Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

idest, in Hebraico idiomate cepe esse causalem , redditivam, & aduersatiuam ; & his particulis illustrari, quia,

quoniam, et si Psalm. I 0. numer. I s. dc Psalm. Io . numer.. s. Da nobis auxilium de tribulatione, uia Hebraice, in vana est salus hominis. Psalm. .nu. s.

Uuoniam ipsius est mare, ct ipse Hieronymus, quia ipset fecit illud. Psalm.

I 62. num.7. Non auertas faciem tuam

a me,st fideli, quoniamὶ similis ero descendentibus in lacum. Genes. 14.nu. I 8. Proferens panem , sdi vinum: erat enιm

Hebraice, cr ipsi in Sacerdos Dei altissimi. Isai. . num. s. Ecce tu iratus es,ct Hest, quia in peccauimus. Sic explicat Theophilactus id Luας I. numer. 2. Benedicta tu inter mulieres , idest, quial benedictim fructus ventris tui. 3 3 Iam ergo ad Malachiae verba, quae sic verti pollent, veniamus. Ego enim Dominin non sum mutatus, quia vos,vel, quam ices vos non estis consumpti. Hoc est : exigebant quidem vestra scelera, Vt vos ad internecioncm usque delerem ; sed postulat clementia mea, Ut coerceam iracnndiam, supplicium reseruem,& longius spatia prorogem poenitentiae. Nolite igitur severitatis aculeos, qui reconditi sunt, excultas arbitrari: conditus est in vagina gladius ultor, non hebetatus ; compressa est indignatio mea, sed aliquando

tandem erumpet: non enim sium muta-tm : non abieci ex animo iracundiam . iuste conceptam: quamuis adhuc eam non effudi, nec vos, ut digni eratis,penitus deuastaui. 34 Diuinam itaque immutabilitatem

contestatur Deus , ut terrorem improbis incutiat: ut certo sibi persua- cieant, stare fixum decretum, ratamque lententia illos exscindendi,quamuis eius executio iustissimis de causis differatur. Isai. i q. numer. 27. Do minus exercituum decreuit, sir quis ρο- terit infirmare 2 Et mamis eius extenta, Gr quis auertet eam ' Ierem.Α. num. 28. Lugebit terra , ct maerebunt coeti desis Per,eo quod locutres sium I cogitaui, sir non paenituit me , neque auersus sium ab eo.

Huc spectat formidandum illud Epitheton Sapient. i I .nu. t i. illos autem, tanquam durus Rex intei gans condemnasti. Graece, Apotomos, idest,pra

fractus inllar pr rupta saxi inflexibilis, inexorabilis.

NUMERUS VII.

A diebus enim Patruo vestrorum recessista a legitimis meis,o non custodistis. VRE quidem potuis- ssem vos funditus delere , patriamque, & aui tam impietate, hqredi rariam vobis, & quasi per

manus traditam,debito supplicio vindicata.Threnor. 3. num 22. Misericoris dia Domini,quia non sumus consumpti.

Revertimini ad me, o reuertar ad vos, dicit DomInus

exercituum.

VI de hic admirabile , Sc ad igno

scendum propentissmin Dei benignitatem. Ille ipse,qui se immutabilem dixerat, qui futurum sic leucrum iudicem , testemque velocem denunclauerat ; qui propter haereditaria improbitatem ad internecione usque delendos asseruerat ; qui omnem quasi aditum piaecluserat effugiendi supplici j ; nunc tandem rationem aperir, viamque expeditam munit,qua Exorare inexorabilem,flectere inflexibilem,& immutabilem possint immutare. Similes clamores subinde edit per 36 Prophetas, ut homines resipiscant: seque paratissimum pollicetur ad eo iadem obuiis ulnis excipiendos : per

ipsos

312쪽

Malach.

ipsos itaque stare, quominus in suam

recipiat gratiam. Ierem. 3. numer. I. Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen reuertere ad me,dicit Dominus,st ego susicipiam te.Zachar. I .nu mer. 3 .Conuertimim ad me .ait . Dominus exercituum, or conuert.ιr ad vos. Iocl. 2.num. is . V Ierem. I S num. l 9.

37 Pugnare cum his videtur , quod

legimus Threnor. s. num r. 2I. Conuerte nos Domine a te, T conuertemur:

perinde,ac sii dicant: quid tu nos auer .sos per peccata, iubes ad te conuerti 3 Conuersio nostra in tua benignitate posita est,non in nostra manu. Con- glaciant corda rigente gelu, tu, 5 Sol Iusti tuae, luce, & calore glaciem solue: praepediunt caecae tenebrae, i arcti Dsima vincula: tu illas discute ,haec dii. rumpe : tunc iussis parebimus tuis.

