장음표시 사용
301쪽
studio occultandi tegere:alterum est, ita redundare,atque eminere,ut nullo vestimento occultari, aut dissimulari possit. Incurrit itaque in superiores expositiones. Illud praeterea discrimen mihi non probat. Imo ipsa testimonia, quae pro se affert, eius opinionem refellunt, ut patet Deuter. I . num. 8. Iosue 24.num.7.& 2. Esdrae
8 Hieronymi explicatio pene ab omnibus deseritur: operiet iniquitas vestimentum eim , idest , corpus quo anima vestitur. Vt in quo peccauit,in ipso puniatur. Quamquam Ribera non multum mihi videtur a Hieronymo discrepare ; iniquitatem sumit ex idiomate Hebraico pro poena iniquitatis . Grauissime sinquit a Deo punietur: non solum in anima, sed etiam in bonis corporis : usque eo premetur inopia , ut ne vestes quidem habeat, nisi laceras , di at
Sa notam similitudinis supplet, quod, dc si frequentissimu est, tamen hic locum non habet propter praepositionem haI, Iniquitatis punitio sinquit) velut vestimentum totum hominem operiet. J Confirmare posset ex Psalm. Io8. num. 29. Operiantur,
88 Liceat mihi inter tam graueS.auctores meam quoque dicere sententiam. Contextus ipse, antithesisque requirit, ut stiuola illa excusatio, quam Sacerdotes repulsae legitimarum Uxorem praetexebant, his verbis coarguatur. Causabantur illi , se ex
praescripto legis, iustis de causis uxores repudiasse; sed eos mendaces palam ostendebat lex ipsa ido no ducendis alienigenis publice violata; libido etiam potiundς pulchritudinis iuuencular m , repudi j causas fuisse artificiose confictas,prae se ferabat;in tanta ergo patrati facinoris euidentia, ipsa
iniquitas Hebraice, hamas : proprie,
violentia, vis aperta,iniuria per vim illata, ) in omnium oculos per summam indignitatem incurrebat: nullis velis obtegi, nullo artificio dissimulari poterat : operiet igitur iniquitas te limen- 89 tum ratu,scilicci, ipsius iniquitatis,quae in fonte generis est masculini. Hoc est, inuolucra, & integumenta, quibus iniuria per vim illata occultari nititur, vincentur ipsus sceleris violentia: apparebit, & extabit iniquitas, operietque ipsa , & quasi obruet integumentum suum , quo suam turpi- . tudinem contegere moliebatur : latcbrae illae quaesitae facinori, facinore ipso luce palam cocepto , illustrabuntur. Praeiverunt mihi ad hanc intelligentiam LXX.qui ita reddiderunt. Et operiet impietas super cogitationes tuas. Exponit Theodoretus: reuelabuntur cogitationes tua; quasi dicacitu diuerticula , flexionesque excogitas tuae iniquitati , multis simulationum inuolucris eam obtendis;verum nihil agis;
erumpet enim ex istis latebris; in publica luce, in omnium sese conspectu collocabit.
Laborare feci Bis Dominum infer
hendit iniurios in uxoreS; δε nunc invehitur in atrocissimum crimen itas; Maiestatis Diuinae, in homines scilicet impios , & contra c teste numen verbis contumeliosos: Facinus audax,& horrendum, ipsi Deo defatigationem,&iassitudinemas rens, ex nimia laborandi, & susti,nendi contentione. Haec enim est vis .
Hebraici verbi, ut hic aduertit Montanus,& expressit Tygurina: Defatiga su Dominum. Et ipse Deus saepe con-
302쪽
susTinens. Forerius. Defatigatus factisssum ferendo. Regia. Ad defatigationem laboraui seu tivendo. O mira , & incredibilis Dei bonitas in sustinendis peccatoribus'Non inuoluam silentio memorabilem Glossam Hebraeorum antiquorum super hunc Malachiae locum ; quam ex libro , qui inscribitur
Victoria contra Hcbraeos, capi se Ita refert Solomaior in cap. S. Canti c. n. 2. Aperi mihi seror mea quamquam
in haec ipsa verba Cantici acribit Galatinus,lib 8 de Arcanis cap. 8 cditam eam fit ille. Fili; mei, aperite mihi
aperturam unam poenitentiar,sicut est foramen acus; eu ego aperiam vobis aperturas misericordiae, per quas in-92 trabunt quadrigae, & currus. J Hunc Dei affectum blande ad poenitentiam inuitantis expressit Hieremias cap. II. numero 6. Laboraui rogans. Hebraice. Defatigatus sum ad paenitendum. Hoc est, summis precibus ad defati-Sationem usque a vobis contendi 1 celerum poenitentiam, ut me quoque sententiae in vos latae Paeniteret .lsidorus Clarius legit : lassim sum miserendo. Exlumitque: toties vobis debitam Poenam intermisi,ut iam sim delassatiis. Reprimit enim Deus, & coercet suam iracundiam iuste conceptam, & ad punienda scelera erumpentem : &in hoc quali conflictu , in quo victrix evadit ira sericordia , quodammodo defatigatur. Isai. 63. num. 26.9 3 Semire me feci si in peccatis tuis. Praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. L X X. In peccatis tuis , pera finestum fui idest , opposui me velut scu
tum , Ut tela in te contorta meo cor
pore exciperem, ac retunderem ; fui tuus satelles , & stipator, qui clypeo re protegerem. In V ulgata saepe redditur protector , aut sicut ιιm , VOX hypera kistes quain Deo attribuunt L X X. Genes I s. numero I. & a. R egum 22.
