Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Malach

ornamenti, pietatis, amoris denique rationes,& omnia Ossicia,quae ab homine quopiam in alterum sibi catissimum,henemeremissimum, de dignis-αs timum possunt expectari. Maldon. vero Matth. I s. num. 4. probat ex sacra Scriptura, honorem istum non tam in salutationibus, & ossiciis defercndis , quam in munerum oblatione conlistere. Apostolus autem ad Ephes.

6. num. 2. vocat mandatum istud m-mum in promissione, quia scilicet primum est , cui Deus, dum legem promulgaret, illam promissionem adiunxit: dit bene sit tibi , ct sis longaeuus --

16 per terram.Iam vero seruis nihil magis proprium , quam heros suos timore simul, ac reuerentia prosequi. Appo ute hic addiderunt L X X. phobethse- ω ; ct ferum dominum siuum timebit. Ita legit Cassianus collat. U.cap. I O. SI II.& aperte indicat Latinus textus, quando per redditionem infert: ct si Dominuι ego sum , ubi est timor metu Ad Ephet. 6. num. s. Serui obedite δε-

minis carnalibus cum timore, or tremore.Neque vero tam hortatur Apostolus fideles seruos , ut ad dominorum imperia tremant, supplicia paveant; quam ut Christum ipsum in illis ex. timescant. Vide ad Coloss. nu

7 Si ergo parenti debetur honor,domino timor : quis unquam extitit Parens , qui cum Deo conferendus tit γQuis dominus , qui Dei dominium aequare possit Probat Lorinus Act. t.

vers. 7. Deum uola tam parent ira, quam Patrimatrem iure nominari. Ut de Isa. . num. I s.Toletus vero Ioan . I . notatione II. accurate disputat

de Dei dominio : ubi illud obseruat

ex Tertulliano aduersus Hermogenem ; Deum toto cap. I. Genes. conditis etiam creaturis,nusquam Dominum appellari, quali tales dedignaretur se habere seruos: at post creatio.

nem hominis, statim c. 2. non minus, quam decies, Dominus Deus nomi

natur.

d vos,o Sacerdotes. QVamuis Sacerdotes in sacro ser- 18

mone dicantur etiam Principes , ut probat Pineda Iob I. vers. s.

n. I s. & c. I 2. vers. I9. num. l. tamen

indubitatum est , hic accipiendos esse in inistros illos templo consecratos, quorum initiationem, ac munia fuse persequitur Ribera lib. s. de Templo a capite r. 6c Barradas , t. 2. lib. s. a

cap. I.

Eorum flagitiosa vita , cum ob ex- ascellentiorem dignitatem , tum vero

ob grauissimum populi scandalum,

acerbiorem reprehensionem incurrit. Leuitic. . num. 2. Si Sacerdos, quιvnctus est, pece erit, delinquere faciens populum : quia reuera ita est : dum pra ceps ipse in flagitium ruit, suo labe- so factatum exemplo, in similem ruinam populum trahit. Sunt enim Sacerdotes annuli Dei signatori j,qui quam in se figuram suis moribus expressatri

continent, eamdem,quasi in mollissima cera , populo imprimunt. Vide Castr. Hierem. 12. vers. 2 .'& Sixtum lib. s. Bibliothecae notatione 2s8. ad illud Sophoniae 3. num. 4. Sacerdotes s eius Polluerunt sanctum. Tantum referam formidandam illam Chrysostomi sententiaua, tom. . ho m. s. in C. I. Actu. Non temere dico; sed ut astectus sum, ac sentio: non arbitror inter Sacerdotes multos esse , qui salui

fiant ; sed multo plures, qui pereant. JAlte obsurduit, qui ad hoc fulmen

non expauescit.

Dii desticitis nomen meum. Acersiores Domini incensium, ct pa- s nes Dei siui offerκnt i ct ideo sanctieria Deo μ' ct non polruent nomen lim. Levitici

272쪽

2 8 Malach.

Levitici 1r .num.s. Quin potius illorum munus erat, scientiam habere disternendi inter sanctum,ct propianum inter pollatum,ct mundum.Leuitici i o. num. IO. populumque cohortari, de erudire,ut debitus Deo honor tribueretur. Illi vero tantum abest,ut id facerent , ut potius diuinum honorem despicatui ducerent. Videlicet neque Deum diligebant, ut patrem I neque verebantur,ut Dominum ; ac proinde

nec timore , nec amore arcebantur a contemptu. Nemo enim contemnir,

quem diligit,aut veretur.

