Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

num. s. Quantum ergo superat mil- Propter nimiam charitatem fiam

lenarius numerus quaternarium, x qua dilexit nos. ro interuallo , quod ad effectus qui- - γdem attinet, superat iustitiam mile- NUMERUS V.

xicordia. Phalna. 3 s. num .6. Da nive in caelo miseerisordia tua: dc num. 7. iusti- Et cum essemus mortui peccatis,

tia tua sicut montes Dei. V ide, quanxo conuiui cauit nos in Chri .

altius sit caelum vel editillimis montibus : sic attollitur misericordia pra: Mina circa nos sexclamat Ec- l7 iustitia. ' clesia ) tria pietatis dignatio: si s Accedit,qubd etiam tunc, cum di- in Jtimabitu dilectio charitatis stringitur militia,temperans ibi rigo- ut seruum redimeres, Filium tradidi,ti. rem relucet misericordia. Psalm. 76. Hic fons, haec origo fuit tam immenianum. io. Aut continebit in irasiua misee- s beneficii , Diuinaes amor. Multa ricordias siuas ξ Habacuc 3.iarum. 2.Cum quidem dona Deus in genus huma- iratus fueris , misericordia recordaberas. num plena manu contulerat: sed latit Eleganter Ambrosius in oratione de lum eorum charitatem illam nimiam obitu Theodo iij, cum attulisset illa exaequabat : est enim infinitus Dei verba PsalmDi I . num. s. Misericors amor; at dona, quae ex ipso fluebant, Dominus 2 iugitas. ct Deus noster mise- sune finita. lam vero elargitus estretur. Bis inquit) sericordiam posuit, tale donum, quod Diuinum amorem . semel iustitiam: in medio iustitia est, ge- adaequet , quod nimiam charitatem mino septo inclusa misericordia. exhauriat : nam si infinitus est Dei 16 Est insignis locus ad hoc confir- amor , infinitus etiam est Dei Filius

mandum Sapiant. I a. num. I 8. Tu au- UnigenituS. Ioannis 3. num. I 6. Sic tem dominator virtutis. Graece despoTou Dem dilexit mundum, vi Fibum suum

schios, idest, dominans fortitudini: qui umgenitum d.tret. Ipse nos praeuenit infinitam tuam potestatem, ad vici- inligendo I. Ioannis 4. num. i o. ipsescenda scelera erumpentem, cocrces, Deus immortalis , & aeternus, homi- ac moderaris) cum tranquillitate iudicas nes ex luto fi chos, de quod est longe Graece en epi sita. Iansenius, cum man- deterius in flagitiis inquinatos, perpe- suetudine. Complutentis, in aequitate, tuisque inferorum fornacibus addi idest, non summo iure, ex aequo, bo- ctos,usque eo dilexit, ut unigenam denoque: est enim epicheia. pia, dc beni- derit Filium, qui mortuos delictis vi-gna iuris interpretatio) ct cum magna uificaret suo sanguine. Ad Roman. s. reuerentia di ponis nos. Graece phidus. num. 8. Commendat s Graece , 5 Hstes, i STigurina, cum moderatione. lan senius, idest,nobilem. & illustrum facit) e--

cum multa misericordia, vel indulgentia. ritatem suam Deus in nobis quoniam cum Complutentis , cnm multa parcitate. adhuc Peccatores essemus, Chrissus pro no-Lorinus , parsimonia. Atque ita expli- bis mortum est. An non tam incensa ineanda est vox illa, qua usus est Intcr- immerentes Dei charitas nimia meri- .pres, reuerentia, ut iit, quasi paternalis to appelletur ξ Nimium visum est Se- quidarriatimor, temperans, ac modo- necae, si ita de sic homo magnisce sen-rans supplicium , reuerensque, ne ad tiret, ut sua ipsius causa mundus esset iracundiam prouocet filios, ad Ephes. coditus, cursumque teneret suu , lib. 2.

