장음표시 사용
401쪽
sed ut sapientes, redimentes tempus. Ita que cautio illa, prudensque circumspectio praecipue adhibenda fidelibus cst , dum conuersantur cum Gentilibus , qui tum extra Ecclesiam , nondum in illam per baptismi ianuam admissi. Hoc facile ; illud vero difficilius, quid sit redimere tempus. ii Redimere apud Latinos interdum idem est, atque emere, ut obseruauit Adamus in cap. s.ad Ephes. & in praesenti sic accipit August. tom IO. lerna. 2 . de verbis Apostoli, dum ait. Das nummos,& ciuis tibi panem: aliquid amittis,aliquid acquiris. Hoc est emere. Eigo, quando aliquis tibi litem infert, perde aliquid , ut Deo vaces,
I 2 Hieronymus tom. . in cap. s. ad Ephe. censet, tempus male collocatum in prauis operibus, quasi captiuum teneri ; tunc vcro redimi, cum ad egregia facta traducitur; atque cxmisera vitiorum seruitute liberatur. Cohaeret cum hoc mirifice ratio,
quam subiungit Apostolus et suoni mdies mali siunt. OEcumcn f Oo mala, quς fiunt a nobis,dies vocavit malos. JIta Chrysost. Theodoret. Theoph. Anselm. & Primasus. t 3 Eleganter hoc Seneca persequitur epistola i. Ita fac,mi Lucili, vindicare tibi , & tempus: quod adhuc aut
auferebatur,aut surripiebatur, aut ex- cadebat, collige, serua. Si volueris attendcre, magna vitae pars elabitur male agentibus 1, maxima, nihil agentibus ; tot , aliud agentibus: quem mihi dabis,qui aliquod pretium tem pori ponat Qui diem aestimet3JTantum non dixit redimat. Subest Gradice non chronos, sed Kaeras: & ita vertunt Vatab. & Erata. opportunitatem, Toc casionem : tempus scilicet non qualecumque , sed idoneum , & Opportunum ad aliquid agendum. Nolarunt
hoc discrimen inter has voces Mal-
Magna igitur lapientia est. Oppor- I4tunitates recte agendi, clim adsunt, posthabito quouis emolumento, aut- de arripere: ne paulo post praeteruolantes stibito , atque adco nobis necopinantibus, iam clapsas frustra que
Vox ipsa Latina tempus sumitur pro
sexcentis aliis locis. In quibus Graece est vox Alar v. licet non perpetuo secuetur hoc discrimen , ut aduolauit Salmer. in cap. s. ad Ephes.
Sua circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus.
onsentiunt expositores, hunc eumdem elle fchicum , qui detulit etiam epistolam ad Ephes. de quo extant ibi eadem prope
lum , fidelis Tabellarij munere is gebatur ; imo vero simul etiam legati
officio ; multa enim ore tenus his legatis credebantur, quae coram illis ad quos mitterentur, explicaturi essent. Vt constat ex Ignatio epistola i I. ad
Polyca una, & ex Cypriano epi stolai 6.& a . Colligit hinc Adamus, eo B b b, iam
402쪽
dem tempore datas duas has epi stolas, utpote per eumdem missas tabellarium. Vnde & pleraque quam simillima; atque adeo omnino eadena repe-x6 riuntur In utraque: quippe unico quasi impetu fusa: sed aperte lapsus est: potiusque dinuisset colligere oppositum, & uno anno post scriptam hanc ad Colollenses , cum Timotheus accersitus a Paulo aduenerat Romam: cuius etiam nomine salutatio praenotatur : iam Tychicus Epheso redierat: quem destinatum fuisse Ephesium,antequam Timotheus Romam cogitaret , perspicuum est ex 2. Timol. 4.num. I 2.Dchicum autem misi Ephesum, Lege Baron. tom. I. anno Christi6o.
Eruo quidem Philemonis, filio tame dilectissimo Apostoli,quem genuit in vinculis, ad Pilitem. num. io. qui in eisdem vinculis illi fidelissime nranistrabat,nu. 1 3. Remisit tamen una cum Tychico ad suum herum,a quo libertate . donatus, ac post Timotheum creatus Episcopus Ephesiorum. Martyrij palmam obtinuit sub Traiano. Baron. tom. I. anno Christi 6o.