Et d xistis: in quo des eximus

nomen tuum ty3 T Erpende, quo prorupat, siue pro- 1 tecta impudentia, siue caeca ignorantia : Deum arguentem sceleris,coarguere mendacis, ore ferreo machinatur : nimirum impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnιt, Prouerb. I 8. n. 3. Recte Greg. lib. i 6. Moral. cap. 24. ad illud Iob a 4. num. I 3.

si fuerunt rebelles lumini. Elationis

tuae scutum iaculis veritatis obiiciunt, ne salubriter in corde feriantur. Ex qua videlicet eorum superbia agitur; ut quia nolunt facere, quae cognoscunt, nec cognoscant iam bona,quae

faciant. J Et Cyprianus epist Ol. 3. Ira Dei est, non intelligere delicta, ne se iratur paenitentia.

NUMERUS VII.

p. I.

vel ea ratione nostrum altare sacrosanctum adumbretur, in quo te Deo quotidie immaculatu agnu immolamus ; ac veluti in lautissima mesa sub specie panis,&vini,eiusdem agni cor- pore pascimur, sanguineq; potamur.

Quo ritu, quove numero offerrentur illi panes, cur faciales nominentur,. in quorum denique usum cederent, .

supersedeo dicere , de quia non est praesentis instituti, Sc quia exacte tractauerunt e nostris Riber. libr. a. de

Tantum exigit huius explicatio 3s 'loci, quid panis polluti nomine intel

ligatur : δc lubens eo in communem Interpretum intelligentiam, ut panis pollutus dicatur Vulgaris, ac de medio sumptus , non rite confectus ; ut lex ipsa , & vetusta Maiorum traditio fieri iubebat .Quod autem addit Hie- 3 6 ronymus, Sc eum secuti expositoressere omnes, panem debere seri, meti, moli, pria si, coqui denique Sacerdotum manibus; nunquam adducar, Ut credam ; obstat enim, quod legimus inter ministeria Levitarum i . Paral.9. n. 3 a. de filiis Caath. Super panes erant propositionis, ut semper nouos per sit uia Sabbata praepararent. Filios aute Caath

Levitis annumerari, constat Num. 3. num. 28. Iosue 2I. num. S. dc IO. a. Paralipom. 2 innum. I

Et dicitis c uo posivimus te 'ossertis super altare meum pa

nem postutum. T s i sunt, qui negent, mel iam Propositionis appellari

unquam altare : magis tamen.

credo astirmanti Hieronymo , & probanti ex isto loco. Sic Sc ipsum altare

VI de rursus petulantiam ; vide 37

caecitatem ; res eras aperta, quae in oculos incurrebat, quae manibusten batur , eos afferre panes pollu-toS , non rite, atque ex ordine consectos : & nihilominus tam profanam cordiam , aut dissimulant se videre. ut diuinis oculis nituntur quibusdam quali praestigiis illudere.Elegarer Eucherius

273쪽

Eucherius Lugdun. in exhortatione

ad plebem , falso adscripta Eusebio Emiseno , perpendens illud Christi

Matthaei 23. num. 26. Pharisee caece, munda prius,quod intus est. DSi ille caecus dicitur; qui interiora non mundat , qui negligit exteriora, pene iam desperatus,ac mortuus est.J

In eo, quod dicitis: mensi Domini deflecta es.

38 Vo sunt hic notatione digna. I IPrimum est, inexhausta Dei benignitas , quae tam procacem. imp dentiam , non modo sustineat , sed etiam respontione dignetur. Sic Cain. impudentissime obicchantem Genes. . num . . Num cus fossi atris mei pum ego 'lenissima interrogatione, quid feci li3ad confitendum, ac detestandum ἰfratricidium inuitauit. Egregium sane Praelatis documentum. Alterum est ; qui contemptim tractat ea,quae spectant ad diuinum cultum , is re vera Deum ipsum polluit, non re quidem ipsa, sed hominum opinione. Contemptus ille non violat supereminentem Dei puritatem, ac ne minimam quidem illi in te ipi labeculam aspergit ; ast in hominum opinione quodammodo contaminat; sibi enim persuadent , despicatissimum, ac contempti sti naum este Numen illud, quod vilissimus hostiis coli vident. taque illi Sacerdotes Deum polluebant,dum procaciter iachabant: . non est tanti facienda mensa propositionis. Vulgo iam dcspicatui ducitur : satis est in ca

Cap. I. 249 NUMERUS VIII.