Et dixistis, in quo eum fecimus
In eo, quod dicitis: omnis, qui facit malum, bonus es in conflectu Domini, se tales ei
A Trox, & horribilis blasphemia s
est: Diuinae bonitati, aequitati,& prouidentiae contumeliosa: inde Rutem ansam arripuerunt. Viderant teriti isti rerum aestimatores, qui Dei eneuolentiam ex sola scilicet bonorum temporalium copia metiebatur; Babylonios inani simulachrorum superstitione delusos, tetrisque flagitiis coopertos,florere diuitiis, & in omni rerum abundantia vivere ; se autem, apud quos unius, summique Dei cultus, & vera religio, ac pietas Vigebat,
. Vexatos, direptos, egentes rerum om
nium, in sordibus, dc squalore iacerer dolebant videlicet illis oculi, in
Deum tam horrenda verba nefarie iactabant. Ac fuit etiam perantiqua haec piO- 9Εrum hominu querimonia, quam Deo humiliter,ac demi se repraesentabant. Verum honorem semper praefabantur aequitati di itinae:profunda Dei iudicia licet non penerrarent, suspicie
bant tamen,& venerabantur .HIeremis Ia .num. I .uam quidem tu es Domine,
si diffutem tecum; verumtamen iusta loquar ad te et quare via impiorum prospe ratur ' bene est omnibuου, qui praeuarica tur, er iniquὸ agunt 8 Iob χ i. num. q. Numquid cotra hominem dissutatio mea
303쪽
sunt, confortaisque diuit sὶ Habac. I .nu. I s. Mundι siunt oculi tui, ne videas malum, di re Incere ad iniquitatem non potem. Quare re picis super tuiqua agentes, ct taces deuorante i ιο iustiorem ρὶ Psalni.72. n. l . Quam bonus Orael Deus his, qui recto sunt corde e me; autem pene moti siunt pedes, dcc. Haec eo commemoraui,ut constet quantum sit discrimen inter sacrilegas , dc blasphemas horum Sacerdotum voces, & pias, humilesque sanctorum querImoni M.
t Aut certe ubi es Deus iudici,'
9ς ridebantur sibi cornutum con-V stare dilemma , quod refelli, di-Iuique non posset. V t vel Deum iniquitatis arguerent, vel certe eius prouidentiam e medio tollerent. Simile
est illud Claudiani elegantissimi quidem Poetae, sed pagani pervicacissimi,
lib. r . in Russi num. Sed cum res hominum tanta caligine volui,
Afficerem, lato diu florere nocentes,Vexat i pios,rusus labefacta cadebat Religio. Argumentum autem sic instituebandisi Deus humanarum rerum cura tangitur , eas praecipue curare dicendus erit, quae maxime prosperantur, de adoptatos exitus pervehuntur ; sed videmus sceleratos , & impios bonis omnibus assivcntes : improbi igitur sunt accepti Deo , & ab illo maxime curantur.Si vero fatemur, Deum impietatem auersari, scelera prohibere. commissa vindicare : fateamur simul, necesse est , debere impios scelerum 97 suorum poenas luere,bonis euerti, vita ipsa spoliari:at contra videmus laetos diu florere nocentes: Deus igitur humana non curat, iudicia non exercet. Haec erat impioru cornuta argumentatio,quam tame viri pij cornibus ab-
seissis, hinc inde prominetibus, inerme reddiderunt. Vide infra c. s. n. I s.