Salutat vos Aristarum concaptium meus. D est, qui simul mecum detinetur in his vinculis propter
Christum: ut ad Roman. Io. num. 7. ad Philem. num. 2 3.
Et Marcus consobrinus Barnabae. Onuenit inter Expositores,hunc is Marcum fui ste illum , cuius meo minit Apostolus 2. ad Timoth. mimns arcum assume, ct adduc tecum. Et ad
Philem. num. 1 . Marem, Aristarchin, Demas, er Lucas, adiutores mes iisdem scilicet, quos hic commemorat. Probat etiam Baron. to m. i. anno Christi s. hunc illum fuisse Ioannem , cognomento Marcum, Achilum in .n. I 2.
dc a s. quem Barnabas a Paulo dissentiens, socium sibi assumpsit. Actuum 1 F.n. 7.& 39. Diuersum tamen fuisse Euangelistam, Baron. ibidem,& Mal- donat. initio Commentariorum in Marcum, eruditissime demon strant,
Rdine quidem in seriores, sed participes laboris Euangelii
Vi Romς in eumdem care Isrem erat coniectus r ad Philem. nuna. 2 3. Salutat te Epaphras concaptium mesu. Probat Baron.
to m. I. anno 6o. fuisse Colossensium Episcopum ; Archippum Vero, quemnum. I7. ad obeundum ministerium adhortatur, tantum esse Diaconum. Salmeron verb tom. i 3. disput 8. in cap. I. ad Rom. Episcopum extam facit Archippum.
Lucas medicus carissimus. Ictorem etiam egregium suis a se Lucam Euangelistam , non modo medicae artis peritissi
403쪽
mum , tota fatetur antiquitas. Lege Maldon .prologo in eius Euangelium,
Barradam lib. I .cap. 2O. Baron. m. I. anno 6o. idem vero Baron. anno S I. contra Hieronymi auctoritatem, imo& ignati j,Epist. ad Ephes. negat intelligi de Luca, quod Apostolus ait a.' Cor 8 . n. 18. Cuius laus est in Evangelio. Tanta inest obscuritas in his rebus e
Et eam, qua Laodicensium est, vos legatis.
ai Octestimonuim maxime sui. cit epistolam illam ad Laodi-u Ma censes, quam ex peruetusto codice descriptam , & nomine Pauli taenot tam ., edidit Sixtus lib. 2. Biliothecae: sed ea, tanquam spuria, &supposititia ab omnibus exploditur. Enim vera certum in primis est, Paulum no scripssse ad Laodicenses, cum hanc dedit ad Colossenses : nam nu I s. ait: salutate fratres, qui punt La dicta. Quod si ad eos tunc scripsisset, quorsum salutandi officium Colo Lsiensibus delegasset 3 Deinde constat, deceptum fuisse Marcionem apud Tertullian. lib. s. contra eumdem,qui Epistolam ad Ephes non ad eos , sed ad Laodicenses asseruit destinatam. Haereticum iugulat Ignatius, qui sic. alloquitur eosdem Ephesios Epist. 14. Estis , sicut Paulus vobis scripsit, imum corpus, & unus spiritus. J
In re ergo dubia similior videtur havero coniectura Chrysost. & Theodor. qui negant, Paulum ad Laodicenses unquam scripsisse : praeci percvero, ut epistola qturdam Laodicensium apud Coloffenses publice legatur,eo quod aliquid contineret, quod
eos scire, ipsorum maxime interesset. Valde confirmat hanc coniecturam textus ipse Graecus. M ten ec Laods hias: Gr illam, qua ex Laodicia scripta est. Vide Salmer. tom. 13. disput. 3. &Baron. to m. I. anno Christi 6 o.