6. num . . si ab illis commeritae poenae de Ira cap. 27. Nimis nos suspicimus, repetantur. si digni nobis videmur, propter quos

432쪽

tanta moueantur: non nos causa mun

do sumus hyemem, aestatemque referendi.J Quo stupore defixus haereret hic Philosophus, si certo sciret,Vnigenitum Dei Filium mortem pro nobis probrosissimam subiisseὶ Non nimis' nos suspicimus,o Sencta:suspexit nos nimis Deus,cum adeo nimis homines dilexit, ut non illis dumtaxat mundum , sed Filium suunu unigenitum

donauerit.

19 Ipsuin etiam Filium haec eadem nimia charitas impulit, ut summos nostra causa cruciatus perferret. Alle hoc imbiberat Apostolus, qui in hac Epistola non semel dixisse contentus,ite

rum, atque iterum repetit: cap. J.n. 2.

Chri ius dilexit nos, is tradidit semetipsum pro nobis : & nutra. 2s. Chrissus dilexit Ecclesiam .cr si ipsium tradidit pro ea. Vere omnino Laurentius lusi in ianus in lib. de Ligno vitae c. 6. ait Nullum vinculum Filium Dei ad columnam tenere potuitset, si charitatis vinculum defuisset: nullum ferrum cum in Cruce tenuisset, iri si charitas affuisset. O charitas, quam magnum est vinculum tuum , quo Deus ligari potuitlJ Hic est dulcis ille Tyrannus suteum vocat Nagianaen. orat. Σ3 Qui de Christo superato triumphum egit. JBernardus ser. 6 in Cantica. Triumphat de Deo amor. O triumphum admirabile mi Quis triumphantis currus est 3 sanξ Crux: in illa enim de Deo charitas triumphauit.J Apocalypsis i.

ris nostru in sanguine sito. Non lauisset, inquit ibi Ricardusin nisi dilexisse . Adao Titum 3. num . . Benignitas, Gr humanitas apparuit Saluatoris nostri. Graece,

philantropia, idest, amor hominum: qui 'in Christi passione supra modum enituit. Ad Galat. a. num. 1 o. Qui dilexit me, ct tradidit semeti'sum pro me. Vbi Chrysostomus: f Neque recusaturus erat Christus,vel ob unum tantam exhibere dispensationem: adeo singulum quemque hominem pari charita tis modo diligit, quo diligit orbem uniuersum.J Nonne haec nimia charitas, sic manipotentem Deum pro uno misero homulo sanguinem,uitamque profundercὶTheophilactus,& OEcumenius cisdem prope verbis ostendunt, ad Galat. 2. quam gratis animis prosequi debeamus hanc nimiam Christi charitatem. Quod erat commune, proprium efficit: declarans , quod tan

tam Forteat unumquemquegratiam red

tum esset.

Cuius gratia eris saluati.

NUMERUS VI.

Et conresuscitauit,se considere fecit

in caelectibus in Chrim Iesu. issicilem quaestionem habet, a. I quo sensu dicat Apostolus,

nos una cum Christo fuisse a mortuis excitatos, smulque cum illo conscendisse caelos , & in beatis illis thronis consedi fle. Bifariam responderi pote lL Primo simplicissime , ut

hic respondet Hieronymus ex infallibili Dei praescientia, ea, quae certo futura sunt, in Scriptura pro praeteritis enuntiaii: ne videlicet fides vacillet, aut fluctuet spes: quia enim praeterita, infecta fieri non pollunt sutura, quasi iam facta memoratur. Innumera suppetunt Prophetarum exempla: atque, ut omittam illa, in quibus Interpres Hebraicum praeteritum expressi futuro Latino: Psalm. I 8.num . . In omnem terram exivit sonus eorum. Quod ad Romanos Io. num. I S. Pauluo interpretatur de Apostolis: & quidem insensu litterati, ut probat ibi Toletus

433쪽

Ad Ephes

Disserunt sibi vemmenta mea. Psalm.

