Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Atque hinc arbitror ortum habuisse, ut conuiuium illud , quod in primitiua Ecclesia solemne erat, sanctis pauperibus exhiberi, Agape diceretur: eadem nimirum voce Graeca,

qua tac usus est Apostolus , de quo

NUMERUS V. Propter θem quae reposita es

cendae charitatis, merces amplissima promissa eleemosynae. Vnde non leuis ducitur coniectura pro nostra explicatione: spes enim praena ij, vehemens est incitamentum subueniendi,non item amandi. Legimus , quo sitam insultaste Tobiae c. h. num. I 6. Psi estistes tuaero arisa eleem -

θη- faciebas 3 Sed illud notandum,1pem hic sumi pro re sperata, ut ad

Titum 2.num. I; . Expectantes beatam stem. Actuum 28. num.1o. Propter spem enim I=Mi catena hac circumdatus sum. Propter Christum, hoc enim nomine eum compellat in hoc cap. numer. 28. 8c I. Tirnoth. I. numer. i. Christi Iesu

spei nostrae.Nec alienum hoc a profanis Scriptoribus. Magnae spes altera Romae, cecinit ille. Reposita. inquit, idest,recondita,aD

seruata, ut, manet alta mente rei sum.

Iob i9. n. a . Reposita est haec stes mea in

mam haberent repositam gratιam 2. Timoth .num. 8. Reposita est m: hi corona iustitia instar scilicet pecuniae alte de- itar : ut Lucae cap. I9. num. 2o.talei tum dicitur repositum, quod Matth. cap. 2I.numer. i .est,fui se desesum in

terra.

Qui vero subuenit egenti, thesaurum sibi recondit non in torra, sed

θnam : facite vobis sacculos, qui non veterascunt ; thesaurum non deficientem in caelu. Opes ibi repositae neque tinea corrumpi , neque furto eripi, neque incendio absumi,neque naufragio absorberi possunt. Propterea Petrus Epistola I .cap. I.num .3. spem, in quam sumus regenerati, vocat spem πιuam, haereditatem incorruptibilem , ct incontaminatam,s immarcessibilem . quo nihil grandius , dc magnificentius dici potui Iset. Subiungit, unde tam fixa,& inconcussa certitudo proueniat: conseruatam,in clim,in coelis ; scilicet in tuto. Spes mortalium acute appella- 4 uit Aristoteles,apud Laertium libr. s. cap. I. vigilantium somniae evanescunt ianito; ludificantur, ac deserunt hiantes omnibus sensibus, & imminentes ; spes vero nostra solida res est,&in coelis asseruata. Prouerb. I I. n. I 8.

Impius facit opus instabile. Hebraice, fallax, mendax in seminauta autem iustitiam merces Melis. V at ab i. stabilis. Iustitia in sacro sermone, idem est, ac eleemosyna : multis probant Maldo

paratio usurpata est ab Apostolo , ad

tio. Nam ut ille,qui sciuentem facit, quasi dissipat per agros, quae asseruabat in horreis; sic inest quaedam quasi profusio in eleemosyna: dc ut terra mandata semina, agricola aliud agente , multiplicato cum foenore reddit; ita quae in egentes effudit largitio, iis, qui effuderant,nihil cogitantibus in coelesti thesauro Opportuno tempore tribuenda reponuntur. . in

342쪽

uam audistas in verbo veritatis Euangelis M Enerosus ille impetus,quem ad I prosequendum bonum arduum

spes indit animis nostris,incitari nul- . lo modo posset, nisi antecessisset fides, certaque,ac firma persuasio, quod illud obtigeri tandem queat. Nemo enim exardescit essicaci desiderio, spemque concipit assequendi, quod aut futile, & nugatorium,aut prorsuscenset impossibile. Propterea fides definitur ab Apostolo ad Hcbr. I . num. i. Sperandarum siubstantia rerum: nulla enim erit spes, nili fulciatur, ac sustentetur fide Graece, pqLisis. Subsistentia: quae scilicet eficit, ut ea, quae sperantur, atque adeo non subsistunt, subsistant tamen fide , hoc est,

usque eo rata, ac firma habeantur, ac si in rerum natura subsisterent,& ma

nu tenerentur.