Saluto vos ego Tertius,qm sirio epifulam. Vnde magni fuit amoris indicium, quod ait ad Gala. 6. num. I I. Videte, qualibus litteris sicri i vobis mea manu. Ne ergo adulterinae Epistolae obtruderentur ab impostoribus quod insinuat a. Thessal. 2. num. 2. Neque ter epistolam, tanquam per nos missariuiteris aliena manu exaratis,ipse Apostolus de more suscribebat: perinde, ac si sigillum imprimeret, quod adulterari nullo modo posset. χ.Thessal. 3.
num. IT. Salutatio mea manu Pauli quod.
signum in omni Epistola.Ita scribo. Gratia Domini no Di δεμ Chri B cum omnibuε.
404쪽
tici quidam,qui Christi dignitatem deprimebant ; Angelosque
Christo ipsi praeferentes, eisdem mediatoribus apud Deum nobis opus .esse temerc iactabant : δc praeterea abrogatas iam Iudaicas ceremonias rursus obtrudebant:de quo legendus Baronius tona. I .anno Christi 6o.Horum errores refellit Apostolus in hac epistola, & plena manu Christi redemptionem extollit: illi nostram salutem acceptam refert : illum non modδ caelestium spirituum caput, sed conditorem etiam, ac Dominum essedetnon mat. Vsque eo nimirum haecepistola argumento conuenit cum epistola ad Colossenses , ut codem tempore scripta, eodem impetu spiritus suis,ac per cumdem tabellarium delata, plerisque videatur. Et quamuis in hoc fallantur, certe pleraque mysteria totidem enuntiata verbis, vel paululum immutatis, in utraque reperiuntur: ut altera alterius quasi commentarius saepe sit. Proinde, quae in illa sunt fusius,& uberius explicata, hic, aut praetermittemus omnino,aut
leuiter,iti strictim delibabimus: ut inenodandis propriis, iisque grauissimis huius epistolς difficultatibus,tota nostra exerceatur, & desudet industria.
NUMERUS I. Paulus postolus Iesu Christiper
Phesus clarissima urbs, mino- Εtis Asiae Metropolis, superbissimo Dianae templo DO-
405쪽
bilis suit .Quod totis ducentis viginti
annis extructu inter septem orbis miracula numeratum,centum, ac viginti
septem columnis suffultum erat, quarum singulae de singulis Regibus conditoribus gloriabatur. Auctor est Plinius lib. 3 6. c. I .Sed inde longe excellentius nobilitata Ephesus est,quod in ea urbe beatissima Virgo Maria cum Ioanne Euangelista,sedem,ac domicilium collocauit: ut testantur Patres OEcumenici Cocliij Ephesini in Epistola ad Clerum Constantinop. c. 27. Tom. I. Conciliorum pag. O 2 S. De eadem urbe haec Philostratus lib 8. de Vita Apollonij,c. s. fAbundat bonarum artium studiis; Philolophis,oratoribusque redundat: ut vere dici possit, eam ciuitatem non equitum robore, sed clarorum.hominum millibus , c. eteras superare, in eaque plurimum vigere sapientiam. J Magicae item artes in ea studiosissime colebantur. Ibi praecipue Apollonius suas praestigias venditabat: ibi tam scien--tiam profitebatur: tantoque in pretio habitus est, ut & pro Deo cultus, dc publica statua donatus si, ut Auctor est idem Philostratus lib. . 's Propterea Apostolus in hanc superstitionis arcem toto pectore inuasit: huc omnes neruos intendit, ut idololatria arce de trivia verba sunt Hieronymi in Praefationein facile minoru urbium templa caperentur.Nec destitit triennio integro, Act.2o. n. 3 i. ab hac ins delitatis arce noctu, diuque oppugnanda. Habuit quidem ibi aduersarios mulis
feros , & languinarios, ut humanam exuisse naturam , induisse ferinam viderentur. Sicque explico locum illum I.Cor. I S. num. 2.-bcitiaι pugnam Ephesi. Neque enim usqua Apostoluscii feris depugnauit in theatro , quidquid lib. 1. Historiae comminiscatur
Nicephorus, homo ingenio facili ad
incertas vulgi opiniones aucupandas, obtaudendasque pro veris: sed feroces, dc truculentos aciuersarios Paulus bestias nominauit;vt locutus est Martyr Ignatius scribens ad Romanos: A Syria Romam usque terra, marique cum
