinc atrocissimi terrores impendent animo: tis in tam misera vita suppliciorum est, latis verberum:nihil opus est morte ad dcbitas peccatorum mCorum Poenas repetendas. Hic, hic, obsecro,

quando tot flagella suppetunt , me corripe. Hic paterne in filium tibi rebellem animaduerte,ut benigne castigatus tuo beneficio vivam , quoad suscepta prole lucernam in solio Dauid post me relinquam. Hanc emphalim habet particula illa sic. Scilicet: si tantis haec vita calamitatibus referta est. Hieronymus in commentario. Si tali fuimus conditione generari. Et quidem si res ipsa momento suo, non fallaci hominum opinione pendatur ; re vera diuturnitas huius virae, assiduis morbis , aliisque laboribus conflictatae , acerbius ipsa morte supplicium est. Disserte affirmat Spiritus sanctus, Ecdes. 3O. n.

r7. Afetior est mors, quam vita amara Grrequies aeterna qnam languor perseverans.

Apollonius Tyanaeus , sut auctor est Philo stratus lib. i .de eius vita)consultus a Regc Babylonis, quo supplicio afficiendus esset Eunuchus,qui in grauissimo facinore deprehensus fuerat, nullum,dixit immanius suppliciu vita

ipsa statui posse. f Si enim , inquit, in

vita permaseestio Rex,dissicilia,& toleratu aspera multa seret. J Cossentanee Seneca lib. 1. de Beneficiis,c. s. fAcerbi istima crudelitas est, quae trahit poenam ; de misericordiae genus est, cito occidere:quia tormentu ultimu finem sui secum assero, quod antecedit tem-Pus, maxima veturi supplicii pars est JAtque hinc oboritur lux litterati, ut plerique existimant θ intelligentiae

illius loci Genesis . num. Iq. cum despondens animum,planeque despcrans,dixit Cain : frenis igitur,qui inuenerit me, sccidet me. Graviter ea verba

exponit Alculnus , Bedae discipulus, magi ster aut e Caroli Magni, in Quaestionibus in Genesim,quae eXIat torn. 3 . Bibliothecae. De ferando dixit, velut

compendio mortu cruciatus eu.rderet prae

sentes. Sed non ita erit, ait Dominus; non te ex diuturnis aerusianis,quas incurres , breuissima morte liberabis,n. I S. Sed omnis, qui occiderit Cain. Vbi, de multorum interpretum sententia, ponendus est puctus, ut oratio suspensa maneat per reticentiam 1, qualis &illa Neptuni apud Poctam: quos ego. Sed motos praestat componere fusti . Subaudiri itaque oportebit, Graia - 2 7 me a me mulctabituri id autem,quod sequitur: septuplum punietur. LXX. Septem vindietas exolaet ; ad ipsum Cain, non ad eius interfectorem reserendum est; perinde ac si dicat Deus. Nolo cum tam cito periremoto momentaneum de immanissimo fratricida supplicium sumi ; sed adeo diuturnum , que pague seu desito con las sietenas.

Sic expresse Hieronymus. Nolens eum Dominus compendio mortis finire crucia tim. Ambrosius etiam lib. 2. de Cain, c. t o. Ergo ina Cain longavitas indulta,

Undicta est. Causam ibi sapientissime

subnectit Ambrosius. Mors enim una est in secessione animae, dc corporis;

quae simul, ut venit, Omnes corporis dolores auferre, non augere cosueuit. Metus vero, qui hanc vitam viventibus frequeter ingruunt, maestitiae,dolores, gemitus, diuersique cruciatus, plurimas etiam mortes generi hum no inserunt: ut ista mors remedium elle videatur,non poena.J

Contra vero summi benefici j loco a 3

numeratur , contrahere Deum spatia huius aerumnosit vitae,& ab ipso penectus limine hominem celeriter abripere. Psal. 80. n. I 3. Uuoniam pigerasenit mansuetudo , er corripiemur. Vertit 'Hebraica

168쪽

In cap: XXXVI II. Isaia.