38 Sed sciendum est , iustificationis

exordium in adultis a prae vcnientegratia lumendum csse : tangit itaque ' Deus cor peccatoris per excitantem gratiam, hoc cli, pei illustrationem mentis, aut inspirationem voluntaris , sine qua conuerti ad Deum libe ra sua voluntate nunquam policis neque vero homo ipse nihil omnino agit in sua conuersione : libere enim consentit inspirationi, cui posset dissentire, si vellet. Ita conciliat haec loca Tridentinum sest 6. cap. S. Cum dicitur,conuertimini ad me,&ego conuertar ad vos , libertatis nostrae admonemur. C in respondemuS, conuerte nos Domine ad te, Scconuertemur, Dei nos gratia praeueniri fatemur. J

Ei dixistis,in quo reuertemur' NI mirum non sibi videbantur a

NUMERUS VIII.

Si af et homo Deum, quia vos configitis meret dixistis in quo consigimus teran decimis, ct in primitsse.

O v v M obiicit , & acriter exagitat crimen.Grassata tuerat atrocissima fames, adeo, . ut de filiis agerent pro frumento diuendendis. 2. Esdrae s . num. 2. in tanta inopia rei frumentariae, decimas

Deo omnis fere populus sabduxit

Cap. I s. num. I O. Et cognovi,quod ρarres

Levitarum non fusseni data , ctfugsset unusquisque in regionem fluam de Levitis,ct cantoribuι. Vide hinc desertum diuinum cultum. Verbum Hebr. caiah, quod Inter- εο pres vertit, actet . proprie significat circumuenire, & fraudare , aut per vim rapere, aut expilare : conuenit hoc inter expositores. L X X. Nunquid seupplantabit homo Deum Z idest, num imponet homo Deo λ num defraudatio decimarum, licet occulti Lsma, Deo latebit 3 Aquila, Symmachus , dc Theodotio. Num defraudabit homo Deum 3 Isidorus Clarius. Si , depraedaturue atab. Si expoliat Montan. Si auferet. Pagnin. Si rapieι homo, qua sunt Dei t Vulgatus autem significantissime. Si amet homo Deum i Si tantum Deo dolorem inuret, dum eius . ministros debita sustentatione defraudat 3 si Deum ipsum hoc quasi iaculo configet 3 Audax profecto, impium, dc atrox facinus est. Qui enim defigit Sacerdotes , Deum ipsum d sigit. Zachar. 2.num er. 8. Misit me ad gentes,quae stoliauerunt vos I qui enim tetigerit vos,rangit pupillam oculi mei. . Et quidem licet probabilior opi- Inio ferat , decimarum solutionem,

Moad quota,in lege Gratia: pr scribi

313쪽

Malach.

iure Ecclesiastico, certe in vetere Testamento praecepta fuit iure Diuino.

Leuit. cap. 27. num. 3O. Numer. I 8. num. 26. Deut. I . nu. 28. dc in omni

lege , Sacerdotum sustentatio est de

iure Diuino , dc naturali. Matth. Io. num. I O. Digmu est enim operarius cibo suo. Lucae IO. num.7. mercede sua. I. Corinth.9. num. . & ii. & r. ad Timoth. s. num. t T. Videantur e nostris AZor, tom. r. lib. I. Institution. Moralium cap. 3 4. Valent.to m. s. disput. 6 q. s.p. I. & Suareae to m. i. de Religione , lib. i. cap. t o. Vnde qui ministros altaris decimis defraudat, iure dicitur Deum ipsum defraudare. Grauiter lane Tridentinum, Seli. 2 S. c. I 2.s Cum decimarum solutio debita sit

Deo, qui eas dare noluerint, res alIenas Invadunt.J

Et in penuria vos maledicti e Germe vos configitis,gens

tota.

Ebraice, in maledictione , illaici licet, quam intentat Deus,

yuper te famem, ct esuriem. Coniunctio es, idem est , ac quia. Sic explicat Tygurina : de debere licaccipi in sacra Scriptura , ostendi supra num 6.sensusque est apertissimus. Quod mihi per fraudcm surripuistis, maximae vobis fraudi fuit: frustratus

enim sum agrorum prouentus . quoniam vos meis me decimis defraudastis. Hieronymus f Pro decimis, &primitiis, quae parua erant, si a vobis

darentur , ubertatem possessionum vestrarum , dc omnem frugum abu

dantiam perdidistis. Hoc sepe monendus est populus:

hoc pro concione crebro intonabant

Cap. III. 289

Patres, Ambros Sermone in seria g. post Dominicam primam Quadragesimae, Sc habetur cap. ca:cumquea 6. q. . Non licet homini, retinere illud, quod Deus sibi reseruauit: tibi

dedit nouem partes, sibi vero reseruauit decimam partem ; & si tu non dederis Deo decimam partem, DeuS tollet a te nouem partes. August.lib. I o. homil. 8. dc habetur cap. Aratores, eadem causa, de quaest. Maiores no- 43stri ideo copiis omnibus abundabant, quia libentius decimas Deo dabant: nolumus partiri cum Deo decimas: modo autem tollitur totum. Hieronymus in Commentario huius loci, de habetur cap. reuertimini, i 6.q. l. Si quando fames , de penuria, de rerum omnium egestas opprimul mundum, sciamus , hoc ex Dei ira descendere,

qui in Pauperibus, si non accipiant eleemosynam, fraudari se loquitur,&sua portione priuari.J