68. num. 22. Dederunt in escam meam

fit, or in siti mea potauerunt me aceto. Quae verba multis phst seculis, quam scripta sunt,in Christo fuisse impleta, indubitatum omnibus est. Secunda explicatio est, Deum resuscitati e nos, & consedere feciste in caelestibus , non in propriis personis s ed in Christo, ut ipse Apostolus ait: quia ille, caput nostrum ; nos, illius membra sumus: possessionem videlicet cepit Christus nostro omnium nomine. Vcre enim ait magnus Leo sermone l. de Ascensione. Chria, assensio, noura prouectio est: ct quo ρυ- cessit gloria capitis , eo lyra vocatur 2 corporis. Quod eleganter prosequitur Anselmus in Commentario huius loci. Spe cum Chrisso iam nos resi citauit Deus: ut quemadmodum Chrium est resuscitatus , sic nos lyra certitudine expectemin res citandos: ct cum eo sedere nos scit in calestibita : quia qitamuis corin pus nostrum nondum ibi sit, tamen spes noura iam ibi est. Ad Rom. 8. numer. ii. uisi citauit Iesum Chrissum a momtuc , vivificabit er mortalia corpora vestra. Stat item fixa , & rata eiusdem Christi promissio Apocalypsis 3. n. M.

in vicerit,dabo ei sedere mecum in thro

no meo.

Praedixit hoc ipsum Isaias, cap. 26. num. I9. Vivent mortui tui , intersecti mei resurgent. Blanda quaedam, ac benigna consolatio est. Illi, quos nunc Tyranni suppliciis excarni atos necant , resurgent aliquando ad veram,& immortalem vitam: vivent momui tui. Quid dico tuos λ Mei, mei sunt: meorum ego ratione habebo: meum ipse corpus mysticum suscitabo r imi resecti mei resurgent. Hebraice bla, quae vox, vs obseruat Forerius , corpus exsangue & anima vacuum significat: sed nomini singulari, ad il-Iustriorem expressionem mysterib

plurale verbum adiungitur. Itaque non male vertit Tigurina: ct quemadmodum corpuου meum resurgent; si adverbium illud, quod addidit de suo.

ita accipiatur. Quemadmodum , aAt perinde, ac decet corpus meum.

Sed est praeter caetera insigne Oseae vaticinium cap.6. num . . Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabiι nos. Hunc locum ad litteram intelligendum esse de Christi resurrectione, concors est Hebraeorum, Graecorum, Latinorumque sententia,ut probat erudite Ribera. Imo Dorotheus in synops assirmat, cum Paulus ait I. Corinth. I s.nu. . Resurrexit tertia die secundum Scripturas, ad praesens Osea vaticinium Apostolum respexissemus- quam enim alibi in toto vetere Testamento expresse contineri, futuram Christi resurrectionem tertia die ab eius morte. Vbi illud aduerte , disertis verbis Prophetam polliceri,nos in die tertia una cum Christo conreis suscitandos: tam certa enim,ac firma est spes nostrae resurrectionis , resurgente nostro capite, ut potuerit Propheta asseuerare, nos fuisse cum illo simul suscitatos: quod etiam asseuerauit Paulus ad Colossenses 2. nu. I 2. In quo ct reμrrexinis. Vnde illa eiusdem Pauli verba cap. 3. num. I. Igitur

se consurrexistis eum Christo, qua Fursum

sum, quaerite, ita accipienda sunt, ut particula illa; non dubitantis sit, sed asseuerantis, dc inferentis ; ac si dice-ceret:quandoquidem cum vestro ca- site Christo simul excitati estis, ri ite iam terrena, & caduca consectari : ad caelestia, & immortalia potius. aspirate. obseruat V legas in caput quartum 1 sApocalypsis,Commentario I. secti ne 6. num. F. nusquam in Sacris literis Angelos sedentes in caelo appam ruisse, sed tantum Deum, & homines : ut ex eo exploratum sit, quanto