Hebraica Hieronymus: quonia transibimus cillo,st auolabimus. Genebrardus: quoniam tonsio velox. Agelius. Excisis properat: euotibnnus. Tigurinae omertransiit scilicet molestia huius vitae in nosique ιmolamus. Paraphrasi illustrat Isidorus Clarius. Laborassis miseri spleni abeunt velocissime : ct nos toti velut alis assumptis auolamus. Vbi clare vides , non esse acerbitatem , aut inclementiam Dei , sed mansuetudinem potius, ac lenitatem, huius calamito-iae vitae miserias,quam Ocyssime morte concludere. Hinc sinquit Regius vates tanta nobis vitae breuitas: e paterna tua videlicet in nos benignitate fluxit: non patitur mansuetudo

tua, mollis plane, ac tenera,tam acerbis miseriis indulgentissimos tuos filios diutius premi,& conflictari. 2 9 Congruenter ad hanc sententiam explicant Patres verba illa , quibus eiiciens Deus Adamum de Paradiso, solicite praecauit,ne de fructu arboris

vitae vesceretur , atque adeo vitamquam diutissime propagaret.Genes. 3.nu. 22. Ne forte mittat manum suam, sumat etiam de ligno vitae, di comedat, ct Diuat in aeternum. Misericorditer enim

consuluit Adamo , ne qui miser futu-Tus erat, aeternum miser fieret. Ire--us lib. 3. contra Hqrcses,c. 37. Non inuidens ei lignum vitae, sed miserans eius , ut non esset malum intermin

bile.J Hilarius,in Psal.68. Ne lignum

vitae attingens in aeternitate poenae

maneret. J Naziangenus Homil. 1. de Paschate. Ne malum ellet immortale, fit poena misericordia. Jaso Obsecrat itaque Deum Ezechias, ut quando sic vivitur in hoc mundo, ubi flagella non desiderantur, imo vero passim suppetunt, paterne se, de more,benigneque corripiat. Conipies me, inquit,9 viui abis me: proprium sane filiorum Dei est ab amantissimo parente castigari .Haec erat solida illa,

& sincera consolatio, qua Iudith po-ulum iacentem, & afflictum excita-at,c. 8 . n. 2 T. Reputantes,peccatis nostris

Domini, quibus quasi serus corripimur, ad emendiationem,non ad perditionem no stram euenisse credamus. Et a. Machab. 6. num. I 2. Obsecro autem eos, qvi hunc

librum lecturi siunt, ne abhorrescant propter aduersos caseus; sed νeputent ea , qua acciderunt, non ad interitum. sed ad correptionem esse generis nostri. Moyses etiam , cum illius populi a filictiones inemorallet continuo subiecit, Deu

teron. 8. nu. S. Vt recogites in corde tuo,

quia sicut erudii filium suam homo , sic

Dominus Deus tuus erudiuιt te.

Stat itaque fixa, & omni memoria 2s Iluculentissimis exemplis comprobata

Salomonis sententia , Prouer. 3. Ia. II. Disiciplinam Domini ,sili mi, ne abiycias , nec deficias , cum ab eo corriperis : quem

enim diligit Dominim, corripit, quasi pater insito complacet sibi. Recitat Apostolus hunc locum ex Editione LXX. ad Hebraeos i 2. n. s. Quem enim diligit

Dominus,castigat agellat autem omnem filium, quem recipit. Ponderat autem egregie Augustinus haec extrema ver

lat, inquit,omnem filium,quem recipit; ne te sine flagello speres futurum, nisi forte cogites exhaeredari. Ita ne omnem Z Vbi te volebas abscondere omnem,& nullus exceptus. Vis audire , quam omnem ὶ etiam unicus sine peccato, non tamen sine flagello.JRectissime itaque colligit ibi Pau- 2lus numer.7. Quμ enim filius,quem non

compit Pater' Quod si extra disciplinam

estis,cuius participes facti sunt omnes,ergo adulteri,or non μ' estis. Subest Graece vox nothi. Quare sine dubio sensus est. Si extra disciplinam estis, no Veri,g γmani,& legitimi fili j, sed nothi si spurii, & adulterini estis. Fortasse ob eam causam Apostolus scribens Tito,legi-