Inserte omnem decimam in hor. reum, sest cibus in domo mea,

se probate me super hoc, dicit

Dominus: s non aperuero vobis cataractas caeli, se effudero vobis benedictionem que ad

abundantiam. I Luci DA sententia est, dc 44 vix comentario indiget. Horret , in quo decimae condebantur , meminit otiam Esdras lib. 2.

cap. II. num. 12. & I 3. Cataractae vulgo iam notum v - icabulum est,ex illo Genes 7.num. I eat arula cati aperta sunt. Extat longa de cataractis disputatio apud Pere rium Tom. a. in Genes lib. ia. disp. . Hispane diceremus, la pressa e dii ruptis enim cataractis e coelo ioc est, eo o media

314쪽

media religione iris, maxima vis imbrium tanto impetu decidit,ut totum callum vastissimis hiare scissuris, &non guttatim , ut solet, sed torrentium instar fluenta effundere vide

retur.

4s Quod vero hic pollicetur Deus decimas exacte soluentibus, pollicitus

etiam cst, Prou. 3.num. 9. Honora Dominum de tua siubstantia , ct de primit lysomnium frugum tuarum da ei; ist implebuntur horrea tua saturitate, est vino tomcularia redundabunt. Ecclesiast. 3 s.nu. II .ra exultatione. Hilarem enim datorem deligit Deus a. ad Corinth. 9.nu. . in sanctifica decimas ruin , quoniam Dominus retribuens est,ct septies tantum reddet tibi. Vide Deuter. I 2. num. L&7s

Et increpabo pro vobis deuorantem , se non corrumpe inum terra ves, nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum. 6 ROMIs ERAT Deus,se imbrem copiosissimum,temporaneum,& serotinum oppo tune in eorum agros effusurum ; quia tamcn fieri poterat, ut luxuriantes ad ubertatem legetes,bruchus, aut locusta deuastaret, coum ode adiungit,sm crepabo pro vobiae deuorantem,idest, noxias istas bestiolas avertam.

Increpare est , cum obiurgatione quadam & potestate imperare.Subest Hebraice .gahar, cuius vim expendi c. 2. n. . & quamuis aliquando significet, di ferrire, corrumpere,quod quadrat praesenti loco, sed obstat huic si gnificationi littera bet, ut obseruat in suo Thesauro Pagninus: & mihi significantius est, Deum durius insonando, & obi urgando,bestiolas ista ,

p. III.

quasi dicto audientes effugare. Haec est huius verbi vis: & hinc etiam ortum est, ut Graecum epitimao, quo solent illud reddere L X X. tam variὰ

verterit Vulgatus. Matth 8. n. 2 a. Imperauit ventu, ct mari. Marc .nu. 3 9. Comminatus est vento-dixit marrutace, obmutesce. Lucae 8. n. 24. Increpavit ventism. Hoc videlicet frequentius utitur. Nahum l. num . . Increpans mare, es

exsiccans illudPsalin. los .n.9. Increpuit mare rubrum, ct exsiccatum est.

Expressit vero scientissime Vulga- 48 rus participium Hebraicum Ohel, δε- uorantem ; nihil enim magis proprium' his bestiolis, quam auida,& insatura-rabilis cupiditas deuorandi : bruchus

quidem apud Graecos a voracitate nomen traxit: nam boco, Graece , idem est, ac voro. Solet alias interpressimi reddere,comedensem,& utroque verbo efferre bruchorum,de locustarum ingluuiem. Vide Ioclis I. n. . dc cap. 2. n. 2 s. & Nah. 3. num. I S.

NUMERUS XII.