434쪽

honore, post Verbi Incarnationem, homines Angelis antecellant: siquidem homines in thronis considentes, Angeli vero perpetuo, vel stantes, vel ministrantes apparent. Confirmat ex isto loco, ct consedere fecit in caelestibus:& Matthar. I9. num. 28. Sedebitis 2 vos seuper sieris duodecim. Atque hinc etiam colligit cum Diuo Bernardo, intolerandam fuisse Luciferi superbiam, qui uniuersis Angelis astanti. tibus, aut ministrantibus, solus thronum , ac sedem appetierit. Isaiae I . n. I 3. Sedebo in monte testamenti. 16 Plausibilis sane obseruatio : quae Vereor, ne plus habeat subtilitatis, quam solidae, ac firmae probabilitatis. Nam in primis, etiam cum de Christo sermo est, qui toties in Scriptura praedicatur ad dexteram Dei sedens, fidenter pronuntiat SuareZ IOm. 2.disput. s r. sect. 3. nullum Patrem, aut Doctorem Catholicum de corporali sessione interpretari. Imo longe esse probabilius, stare Christum in caelo,quam sederer stantis enim habitus dignior, celsior , depromptior est, & ad functiones naturales obeundas accommodatior:& status ille gloriosus omnem defatigationem , aut quiescenti necessitatem, quam sessio ipsa praeseseri, prorsus excludit. 1 Deinde locus ille Matth . I9. num. 28. non est ad rem: neque enim ibi de ciuestibus Beatorum thronis, sed de soliis Apostolorum iudicantium una cum Christo, sermo est. Denique quod additur de peccato Luciferi, extenuare illius , mihi potius videtur, quam exaggerare superbiam : si enim naturae praestantia , & supernaturalium donorum copia uniuersis Angelis praecellebat, ut receptum' est in Theologia .non adeo intoleranda superbia fuisset, iis , quibus natura , &gratia Praeibat, vclle etiam sessione

Cap. II.

praestare : sed aliud longe diuersum

fuit Luciferi peccatum.

NUMERUS VII.

Vt octenderet in seculis superue-

mentibus abundantes diuitias

gratiae sua in bonitate super nos in Chricto Iesu.

T uniuersae posteritati om- agnium saeculorum notas faceret abundantes s Graece, μ- pereminentes diuitias gratiae suae,quas

pro sua benignitate, ac per Christi

meritum, in nos immerentes copiosissime effudit. Itaque liberalem istam caelestium donorum effusioncm, ex mera Dei benignitate profectam non solum ait, esse gratiam , nullis no stris operibus euocatam , sed diuitias ; quidem excellentes , ac supereminentes gratiae diuitias, Christo mediatori acceptas reserendas, non Angelis,ut haeretici temere effutiebant, Illud hic duntaxat occurrit adno- 29tandum: pro bonitate, Graece subest, Chresisteti: proprie vertas , benignitate, comitate, dulcedine, suauitate: nomen enim Chrestos, unde hoc substantivum derivatur, idem est, ac benignum, facile, suave, ac dulce. Mart. II. num. o. iugum meum siuaue est. Psalm. 3 3. num. 9. Quoniam suauis est Dominus & I. petri a .n. 3. niam dulcis est Dominus. Lucae 6. num. 3 s. cuia ipse benignus est. I. Machab. 6.

num. II. iucundus eram.

Sic etiam illustrat Vulgatus variis 3 ovocibus Latinis nomen Chresistes. Psalm. 2 o. num. . In benedictionibus dulcedinis et & Psalm. 3o. nu. 2 o. suam maena multitudo dulcedinis tua. Psalm.

64. num. I a. benignitatis tua. Psalm. 8 . num. I 3. Dominus dabit benignitatem. Psalm. IA . num.7. Memoria

abundan

435쪽

Ad Ephes

abundantia siuauitatis tua. 2.Corinth.6. num. 6. In longanimitate, insuauitate. Ad Titum 3. num . . benignitas, ct humanitas reparuit. Vide,quam propensam Dei ad benemerendum de hominibus voluntatem vox originalis ostendat.