Huius validissimae anchorae spei

adunci dentes mordicus apprehcnsam tenent diuinam veracitatem, ad Hebr. , .nu. I 8. Vt per duas res immobiles promissionem, & iusiurandum, in quibus impossibile est mentiri Deum semtissimum solatium habeamus,qui confugimus ad tenendam propositam stem, quam sicut anchoram habemus. Fortis mum, inquit, cuius nempe immobilitatem fluctus dissicultatum , tanquam editam rupem , altis radicibus defixam,

ueant, sed ut ipsi frangantur. 8 Appellatur autem Euangelium Te tam veritatis, ut ad Ephes. l. num. I 3. multis de causis. Prim5,quia est verbum Christi qui est in creara, & summa veritas, loannis i 4 nuri. Deinde, quia veritas idem cst ac stabilitas ,perpetuitas,ut probat Maldon. Ioann. I . numcr. l . Itaque VeIbum veritatis, idest, stabile , in omnem aeternit a. tem duraturum. Caelum enim, terra

Cap. I.

transibunt, verba autem mea non transnbsent. Luc. 2 I .num. 3 3.

Tertio, veritas Euangelii opponitur figuris Veteris legis r umbram enim fugauit veritas , de quo infra,

cap. 2. numer. 7. Verbum ergo veri

tatis, idest,continens res ipsas solidas,& exprellas, per umbras illas obscure significatas. Quarto denique simplicissime, ver- 49bum veritatis, idest, verax. Christus enim ad hoc venit in mundum, ve te stimonium perhiberet veritati Voan. I 8. num. 37.Sic Spiritus sanctus,quod doctor sit veritatis, vocatur Spiritus

gelium ipsum per antonomasiam inistilligitur nomine Veritatis. Galat. s.

num. 7. suis vos 3mpedivit veritara non obedire ' Graecepithema. Erasmus: Gnon crederetis veritati. Montanus: ver late non siuaderi.

Quadratque utruque in Vocem, &in rem: suaderi, ad mentem ι obedire spectat ad affectu. Et certe veritatem Euangelicam in utraque animi parte dominari, aequissimum est : nam quae vera esIe quis iudicat, iisnisi pareat, nisi vivat ex eorum praescrip O ; iure optimo grauissimas poenas incurret.

Euod peruenit ad vos , sicut. ct in uniuerso mundo es, ct fructificat,or crescit,scut

an mobis. V o D, stillicet Euangelin ut Soco stat ex Graeco) ad vos perlatum avide excepistis: buctuique editis tanto semine dignos. Vt vero aliorum etiam exemplo incitati , longius in dies progrediantur, docet, eandem sic mentem ubique ter rarum factam, Leti si imos, uberrimoέ-que prouentus polliceri. occasione.

343쪽

εAd Colos. Cap. I.

ue i Occasione huius sententiae grauis est exorta quaestio,an tepore Apostolorum fuerit impletum celebre illud

vaticinium Christi,Mati. 2 n. I . Et predicabitiιr hoc Euangelium regni in

uniuerso orbe: ct tunc veniet consiumma-tιο. Marc. I 3 .nu. I o. Et in omnes Gentes

primum oportet praedicari Euangelirem. Pars assirmans suadetur cx altero etiam testimonio huius Epistolae c. i. num. 2 3. Quod praedicatum est in uniue se creatura,que sub caelo est: dc ad Rom.

I O num. I 8 .Sed dico. nunquid non audierunt ' ct quidem in omnem terram exivit somu eorum .dcc.

si Ex altera vero parte compertum est,ipia experientia teste,etiam nostra tempestate , nondum Hille Euangelium disseminatum toto orbe ; nam

patefactie sunt in Oriente , & Occidente regiones vastissimae, quibus ne tenui stimus quidem doctrinae Euangelicae splendor affusiit: quo tauquam lux Apostolorum penetrauit. Agitarunt hanc quaestionem Bellum. lom. I. libr. 3. de Romano Pontifice cap. . Tolet. in Epist .ad Roman. cap. lo. an. notat. l. I. SuarcZ tona. 2.disp.s 6.sect. I.

de copiolissime Maluend. toto libr. 3. de Antichristo.s 1 Paucis ego perstringam sententiam meam. Verba illa Christi accipienda

sunt in rigore, ac proprietate sermonis: sic ea accipiunt omnes fere Patres apud citatos. Primo, nam alioqui

nihil valeret illud signum, quo Christus praenunciauit, ac prodidit consummationem saeculi. Deinde, quia causam huius uniuersalis promulgationis reddidit Christus Matth. 14.

ne ulla scilicet ellet natio tam di ista, tam abdita, quae in die Iuuic ij posset infidelitati suae , quas vela quoddam obtendere, inuincibilem ignoratianti Ergo Oportet, prius Euangeli j lucem uniuersos orbis angulQs.Pςrlusti die. . Censeo secundo,haec Apostoli ver- s ba fuisse hyperbolica: qui tropus frequentissimus est in sacra Scriptura.

Luc. 2.numer . i. Desicriberetur uniuersiuorbis: neque enim totus orbis, Romanorum parebat imperio. Ioann. I 2. n. l9. Ecce mundus totus post eum abiit. Matth. 27. numer. 4s .tenebra Dela sint super uniuersam terram. Ioan. 2 l. n. vis.

me si scribantur per singula, nec ipsium

arbitror mundum capere Rose eos,qαι sicri- bendi sunt, libros. Achilum 2. numer. S. Ex omni natione que siub caelo est. eu cap.