Et beatos vos dicent omnes Gentes e eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominuου exemcituum. T A natura comparatum est, Asut ex iis quisque beatitudinem metiatur, quae ipse in oculis fert, inter prima ponit. Atque hinc etiam accidit , quod obseruauit Aristoteles lib. I. Ethicorum,cap. .Vt idem varie affectiis diuersia de felicitate sentiat: & aegrotus,sanitatem;pauper, diuitias ; despectus, honorem in summis bonis numeret. Missa facio testimonia prophana, ubi sacra suppetunt. Saepe enim Scriptura ad hanc loquendi consuetudinem sese accommodat. Psalm. I 26. num. I. Beatud vir,

qui impleuit desiderium μum ex ipsis:sci-

315쪽

salach.

lieet filiis robustis. Ecclesiast. I O. n. II. Beata terra, cuius Rex nobilis est. Ecclesiast 16. num. i. Mulieris bona beatus vir. Et cap. 2 s .n. II . Beatus, qui habitat

cum muliere sensata.Et nutri. I 2. Beatns, qui inuenit amicum verum.

so Regiones itaque finitimasum viderent Iudaea, soli bonitate pinguem, ac feracem, & caedi benignitate an nissimam, opportunis imbribus irrigatam, ac ne minima quidem insest tam bestiola, credita semina multiplicato cum foenore reddentem,non poterant non eius incolas beatissimos praedi care.Psalm. IA .ml3 . Pro tumria eorum plena, ct oues eorum foeto . beatum dixerunt populum, cui haec punt. s et Consequens etiam erat, ut qui cius terrae incolas arbitrabantur felicissimos,cuperent vehementer in tam fertili regione pariter habitare : quae idcirco Terra desiderabilis dicitur : scenim illustrauit Vulgatus Hebrai sinu. Vbi aduerte,non subesse hic eamdem

vocem originalem, quae Cant. .n. 16.

Totus desiderabilis. Hebraice, totus demderia, id est, nihil prorsus est in eo, quod non dignisIimum des derio st. Aggaei a. num. 8.Vaniet desideratus cun- Ictu gentibuου. Hebraice, desiderium. Et blanta de toris tos deseos dei mundo. sa Hic autem subest vox hephes. Regia. Terra beneplaciti. Tigurina. Terra optata. Proprie, terra voluntatis. Nam ut aduertit Maldonatus Matth. 27. num. 3. verbum mphes, idest, velle, ex idiomate Hebraico significat,a re, concupiscere ; Vt in hoc cap. num. I. suem vos vultis. Et Genes. 34. nu. I P. Amabat enim puellam valde. LXX. retadiderunt Graece, Thelete ; accepta. Hierony. tom. 3. epissi l29. non contemtus vertisse, Terra voluptaria re, significantiorem esse vocem : ea certe subest Prouer. 8.nu i I.quam extulit interpres. Omne desiderabile. EI c. θ . n. I I.

Omnia, qtμ desideramur.

p. III. 29 IN UMERUS XIII.

Invaluerunt si per me verba vestra, dicit Dominus. M p i A M illa, execran- 13damq; blasphemiam,de

me rursus insectatur: de verbum quid c Hebiaicum ma re, pervicacem, contenti Osam , atque praefractam in iactandis blasphemiis obstinationem indicat. Proprie reddas, striimauerunt,aut con fortauerumst. Psalm.63.ia 6.ab eadem radice dicitur. Firmauerunt sibi sermonem nequam. Se rati aron ensu dicho. Et Hieremiae s. nu. 3. Indurauerunt facies seu 3 supra petram. Idem etiam est verbum, Exod. 7. nu I3. Induratum est cor

Pharaonis. Hebraice, fortificanit se. Secundo, detestandis illis , proca- 1 cibiisque blasphemiis usque eo diuunam Iracundiam irritarunt, ut Dei clementia quasi det manus, & in hoc conflictu se iam vietam,& superatam esse fateatur. Vide, quae adnotaui ad illa verba cap. 2. num. IT. Laborare' fecistis Dominum instermonibus vestris. Hoc proprie significiu invalesiere. Tiagurina. Superarem me verba vesis In hanc sententiam varie illustrat 'Latinus verbum HUM, A. Reg. 3. numero Zo. Cum vidisset praualuisse hostes:& Hierem. 2 o. num. 7. Fortior me fuisti: dc 3. Reg. 1 o. num. 2 3. Super or

iunt nosia

NUMERUS XIV. Ei dirictis: quid locuti sumus

eontra te' i Caecitatem l ὁ stuporem l bi ferreum os i Similem obloquendi impudentiam quin quies iam animaduertimus. oo 2Dixi