Si osseratis caecum ad immolandum,

nonne malum smis osseruiis claudumo languidum,

nonne malum est Electissimas sibi mactari ul- ΑΟctimas prςceperat DeuS,mebris scilicet omnibus Integras, & toto corpore sanas,ac vegetas: Sacerdotes contra vilissimas pecudes offerebant, caecas nimirum , claudaS,& morbosas.. Obseruo in sacro sermone , exigi a Deo,ut hostia sibi ostcrenda,immaculata deligatur: & minime intelligen

dum est quod putauit luc Figuerius)cam requiri una colorem , idest , non Variam, aut maculosam. Imposuit illi sine dubio vox Latina,sed aperto conuincitur ex Hebraica , cuius vim CX- pendens oleaster,Genes. 6.ait Tam est integer, perfectus, completus, tuis omnibus numeris absolutus.J Vulga- Itus reddere solci hanc vocem,cum de sacrificiis sermo est: immacularum, vel absilie macula : Vt Levitici I .num. I O. . Exod Ia. num. s. Vbi non est intelligendum, agnum futurum omnino album , nullisque alterius coloris notis distinctum , sed integrum , omnibus suis constantem membris , nulla insigni deformitate foedatum. Perspicue id constat Levitic. 2I. Numer. IT.'mo de semine tuo, qui habMerit maculam , nou sferet panes Deo suo. Explicat continuo, quid nomine macular intelligat :si caecus fuerit, si clauduι, ctc. Cap. 22. num. 2I. Vbi enucleato pra cipitur , quales futurae sint victim Immacucuum uberet, ut acceptabile P:: omnis macula non erit in eo : quid autem maculam dicat, statim explicat.

Si cacum fuerit olfactum , si cicatricem

274쪽

offer istud duci tuo ,si placuerit ei, aut se susceperit faciem tuam,

dicit DomInus exem .cituum.

ι λε Aldonatus , de Castro ad illa.

IVI verba Hierem. 22. n. o. Scribe virum istum deni probant, Regnum Iuda tu ille penitus extinctum in Ieconia,neque unquam amplius instauratum. Certe nunquam fuit ad pristinum splendorem,regia inque dignit tem restitutum , nam Sedechias eius patruus, qui illi successit, abductus est dc ipse in Babylonem. Vide Prado EZech. 2I.num. 2s.& 26. Salatiel vero Ieconiae filius in ipsa captiuitate Babylonica, ne Ducis quidem nomen obtinuit. Postea vero Zorobabel Dux appellatus est ab Agga O, c. I. num. I. de quamuis soluta captiuitate, imperium, & gubernatio populi fuerit penes Pontifices , ut ex Iosepho lib. i i. Antiquit. cap. 4. colligit Ribera Za

char. . nu. I9. durarunt tamen Duces

de femore Iuda, iuxta Iacobi vaticinium , usque ad Christi aduentum. Vide Perer.& Deir. Genes 49. - . Suscipere faciem alicuius,cst placide, benigneque respicere, gratum, de placabilem se priebere, petita liberaliter impertire. Genesci9. n. 2I. Susicepi preces tuaι.Hebraicὰ, Faciem tuam.c. E. num. 2 o. Forsitan propitiabitur mihI. Hebraice, Suscipiet faciem mea. I. Reg. 2s. num.' s. udiui vocem tuam, est honoram s Hebraice , siusicepi faciem tuam. Iob ΑΣ. num 8. Iobseruiti meus orabit pro vobis faciem eiiusiuscipiam. Thren . .

num. i6. Facies Sacerdotum non erubue

runt. Hebraico. Non siusiceperunt dest, non acquieverunt precibus Sacer

dotum.

Iam persipicua est sententia. Si offensum Ducis animum muneribus placare conareris, num deterrimas de grege pecudes, morbidas, dc oculis,

aut membris capras illi dono miti res 3Nonne talibus .donis irritares m gis eius animum,quam lenires

NUMERUS IX.

Et nunc deprecamini vultum Dei, ut miserae atur vestri de manu

enim vectra factum es huc 2 squomodo suscipiat facies ve-

sras: ait Dominus exercituum. L A N ε mihi persuadeo , non Α

esse hanc cohortationem ad agendam poenitentiam , veniamque obtinendam, ut plerique interpretantur ; sed acrem, & amaram Sacerdotum irrisionem;ac proinde insensu ironico verba intelligenda. Adducor in hanc sententiam. Primo,quia Hebraica vox vehata, cui respondet Latina or nunc, illativa particula est, ut probat Massius Iosue r. vers. a. de aptissima ad ironiam exprimendam. Genes s. nu .a 2. Ecte Adam quasi unus ex nobis factus est , sciens bonum,' malum: nunc ergo,sc. Hebraice, Vietata, ct nunc. Apud prophanos Scriptores obuia sunt exempla, quale illud Satyrici.