M.tiu. 28.& cap. 24. n. i. ad Roman. I. n. 8. Fides vestra annuntiatur in uniuem

se mundo. I .Thessal. r.num. 8. Sed ch in omni loco fides veha,dcc. Illa autem verba, fructificat, 2 cre- S sscit, transsata sint a semente, unde crebro ducitur liqc metaphora Luc.8. Numer. I 2. dc Marc. . num. 26. Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in temram. Er semen germinet , er increscat. Sed videntur verba quasi transposita : prius enim crescunt segetes, deinde fructificat. Deest quidem auxanomenon in pleritque codicibus ; quare Valabi. & Erasim quivi suas versiones obtrudant, nullam non captant occasionem dctrahendi Vulgatar, illud reiiciunt : sed agnoscunt tamen,& cxponunt Graeci haud

paulo istis grauiores,Chrys de OEc men. Fruct scat s ait Chi yiost.) eo quod

efficaciter operatur: restit, proptere ι quod multi illud amplectuntur. Itaque primo fructus edit virtutima solidarum in iis, ad quos peruenit: deinde Vero eo- rum exemplo,ac praedicatione in dies magis,ac magis dilatatur.

Ex ea die,qua audistis,es cognominiis gratiam Dei in

meritate.

P Et stat adhuc in laudatione CO- 16

astutiit

344쪽

affulsit Euangelium;& lux illa verit

iis eorum oculis gratissima accidit,&nullis unquam apud eos tenebris obsolevit. Inest in hac laudatione obliqua illa quidem, sed grauis, ac u hemens cohortatio ; ne a se ipsis de . sciscant: ne sibi inconstantiae,ac leuitatis notam inurant; tueantur potius, atque adeo vincant concitatam expectationem sui. Gratiam Dei vocat singulare illud. beneficium, quod in homines consulit Deus.Charu enim apud Graecos,&gratia apud Latinos, identidem usurpantur in hac signi ficati one: ad Titum 2. nunaer. I I. Paruit gratia Dei.

Idest, eximium promeritum, quod

cap. . num . . Vocat benignitatem. Graece, restotes: cuius nominis vim Graecae linguae scientissimus D. Basil. explicauit in Regulis breuioribus , interroga. 2Iq. ciun scilicet benefacimus iis,qui opus habent, etiam si nulla eis ratio suppetat obtinendi: in quo proprie gratia consistit. Quam Dei gratiam non sunt assc-quuti Colossenses tenui coniectura;

sed in fallibili veritate Euangelij, supra nu s.Nihil enim magis proprium Euangelij,quam firma, & inconcussa

ritat . GArcc, alphabax. Montanus Vcrsit. Urmitudinem. Maldonat. Fbinistatem. Vatabl.& Pagninus. Certitu nem, eam nempe,quae Omnem prorsus excludat dubitationem.

Sed duplex hic tam breui interual-lli facta mentio veritatis suspicionem mihi mouet , iam nunc Apostolum, vel in ipsa laudatione sensim , de obscure pedem cum hostibus conserre, Ec in arcem cauta, quam sibi proposuit expugnandam,inuadere. Molle. batur Impostores, fide instructos Colossenses, a lege Euangelica ad Iudaicos ritus Clitasto,ad MOsen; a vera

religione, ad inanem iam superstitionem; ab ipsa denique veritate ad meraras umbras figurinque traducere. Tacite itaque illos adhortatur ad retinendam veritatem:cgnouiau, inquir, gratiam Dei in veritate, idest, agnosci. 6otis tam eximium Dei beneficium, non in umbraticis , legalibusque ceremoniis vobis exhibitum, sed in ipsa veritate, in re solida, de expressa,quam illat umbrae figurabant. Ergo ne tanto stupore mentis opprimamini, ut prudentes, ac volentes ad futiles illas, dc inanes umbras deuoluamini In hanc sententiam exponit Maldonat. verba illa Ioannis i . num. II. Saritifica eos in veritate. Hoc est, non iam legalibus , ceremoniis, sed charismatis Euange- gelij;non via ibra, sed vero spiritu. EO. dem spectat illud Ioannis 4. num. 24. Spiritus est Deus 2 eos,qui adorant eum. in stiritu , ct veritate oportet adorare, .

idost,non iam Iudaico ritu, & superstitione , sed vere, & spiritualiter colendus est Deus.

Sic intelligo locu illum ad Ephes. 6 ac. numer. I Α- State ergo succincti lumbos vestros in veritate. Solebant Orientales oblongis uti vestibus: ideoque ministraturi collectam vestem cingulo stringebant ad lumbos, ne sibi binet impedimento. Vide Maldonar. Luc.