316쪽

292. Malach.

Dixistis: Vanus est, qui struit Deo:

er quod emolumentum , quia Bodimmus praecepta eius , se

quia ambulauimus trines coram Domino exercituum's s V Xposui iam cap. 2. num. IT. Unde I ansam arripuerim, ut ista temere estut irent:& illi duplici se scelere obstringebant : sibi enim arrogabant morum sanistitatem, & diuinam prouidentia impudenter incusabant. Totum hoc argumentum illustrabit locus simillimus Isai. cap 48. num. 2. Me etenim de die in diem quaerunt ducuntur' in speciem studio quaerendi Deum: confluunt quotidie in Synagogas:diuinam legem assidue meditantur; sed ab eius obseruatione absunt quam longissime ) ct scire viaου meas volunts consilia mea,& occultae prouidentiae rationes curiosius inuestigant) quasi gens, qua iustitiam fecerit, ct iudicium Dei Fui non dereliqueris, exteriore illa nixi specie probitatis, omnia sibi a Deo deberi arbitrantur9 rogant me iu-- dicia iustitia Hieronymus : est alia temeritas Iudaeorum: quasi fiducia bonae conscientiae iudicium postulant iustum appropinquare Deo volunt. Verbum Hebraicum carabot obseruat Forerius, animum hostilem notat. Itaque sibi praefidentes, non dubitant cum ipso Deo iudicio decertare. Itane vero inquiunt: nos legem tuam exactissime obseruamus ; tu datam fidem obseruatibus legem, frangisZpollicitus es, te defensuru cultores tuos; nos autem, quasi legis transgrestares derelinquis 3 Quare ieiunavi Nonona flexi' ' humiliavimm animas nomas, ct nescisti 3 Humiliare, siue affligere animas, idem est, ac ambulare tristes:

quod isti iactant apud Malachiam, id

est, ieiunio,sacco, cinere carnem macerare. Leui. I S.n. 29αap. 23.num.27.

p. III

Sed sunt longE culpandi isti vehe- s

mentius, quam, qui apud Isaiam conqueruntur : illi enim , etsi verae , germanatae iustitiae solidam, & expressam estigiem non tenebant; umbram tamen , dc speciem quamdam oculis obuersantem sectabantur; isti umbraticam etiam ipsam iustitiam deseruerant: offerebant illi lectissimas victimas, adipem pinguium, & seu guinem

vitulorum,llai. i. n. I i .isti vero deterrimas hostias immolabant.Soluebant illi,ac fortasse nimis superstitiose,frugum suarum decimas, mentae etiam. anethi, atque cymini,Matth. 23. n. 23.

isti palam Dei ministros decimarum solutione fraudabant.Honorabant illi

labiis Deum, Isai. χ ιλ. n. I 3. Matth. s. nu. 8. isti verbis contumeliosis Deum ipsum proscindebant: & tamen adeo sunt caeci, adeo stupidi, atque procaces, ut sanctitate sibi arrogent.& cum Deo ipso tam grauiter expostulent. Alterum istorum crimen est multo S 3 grauius, de periculosius;sensim enim,& obscure iugulum petunt Diuinae prouidentiae, ad quam funditus euer

tendam, occultos cuniculos agunt.

Nam ea sublata, collabi Religionem, scelera impune patrari, & omnia permisceri, necesse est. Quis enim illud

numen veneretur,quod sit velut truncus P& stipes, neque bonos praemiis, neque malos suppliciis assiciat 3 Quis

pietatem colat, u caecae fortunae arbitrio , dc temeritate trahantur omnia

susque deque 3 Sapienter sane Boetius lib. s. de Consolatione philosophica prosa s. f Quid enim vel speret

quisque, vel etiam deprecetur, quando optada omnia series indeflexa connectit 3 Auferetur igitur unicum illud

inter homines , Deumque commercium, sperandi scilicet, ac deprecandi; quare necesse erit, humanum genus disiectum,

317쪽

Malach.

dissectum atque disiunctum suo fons 9 te, fatiscere. J Egregie hoc confirmat

EZech .cap. 9. num. i. JIniquitas domus Israel, & Iuda magna est nimis valde:& repleta est terra sanguinibus,& ciuitas repleta eli aversione: dixerunt enim : dercliquit Dominus terram,&Dominus non videt.J Vide,quam immania scelera hac ianua patefacta, se proripiant. Huc etiam spectat illud Sophoniae I .numer. i 2. i ni dicunt in cordibus sivis r non faciet bena Dominus, ct non faciet male dc similes impiorum

etiam aliquando pios suas querimonias Deo repraesentare; sed timidὸ, ac suppliciter , honorem Θ fantes aequitati Diuinae, dc abstrusa summae prouideliae iudicia suspicientes: etiam

si eventorum causas non attingant. Tractat copiosissime de toto hoc argumento August.lib. 2 o. de Ciuit.c. 2.& 3. dc in hanc sententiam explicandus est Sapiens,Ecclesia M. n. I 4 Sunt iusti, quibus mala proueniunt, quasi opera egerint impiorum: & C.9. n. 2.elo quod uniuersa aquὸ eueniant iusto , c r impio; bono, ct malo ; mundo,ct immundo λ ιmmolanti victimas sacrificia contem nenti Sc Dauid Psal. 2.nii. i 2. Et dixi: ergo sine causa iussi ut cor meum, re laui inter innocentes manus meaου , Ο fui flagellatus tota die.