NUMERUS VIII.&IX. Gratia enim estas saluati per f

rim , se hoc non ex vobis: Dei enim donum est, non ex operimbus, ut ne quis glorietur.

Nicriecerat Apostolus num. s. ubi de Christo sermo erat, eam parenthesim cuim gratia estis saluati in uberius nunc eam exponit , totumque iustificationis negotium , per partes , enucleatiusque di. stinguit. Nam ex parte Dei, iustificatio initium sumit a praeuen Iente illius Gratia ; ex parte vero nostra liber interuenit assensus fidei. Hoc primum est nostrae salutis exordium;& ideo per fidem iustificari dicimur, quia fides est humanae salutis initium, sine qua impossibile est placere Deo, & ad filiorum eius consortium

peruenire.

Et hoc, inquit, non ex vobis: libere quidem assentimur illustrationi Diuinae, nam possiimus eam abiicere, ac distentire, si volumus: sed hic ipse voluntarius assensus, & si noster est, simul etiam est Dei donum; ac non ex merito operum praecedentium , sed ex gratuita, & spontanea Dei liberalitate nobis elargitum: Dei enim d

num est, non ex operibus.

Probat Salmeton, fidem esse Dei donum, ex illis Christi verbis Ioa n. s. num. 2 9. Hoc est opus Dei,ut credatis in eum , quem misit ille. Sed longe diuersus est illius loci sensus. Illa quidem eiusdem capitis verba , minus I. hoc

fidei dogma apertissime conuincunt. Nemo potest venire ad me, nisi fuerit erdatum a Patre meo. Vel quae praecesserant num .4s. Nisi Pater, qui misit me, traxerat eum. Insigne est Lydiae exemplum Actuum I s.num. ΙΑ. Cuius Dominus aperuit cor, intendere his, q1M dicebantur a Pauli. Iam si a Deo accipitur hoc donum, quis gloriabitur, quasi

non acceperit Z l. Corint. 4. num .F. Au

rea sunt Augustini verba, cap. I 6. S

liloqui j. Si quid boni est , parui, vel

magni, donum tuum est ; ct nostrum, non nisi malum est. Unde igitur gloriabitur omnis caro ' Numquid de malo est ' me

non est gloria, sed miseria. Sed numquid gloriabitur de bono 3 Numquid de ali no ' num domine est bonum, tua est gloria. Oui enim de bono tuo gloriam sibiqirarit, hic fur est, ct latra: ct similis est diabolo , qtu voluit furari gloriam

sim enim sumus fictarae creati in Christo Iesu in operibus bo

nis quae praeparauit Deus, ut in istis ambulemus.

Eddit causam , cur neminem Oporteat gloriari: quia sicut creationem hominis nihil omnino praecessit,nisi mera,& gratuita Dei voluntas fabricandi corpus,animamque ex nihilo condendi: sc iustificationem, quae altera quasi

creatio est, nullum omnino meritum antecedit

Factura Graece dicitur piema : &idem est,ac opus, siue figmentum; ut

constat Psalm. 63. num. IO. Psal. 62. num. s. ad Roman. I. num. 2 o. licet

alicubi eadem etiam voce rediderit Vulgatus. Psal. a I .num. s. Delectasti me Domine fas Iura tua. Notat Tertullianus lib. s. contra

436쪽

4 Marcionem . Mup. 7. explicans haec Apostoli verba. Homo factura Cremtoris est: idem ergo condidit in Christo, qui ct fecit: quantum enim adseu iamriam, fecit ; quantum ad gratiam, condidit. Sic vertit Tertullianus verbumcti en , id est, creare, ut obseruat ibi

Pamelius numer. 269. Itaque propter creationem, Dei factura, vocamur:dicimur autem creati, propter iustiuca

tionem.