T 3 timum

169쪽

In cap. XXXVIII. Isaia.

timum filium eum vocat: quia videlicet laboribus exercitum,c. l . num . .

mano filio,non adulterino, neque degeneri. Recte etiam Bernardus, sermone 2. in Cantica, perpendens veriba illa, indignationis plena, EZech. I s. num. 2. Auferetur et ehu metu a te, crcritiescam,nec irasicar amplius. f Solo auditu contremisco ; ego , inquit, quos amo, castigo. Si ergo te actus deseruit, SI amor:neq; eris amore dignus,

qui indignus castigatione censetas. Vides,quia tunc magis irascitur Deus, cum non irascitur 3 Ja s 3 Miror Sciaeca in mediis caecae Gentilitatis tenebris,huius eximiae doctrina: luce fuille perfusum ;int iure optimo Lactantius illius verba recitaturus, haec ipse praemiserit sua,lib. s. Diuinarum Institutionum,c. 23. Sumat eum Senecet librii,cui titulus est. Qua re bonis viris multa mala accidat,cum sit prouidentia In quo ille multa non plane imperitia saeculari, sed sapienter, de penὰ diuinitus elocutus est. Deus,inquit, homines. pro liberis habet ; sed corruptos ,& vitiosos luxuriose, ac delicate patitur vivere, quia non putat emedatione sua dignos. B nos aut c,quos diligit, castigat saepius, de assiduis laboribus ad usum virtutis exercet.J Quis neget ista Senecam ex Diuinas oraculis hausisse , atque adeo pene diuinitus ea monimentis suis consigna ite 3 Legat, qui volet,caput 1.libri illius de Prouidentia:caput item 4. Vbi intcr c tera. Ad suspicionem vulneris Tyro pallescit: audaetcrVeteranus cruorem suum spectat,qui

scit, se saepe vicisse post sanguinem. Hos itaque Deus, quos probat, quos

a s Hunc,quem fusius exposui,arbitror esse litteralem sensum verborum EZechiae , a Vulgato fideliter cxpressum. Non tamen inficias ierim , alterum etiam genuinum subesse posse Hebraico textui congruentem , nec Latino repugnantem. Constantissime enim legitur Hebraice : haleben Ijur Domιne ultra eos viisent, μpra ipsis vitam ducent. Vbi citra dubium,ex proximo versu subaudire oportet, annos sensusque essicitur contextui apte cohaerens,& Ezechiae precatione no indignus. Domine, ii in hac nostra, Patrumque memoria, multi ultra meos annos , quos amarissimo recensui, Jc,

subducta sumima, toti illi quadragesimum non attingunt, vitam propagarunt; si lic vivitur,& vltra etiam ordinarie vivitur;s qua plurimi repertui tur,qui hac aetate, atque adeo gradiore, de prouectiore,tranquillum adhuc spiritum ducunt,3c in talibus vita spiritus mei: tu,pro tua benignitate me paterne castigatum, emendatumque, largiore etiam huius lucis usura d nabis : corripies me, r viiιficabis me.

NUMERUS XVII.

Ecce in pace amaritudo mea amarissima

O M M v N i s explicatio est silla , quam sic luculente tradit Agelius. Ecce, cum ad summum Delicitatis falligi u euectus essem,& holtem potent i stimum a me, Vrbeque Regia,precibus ad Deum su-ss fugassem , cuncto hostili exercitu fere ad internecionem caeso: pace iam, dc quiete populis parta, amaritudo ametrisIn a,& dolor me maximus inuasit, de infestiorem bello pacem reddidit , ut pene ad ipsum limen mortis accesserim. Hac ipsam explicationem animaduerto Hieronymo placuisse; ut minus mirandum sit, consequentibus seculis,eandem etiam suisse pleri sque fere interpretibus probatam. Hiero nymi verba haec sunt in commetario LPacem, in

170쪽

In cap XXXVIII. Isaia.