ι 1. nu. cum ergo cuperet Apost ius, fideles in procinctu esto, omnin que paratos ad Dominum excipiendum ; ut nunciato rumore de eius repentino ad uelu, ne tantulam quidem moram intcrponoreiar, sed confestim

aduolarent; dc quod praecipit Christus) faces iam inflammatas martibus

tenerent, ne latit per morarentur,dum

ignem illae conciperent,iubet cos esse raecinctos, non illo quidem externostheo , sed praeparatione interna, qua baltheus , quasi per umbra significabar. Non itaque umbra,scd.veritate sunt constringendi lumbi:quando-

345쪽

quidem de ipsi lumbi praecingendi,

non sunt lumbi carnis, sed mentis, ut

expresse monuit Petrus I .cap. I. num.

I 3. Propter quod succincti lumbos mentis veAra lerate in eam, qua ossertur vobiου gratiam.

Sicut didicissitis ab Epaphra cari i

mo conseruo nostro. σ1-ONDVM contigerat Apostolo,coram instruere Colo C senses sed prima apud eos iecerat fundamenta doctrinae Epaphras, eorum popularis,dc Episcopus: ut colligit Baron. to m. i. anno Christi6o.ex

petu. Vnde illi , quibus nihil est antiquius, quam Vulgati luminibus obastruere,Erasmum intelligo, de similes, mira consensione pro charissimo dilectum supposuerunt: perinde quasi id Vulgatus ignorauerit, qui caelesti in Astinctu, ubi res ipsa clamabat, dc infinitum amorem prς serebat, sic reddidit

hanc vocem, Marth. 3. num .i7. Hic est filius meus dilectus Sic Marc. I .n una. II.

63 Neque vero id perpetuo obserua- uit; sed aliquando etiam vim nominis expressit, etiam cum ex re ipsa ine plicabilis erumpebat amor. Marci 9. num. 6. Hic est stius meus carisimus. Sed quia, ur notauit Salmeri tom. Iq. dis . s. in cap. r. ad Ephesios, num. 6.dc Adamus in cap. i. a. Petri,dc Ribera in cap. 6. ad Hebraeos, m. AO.Gra Eum verbum agapam loge, plus fgni- sicat quam diligere Latinum,ut ipsum etiam dilegere apud Ciceronem minus est, quam amare: idcirco Inter- . pre ,Vt aequaret Vim nominis agapetos, quod magis sonat amabilem , quam dilectum necesse habuit vertere, carissimus .ut in hac epistola cap. q. nu. 9. dc

de cap. .aut dilectissimus, ut ad Hebr. 6.num .ci Nec tamen recusat in- 6 terdum reddere dilectus, ut Graecum imitetur,& verbum reddat e verbo. Et vero solet etiam alias Vulgatus, cum Latinum positiuum non exhaurit vim Graeci, eam exprimere superlativo. Ad Hebr. 6. numero i8. Fortissimum solatium, Graece , schyrane de cap. I 2. num. II . studium pacatissimum. Graeco,

irenicon.

Nui est fidelis pro vobis minister

ram Iesu. ATtribuit illi honorificentissi- 6s

mum titulum,de quo saepe Paulus gloriatur. Vt in hoc cap. nu. 2 3 .dc

Christi.Quae tamen essent hae funditones, siue Diaconiae , explicat Tolet.

NUMERUS VIII.

tu etiam manifessauit nobis dilectionem ventram ins ritu.

Ententiam alioqui per se per- 66 spicuam obscurauit vox illa in spiritu : interpretesque distraxit in varias expositiones. Prima

Carthustiani: quia inquit ab Spiritu Sancto infunditur, ct est in liritu . idest, insuperiore parte anima , ut in subiecto. Vere id quidem , sed ad rem parum

accommodate. Neque enim ignorabat Apostolus, charitatem infusam auctorem habere Deum ; subiectum, animam: neque si ignoraret, Epaphrasmanifestare potuitset, in cuius adspe- cunn non radebat. Mitto , in Graeco. Ss deiide

346쪽

Ad Coloss. Cap. I.

desiderati articulum: saepe enim non apponitur , etiam cum sermo est de Spiritu Creatore,ut attigit Ribera,ad

Secunda Claudis idest, Dilectionem non fictam. Scio, hanc saepe commendati ab Apostolo ad Roman. I 2.num. s. Dilectios e simulatione : ad Ephes .