NUMERUS XV.

Ergo nunc bestos dicimus arrogan

tes : siquidem aedificati sunt

. facientes impietatem. 61 Eriga AN Tun isti citatem ex . sola rerum temporalium affluentia: cum ergo viderent impios, ac superbos fea-

dem enim subest vox, quae cap. .n.I. . florere diuitiis, opibus, & honoribus abundare;beatos illos,ac seelices prς-

dicabant. Lege,quae adnotaui nu. t 2.

Nimis coarctat Ribera significationem verbi bana.ldest,edificare, restringit enim iuxta Hebraici sermo nis idioma;ad prolem tantum, dc posteritatem augendam. Fateor quidem, Exodi i. numer. 2 i. adificare domos. idem esse , ac propagare sobolem : de

Genes. I 6.numer. 1.adisi cara ex muliere,

esse , liberos ex ea suscipere; sed aedι- scire absolute positum, est , firmam, stabilem, ac bene fundatam foeticitatem costituere. Vnus Hieremias quatuor nobis exempla suppeditat: cap.

Pinedam Iob Σχ.numer. 23. & Perer. Exod. i.disp. IO. AEdificati itaque fiunt facientes im. 62 pietatem: hoc est, valent viribus, pollent honoribus, copiis circumfluunt.

Sint grauissima Augustin.verba quasi Commentarius huius loci, in illo lib. ao.de Ciuitate,cap. 2. Nescimus,quo iudicio Dei, ille bonus sit pauper iraalus ille sit diues: impius optime valeat ; pius languore tabescat: latrocinentur sanissimi iuuenes ; & qui nec

verbo quemquam laedere potuerunt, diuersa morborum atrocitate a filigantur : infantes utiles rebus humanis immatura morte rapiantur qui videntur nec nasci debuisse, diutiss. me insuper vivant. plenus criminibus sublimetur honoribus , Sc hominem sine querela tenebrae ignobilitatis abscondant. J Sic August. Torsit sane hoc etiam sanctissimos 63

nibus,qui praeuaricantur iniquὶ Uunte plantasti eos, or radicem mserunt. N ua metaphora declaratur stabilis impiorum talicitas ; quae velut arbor amoenissima conlita iuxta aquas,altasO O s radices

318쪽

radices egit, & trii cos,ram6sque procreauit. Iob s. nu. 3. Ego vidi stultum Arma radice. Psal. 36. num. 3 s. ωι ιmpium superexaltatum . or eleuatum sicut cedros Libani. Vertit Hieronymus ex Hebraeo: sicut induenam virentem. Como arbesque si da bien en la tierra. 6 Pergit Ieremias: prope es tu ori eorum , Er longe a renibus eorum. Quae verba sic explico. Praesto es tu voluntati, ac desiderio eorum: ludquid collibitum illis fuerit, ad nutum CXequeris. Todo se is concedes a pedir de boca. Os enim ex idiomate Hebraico iduncst,ac voluntas, desiderium,nutus.Genes. 24. nu. II. Quaeramus ipsius voluntatem. Hebraice,ob. PsaI.l O 2.nu. s. Qui replet in bonis desiderium tumn. Hebraice,os tuum. Ecclesiastes 8.n. 2.Ego m regis obseruo,idest, nutum intueor,promptissima parendi voluntate. 6s Et longe a renibus eorum, idest, ne molli quidem brachio eos corripis, nec leuissimo flagello attin pis. Renes enim in arcano sermone sunt quasi sedes correptionis, castigationiique

diuinae .Plal. 2s . num. 2. Vre renes meos. Threnor. .nu. I 3 .Misit in renibus meis

fua pharetra sua. Confirmatur haec explicatio ex cap. 2I.Iob nu. 9. Dommeorum sicura sunt, est pacata, sir non est Orga Dei Aper illos. Et Psal. 72.la. . Iulabore hominum non sunt cum homini- . bus nonsagellabuntur.

Et tentaverunt Deum,oslurifacti sunt.

cc π Ebraice. Et euaserunt ; hoc est, . abierunt impune. Se sialteron cone EO. Vide Genesi i Mnu .i 7.& Psal. 2I. num. 1.& Danielis 3.num. 88. Atque hinc illustratur illud Genec 3 2. n.3 O. Vidi Deum facie ad faciem.ct salua facta est anima mea, ideli, cum viderim Deum, e vivis tamen non excessi, incoIumis euas, Impane tuli.

p. III.