bestiis depugno: noctu, diuque alligatus decem Leopardis, hoc est, militibus , qui me custodiunt.J imo & ipse Apostolus ita loquitur a. Timoth. 4. n. l7. Liberatria sium de ore Leonis. idest, Neronis. Sed ingens sane fuit Ephesi, huius Apostolicae operae , ac laboris pretium. Argumento esse potest,quod
refert Luc. Actuum I9 num. I9. multorum nummorum libros, videlicet
Magi carum superstitionum, ab Ephesiis tui se publice combustos. Cum ergo Paulus scribat ad Ephe- .sos,viros nimirum doctos,& saecularium litterarii scientiis excultos, non est mirandum,quod prodit hic Hieronymus, Apostoluin hac potissimum epistola , obscuros sensus , dc ignota saeculis sacramenta cogessisse. J Idemque Sanctus Doctor media Focat hanc
Epistolam. No quod primas sequens
extremis maior sit, sed quomodo cor, animalis in medio est: vi ex hoc intelligatis,quatis dissicultatibus, ct quam profundis qti stionibus inuoluta sit.J Caetera,quae spectant ad hunc versum, dc sequentem,& perspicua sunt,& explicui ad Colostenses I. num. I. Sc 2. ubi sunt eadem Apostoli verba.
Benedicti Dem,o Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione s iri
tuali in caele Zibus in Christo. Enedicere Deli hominibus, sest eos locupletare.G sine s. o. num. 27. Experimento didici, qu a benedixerit mihι Dem propter te.
406쪽
Cap. 39.n a. I. Benedixisque Dominiudomui εχ γptir propter Ioseph. Et hinc
benedictio in sacro sermone idem cst, ac rerum omnium Expctendarum aD fluentia: Genet. 27. num. 39.& cap 49. num. 2s. Psal. 3 6. n. 26. Sumitur etiam pro liberali dono,ac munere. Gen. i: num .i l . Susicipe benedictionem,quam at- tuti tibi: Sc 2. Reg 2 .num. 27.
6 Homines autem aliis benedicere, Maioribus praesertim , cst fausta, ac felicia illis precari. Sic introductus Iacob ad Pharaonem dicitur benedi-xille Regi, Genes. 7. num. 7. hoc est, bene illi precatum' sui Ile. Interdum otiam benedicere, idem est, ac gratias agere, eximiis laudibus, & faustis acclamationibus prosequi. Iudicum s.
num. 24. Benedιcta inter mulieres, S c. I. Paralipom. 29. num. 2 o. 9 benedixit omnis Ecclesia Domino Deo. Recte enim obseruat Maldonatus Matth. Ι Α.Ia. I9. cap. 26. num. 26. eulogin,idest, benedicere , apud Euangelistas saepe idem esse, atque euchari tin, idest , gratias
Iam ergo perspicua est Apostoli
sententia. Exordium ducit a gratiarum actione, pro singularibus beneficiis , quibus Deus fideles curia ulauit. Impertiuit eos largissima benedictione,non illa quidem carnali,quam fere solam Iudaicus populus, & agnosce bat,& optabat; sed spirituali: non inpinguedine terrae,sed in donis,chari Dmatisque caelestibus : quae summatim hic perstringunt O Ecumenius , &Theopbilactus. Eleganter vero dixit omni factus enim es immortalis, nulla peccati labe pollutus, filius, & frater Dei, cohaeres Christi: primitiae tuae adorantur a Cherubim.J An non immortales Deo pro tam immortalibus promeritis agendae gratiae λ an non tam beneficum numen eximiis laudibus , & faustis acclamationibus prosequendum2 Sed in Ch=His, ait, nos fuisse om- νni benedictione cumulatos . Christus