num.ls. Veritatem autem facientes in caritate. Amando con ve 6, no stor cumpsimiento. Sic I. Iann. 3. num. I 8. Ia

cobi 2. num. IK Sed exigua laus , eos non amare Paulum simulate,quorum dilectionem in omnes sanctos extulerat. Tertia Chysost. Oecumeni j,Anselm. & fere communis: dilectionem in liritu, idest, spiritualem, non excitatam communione sanguinis , non conglutinatam beneficiis, i cc. Nihil enim terrenum hic est, ait Chrysost.)vnde ista nascatur: non ex consuetudine , non ex beneficentia , non ex

natura, sed ex supernis descendit, ex ipso cado.Jε8 Simplicissimus sensus mihi videtur ut Epaphras retulerit Apostolo dilectionem erga ipsum conceptam stiria tu, & animo, cum nunquam de facie illum nouissent. Sic cepe usurpatur vox Spiritus: hic cap. 2. num. s. Etsi

corpore absim sum ,sed θiritu vobiscum

sum. I.COrinth. s. num. 3. Ego quidem absens corpore,prasiens autem spiritu. Marci 1.num. 8. QI statim cognito Iesus sti- ritu suo.Et quod hic dicit Apostolus in

stiritus, i. Thessalon. cap. 2. num.J 7. ait, corde. Nos autem statres,desolati a vo-Hr Graece,orbati.Ferebat enim eos in

oculis, sicut Pater filios suos, ibidemnum. II.) ad te vi hora si dest, ad

breuissimum tempusὶ affectu, non tam de , abundantius festinauimus faciem De fram videre cum multo desiderio, idest, etsi carebam moleste consipectu vestro , animus tamen peruolabat spatia terrarum , praesensque vobis

aderat. Sic in praesenti. Renunciauit mihi Epaphras dilectionem vestram, qua me nondum de facie notum, spia

ritu tamen amatis. Cohaeret mirifice,

quod subdit.

Ideo is nos ex qua die audiuimus,

non cessamuspro vobis orantes. Os itidem tam propensam cs

voluntatem pari voluntate rependentes , atque adeo eme tientes cumulatissime , vos vicis sim , etiam non visos , amamus , ex

eo statim die , quo de vestra in nos charitate certiores secti sumus. Atque huius amoris ardentissimi illud erit vobis argumentum, quod nullum tempus intermittimus , quin Deum pro vestra salute deprecemur. Vide supr. num. s. orantes.Graecisanas est,& fiequen- otissimus,& elegantissimus,in quo participium usurpatur pro infinitivo. Ad Ephes. t .nu. Ig. Non cessos tim agens. Vnus Lucas,qui Graece scribendi palmam ceteris praeripuit,plura exempla suppeditabit,ne ea corrogemus a prophanis scriptoribus. Cap. snum. . Vt

autem cessauit loquι. Graece,loquens. Cap. 7.num.ε s. non cessauit osculari. Graece, osculans. Actu.6. num. I 3. & Capa 2I. num. Graecismum retinuit Vulgatus, Actuum s. num. vlti. 3c cap. 2 . numero 3I. Non cessaui, cum lachrymis monens unumquemque

vestrum JEt po lantes, ut impleamini agnitione volantatis eiuό. FNumerauit Apostolus dona Co. Ilosiensibus diuinitus collata, prOpter quae proruperat in gratiarum actionem:acceditque deinceps ad materiam orationis.Primis ergo postulat,

347쪽

Ad Coloss. Cap. I.

ut plenissime agnoscant diuinam voluntatem, cuius iam notitiam aliquam perceperant : quod valde mirandum est ; cum potius petendum videretur,

ut eam cumulatissime exequerentur. Nam ferum , qui cognouit voluntviem

Domini sui , ct non praeparauit, ct non

fecit fecundum voluntatem eius, vapulabit multis. Luc. I 2. num. 47. Scienti

bonum facere , ct non facienti, peccatum est il2. Iacobi 4. numero II. est

enim tunc transgrestio cum inexcusabili malitia. 1 Enim vero semper in Scriptura

immortalis beneficit loco reponitur, Deum impertire agnitionem suae voluntatis : est enim perinde, ac si nocte quadam obscurissima incedeti via lubrica, foveis,praecipitiisque praerupta, facem praeferres. Baruc. q. n q. Βωtι --mus Urae quia,qua Deo platant,mamfesta sunt nobis. Hoc enixe contendit Moyses a Deo , ut exponit oleaster Exod. 3 3 n. I 3. Ostende mihifaciem tuam.

Hebraice,vias tuas. Quae autem essent

istae viae, explicauit nobis Dauid Psal. IOZ. nu. T. Notas fecit Musiωι HG, si, si s Uraer voluntates sinu. Praecepta n quit Genebr.) dc prohibitiones, voluntates Dei dicuntur. 3 Propterea idem David unam dumtaxat a Domino postulat, Psalm. 26.

num .4. Vt υιdeam voluntatem Domini.