I, nunc, ct ventis animam committe, dolato

Confiseu ligno. Secundo: id exigit series ipsa con- stextus: sic enim decurrit sine ulla salebra:ducem tuum ostensum oblatis vilissimis donis magis abalienares: inunc,si placet, & deterrimis hostiis placa, de reconcilia tibi iratum Deum. Tertio: verba illa, de manu enim v stra fastum est hoc, planum habent sensum in hac explicatione: de manu Veis stra non offeruntur Deo, nisi abiecti Lsma animalia,& lcge prohibita, clauda, caeca , aut alia insigni deformitate foedata , quae si dono mittantur duci, ad iracundiam illum prouocarent.

275쪽

s Quarto : consonat hoc innumeris Scripturae locis, in quibus Deus ama-rulento sarcasmo solet peccatores irridere, eosque in angustum deductos, quali per contemptum excitare ad

auertendam plagam,iam tamque ceruicibus impendentem. Isai 2I. n. s. gite Principes, arripite se eum. Nahuma .nu. I. Conforta lumbos, robora virtutem valde. Vide Lorinum Eccles It .vers. 9.

Quinto denique : non prceciditur flum seuerae huius obiurgationis, quam non iam ironice, sed aperte, &palam ita connectit.

Auis es in vobis qui claudat ontia: ct incendat altare meum gratuito' AT

I c cst unus ex dissicillimis huius Prophetae locis. Dis cultas in eo sita est,quia Latinus ita discrepat ab Hebraico,ab Erdiatione L X X.& Chaldaeo Paraphraste,

ut vix possit in concordiam adduci. In illis certe conciliandis nullus imterpretii,quem viderim, laborauit raequidem ex Hieronymi commentario eonstat, ipsius etiam aetate discrepare; ne ad recentium Iudaeorum corruptelas confugiamuS. Si Latina verba duntaxat specten tur, perexpedita sentestia est , quae Sacerdotum auaritiam, coarguit:& eo magis culpandos ostendit, quod cum de altari viverent,res diuinas despic tissime tiactarent. Ita Ribera securii s.

Hieronymum,Cyrillum & Lyranum Sed Vatablus , Pagninus , Isidorus Clarius, Arias Montanus, Palacius, &Figuerius, deserta Vulgata, quam suspicere , ac sequi, aut saltem ad suam intelligentiam accommodare debuis.sent, Hebraicum textum interpretantur. Nec dubium est, quin grandior

quidam sensus, Deo dignior, δύ contextui aptior consurgat ex Hebraeo: quod verbum e verbo ita exprimas. Quis etiam in vobis,& claudet ostia36c non incedetis altare meum frustra3L X X. Quia Sc in vobis claudentur ostia:& non succendetur altare meum gratis.J Chaldaeus f Quis etiam hic in vobis,ut claudat ostia domus sanctu rij mei ,δc ne offeratis super altare meum sacrificiu abominabile3J Qx bus verbis significatur ; ita Deum auersiari,ac detestari polluta illa sacrificia , ut prorumpat in illas voces : dquis mihi daret, o .utinam quis reperiretur, qui templi valvas perpetuis repagulis obseraret, ne ulli unquam Sacerdoti aditus pateret:malo enim nulla prorsus faci i ficia, quam polluta, de perperam factitata. Adine est illud

Isai. l .n. i y. Ne offeratis vltra stoificiiιm Urat,incensum abominatio est mihi. Diuersitas omnis harum Edita )- 49 num pene ex filo pendet. Si Latino textui addita fitillet unica negatio, quae constanter in caeteris Editionibus repetatur,omnia adamussim consonarent .nam vox illagratuito,cui Hebraice subest ranam , non est cur negocium facessat ; mira de si fateor, interdum idem esse,ac sine mercede Ge

quentius tamen excludit meritum, Sccausam , & Latine redditur ab inter

etiam sine causa. Iob s. num. I 7.& cap. 22.14. 6. Quem loquedi modum ad inquinatum Dei cultu retulit Christus,

Matth. I s .n .9. Sine causa aut e colavi me.

Solet etiam Vulgatus interpretari Vocem unam gratiae, in eamdem sententiam ; hoc est , ab re , frustra, sine causa.Ps AH .num.7. Psal. IO8. num. 3 .

276쪽

Psal. i I 8. num. 6I.Isa. 2.nu. s. Quae omnia valde illustrat lignificationem

' ad uerbi j gratuito, consentientem cum caeteris Editionibus.s o Itaque si legeremus in nostro textu,& no incendat altare meum gratuito, belle omnia consentirent sed quia vcl apicem immutare , religio est, le- quatur,qui volet, planum Hieronymi sensum, vel excogitet conciliationem

aliquam meliorem , nam , verum ut fatear, in ea, quae mihi occurrit, nondum conquiesco. Ea eiusmodi est.Secunda illa pars cum sua interrogatione licet duriuscule , posset tamen ineunidem trahi sensum. Urinam esset quis in vobis, qui clauderet fores repli ; dc cum ego hoc exoptem, est adhuc , qui pergat immolare in altari meo frustra, Sc sine causa. Et est, qui incendat altare meum gratuito'

Non est mihi voluntaου in vobis,

dicit Dominus exercituum. st Ton est dubium , quin multo LN aptius cohaereat i sta vcrba cum illo sensu, quem iuxta Hebraicum

textum exposuimus: cuperem aetCrnum occludi Templi valvas: auersor, ac detestor vestra lacriticia di, quia non est mihi voluntas in voris.