Ecce ego mitto Angelum meum. Ccesi mus ad vaticinium I perillustre , in quo multa
Occurrunt adnotanda : sed ut totam rem in pauca conferamus, ut
breuitas depostit Commentata j; quae obseruatione digniora sunt, ad certa capita redigemuS. Primo,aptissime attexitur haec concio superiori. Cominatus fuerat Deus improbis illis Sacerdotibus , rescissurum s e paruim , abdicaturum cos dignitate ; pollicetur modo summum Sacerdotem, qui, & lcmplum lustraturus, S nouos, ac puros Sacerdotes creaturus ipse sit. Illi temere effutientes , inquirebant: mu est Deus iudici 'alleueranter nunc confirmat, adiuturum aliquando diem illum,quo facta, dicta, & cogitata facinora grauissime
plectantur. Secundo ; habet hoc Malachiae va. Ericinium luculentum enarratorem, scilicet Verbum , S Sapientiam Patris, Christusn,qui disertis verbis illud exponit de suo praecuri bre Ioanne Ba
ptista. Matth. I I. num. IO. M .uci I. num. 2. Luc T. num. 27.
Tertih ; licet in speciem dissentire videantur Malachias, & Euangelistae:
dum ille ait: Ecce ego mitto Angelum meum , ct preparabit viam ante faciem meim: isti vero : Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam , qui pr fa- Lt viam tuam ante te, ubi nuntiesta est personae mutatiOέapte lamen concordantur ex Theologico illo principio , quo Trinitatis opera externa, cum indiuidua sint, modo viri, modo alteri
304쪽
alteri personae attribuuntur. Missio itaque Ioannis a Propheta quidem Filio, ab Euangelistis autem adscribitur Patri. Lege, quae adnotaui ad Co
3 Quarto: implicatior est ille nodus;
quomodo Marcus hoc vaticinium sub Isaiae nomine reserat: sic enim ait Cap. I. num. 2. Sicut scriptum est in Isaia Propheta, ecce ego mitto Angelum meum, dcc. cum nihil tale extet apud Isaiam. Fatetur Hieronymus in lib. de Optimo genere interpretandi, hunc nodum sibi esse inenodabilem. Soluat inquitin hanc quaestiunculam imperita praesumptio, dc ego erroris veniam deprecabor quasi solui non possit. JEuangelistas fui illa aliquando memoria lapsos, Sc si sunt, qui dixerint, mihi religio est dicere. Sixtus Senensis lib. . Bibliothecae , Haeresi tertia, δί
modi sit me hunc nodum expedire visi sunt. Evangelista duo citat vaticinia, Malachiae unum, Isaiae alterum ; sed
utrumque compendio vlus , in unum quasi conflauit, de contexuit testimo
nium, utrumque enim unam, δc eam
dem praenuntiat rem , seque mutuo confirmant ; sed Euangelista totum vaticinium Isaiae tribuit, non solum tanquam antiquiori , celebriorique Prophetae, sed etiam, quia praecipua vaticini j pars, de in qua tota consistebat vis probationis, quamque potissimum producere intendebat , Isaiae
Quinto: auctor est Eusebius lib. s.
de Demonstratione Euangelica cap. s. plerosque Iudaeos,cum viderent Ioannem Angelicam vitam ducere, existimasse eum verum fuisse Angelum. Diserte id assirmauit Origenes homil. I. in Ioannem. Nec miruinoinquit) est, si cum primogenitus omnis creaturae, pro suo in genus hominum amois
re, corpus induisset, Christi aemuli,& imitatores fuerint, qui voluerunt simili corpore , ipsus in homines bonignitati ministrare. J Nota inurunt
hunc errorem, tacito Origenis nomine, Cyrillus lib. I . in Ioannem cap. de Beda Marci i.Vide Sixtum Senensem lib. 6. Bibliothecae annotatione I I7. SuareZTOm. a. in 3. pari. disput.
Aperte refellitur hic error Ioann. I.
num.6. fuit homo missus a Deo. Homo itaque fuit natura ; Angelus , idest, nuntius,ministerio:quia missus a Deo est , ut Christum praenuntiaret iam instantem , Sc digito indicaret praesentem. Vide supra cap. 2. num T. 'a Angelm Domini exercituum est. Sexto , fuit etiam Ioannes Angelus I propter supereminentem humanae sanctitati puritatem, de excellentiam.