Scio Hebraice legi dulcedinem. Graece, voluptatem ; atque ita haberi in Uulga tis correctis:sed potest etiam explicari in eam sententiam , ut praeoptet Da uid fluxis , ac perituris huius mundi voluptatibus solidam illam voluptatem , quae percipitur ex agnitione eo rum,quq Deo placita sunt. Certe Ananias dum commemorat beneficia in Paulum diuinitus collata,digitum intendit ad hunc fontem, ex quo caeteras uxerunt. Actuum 22.num. q. Deu Patrum nos Dorum fraeordinauit te , ut cognoscem voluntat m cius.

Hanc ipsam agnitionem crebro 7 commendat Apostolus. Ad Ephes. s.

num. IT. Intenigentes , quae sit voluntas Dei. Sed est locus insignis ad Roman. I 2. num. 2. Vt probetis, qua sit voluntas Dei bona, ct beneplacens , Perfecta. Gracp,do imatan. OrigeneS in cap. l2.

epistolet ad Romanos,Baul. in Regulis

breuioribus,interrogatione 276. HIC-ron. lib. I..contra lovi. expendentes vim huius verbi, sic cam exponunt. Vt exquiratis, seu exploretis. Sunt Cnim

triplicia, quae Deus vult, a nobis fieri. Quaedam enim bona sunt, quaedam meliora, quaedam perfecta. illustrat hoc multis ex eplis Toletus ibi. Vnum subiiciam. Diligere amicum, bonum est: ei benefacere , inclius : at inimicum diligcre , eiusque inittrias beneficiis compensare, perfectum plane est.Ergo exquirendum est summo stu- 7sdio, quae sit voluntas Dei bona , quae beneplacens,aut persecta. Haec est germana proprietas huius verbi : nam

quod Lucas , cap. Ιχ. numero 6. air,

faciem caeli, ct terra noriis probare, sic expressit Matth. cap. I 6. num. q. Faciem ergo caeli djudicare nostis. Vides quemadmodum probare , idem sit, ac scire, seu diiudicare 3 Ad Roman. 2. numero i8. Nonti voluntatem eiu , C proba stiliora. Ad Ephes s. num. IO. Proban-

res, quid sit beneplacitum Deo. Ad Phili p. I .num. I O. Vt probetis otiora: de T. Thellat. s . num. 2I. Omniastra Ie quod

bonum est , tenete. Et qui tam saepe adhortatur ad explorandam , Sc exquirendam diuinam volutatem,quod sane dissicillimum est in tanta rerum humanarum caligine , in tam caecae, & estraenara perturbatione cupiditatum, quae fucum nobis faciunt, de mentis oculos s*pe perstringunt, S rebus etiam perspicuis tenebras OL fundunt: idem Apostolus alias monet, ne transuersum quidem unguem ab

hac diuina voluntate iam perspecta S s a defle

348쪽

In omni spientia,er inteluctu stiritali.

G Raecc secundo loco,imst:quam es vocem non solum Erasmus , &Vatab. hic vertunt prudentia , sed

etiam Vulgatus, Lucae 2. num. 67. I. Corinth. I. u. 19. ad Ephes. . num.q. ut ad Ephes. l. num. 8. In omnι septemtia, r Prudentia.G raece, phronesidiuersis quidem nominibus,ted idem prorsus significantibus. Varie haec exponunt interpretes:

nec vacat properanti singulas recensere opiniones, nedum refutare. Perstringam , quod reputo probabilius.

Sapietia versatur circa veritates aeternas, rimatur mysteria Trinitatis , Incarnationis, iustificationis,& Glorificationis:quae plane superant nostrum captum: idque cum quodam spirituali gustu , ex admirabili conuenientia. Nam ut recte Bern. serm. 8 . in Cantica. Sapietia a sapore denominatur: nec dixerim reprehendendum, si quis sapientiam saporem boni definiat. J

8 Prudentia vero est recta ratio rerum agendarum .Quae latissime pater, de in omnium virtutum supernaturalium munia rite , atque ex ordine obeunda, caelestem ductum, rationesque sectando, se se interierit. Spiritalem eam appellat, ut secerni possit a prudentia illa carnali, de qua

ad Rom 8. num .6. Prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritu , vita.

or 8ax. Quaecunque eligit prudentia spiritus, ea debent praeponderari honestate; carnalis vero prudentia metitur omnia honore,voluptate,& emolumento: modo ista altequatur, nihil pensi habet, turpiter ne , an honeste; ut cernimus in illo villico iniquitatis,

Vt ambuletis digne Deo.