Et munus non suseipiam de

manu vestra. Obseruat Hieronymus in cap. q. Ecclosiastes, Iudaeos in eo fu iste eri ore, ut sibi persuaderent ; Dcum se haberc propitium , & placatum suis

sacrificiis, etiamsi illi, qui ostcrebant, flagitiis essent inquinati. Nec error hic inueteratus excuti illis unquam potuit, & si urpe ac palam denunci uit Deus,quod vel Seneca naturae minstinctu assecutus est, teste Lactantioli. 6.c. 2 I. Non immolatione,ct sanguine

Cap. I. '

multo colendus est Delusia mente pura. Genes. . num . . prius resis xii Dominus ad Abel, orc. Expendit Deirius vim Hebraici verbi: benigne, ct g tanter sibi complacuit. Tertuli. Accepto tulit. Symmach. Delectatus se deinde,

ad munera euv. nimirurn virtutes,quibus fulgebat animus, acceptissima fecerunt munera. Ad Hebr. I l. num. 4.

Fide plurimam hostiam Abel.ctc. Quid autem Deo praecipue displicuit in Cam 3 LXX. nobis expresserunt ver- IZba , quibus Deus illum increpavit: nonne si recte offeras, non recte autem diuidas , pecca ti ' Recte quidem offert, qui Deo vero sacrificium offert; non recte autem diuidit, qui pecudes mactat Deo , cor autem , dc animum mundo, de diabolo reservat. Egregie colligit hinc Ambros. lib. 2. de Camde Abel, cap. 6. Non ergo quantitas oblationis led animus reddentis consideratur,& affectus.JIntonant hoc saepissitne Prophet . s 3Isa. I .num. it. Quo mihi multitudinem victimarum ventrarum e num. Is . Incensum abominatio est mihi. causam reddit, num . Manim enim venirae sanguine plenae sunt. CV. 66.mim 3. Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum. Hi rem.6. num 2 o. Holocautomata velli non sunt accestia. Amos i .num. 2I. Odi, er proieci filiuitates vestras.

NUMERUS XI.

Ab ortu enim fias et que ad occasum magnum est nomen meum in Gentibus f Cr in omni loco sacrificatur , ct causertur nomini

meo oblatio munda: quia maenum ess nomen meli in Genti- 'bus , dicit Dominus exercituum. Iror Ariam Moianum virum s t pium, dc Catholicu, qui cum interfuillet Tridentino, ibiq; videre

277쪽

Malach.

videre potuisset,exponi a Sacrosancta Synodo hoc tam illustre vaticinium de vcne rado Missae sacrificio:futilisti amis tamen ductus coniecturis , tam apertum testimonium,ad nescio quas detorserit Gentilicas oblationes; qu. EIudaicarum comparatione inudae dicerentur. Inaudita,ac protius violenta tui leuisiti ne dicamin explicatio, repugnans comuni Patrum intelligentiae ab Ecclesiae nascentis exordio; ScHaereticis ansam praebens ad nouos errores dcflectendi. Cui explicationi reclamitat Apostolus I. Corinth. io.' nuna. 2 O. Quae immotini semes, daemo-mys immolant non Deo.

Sed coactam Montani, δc absurdas alias Haereticorum expolitiones validissime confutant quatuor Theologi de nostras , Franciscus Turria

doxum sensum grauissimo Patrum testimonio fulciunt: quare illis citandis supersedeo.s s Tantum perpedo, quam apte Propheta pollutis, atque adeo reprobatis Iudaeorum sacrificiis opponat sacrosancta,& intemeratam Eucharistiam, acceptissimani Deo , de eorum loco

succedentem.