Auctor Imperfecti homil. 27. Mir bilis est,qui in humana natura Angelicam sanctitatem ttansgressus est de obtinuit,quod non habuit natura,pezgratiam. J Augustinus Sermone . de Baptista Quisquis Ioane plus est,non tantum homo , sed & Deus est. J Ambros.Serm.9 . Ptaecellit cunctis,eminet uniuersis , antecellit Prophetas, supergreditur Patriarchas:& quisquis ex muliere est , inferior cst Ioanne.JGerson tractatu . in Magnificat f Videtur Ioannes Baptista primus post Mariam positus in ordine Seraphinorum,loco Luciferi .J Qui plura de Baptistae eximiis laudibus volet, legat duo de triginta singulares praeroga
Et praeparabit viam ante faciem
NImis exactam , dc accuratam si praeparationem significat verbum pinna,cuius vis unica voce Latina nequit
305쪽
nequit exhauriri ; est enim proprie, remouere e conspectu, quidquid offensioni,aut impedimento esse potest. Psalm. 79. num. io. ubi nos legimus, duae itineris fuisti in conspectu eius ; Hebraice sit best idem verbum. Verti Ique Pagninus, e amisi ante eam. Regia,
scopasti. Tigurina, & Isidorus Clarius; repurgarii diligenter puperficiem eius. Geneb. euerristi ante eam , purgasti solumi: si Histi lapides,ne posset impingere tanta est huius verbi foecunditas. Quam Vulgatus significanter adumbrauit
Levitic. I . num. 3 6. Praecipiet, ut esserant uniuersa de domo. Hebraieta, verrant, Dei expurgent domum. 'Congruenter itaque Isidorus Cla rius illustrat istum Malachiae locum. I Repurgabit viam , tollens e medio impedimeta pietatis. J Tigurina. Com- planabit. Valabius. Verret, emunaet&t. Cadunt haec omnia in verbum quam
aptissimE. Quod etiam subest Isai o.
num. 3. Vox clamantis in deserto: parate
viam Domini. Vbi Forerius ait, hanc' esse eius vim , licere, quod res habeat faciem ,'nihil sordium, inaequalitatis, seu indecentia in ea sit. Oleaster vero
Genes. 24. Idem esse , ac vertere. Ira
que vertere domum dicimur mundando , & scopando eam : nam domus mundata alia ab immunda vicdetur. & versa in aliam. 8 Expensa verbi vi, elucet iam ipsius sententiae granditas: alludit enim Pro pheta ad regum consuetudinem , qui ingressiari ciuitatem,solent aduentum, suum per praecursorem denuntiare; quis sternantur, repurgentur, ornenturque viae publicae , ipsisque ingredientibus solemni comitatu , pomp
que occurratur. Hoc egregie privstitit Ioannes, clamabat enim Stati. 3. n. 2. Poenitentiam agite, appropinquauit enim Regnum coelorum perinde,ac si diceret. Parate viam aduentanti domino reiicite
ex animo peccata , ut elici solent sor-
des e via ; viam ipsam , idest s mores, institutumq;vivendi,quasi aulaeis, vir -' tutibus exornate Sic exposuit hoc vaticinium ipsius Pater Zacharias Lucae a. nu. 76. Praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius: ad dandam scientiam salutis plebi eius, in remisiasionem peccatorum eorum.
Et flatim veniet ad templum βιum
MIrari saepe soleo Ariam Moiata- 9num, in regio illo apparatu recognoscentem, expendentemque Pagnini versionem , ad obrusiam Hebraici textus exactam. Rei icit saepe vocem, quam Hebraeae reddidit Vul gatus,imo & ipsae linguae factita scientissimus Pagninus ; aliamq; substituit arbitratu sus , sine ylla prorsus causa: nisi illa forte lit causa, ne nihil in ea sua recognitione egille videatur. Acesset ille quide in hac indit striae ostentatione ferendus , nisi interdum sententiam per se planam, aut in uerreret, aut certe obscuraret.Passim suppetunt exempla. Verum no longe abierimus.
Nouam hic substituit lectionem: ct statim veniet ad palatium suum. V bi itescio,quid illi venerit in mentem,cumide Christo expresse agitur, apposito' insigni Dominatoris titulo,ut Michaeae . num. 2. cur templum illi eriperet, palatium subrogaret. Atqui vox ipsa templum relinquitur a Montano ineauem editione Pagnini, innumeris in locis, ubi Hebraice subest etiam
hecat, Vt 3. Regum 6. num. 3.& cap.7. num. 2I. Psalm. s. num. 8. Psalm. 26. num . . Psalm. 7. num. Io. Psalm. 78. num. I. Hieremiae 7. num . . EZech. 6 I. num. I S. Aggaei L num. I 6. Za- Iochariae 6. num. I 1. Cur ergo mutauit
in hoc loco , ubi reddiderunt L X X.