enim est causa meritoria totius nostrae Iustificationis: vi decernit Tridentinum sel I. 6. c. 7. Hic est unigena dilectissimus,in quo sibi Pater bene complacuit. Matth. s. num. l7. hoc est , ut exponit Toletus Lucae 3. notationes i. sic erga eum affectus est, ut omnes nos in eo sibi gratificare decreuerit. Extat de hoc perillustre vaticinium sGencs. 22. num. i6. per memetipsum ruram, dicit Dominus. Expendit Apostolus ad Hebr.6.num. i 7 Dcum iureiurando fidem suam nobis obstrinxisse, quo ostenderet pollicitationis haeredibus immobilitatem confiiij sui ; ct fortissimum spei solatium eisdem compararet : & quidem recordatus misericordiae suae, cumulate praestitit iusiurandum, quod iurauit ad Abraham patrenuaostrum. Luc. I. num .73. Sed quid tandem illud erat , quod interposita grauissima iuramenti auctoritate promisit 3 numero i8. st benedicentur in semine tuo omnes Gentes terrae..Haec verba nonnulli plus nimio Hebraizantes , in eum sensum detorquent. Erit semen tuum benedictio. idest, quicumque alteri bene precabitur, nullam illi maiorem faelicitatem , &benedictionem vel conceptis votis exoptabit, quam tuam : prosperet te Deus, inquient, scut Abrahae semen fortunauit. Sic Genes. I 2. numer. 2. Erissiιe benedictiti. Hebraice,benedictio. cap. 28 .num . . det tibi Deus benedictiones Abrahae: & ita loquitur Scriptura,
Genes. 48. numer. 1 O. In te benedicetur.
Israel, atque dicetur: faciat tibi Deus, sicut obraim. Sed habemus firmiorem Apostolio I o cum,Propheticumque sermonem ,hoc vaticinium de Christo , spiritu alique eius benedictione interpretantem. Ad Galat. 3. numer. I 6. Abraha dicta sunt promissiones, ct semini elim. Non dicit
407쪽
ct sieminibvi,quasi in multis: sed quasti in
uno : ct semini tua , qui est Christis. In Christo enim,ex Abrahami stirpe nascituro , spiritualis benedictio , hoc est , vera animorum salus Gentibus erat impertienda : dc quan uis semen in singulari passim ponatur pro multis ; tamen Paulus diuinitus edoctus, perspectis omnibus promissionis hu-
Ius circunstati is,pro uno,coque Christo positum esse vidit. Psalm.7 l. n. IT. ubi ad litteram de Christo sermo est: cr benedicentur in ipso omnes Tribus terrae. Isaiae 6 s .num. I s .erstruos suos vocabit nomine auo Christianos scilicet, a Christi nomine in quo, ut benedidius est
seuper terram,benedicetur in Deo. Amen.
Qubd autem futura eii et haec benedictio non in affluentia terrenarum opum, sed in copia donorum caelestium,quibus Sc iustificatio animae,& aeternae vitae pignus continetur, disertu exposuit Apostolus Petrus Actuum 3. num. 26. Vbi cum locum istum ex Genesi citauisset,benedictionem sic explicuit. In conuertat si uni
quisque a nequitia μa. Magna benedictio eis sati Chrysostomus homi l. s. in Acha,) conuerti ab iniquitatibus:&in beneficiis diuinis, hoc merito summum censeri debet. J Quod legimus
Isaiae et . num. 9. I te omnis studius , vs auferatur peccatum , ita expresierunt LXX. Et hoc erit bened stio eiud, cum abs fialero peccatum eiu .
Hanc autem benedictionem promeruit nobis Christus benedictus ,.scius pro nobis male dictis m,ad G alat. 3.num. I 3. siue ut Graece habetur, execratιo. Tantum abest,ut in eo benedicerent,qui aliis bene precabantur: erat
quippe probrosissimum supplicis ge
nus, in Crucem tolli: illudque merito homines execrabantur. Christus igitur suffixus Cruci, execrationes cassubiens, & nostras culpas deleuit, dc ea nos maledictione liberauit, quae in nos redundabat ex culpa: ad Galat. 3. n. l . Vt in Gentibus benedietio Abrahae
AEc est antiquissima, & liber, I xlissima Dei benedictio , sens,& origo caeterisu: quos enim
elegit Deus, ac praedestinauit in Christo, idest per Christi merita/os ct -- cauit, ct tu fiscauit: hos demum glori
cauit, ad Roman. 8. num. 3 o. Quid proprie sit eligere , seu praedestinare, Δ vulgo iam notum est, M accurata disputatione tractat Salmeron tomo I .pag.96.Fuiste vero Christum causam meritoriam nostrae praedestinationis, quia magis spectat ad scholas Theologicas , quam ad breuem Scripturae commentarium , videantur e nostris Valentia tomo A. disp. I. q. I9. punct.4.SuareZ tom. I .in tertiam partem , disputa tio. i. sect. q. VaZquedio m. I. in primam partem disput. sq.