MnvLARE in Scriptura 79 idem est, ac operari. Eius rei, quia innumera exempla auauci pollunt , nullum adducam. Legatur Maldonat. Luc. I . num. 3 3. Est ergo ambulare digne Deo, ita vitam instituere, ut Dei filios decet: ut par est, eos vivere,qui iure gloriantur,se Parentem habere Deum. Phrasis est Apostolo familiaris. Ad Roman. I 6.num. 2. Vt eam Asicipiatu in

Domino,digne sanctis. Hoc est,ut decet sanctos, excipere hospites. Ad Ephes.

4.num. I. Mi digne ambuletis vocatione,

qua vocati estis. Id est, ut respondeatis tam eximio beneficio. Ad Philipp. r. n. 27. Tantum digne Euangelio Christi conuersamini, idest, eam vitam agite, quae decet professores Euangelij. I. ad

Thessalon. 2. num. I 2. M ambularetis digne Deo,qui vocavit vos.

Per omnia placentes. NI mirum qui ambulauerint di- 8ogne Deo,placebunt illi per omnia. Genes. s. rium. χ . ubi legimus de Henoch : Ambulauitque cum Deo; LXX.vertunt. Beneplacuit Deo.Eccles. ψ . num. I 6. Henoch placuis Deo. Sapien . . num. I o. Placens Deo factus est dilestus. Ad Hebr. I r. num. s. Tes Timonium habuit, placuisse Deo. Ecce, qui cum Deo ambulauit, hoc est, vita traduxit digne Deo congruenter diuinae voluntati, placuit illi per omnia. Sic Noe Genes. 6.num .9. Cum Deo grambulauit. L X X.reddunt,plircuit Deo. Inuenit scilicet gratiam coram Domino,ibi,num. 8. Et in tempore iracundia factus est reconciliatio. Eccles. Α .num. IT.Graece,antasiagma, idest, Pretium,quo aliquid redimitur.Na usque adeo

349쪽

aded placuit Deo eius vita integerrime acta , ut hoc pretio transegerit Deus de incolumitate generis humani , quod aquarum eluvione funditus obruere statuerat. 81 Cum vellet Deus Abrahamum ad eximiam ; dc excellentem virtutis ideam informare , haec illi tradidit praecepta vivendi, Genes. II. num. I. Ambula coram me, ct effo perfectu .L X X. complace coram me, ct esto ιnculpabilis seu, irreprehensibilis. August. lib. Io.de Ciuitate, cap. 26. legit absolute, place, er esto sine querela. Iam cernimus,quemadmodum LXX. illud ambulare cum Deo , siue coram Deo, quod idem est , ac ambulare digne Deo, semper interpretati sunt, placere Deo. Vt valde suspicer Apostolum, tam eximie versatum in sacris Scri pluris,ad supra commemoratos locos in praesenti alludere voluisse.

In omni opere bono fructificantes.

8, LRuctus , quos edere solet fides, x sunt bona opera. Quod Baptista

monuit. Matth. 3 nu. T. SI Luc. 3. nu. 8. Facite ergoseu'm, dignos poenitentιa exposuit Paulus Actuum 26. num. 2 O. Digna poenitentia opera facientes. Hinc illae minae Matth. 23 .num. 3. Auferetur a vobis Regnum Dei,ct dabiturgenti facienti fructus eius. 8 Hoc mystcrium fuit arefactae ficula

neae. Matth. 2I. num. I9. cum tamen

non esset tempus ficorum,ut prodidit Marcus,cap. II .num. I . Nam Vt grauiter exponit Maldon.) arbores non nisi statis temporibus fructus ferre debent ; hominibus vcro tota vita est quas aestas atque adeo tota dcbct esse bonis operibus fructifera: nec quidquam eos , praeter voluntatem deprauatam, steriles facit. V ide Isu. s. n. 2.

ubi isti fructus requiruntur a Deo, quos etia exigit Apostolus ad Ephes.s .num. 9. Visit, lucis ambulate; fruetus enim lucis est in omni bonitate. Ad Philipp. I. num. II. repleti fructu iustitiis. Ad Roman. 6. num. χχ. habetufructumve Trum in sanctificatioνem.

Et crescentes in scientia Dei.

Cientiam illam, qua Deum agno- 81 scimus, in omni opere bono fructificantes assequuntur. Aurea plane est illa B. Francisci sententia. f Tantum quisque scit,quantum operatur.J

Psalm. I Io. num. Io. Intellectuου bonus omnibus facientibus eum. Hebraice, ea, nempe, mandata : antecesserat enim,

fidelia omnia mandata eius. Sed quia illud antecedens erat remotius, LXX.pespicuitatis gratia, ad proximum tia

morem Domini retulerunt. Psalm. ii 8. num. IO . a mandatis tuis intellexi ; id est, obseruatione tuorum mandat Oisrum intelligentiae lumen accepi.Ioan. T. n. I7. Ssquis voluerit voluntatem eius

facere , cognoscet de doctrina, virum ex Deo sit. Prouocat Christus ad experientiam , validissimum probationis genus: obcaecabat Iudaeos alienus a Christo animus, flagitiosa vita, cupiditas ardentissima rerum fluxarum: monet eos, ista resecare, diuinae voluntati morem gerere ; sic facile, discussis tenebris, clarissimam doctrinae suae lucem aspecturOS.