cordissime,lemplum 3 C ausam ipse vi-N ci derit;
306쪽
derit ; nam de viro Catholico non fert animus suspicari, duplex validi Dsimum telum contra Iudae Og, una vocula supposita , de industria nobis emanibus extorquere voluisse; alterum, quod hic acerrime vibrat Hieronymus. f Miror, quomodo eos rerum cxitus non doceat veritatem. Quod enim templum suum inueniet Dominator,quod usque ad fundamenta destructum est 3J Alterum, quod in eosdem Iudaeos intorquet Galatinus lib. q. cap. IO.Isidorus Clarius hic,& Bar- radas ton1 l. lib. 2. cap. I 6. probantes ex isto loco Christi Diuinitatem. Templum enim non erigit ut, nisi soli Deo : ergo Messias, cuius erat illud Templum, Deus est. Similem nouandi pruritum perstringit, & coercet Deirius in Montano. Genes. l . num. 37. sed nulli bi periculosius errat;quam Psalm. I s .ia. Io. Nee dabis sanetum tuum videre corruinptionem. Supponit Montanus, foueam, contra proprietatem ipsius Hebraica vocis,&, quod caput est,contra Apostolum Petrum , Actuum 2. num. I.& Paulum, Actuum I 3. num. F. Haec
adnotarim, ne trudens lector nimis fortasse fidat vertioni isti Ariς Montani, & ut simul animaduertat, quanto in periculo versentur, qui immodicucupiunt Hebrai Zare. i I:.m quod ad huius loci intelligentiam attinet, existuno, tunc Christum impleuisse hoc vaticinium, cum postpra, dicationem Ioannis docere coepit, praesertim in Templo. Matth. 26. num. S . tunc nimirum Euangelium romulgauit,& miracula edidit. Pau-o ante suo fungebatur munere Praecursor. Matth. 3. num. I I. & Ioannis I. num. 27. Actuum i9. num. .& illa erat praedicationis summa. Poenitentiam agit e;appropinquoit enim Regnum
ea lorum. Nec ita multo post coepit Iesus praedicare,dicens MaIci I. n. I S.
cumiam impletum est te ivvmpinquauit regnum Dei. Et Angelm testamenti, quem 'vos vultis. Mpense efflagitauerat populus ille ix
Iudaicus mediatorem a Deo , praesentis numinis terrore concepto. Pollicitus illum Deus est, Deuter. I 8.n. I s. dc i6. quem propensissimo studio videre iam cupiebant. Denuntiat itaque Malachias, cito Angelumque vocat testamenti, idest , intermincium. noui foederi s ineundi. Vide supra cap. 2. num. 7. Hierem. 3 I. nu. 3I.& ad Hebraeos Io. num. I 6. Feriam
domui Iprael , ct domui Iuda foediunouum.Cuius noui, ac melioris test menti mediator est Christus ad Hebraeos 8. num. 7. cap.9. num. I S, cap. I 2. num. 24. Mediator Dei, er hominum, homo Christus. Iesu. i. ad Timotheum 2. num. s.
exercituum. RSpetita asseveratio teporis praeis
sentis,iu sutumam certitudinem,& aduentus indicat celeritatem.
Et quis poterit cogitare diem aduentin eius, aut quis subit ad videndum eum 'E primo Christi aduetu non t 3
dubitanter expono; & erit nihilominus aptior intelligentia , si verba haec ad terrorem incutiendum , non ad excitandam mysteri j admirationem referantur.
Primum id requirit vorbum ML I et quod reddiderunt LXX. HVomenis linebis: & sic vertitur a Vulgato
307쪽
qui locus maxime pr sentem illustrat. Magnus enim dies Domini, ct terribilis valde: st quis sustinebit eum. Quare non incongrue Montanus sic exponit in commentario verbum cogitabit. Quis vel cogitatione solum, nedum re ipla,
diei illius vim perferre queat 1 Secundo verbu Homed. stabit, quod solet vertere V ulgatus , suffinebit, ut
per interrogationem effertur, imbecillitatem , sique adeo impotentiam denotat obsistendi Deo irato.Nahum I . num .6. Ante faciem indignationis eliu
quis stabit Z π quis resistet in ira furoris
gnin irae ipsorum. 2 quis poterit stareZ Tertio, Christi aduentus credentubus, & humilibus salutaris ; incredulis tamen & superbis,valde formidandus fuit. Lucae a. n. 3 Α. Ecce positim est
hic in ruinam , γ' in 1 surrectionem multorum in Ura L Ioan . s. num. 39. In 1udicium ego in hunc mundum veni , ut qui non vident, videant ; 2 qui vident, caecisam. i. Petri 2. num. 7. Vobis igitur b
nor credentibus, non credentibus aurem,
lapis, quem reprobauerunt adsicantes, hic factiu est iu caput anguli, ct lapis usensionis, ct petra scandab. Matth. 2I. l .6 3.