I Pacem tribui sti, fugato Assyrio, sed

pax mea omni mihi amaritudine suit maior. Quia tranquillitate populis reddita , dc urbe secura, ego totus li-2mina mortis intraui. J Tota haec ex- plicatio nititur peruagato illo errore, errorem enim fidens appello quem ex Iosepho plerique haut erunt Expositores : videlicet EZechiam in hunc periculosum morbum incidisse , postiuium, criumque ab Angelo Sennacheribi exercitum t nam in eo hallu cinatum fuisse Iosephum,nisi me valde fallo,num. i. de num .6. huius capitis, perspicuis argumentis demon stra-uhquae hic rursus iterare opus no est.

Est igitur altera expositio Forer ij; qui sibi omnino persuadet,quod ante illum sibi pcrsuaserat Ilidorus Clarius, corrigendum ita esse Vulgatum. Ecce in s. rcem amarιtudo mea amarissima. Ipseque Forcrius vertit in Editione noua. Ecce in incolumitatem amantiιdo,quam habebam amaram. Atque explicat in commentario , hanc esse

morbi amaritudinem , quae Ezechia' animum valde exulcerabat ; diuino tamen beneficio in salutem , incolumitatemque subito Hille conuersam. Consentanee Tigurina. Ecce ad incolumitatem cedet mihi amara haec amaritudo. Ita Leo Castrius , Adamus, Olorius, atque Ian senius : licet eorum aliqui non penitus in hoc sensu acquiescentes subscribant Hieronymi

sententiae.118 Huic expositioni nihil fortius habeo, quod opponam,quam iptius V ul gail auctoritatem , quae Catholicis omnibus item , ut a quum est , debet esse fortissi ina. castigatissima Editione V aticanadegitur , in pace: accedit etiam particula illa aduersaliua versiculi sequentis, tu autem eruti. Erc. Quae, ut acute vidit Iansienius,

hunc sensum pro istis excludit , nisi rursus,ut ipse Iansenius animaduertit, manus audacter afferatur Vulgato, Scpro aduersaliua autem , caulatis enim in textum in trudatur.

Explicatio Ariar Montani plane singularis est , Textum in primis immutar, ne dicam,peruertit. Ecce ad pacem assamarum mihi amarum. Supplet deinde de suo, quod attinet, ut senius Integer

constet ; quod ad pacem quidem attinet , id profecto acerbissimum mihi

est, cum agros serro , flammaque vastari , urbesque ab hostibus diripi, vehementer doleam. Quam tuam sententi. ria versibus ita comprehendit idem Montanus.

Ecce, sed pacis mihi amara restat Cura pax nostra procul urbe H Lur Et graui me iam premit iste morbo Amarior hostis. In eo duntaxat hic Auctor collima. 26ouit, quod Ezechiae morbum in eum

ipsum annum , quo coepit Sennacherib vastare Iudaeam, animaduertit incurri ite.

Ego quidem minime dubius existimo, haec verba redditionem continere proxime antecedentis propositionis , Domine si siue vivitur. Si talis est huius miserae vitae conditio: si tanta

tibi hic suppetit copia flagellorum. Subiungit apposite Ezechias huius rei

confirmationem, ab exemplo suo ductam: vide, obtecro Domine , qualis haec vita sit, quam lubrica , & incon stans eius foeticitas , quam amarae, ac repentinae miseriae. Ecce in pace, hoc est, in summa bonorum omnium copia , de aflluentia; cum aetatis robore florerem,valerem viribus,opibus abu- darem I cum omnia mihi prospera in multos annos secure pollicerer. Vata-blus : ecce in flore aetatis, quo tempora b

mines sani, or incolumes esse solent. Cum minus opinabar , repentinus mihi morbus incessit, animumque languentem amarissimo, iam iamque impendentis mortis horroIu perfudit.

Quis

SEARCH

MENU NAVIGATION