Primo, ortu inquit siolis et que ad. Occasiam. Olim vera religio , ritusque sacrificandi Deo , perangustis Iuda aeterminis claudebantur. Psal. s. nu. I. notis in Iu sit Deus. At tempore legis

Gratiae refixi lunt hi cancclii:diuinus cultus longo, lat eque distulus iisdem, quibus solis ςurius , finibus terminatur. Ad hoc fortatic vaticinium allus 6 iu Christus loan. . num. 2 l. Vemr hora , quando neque in moπte hoc, neque mirae, βhmis adorabitu Patrem. Adorare ibi. faci incare est ; vere enim , ac proprie oblatione sacrilici upremus

cultus externae latriae continetur. Genet. 22.num. S. Postquam adorauerimus,

reuertemur ad vos, id est, Peracto sacrificio. Aist. 8. n. 27. Venerat adorare in Hierusalem. Atque haec erat quaestio, suam Samaritana proposuit Christo, ut constat ex Iosepho l. I i. Antiq. c. 8.docebant enim Iudaei, in solo Templo . Hierosolymitano legitime acrificari

dum esse contendebant in Templo, quod exstruxerant in monte Gari Zim. Et certe si de nuda adoratione sermo esset, flexo Deum venerari genu, ubique licui illit. Significauit ergo Christus, superuacaneam iam esse quaestionem illam , abrogato pristino sacrificandi ritu, qui ut carnalibus hominibus accomodatus, addictus erat loco: ven ille iam tempus,quo ubique terrarum immaculata hostia, non in via bra,aut typo, sed in spiritu de veritate, a veris adoratoribus crat offerenda. Secundo , hostiae illa: Iudaicae, Vt- ST.

pote carnes mortuae, erant cruore, sa

nie, ac tabo sordidatae,ac proinde, siue in probari capit cina, siue in luteribus, aut conchis , aquis prius abluenda . a. Paral. .num. 6. At sacrosanctae Eu-' charistiae oblatio tota munda , ac pia rissima est: non modo non indiget abluciatibus aquis, sed ipsa potat S corda purificat , Sc offercntium sordes eluit animorum. Ac poterant illae hostiae, etiam ablutae,rursus maculari, ac pollui malitia ministrorum: vide supra num . . At intemeratum Eucharistiae sacrificium,quod unum,& solum est vere mundum, nullius Sacerdotis sordibus inquinari porcst cum praecipuus Sacerdos sit ipse Christus. Testatur lioc Cocilium Trident. scit. 21.

cap. I . Haec quidem ιsia munda oblatis ira nulla indignitate ans maliva o serentium 3nquinari pote t. c.

Tertio : hostiae illae concrematae I 8 I i . 3 nido

278쪽

23 4 alach. Cap. L.

nidorem graucoletem,cI assum vaporem, caeciimque fumum exhalabant:at cum sacrificatur haec mudimina oblatio, thura,& odores in aris,ac lcmplis incenduntur, ex quibus amatur mira

suauitas.Vbi nos legimus, sacrificatur Hebraice ,muctarisi situr. Regia, seu fumigatur L X X.incensium offertur. Tot Idem verbis Pagninus. Cyprianus priamo Testimoniorum. Odores incensi offeruntur. Atque hos suauissimos odores praecipue interpretor, orationes quae ex Eccletiae ritu mundam hanc oblationem antecedunt, comitantur,& iubsequuntur. Psal. ΙΑΟ.n. 2.Dιra a-tur oratio measicut incensium in consperit, tuo. Apocal .s . num. 8. Habentes phialaου aureas, plenas odoramentorum , qua sunt orationes sianctorum. Cap. 8. num. 3. Et

data siunt illi incensa multa , ut daret de

orationibus sangssorum.

Quarto denique,Sacerdotes illi nosolum Dei nomen ips despiciebant nu. 6 sed palam etia polluebat,ac violabant:non re quidem ipsi sed hominum opinione; ut exposui,num .7. At haec oblatio sacrosancta summo honore asscit; valdόq; illustrat Dei nomen: non semel dixisse contentus,iwrum inculcat in hoc versia,magnum est nomen meum in gentibus. Nimirum sibi merito persuadent gentes, superexcellens, supereminens, ac plane diuinum

esse numen illud , quod sanistissma,

naudissima,superexcelleti, ac plane diuina oblatione colitur. Cohaeret mitifice,quod statim subdit Propheta.

NUMERUS XII.

Et vos posivistis isiud in eo, quod

dicitis, mensa Domani contaminata est. os contra facitis, qui tantis a me obmicti beneficiis, ingrati , ac rebelles polluitisi

nomen meum: re enim ipsa, non modo verbis , hominibus suadetis , con tempti silinum esse numen illud quod vos ipsi Sacerdotes , qui eius cultum carare deberetis, vilissimis hostiis colendum esse denuntiatis. Cum explicarem verba illa num .7. so fertu super altare meum Panem Postutum ; altaris nomine mensam propositionis intelligendam esse existimavi; nunc vicissim nomine mensae, altare

intelligendu existimo in quo hostiae incendebantur. Ibi causabantur Sacerdotes, naeniam Domini despectam esse, ut ipsi laborem detrectaret ota .rendi panes rito,& ex praescripto legis confectos & offerrent qualeslibet, de