Auferetur a vobis regnum Dei, er dabitur genti facienti frucim eιus. Luc. 2 O. num. i6. Meniet, Er perdet colonos istos,or dabit vineam Hys. Praecurior etiam intonuit Matth. y. nun . I 2. Cuius Ucntilabrnm in manu sim, c. 6 Quarto , haeret lia tota sententia. Sacerdotes illi omncs suas spes in Saluatoris aduentu defixerant, sed solum expectabant Rege si oretissimum, qui eos omnibus copiis locupletaret: de poenitentia autem, de vitς emendatione ne cogitabam quidem. Ait itaque Propheta. Veniet Saluator iste, de quo tantopere gloriamini,sed frustra,
dc nequicquam eius aduentum exoptatis : malos enim male perdet. Confirmat hanc expositionem locus ille Amos s. num. i8. ,Vae desiderauribus diem Domini: ad quid eam vobis 8 Dies Domini ista tenebra, ct non lux.
Ipse enim quasi ignis constans.
Erbum Sarapb Vulgatus de mo. Irre, alio, atque alio Latino illu
striit. Urere, excoquere, igne examinare,
storiam expurgare. Est vero aptissima . Prophetae redditio : an plumbum, an stannum,& scoria ignem sustinebunt, clim argentum, cui nulla sunt, in ardentem fornacem coiiciatur, ut adulterina mareria repurgetur 3 Christus igitur crit, quasi ignis Matth. 3. n. I I.
quensque argentum praedicatione Euangelica. Improbi tunc Sacerdotes, & increduli, quasi tabescens scoria in fumos evanescent: qui pio bierunt, igne examinati mundabuntur, ac velut argentum probatum magis
splendebunt. De primo ignis effectu legimus 18 Hierem. 6. nu. 19. Defecit si Dirium; in igne consumptum est plumbum : argen-rum reprobum vocate eos, dic. Isai. I. num. 2I. Excoquam ad purum s oriam tuam , ct anseram omne stannum tuum. Psalm. I ι8.nu .i I9. v binouegimus: Praeuaricantes reputaui, c. Hebraice. Starias celsare fecisti, omnes impios rerrae. Vide Ezechiel 1 . n. i i. dc I 2. Sc Fc rerium isai q3-num. IO. De altero , Zachariae' ly. num .9. 'Vram eos, it uritur argentum, probabo eos, sicut probatur aurum. Iob a 3. n. I O. Probauit me,quasi atarum, quod per ignem transit. Sapient s. num 6. Tau- quam aurum in fo=nace probauit istos. V i-
308쪽
num. M. Eccletiast.2.num. s. Hierem.
HSbraice, init. quam vocem retinuit Vulgatus,Hicremiae 2.n. Q. nec dubium, quin herba iit, quam sa- ponariam vocant i qua utuntur fullones,qui vestimenta dealbant. Marc.9. num .a. Abluet itaque Dominus Leviticae familiae sordes. Ilai . num. 4. Inoiritu iudici , ct spiritu ardoris. Et sordes quidem ipsae evanescent, at vestes, quibus inlidebant, mundae, ac nitidae
relinquentur. Vtrumque etiam coniungitur Danielis II .numero IO. Euingentur , s dealbabuntur, ct quasi ignis
Ei sedebit confans, is emundans
argentum. NTENTUM operi depingit: non id efficiet , quali otiiter, & perfunctorie, sed per,
ii CVbest Hebraice idem verbum ti- har, quod in hoc ipso versu inter
. Dcus itaque Sacerdotalem Tri- bum purificabit emundabit, sanctificabit:putissimos, sanctissimosque Sacerdorcs Eccitatae suae prouidebis. i. Regum 1 .n. 3 s. D suscitabo mihi Sacem dotem fidelem.Isai.66 n. 2I. Et asumam ex eu scilicet, Gentibus,' in Sacerdotes.