NUMERUS XI.

In omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius. - O M solum deprecatur Apostolus, ut in omni genere virtusum excellentcs , Uberiora quotiditie capiant incrementa gratiarum; sed circunspiciens etiam pericula undique impendentia , Deum S s 3 obsecrat,

350쪽

32 6 Ad Coloss

obsecrat, ut potentiae suae dexteram illis porrigat, eolque nutantes ob admotas haeretico tu machinas , suo robore coasirmet. GraecE,enpasee dynami Mnamumeni. Ad verbumtan omni potentia falli potentes. Uatab.omni robore eor- roborati. Vnde refellitur error pene

puerilis Lyrani, δc Carthusiani ; non cnim est hic ame,virtus,quae Opponitur vitio; scd 6namiae, quae imbecillitati. Atque ob ea indem causam solent miracula appellari virtutes , quod iis patrandis maximὸ diuina virtus , de potestas clucescat. Vide Rib.ad Hebr.

8 Virtutis ego nomine Spiritum sanctum intelligo , seu quod idem estθdonum fortitudinis, quo solet ille fidelium pectora aduersus hostiles impetus obarmare. Facem mihi praefert ad hanc expositionem locus ille ad Ephes. 3. n. i6.m det vobis sicundum ἀ- sutias gloria sua, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem. Moveor etiam, quia Spiritus Satictus solet hoc nomine vocari in Scriptura.Luc. I .nu. 3 S. Virtus Altissimi obum. brabit tibi e est enim quasi repetitio sententiae seperioris , Spiritus Sandisu silverueniet in te: ut docte probat ibi Maldon .Expressius Lucae 24. num.Α9. Vos autem sedete in ciuitate , quoadusiue

induamini virtute ex alto. Actuum I.

88 num. 8. Accipietis virtutem seuperuenientis Spiritus Sancti in vos. Sic enim virtus, de Spiritus sanctus frequenti Dsime solent in sacris litteris copulari.Lucae q. num. I 4. Regressus est Isim

in virtutes tritus. Actuum I O. num. 38. Ouomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto , Ur virtute. Ad Roman. I. num. .

.dc l .ad Thessalon. I.num. s. Et hoc

est,quod subdit Apostolus , fecundum

potentiam clariratis rivi . neque enim sunt metiendae, aut aestimandae vires,

Cap. L

quas interdum in sanctis obstupescimus , ex humana ipsorum imbecilliatate, sed ex diuina, qua fulciunturi,

corroboranturque virtute. Ad Ephes. 6.num. I . Corsena im in Domino, inpotemia virtutis eius. 2. Tunoth. I. num. I. Confortare ingratia, quae est in

Chri L Isu. Praeclare Bernard. sermo 8 s .in Cantica. Nihil omnipotentiam Verbi clariorem reddit, quam quod omnipotentes facit omnes, qui in se sperant.J- Fidenter itaque pronuntiat Apo- 89

stolus ad Philippent.Α. num. 13. Om nia possum in eo,qui me confortat:sed longe fidentius ad Rom. 8. clim exaggerato animi impetu omnia,sive supera, siue infera,ad singulare certamen pro uocasset, perinde quasi reportata victoria , epinicion canit ante initam pugnam: num. 37. In his omnibus se peram M propter eum , qui dilexit nos. Augustin. lib. χχ. de Ciuitate cap. 23.

dc lib. . de doctrina Christiana, cass.1 O. legit , per eum, qui diserit nos. Sic vertit VatabL dc Erasmus: imo Sc Interpres ita reddere solet praepositionem dia Ioan. I. num. 3. Omnia per ipsum faeta sunt: numero i o. Mundu per ipsum factus est; de sexcentis aliis locis. Et ita hic interpretantur Graeci,&Tolet. annotatione 24. Vt propter, significet causam cssicientem, cuius virtute victoria reportetur. Graecz, i Uemicomen. Superuincimus. Quod expendens Basilius in Psal. ii A. ait. LV incit is , qui necessitate quapiam illatis non cedit;at superuincit,qui sua spon te ad se quoque accersit dolores permolestos, dc acres, quo suae edat specimen patientiae.JEt vero homulum pauidum,& im- sobellem usque eo progredi inuicto

animi robore, ut cruciatus acerbissimos, atrocissimamque mortem , non

modo non perhorrescat , sed lacet sat etiam, atque deposcat, mirifice redundat

SEARCH

MENU NAVIGATION