Insederat enim in hominum animi, talis opinio, eum, qui conspicatus csset Deum, vel potius Angelum , Dei personam sustinetem, statim esse moriturum. Sic Gedeon Iudicum c. n. 22. Heu mihi Domine Deus, quia vidi Angelum Domini facie ad faciem , dixitque

ei Dominus et pax tecum, ne timeaό , non morieris. Et Manue,cap. 3. numCr. 22. Morte moriemur, quia vidimus Dominum. Ita hanc sententiam explico il- 6 lud Exod. io. nu. I9. Non loquatur nobis Dominuου , ne forte moriamur. Hinc etiam orta admiratio illa, Deuter. s. Du. 26. Prob.ruimm hodie,quod loquente Deo cum homine,vixerit homo.

Forte ansam erroris arripuit populus rudis ex caelesti illo oraculo,Exod. 3 3 .nu. 2 o. Non videbit me homo,st vivet, Vt q. sΑ .in Exodum scribit Augustinus. Quod tamen non placet nostro Serario Iudicum c . quaest. Iq. nam Iacob longe praecessit aetatem Moy sis ; refertque ad instam mortalibus. opinionem de immelo Diuinae Maiestatis spledore,agnatumque conscientiae nostrae sensum, quo nos indignos prorsus Diuino cogressu profitemur. Porro tentare Deum , in hoc loco, 6 8 non est experimentum capere potentiae illius, aut bonitatis , aut lapientiae I neque ex praesumptuosa confidentia ab eo expectare id, quod humana ratione assequi possis : quod prohibetur Deuteron. 6. numer. I 6. Quo telo Christus daemonem profligauit, Matt.4.nu.7. Non tentabis Dominum Deum tuum. Egit de hoc gen re tentationis Dei accuratissime Sua- Z,tom. I .de Religione lib. I . de Irreligiositate,c. 2.& 3. Hic vero tentare Deum est , illum spad iracundiam prouocare , Sc quasi Diuinae longanimitatis , dc patientiae γ. experimentum sumere. Vt solemus Hispane dicere: me tentais de patientia. LX X. Anteste santheo. Steterunt contri

319쪽

Deum: obstiterunt Deo. Psal.77.nu.4O. Quoties exacerbauerunt eum in desertο3 in iram concitauerunt eum in inaqiισοὶ

Quod aliis verbis statim exponitur,

numer. I. Et conuersi sunt, Cr tentauerunt Deum. cr sanctum lyrael exacem nitarum. Et numer I 6. Et tentaIterunt, 'ct exacerbauerunt Deum excelsum. Psal 9 . numer.9. Sicut in initatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me Patres Destici. Itaque tentare Deum, idem est, ac irritare,exaspe

ra re, exacerbare.

NUMERUS XVI.

Tunc locuti sunt timentes Dominum , is qui ue cum

proximo suo.

iudicio blaspheniantibus, qui timent Deum , ad inuicem sunt locuti: quod retributio bonorum , vel malorum, non sit in praesenti, & breui saeculo ; sed in futuro, dc aeterno: &quod homo non possit Dei scire iudicia , & de illius aequitate, ac iustitia disputare. J Paucissimis

verbis complexus est Hieronymus rationes validissimas , quibus contumeliosae illae, Ze stolidae , iactatae ab impiis contra Diuinam prouidentiam,refelluntur. In primis ingenue fatentur iusti,arcanum illud, ac reconditum Diuinae prouidentiae consilium . quo uniuersa pariter,ac singula sapientissme gubernantur, fide potius, admiratione, atque silentio venerandum esic quam ratione,curiositate,& argumentis indagandum. Nam, ut sapienter claudit Augustinus cap. illud 2.lib. 2 o. de Ciuitate. f Multa, ac pene omnia iusta iudicia Dei,sensus,mentisque mortalium latent ,cum tamen piorum fidem

non lateat, iustum esse, quod latet. J

Postquam eosdem pene euentus bo- 7t norum , Sc malorum contemplatus est Sapiens; tandem concludit, Ecclesiastes 8m .i . Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo inuenire rationem. Sic Dauid , cum admiratus

catores,ct abu iantes in seculo dcc. commode subiungit, nu .i 6. Existimab.m, ut cognoscere hoc abor est ante me fidest, aciem mentis intendi ad hoc peruestigandum; sed summa mihi difficuutas obiecta estὶ donec intrem in s.nctuarium Dei, idest, lifficillimum est, de

re tam abstrusi ferre sententiam homulum mortali corpore inclusum, donec his expedito vinculis aditus pateat ad arcanum illud Diuinae prouidentiae sanctuariuna.