cr Levitas. Vide Bellar. lib. I.de Missa, cap. 9. Etiam illos ipsos antiquos Sacerdotes fide purificauit, ut loquitur
Petrus, Actuum I s .num.' .nam in eo dem lib.cap. 6.num. . legimus. f Multa etiam turba Sacerdotum obedie
bat fidei.JEt colabit eos,quasi aurum quas
argentum. Terum,ac saepius eadem repetit, vi 22 altilis in animo defixa teneantur. Verbum Zacae, quod Vulgatus reddidit , colabit ; Iob. 28. num. I. vertit constabit: dc Isai.a s. num. 9. desecabit: dc aurum ita fusum dicitur ab eadem radice purgatum, Psalm. II. num. 7.ριι rissimum, I. Paral. 28. nu. I 8. probatism
ta puritas exigatur in Sacerdotibus Euangelicis , ut rure optimo dixerit Chrysostomus homil. 83. in . Mati. . . Quo non oportet esse puriorem, tali fruentem sacrificio Quo solaci radio non splendidiorem cam manum,qua carnein hanc diuidit ' os, quod igne. spiritali repletur Linguam, quae tremendo nimis,sanguine rubescit J
Et erunt Domino inerentes scrificia in iustitia.
A Deo excocti, probatique Sacer- a L x dotes litabunt Domino iniustitia, id est, pure, sancteque. V ulgaris Hebraismus, ut probat Bellar. Part. q. su e Grammaticie cap. I praepomio in. apposita nomini gerit vices ad uerbij: in iudicio, idest , legitime: in sapientia, idest, sapienter. offerent autem oblationem illam mundam,dc sacrosanctam,de qua,C. I. nu. I I .eadem enim vox minia, subest bic , quam versu proximo vertit V ulgatus, sacriscium. Nunc autem ii 6 sine mysterio surificia vocat. Quamuis enim
309쪽
26 enim unicum sit, ac singulare sacrificium, tamen sub panis,ac vini speciebus immolatur. Vnde, dc ipsa Ecclesia in Canone ait: haec dona,haec munera, hac sancia sacrificia ilhbata.
Et placebit Domino sacrificium Iuda Hierusalem ,sicut Hessaeculi, or sicut anna
BsERVANT Expositores, particulam Sicut, non semper declarare in Scriptura aequalitatem, sed interdum solam propor- . tionem, Sc quamdam si litudinem. Multis hunc canonem confirmant exemplis: pauca instar sint omnium. Matth. 3. numer-8. Estote ergo vos perfecti , sicut er Pater ve ter coelentis Rem si Ius est. Diuinam persectionem alle- qui omnino non possumus : at. pro nostra tenuitate eam imitari cert Epossumus ; ut neque aequare illam unitatem naturalem,quae est inter P trem,& Filium; ad quam tamen aspirare, dc quotidie propius imitando
possumus accedere. Ioan .l7.nu. 2 I. Vt
omnes v rum sint sicut tu Pater in me, ego in te,υt π ipsi in nobis unum sint. Itaque non est dubium , quin sacrosanctum, de illibatum Eucharistiae sacrificium longe sit Deo gratius , de acceptius , quam fuerunt sacrificia illa , quae Abel, Noe, ac primi illi Pa. triarchae, cum simplicitate cordis, vitae puritate, promptissimaque animi
deuotione, immolabant ouq Dco suauis um odorem incendcbant. Genes 8.num. 2 l. EXOdi 29. nu i 8. Lege Augustin. lib. 1o.de Ciuitate,c. 26. Auream illam , primamque aetatem , seculum vocari, probat Itbera Michaeae s. numer. 39. Ac nescio, quomodo insitum est in mortalium animis , quod nobilis ille Poeta cc cinit. Como a nuestro parctar ita utera ite O p.rsari
Lege eruditum Lorini Commentarium Ecclesiast. . numer. II. Ad eam enim quasi insculptam in animis persuasionern se se accommodant sacrae litterae , cum magnisca quaedam , dc ampla pollicentur. Isai. I. numer. 26. Restituam iudices tuos, ut fuerunt prius; Gr consiliassios tuos ,sicut antiquitus. Ierem. Α6. num. 26. Post haec habitabitur. sicut diebus pristinis. Threnorum S .nu. 2 I. Innova dies nostros , sicut a principio. Amos 9.nu. II . Readificabo illud, ictis in Lebm antiquis.
Et accedam ad vos in iudicio, o ero tesis velox maiestas , ct adulteris periuris, ct qui ca
primunt peregrinum,nec timuerunt me, dicis Dominuου exe cituum. E P v n i A T o iam illo Sa- a
cerdotio vetere,& instaurato novo,eoque acceptissimo, re- ,
b llit nunc Propheta blasphemam allam calumniam , qua Sacerdotes im-Pij Deum criminabantur ; quod aut
sceleratos fortunaret, aut certe non curaret , neque discuteret hunDana.