rate mundi constitutionem. Dest, iam inde as aeternitate. Sic Isetiam loquitur Christus de sua humanitate electa ab aeterno,ut uniretur Verbo, Ioan. I7m.14. Vt videant clariatatem meam,quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante con fit utionem mundi. I. Petr. I. num. 2 o. Praecogniti quidem ante mundi eon fitutionem. In eamdem
sententiam ait Apostolus ad Titum . num. 2. Ante tempora sicularia. Vbi Chrysost. hom. i. fostenditur,inquit, ex his nobilitas nostra: quod non nu-
ler, sed olim, atque ab ipsis initiis di
ecti sumus.JEt homil. 3 . in Genesin. V ide bonitatis Dei excellentia: quanta erga nostrum genus miscricordia usus
408쪽
usus est: vi & ante iacta fundamenta mundi, nobis regni caelorum fruitionem praeparare dignatus sit. J1 Quod vero dicitur Matth. 2S .n. 3 4. caeleste regnum paratum esse iustis a
constitutione mundi, in idem recidit: quia enim homines non facile mente concipimus aeternitatem antegressam molitionem mundi , attemperat se
Christus ad nostrum captum ; Sc initium temporist, siue mundi, pro ipsa
aeternitate ponit. Vt Muth. I 3. n. Apocal. I 3. num. 8. 3c cap. IT. num. 8.. Subest ubique vox lataboli , a verbo
catabalu: quod proprie est,in inferiorem partem iacto , ut fieri solet, cum primus lapis aedifici j ponitur. Vnde
plerique Latine reddiderunt': ante quam iacerentur mundi fundamenta.V i-
de Hieronymum hic , dc Toletum
Vt essem9s sancti, se imminculari
in collectu eius.11 Rripit hinc telum validissimum
A. Augustinus,&amento acerrimi sui ingenii sortiter intorquet in Pel gianos, lib. i . de Praedestinatione Sanctorum, c. I 8. Non quia futuros nQs esse tales praesciuit, sed ut essemus tales per ipsam electionem gratiae suae.JIterum , ac saepius vibrat idem telum August lib. s. contra Iulianum,cap. . Nullam elegit dignum. sed eligendo sitit dinum. Sed de toto hoc argumento,& quomodo,quamuis electio ad gratiam non sit ex praeui sis liberi arbitrii meritis : alioqui gratia iam non esset gratia: electio tamen esticax ad gloriam facta sit ex meritis ipsus gratiae praeui sis ; lege perdoctam disputationem Gabrielis VaetqueZ, quae est 89. t . I. in I. p. Quatenus autem Iusti in hac vita dici, dc esse possint coram Deo Ilumaculati,Graece,irreprehensibisses, siue inculpati, traliaui in illa verba ad Colossenses I. num. 22. Exhibere vos sanctos, ct immaculatos Ict irreprehensibiles coram ipse. Videantur Ribera
in Genesim tib s. num. 23. In charitate. ΡLexique intellisunt de dono chaoritatis infuso , quod est vinculum perfectionis, ad Colossenses 3 .n. I . alij
connectunt cum verbo elegit: dc tunc sumenda est vox pro dilectione increata: aqua videlicet fluxit Sanctorum electio. Deuter. 7. num. ς. . dc 8.