medio sumptos. Hic causantur,altare Domini contaminatum esse, ut claudas,caecas, ac debiles hostias,sine populi offensione,aut suae potius existimationis iactura sacrificet. Solet sordida quaestus, lucelliq; cupiditas,c 'eos praesertim stimulat, quos maxime dedecet, honestam aliquam speciem induere,qua turpitudinem vetet; erubescit enim videri nuda. Sic auarisii-rnus ille Apostolus,cum effiiso pretio. σε sissimo ungueto , magna sibi praedam extortam e faucibus videret, indigne

tulit Ioan . I 2. num s. OIιare non Pan s

trecentis denari s.ct dati est egenis 3 Di-xιt autem hoc,non quia de egenis Pertinebat ad eum , sed quia fur erat: nimirum rapacitati suae plausibile beneficentiae nomen, quasi velum quodda, obtendebat. Sic ipsi isti Sacerdotes mandatum Dei de honora lis parentibus, ura filiis pecuniam corradero,praetextu. pietatis , sinistra interpretatione peruerterant,Mati. I s. nu. s.Sic etiam isti Sacerdotes,quando ad expianda propria delicta,aut alia de caula immolaturi erant, pecudes vilissimas immo- .

labant; quod si ab aliis adducerent ut selectae,& pingues,macras ipsi suppo

nentes, probatiores sibi reseruabant, illam

279쪽

Malach.

illam scilicet praetexentes rationem, mense Domini contaminata est: quacunque re, etiam abiectissima commode apparatur: sactificantium animis, non mactatis victimis pascitur Deus.Nonne videtis, eum despectissimas victimarum partes ad aras sibi deposcerer Nimirum omenta, adipes, & languinem , quae nulli fere usui hominibus ad esum esse pollunt. His itaque vili Dsimis ipse contentus, caetera Sacerdotibus truenda relinquit. Consenanthil mirifice,quae sequuntur.

Et quodsiverponitur,contemptibile est cum igne,qui isiud deuorat.

63 Ta exprimas Hebraica verbum e I verbo. Mensa Domini contaminata, Usa,ct fructus eisu, contempta esca illisu.

L XX. Et qui siverponuntur secti punt

cibi eiiu.Graece Bromata autu: ubi pronomen elis ad Deum , non ad mensam,quae generis est seminini, referendum est.

Quadrant omnia aptissime his,quae modo dicebamus;quasi hic sermo Sacerdotibus in ore esset:quorsum selectas istas, pinguesque hostias mactabimusὶVt quid perditio haecὶ Nu quid hisce pascitur , aut oblectatur Deus Non sunt delicatae cupediae cibi illius,

no vituli laginati:res vilissimae, adeps,& sanguis incenduntur in eius mensa,& ab igne penitus absumuntur. 66 Nomen ignis non habetur expresse in Hebraeo , sed vox obel, quam L X X. & Recentiores reddiderunt, cibum : Hieronymus mutato secundo puncto , aptius interpresatur devoran-rem , proprium scilicet epithetum ignis: iam enim illis verbis,quod superponitur, escam ipsius ignis comprehenderat. De igne vero illo , qui perpetuo ardebat in altari, & a Sacerdotibus subiectis lignis per singulos dies nutriebatur, vide Villalpaad, tom. a.

in Ezechiel lib. s.cap. 1.& Ribet.lib. . de Sacrificiis, cap. 2. Sc Barradam,

Et dixiBis: ecce de laborer se ex pacti in dicit Dominus

exercituum.

I R A confidentia pronuntiat 6s

Galatinus lib. i. de Arcanis, cap. 8. de mendo huius loci. Alseuerat, Hebraicum textum malitia Iudaeorum elle corruptum omnino ; erasum proinde luculentum de Christi passione vaticinium: ita verti debuisse , si emendate legeretur. Ecce qualis vilitas, ct expirare feci iis me. In eadem sunt sententia Adrianus Finus lib. 3. Flagelli Iudaeorum, & Porchetus I. pari. Victoriae aduersus Iudaeos cap. Is . cuius ipsissima verba cum Auctoris laudatione recitat Sixt. Senensis, lib. 8 .Bibliothecae pag.996. V bi indignatur, ludeaeos etiam clarissimis aliis locis violentas, & sacrilegas manus attulisse : apertissima de Christo testimonia hac corruptela fuisse deprauata , atque ades validissima tela, quibus ipsorum iugulum peteretur,de Catholicoru manibus extorta. Talia 66

sunt Oseae s. num. I 2. Vae eis,fum recessero ab em. quod ita vertendum erat, si emendati codices extitissent: ita eis. m- carnatio mea ex eis. Sic Michaeς I. a. o.