Ostendit itaque, odio sibi esse flagitia , eaque quamuis intimo cordis recessu concepta, aut occulcissimc patrara , luce palam diicia illarum se, de citissime puniturum. Haec suries est totius sententiae , in qua cum Omnia perspicua sint, est tamen notatione . digilum, Deum non solum acerii-
310쪽
mum , ac seuerissimum iudicem, sed
testem etiam oculatissimum, ac praesentissimum esse facinorum. Ierem. 29.numer. 23. Ego sium iudex, ct testis. Sapient. I .num. 6. Renum illim testis est Deus, ct cordis illius scrutator est verus.
Iob is. numer. 1 o. Ecce emm in coelo restis meim. Hinc illae Prophetarum minae, I. Reg. I 2. num. s. Testas est Dominus aduersium vos. Michaeae I. num. 2. Sit Dominus Deus vobis in restim. Sapienter itaque Boetius lib. s.de Consolatione philosophica,prosa 6. f Magna vobis eli necellsitas indicta probitatis , quia ante oculos agitis iudi- Cis cuncta cernentis, J Hest, qui testibus non indiget ad ferendam sentcntiam, tui simul est tellis, de iudex. 18 Sed testem velocem se futurum minitatur, quia, Ut grauiter exponit Augustinus libr. 2 o. de Ciustate, c. 26. ipsas conuincet sine ulla sermonis prolixitate conscientias. J Probat Augustinus ex illo Sapientiae I. numer.9. Iu cogitationibus enim ιλλι 1 interrorario erit. Ipsa cogitatio hominum sua sponte confitebitur Deo : testimonium reddente illis conscientia 18sorum, O rn-rer si inuicem cogitationibus accusant ibin, ad Roman. a. num. s. & ubi nos Icgimus, Sapient. II. nu. I O. Cum sit ti-da nequitia, dat te timonium condem - ionis , Graece habetur. Timida res est nequitia, proprio reste condemnata. Idio martyri casadica et omene. Perpendit vero Bernardas Epist. Σ. vclocem illum testem acutissimo sensu, vel ipsam consciet iam propriam superare. fCin ius utique scientiam non effugit, sententiam non subterlagit, etiam quod propriam latet conscientiam. Audit Deus in corde cogitantis, quod non audit vel ipse i qui cogitat: tremenda prorsus auris.Jay Dicitur etiam testis velox, inquit
ibidem August. f Quia erit iudicium
inopinato eius aduentu celerrimum,
quod tardissilitum putabatur. Ecclesiast. 8.num. II .Etenim,quia non prostertur cito contra malos sementia, absippe ti-
more viti fili' hominum perpetrant mala. Vide EZech. Ιχ.nu. i 3. Et quamuis videatur Deus connivere, differreque supplicium,ut peccatores resipiscant,
sed velocissimum est, quidquid huius vitae terminis circumscribitur. Leo
serm. s. de ieiunio Quadrages. f Non
sunt longae vitae mortalis induciae aec diuturna est licentia insipientium voluptatum , in aetarnarum dolorem transitura poenarum.J
tor: Or vos fili, Iacob non estis consempti.
M MUTABILITAs unum so est ex attributis Deo maximὸ
propriis, & a quo deducitur nomen, illud ineffabile , quod hie
subest, ileua. Exod. 3. u. IA. Ego sium, qui sium: qus est,misit me ad vos. Ostendit ennia ibi Deus, se else immutabilem. Vertuntque alii. Ero . qui ero: erit, misit me ad vos; idest,qui semper idem erit , ille , cui nullum nomen, magis quadrat,quam erat e ille, in quem nulla unquam cadet mutatio,nec vicissitudinas obumbratio.
Sed quorsum iis praesenti iniecta frmentio huius attributiῖ Antequam e plico sententiam DPeam,aduerto. Pri mo, Hebraice legi . Et non sum mutatus. Secundo, verbum Cala. quod reiadit interpres,non estis consiumpti, omnimodam penitus contumptione lignificare; ita ut nihil ex re supersit: ut animaduertit Arias Montan. & Script ra ipsa clamat Psal. i o i . num. . Dest-cerunt sicut fumus,dies mci.UM.1 I . n. I 6. Auferetur omnis gloria. Aduerto tertio,conivuctionem Ve, α