Lechio de habitum dele- ischum indicat, Zc secretionem ab iis, qui reprobantur. Praedestinatio vero est efficax per aptissima mcdia destinatio, ad finem praestitutum assequendum. '
In adoptionem filiorum per Vesium
christam. V Idete, qualem charitatem dedit no
adoptio longe disteri ab humana.Neque solum attribuit ius ad paternam hareditatem adeundam, sed vere efficit, ut simus fili j Dei, hoc est , habeamus consortium, δc participationcm quamdam Diuinae naturae. 2. Petr. .n A. Leo serm. 6. de Natiuitate. fomnia dona execdit hoc donum, ut Deus homine vocet filium,& homo Deum nominet Patrem. J Gregorius hom. 6.
in Ezechielem. Quid hac potestate altius 3 Quid hac altitudine sublimius dici pote itὶ J Vsque eo videlicet hominem extollit gratia , ut si suprema
409쪽
illa beatissimae Virginis Mariae dignitas , id est , Dei maternitas, cum hac filiatione adoptiua comparetur , dc inter se praecise conferantur, ita ut una ab alia omnino separetur , haec
dignitas fili j adoptiui praeferenda, praeeligenda sit ; vereque dixerit Augustinus lib. de Sancta virginitate,
cap. 3. Reivior fuit Maria concipiendo mente, quam ventre. Atque hic est sensus illorum verborum Christi, Lucae I I. num. 28. Uuimmo beati,quι auiuunt verbum Dei, ct custodiunt illud , Lege ibi Maldonatum, & SuareZ tom. 2. in 3 p. d. v. sect. 2.1 Sublimem hanc filiorum Dei diagnitatem promeruit nobis suo sanguine Filius naturalis. Ad Galat. . num. s.Misit Deus Filium siuum factum ex mubere , vi adoptionem filiorum rem peremus. Quasi dicat: ipse, cum e lictFilius Dei,dignatus est heri filius hominis , ut qui fili j hominum cramus, per adoptionem emeeremur fili j Dei
perunt erim , deiut eu potessatem filios Dei feri. Perpendit ibi Arigustinus tractat 1. Non timuit ille habere cohaeredes , quia haereditas eius non fit angusta, si multi eam pollederim.J18 Perficitur adoptio haec in lauacro regenerationis, quo abluti si ij adoptiui, vira , & moribus cxprimunt filium naturalem, Ad Galat. 3. num. 26.
Omnes enim silis Dei estis. Causam subdit num. 27. Quicumque enim in Christo baptiet illesia, Chri Eum indui sis. Vnde non immerito Leo magnus scr. 6. de Natiuitate , baptismatis aquam comparat utero sacratissimae. Virginas. Originem,quam simpsit ex Virgine,potuit in fonte baptismatis: dedit aquae, quod dedit Matri: virtus enim Altissimi, & obumbratio Spiritus Sancti, quae fecit, ut Maria pareret Saluatorem , eadem sectet, Vt regeneret unda credentem.J i
Agninus, Erasmus , Caietanus, is Gagneius, Valabius, Arias Montanus, Salnacron,Catharinus,& Adamus , vocem Graecam is auton, cxistimant verti potuisse , in sese e & ad
Deum Patrem referunt: ut sit sensus. Praedestinauit nos ξω Iesum Christam,
vi suos adoptaret sibi. Ego , et si video,
etiam plerosque Veteres in hanci telligentiam conuenire, magis tam Cnpropendeo in aliorum explicationem
qui pronomen ipsium referut ad Christum: nam quidquid gratiae, & gloriar hominibus collatum cst,id totum in Christi gloriam refertur, tanquam
in caulam , non modo mcritoriam, sed etiam finalem nostrae praedestinationis. Probat hoc SuareZ tom. I. m - p d. S. seel. 2.
Secundum propositum voluntatis
Non subest hic Graece vox illa 2 o
prothesis, quam Rertere solet Interpres stropositum, id est, ratum, & fixum Dei decretum r ad Roman. 8.num. 28. & cap.9. num. I I. & 2. Timoth. I. num s. aut 8raefinitionem , ad Ephes. 3. num. II. sea grandior quaedam, ac significantior vox, nempe emdohia: quam vocem finxerunt L X X. ut Auctor est hic Hieronymus) ut
rem nouam nouo exprimerent voca
bulo, Si significantiam Hebraicae vocis Rason Graece enuntiarent. De hac voce sic Erasmus in epistolam ad Roman. c. I o. f Graecae voci ad Hebraeam 'effictae nihil habet serino Romanus, quod proprie respondeat: sonat autem propensam beneuolentiam , ac- . fauorena gratuitum.J Variὸ illustratur a Vulgato : ut vel 2 Ipluribus Latinis vocibus vis Graecae, atque Hebraicae penitus exhauriatur. Ccc Ecclesiast.