Addit denique id, quod est alterum 72

defensionis caput: intelligam in nouissimu eorum. Cum exitus vite perspiciantur, tunc demum, quam sit stelix bonoru lors,quam misera impiorum, facile apparcbit. Hac se consolationestistentabat Iob,cum florentes videret

impios,c. 23.nu. i 7. uoties lucerna im- ριorum extinguetur , sir superueniet eis inundatio 3 Et Ierem.c. I 2. n. 3. Congrega eos,quasigregem ad victimam. Perinde ac ii diceret: fruantur illi nunc fa- ne transitoria ista Delicitate, indulgeant genio, & in omni rerum abundantia vivant: nihil enim aliud est, quam saginari instar pecudum , quae sunt sacrificiis destinatet,ut pingues,&obes subito mactentur. Lege Lorinum Ecclesiast.8.n. i .Genebr. Ps. 72. nu. 17. & Barradam to . s. illa . cap. 6. ad illa verba Lucae i6. n. 2s. Fili,recomdare , quia recepisti bona in vita tua, ct Lazarau similiter mala ; nunc autem hic consolatur,tu vero cruciaris. Atque hinc etiam deducitur ter- 73tiu caput defensionis, quod luculente persecutus est Chaldaeus Paraphr stes,enodans illa verba Ecclesiastes 8.

p. III.

320쪽

296 Malach. Cap. LII.

num. l . Sunt iusti, quibus mala proue

niunt. Et vidi in Spiritu sancto,quia

malum , quod accidit bonis, ac iustis in saeculo hoc, non est propter peccata eorum, sed ad remouendam ex eis culpam leuem , dc ut sit merces integra eorum in seculo venturo : Sc bo- num , quod contingit peccatoribus, non est meriti eorum 8, sed ad retribuendum eis mercedem meriti leuis, quod fecerunt,ut comedat mercedem

suam in iaculo hoc, & ut perdant 74 partem suam in iaculo venturo.JHoc perspicue docemur, 2. Machab. 6. nu. i . f Non , siciri in aliis nationibus,

Dominus patienter expectat, ut eas,

cum iudicit dies aduenerit, in plenitudine peccatorum puniat: ita & in nobis statuit, ut peccatis nostris in finem deuolutis , ita demum in nos vindicet. J Talis fortasse fuit istorum. etiam iustorum sermo. Sed comentarium claudat egregia Philonis verba, in libro de Confusione linguarum.

Insignis poena,& vindicta impietatis

est, connivere Deum,atque etiam indulgere peccantibus ; nec solum eis impunitatem,verum magnam,& di turnam prosperitatem concedere.J

Et attendit Dominus, se audiuit

se friptus est liber monumenti

coram eo timentibin Domi

num, se cogitantibus

atencion esta platica de los iustos. Studium attendendi voluptate significat, quam Deus hausit ex Iustorum sermonibus; ut etiam dicitur respicere opera,quae gratis oculis, & benigno vultu prosequitur.

Liber monuments. Hebraicὸ, memoria. Vide Sixtum Senensem libr. a. Bibliothecae, verbo, memorialis tiber. Fit manifesta illuso ad comment rios, in quos Regum iussu referebantur res a subditis praeclare gestae, ut

in memoriam redactae, opportuno tempore compensarentur. De quibus

in Salomone,lib. s.cap. I s. ad illa verba 3 . Regum A. num. . a commentariys. Chaldaeus : praepositin super monumenta. L X X. Gommonefaciens. Caietanus. A memoria. Pagnin. Reuocans inmemoriam. Extat exemplum perillustre, Esther 6. numer. I .& 2. dc cap. I 2. numer. . quo etiam alluditur Isai. 61. num. 6. Gui reminissimini Domini, ne taceatis, Cr ne detis silentium es, donec stabiliat.Tiguram ; qui in memoram reuocatis. Pagnin. qui reminisci facitis. Vatabl. qui recensere stetis. Hoc est, qui Deo redigitis in memoriam obsequia sibi praestita, fidemque suam interpostam , assidue illum interpellate, do- nec stet promissis.

Vehementer consolatur, &accen- 76dit Iustos haec tam specialis Dei prouidentia referendi sigillatim in suos

annales, etiam ipsa verba, & cogitata Iustorum, ne unquam effluant e memoria, sed opportuno tempore debita mercede afficiantur. Quod lepit Vulgatus secutus LXX. Psal. I S. n.9. Posuisti lachomas meas in cons ectu tuo; sic vertit ex Hebr. Tigurina. Lachr

mra meas repone in lagunculam inam: annon in rationario tuo ' Isidorus Clarius: nonne in libro rationum tuarum E V ata-blus. An non sunt in commentari s Iut λGenebr. in tua memoria. Papia inus, δίRegia.Nonne in libro tuo' Subest enim ibi Hebraice eadem vox,quae hic apud Malachiam. si is pie, de a Dios nivna tigrima de υn Iusto : en una gare alas manda guardar,como vino de los -- geleso scriuis en seu libro de memoria. In hunc librum cupiebat Iob, sua dicta referri, cap. I. numer.3 s. Et librum scribat ipse,qui iudicat. Eadem providentia alia metaphora denotatur

SEARCH

MENU NAVIGATION