In domo pulveru puluere vos con fergite; iuxta natiuam,genuinamque litteram redde tum erat: in domo pulueris pulue

re me involui. Quibus vaticiniis quid apertius 3 Quid illustrius pro Christi Incarnatione afferri potuisset 3 Non est animus disputare , sint ne 67 Hebraici codices integri omnino,& incorrupti, an Iudaeorum vitiati corruptelis 3 Na & si non aliena loco quaestio videretur, spissa tamen est, &ardua

280쪽

Malach.

ardua,in cuius enodatione Commentari j cancellos transilirem. Hoc tantum dico: dicuntur isti Auctores bono quidem Zelo , sed non secundum scientiam, imo dum se Iudaeos oppugnare credunt, Ecclesiam ipsam Catholicam imprudentes oppugnant: amentatae istae tristae in Iudaeorum castra acerrime coniectae, quasi reflante aliquo vento retortae, in nostris visceribus alte defiguntur : sequitur enim manifesto , V ulgatam Editionem,quam ut puram, & illibatam ve-ncramur,elle corruptissimam:quae ita, Vertit Hebraicum textum, ut ipsi iactant a Iudaeis suille corruptum. Sequitur, interpretem Latinum pro puro fonte aquam turbidam e coenosis recutitorum lacunis haustam , nobis propinare ; quod Catholicae aures horrent prorsus audire. Tractarunt copiose de hoc toto argumento Ribera Oscae 9. num 2O. Bellarmi. lib. 2. de Verbo Dei cap. 2. Lindanus lib. de Optimo genere interpretandi. Canus. lib. 1. de Locis, cap. I MendoZa

quaest. 6 positiva, nurn. 2. Sacrobosco pari. . cap. 18. Monsoya lib. 2 Coia..cordiae cap. vltimo. Pererius tona'. 2.

in Genes. lib. i 3. disput. s. Detrius in Pharo sapientiae proloqui O IO.c8 In nostraversone, cum oratio eccliptica sit, de quasi manca, difficilis

est sentcntia , nexusque cum his , quae

antecellei unt. Vocem Hebraicam ma-

retia, quam Vulgatus reddit δε labore, Regia expressit,ex defatigatione. Egitio Latina L X X.exa licitione ; proprie est lassitudo , de labor, qualis eius, qui festus est, fatigatusque de itinere. Sic usurpatur originalis vox Exodi i 8.

ro nouus est Sacerdotum praetextus ad suam auaritiam obtegendam : non

poterant non offendi, qui videbant adeo graciles, & macilentas Deo pe-- cudes sacrificari. Lumen ipsum natu-

Cap. L

rae, nedum scripta lex tam aperte pro hibens eas victimas,tam insignem in- dignitatem auersabatur: aiebant ita que Sacerdotes iis, quibus tale sacrifici uin ossensioni erat , quod hic in Commentario refert Hieronymus: de captiuitate reuersi siumus ; hostibis praeius fuimus: multum in longo itinere laborauimus qualiacumque haἶemus,Mserimus. Sed eorum mendacem, de artificio c5positam orationem redarguit Deus; cr eoustiam, isiud, dicit Dominus. Exponit Hieronymus , exsistatione mea

dignum feci iis est, vos pecudes mihi

oblatas,ex pinguibus, ac vegetis, languidas, caecas, de claudas, atque adeo mihi despicabiles effecistis, optimaseque deterrimis commutastis. Conso- 7onat verbum originale hipabiem, quod est in coniugatione hipphildc cum radix ipsa in ra Aggaei i . num .9. ct ese substaui istud,ssignificet defuere, pro nihilo ducere , quasi: rem nullius mΟ- menti,quae flatu oris evanescat; iuxta. proprietatem linguae sanctae in coniugatione hinbit, erit facere ex mari ,.siue exsufflatione dignum,ut exposuit Hieronymus. Cohaeret,quod subiungit Propheta.

Et intuli Bis de rvino Laudum

languidum intulistis munus:

numquid si cipiam istud de ma

nu vestra P dicit DomInus. Ermo totus ad Sacerdotes hacte- I nus relatus, cogit haec etiam vcrba de eisdem interprotari;& senius ille aptiis me quadrat contextui , quem modo indicabain causamini, graciles, de languidas esse pecudes prae itine- .ris defatigatione: & vos ipsi macilentas , ac vilissinas estecistis. Nam si quando afferuntur sanae, ac pingues, eas vobis reseruates per summam auaritiam, laudas, ac languidas immolatis;numquid tale sacrificuim,quasi per rapinam

SEARCH

MENU NAVIGATION