410쪽
Ecclesiast. 39. num. 2 3. placer, cap. 3 s. num. 2 o. oblectatιo. Psaliri. ε . nil. l6. benedictio. Frequentius vertit placitum. Matth. II. num 26. ita Pater, quoniam sic placitum fuit ante te . aut beneplacitum. Psalm.68. num. I . Tempara beneplaciti Delia r in multitudine misericordie tuae: δί Psalm. t s. num. q. -- mento nostri Domine in beneplacito populi tui.
Explicat etiam Vulgatus duabus illis vocibus bona voluntas : ad Philip pen. I. uum. 3, Deus est enim, qui Ueratur in vobis ct Mile , ct perficere prabona voluntate. Id est , pro suo bene- a1 placito. Lucae 2. num. I 4. Et in terra pax hominibus bona voluntatis. Id est, pax ex gratuita, & spontanea Dei l1beralitate profecta ; vel hominibus beneplaciti,id est,in quibus sibi Deus
bene complacuit, liberaliter oblata. Admitto etiam alium horum verborum sensum,quem plerosque Latinos Patres secutos esse video : ut haec pax non promiscue omnibus hominibus, sed sinceris tantum , & iis , qui bonae sunt voluntatis, annuntietur. In quo distentio a Maldonato ε, qui hanc explicationem reiicit , falsa opinione nixus t existimat ille scilicet, secutus Erasmum in cumdem locina, vocem eudothan in Scriptura fere de solo Deo dici solere: quod aperte constat esse falsum, Psatria. t o. num. o. Ecclesiast.
s. num. IT. cap. I 8. num. I. cap. 29.
num. O. ad Roman. io. n. l. ad Philippen I. num. 13.
Iau ergo constat mens Apostoli. Prades inauit nos Deus in adoptionem filiorum, non ex nostris meritis praeui sis, sed ex altissimo Diuinae prouidentiae beneplacito , ex ingenua, dc gratuita Dei voluntate, nullis nostris operibus lacessit A. Lucae I 2. num. 32. Complacuιt Patra vestro dare vobis
Vocant autem significantillime
Vulgatus hoc beneplacitum propositum. Id est, ratam, ac firmam Dei vo
nos vocatione sua sancta , non secundum vera no ira , sed secundum propositum sevum, 2 gratiam. Ad Roman. 8. I . 28.6s, qui secundum propositum vocati siunt sancti. Vide Gabrielem VaZqueZ to. . in 3 p.d. 23. num. 8s.& Maldonatum
In laudem gloriae gratiae setae. FNN Vo sic adoptati, gloriosam 26
eius , & illustrem in nos gratiam debitis laudibus celebremus , & grata memoria prosequamur. Graece iubest rixa,quam vocem Interpres vertere iolet maiestatem, erelaritatemia est, splendorem. Vt constat Matth. 9. num. 28. cap. 26. n. O cap. 2 s. num. 3O. Lucae 9. num. 3 I. &I. Corinth. 4s. num. i. Et quamuis Dei gloria operibus lapientiae, atque potentiae maxime elucescat; & maiestas, & claritas aptius omni potin iaci quam gratiae quadrare videantur: tamen rem ipsam intimius perpcndenti, longe mirabilior est Deus in rcparando, de glorificando homine,quam in hac rerum uniuersitate creanda. De quo fusior nobis erit scrmo infra, num. I9. Apostolus certe ad Roman. 9. num. 23. non sympliciter dixit manifestari in electis Dei gloriam , sed
Charithoen potuisset vertere Vul- 2 sgatus ,17 a nos impleuit: est enim idem verbum, quod Lucae I .num. 18. grana plena. Atque id valde commendat inaestimabiles Euius estus is maegratiae diuitias: neque alienum cst ab Scripturae