Est vero iustificatio peccatoris, moralis quaedam creatio,quia ex nullo prorsus eius merito , aut Opere exordium sumit. Si enim ex minimo aliquo opere,aut initio liberi arbitrij, primum gratiae auxilium nobis daretur,iam non ex sola misericordia,quae solam respicit miseriam I Reque ex mera liberalitate: quae nullum praesupponit obsequium ; sed ex gratitudine daretur: ac proinde, ut recte colligit Apostolus ad Romanos II. Dum s. Gratia iam non esset gratia. Ex nihilo

itaque peccati conditi sumus iusti: quia sui grauiter decernit Triden. tium Sest 6. cap. 8.ὶ Nihil eorum,qua iunificationem praecedunt, siue fides , eopera, ipsam iunificationis gratiam pro

meretur.

3 o Accedit, quod huius actionis te minus, nempe gratia iustificans, longe excellentior,ac sublimior est,quam terminus creationis. Vide supra, cap. I. num. 2 o. Atque in hanc sententiam benigne interpretandi sunt plerique Theologi , alserentes gratiam, caeteraque charismata supernatur lia , quae iustificatis infunduntur, in

eorum animis crsari: cum enim qualitates sint, educuntur de potentia obedientiali subiecti, & ab eodem etiam pendent, dum fiunt, conseruanturque diuinitus. Ex hac doctrina illustrantur varia Scripturae loca, in quibus homo iustificatus appellatur Creatura Dra, aut

Ad Ephes Cap. II.

noua creatura. Intercedit enim in hac sinirituali renouatione mirabilis quaedam creatio, quae non minus fortasse etiam magis P quam huius Universi molitio , infinitam Dei omnipotentiam emagitat. 2. Corinth. i. num. II. Si qua ergo in Chrino noua creatura,ctc. Ad Galat.6. num. i s. In Chri is enim Iesu, neque circumcseo aliquid valet, neque praeputium , sed noua creatura. Vbi circumcisionem nominat Mosaicam legem; ut probat Lorinus , Actuum II. Versu i. praeputium , Gentilium

ritus . nouam cutem creaturam, ani

mum hominis gratia renouarum . &ad Christi imaginum effictum Vide ad Colostens. 3. num .9. & ad Ephesios

4. num. 1 . Ous secundum Deum creatus est in iustitia, ct sanctitate. Propterea enim Christus, qui sua sanisti Dsima passione hanc nobis renouati O-nem, creationemque promeruit, Vocatur Apocalyp. 3. num. l . Princi pium creatura Dei. Et homines iustificati, dicuntur Iacob. I .num. l8. Initium creatura elim. Siue, ut legitur G cc , Primitιa creaturarum eius. Id est primi, ac praestantissimi inter omnes adspectabiles creaturas.

NUMERUS XI.

Propter quod memores enute,quod aliquando vos Gentes in carne,

qui dicimini praeputium ab ea,

quae dicitur circumciso in carne, manu facta.

Vo huius benefici j, in vos a 37 Deo benignissime collati, magnitudinem pluris aestimetis , quo tantorum donorum largitori maiorem gratiam , magisque ex animo habeatis, resticate, quaeso, memoriam illius temporis,quo eratis Getes,hoc est Ethnici,anili mutorum

437쪽

6Ad Ephes

& ab eo populo , apud quem unius,

summique Dei cognitio,cultusque vigebat probrosissimo agnomine, inci cumcisieraeputiati,ct carnales dicebamini : ut peti pectis tenebris, quibus circumfusi tenebamini, agatis Deo gratias immortales, qui vos ex tam caeca, alta caligine vocavit in admirabile lumen suum. Hic nexus est,atque sic Opus huius Apostolicae sententiae. Scitum est in Scriptura, Gentiles, tanquam publicos peccatorcs, diritque deuotos, populo Iudaico execrationi,& horrori fuisse ; quos proinde, quasi excommunicatos deuitabant. Sit tibi qu.φι Ethnicus, ait Christus,

rabant, Lucae I9. num .7. Quod as hominem peccatorem si dest,Ethnicum) ἀ- uertisset. Vbi probat Maldonatus,Gentiles intellectos nomine peccatorum.

Lucae 2 . num. 7. Fideles quidem ex circumcisione cum Petro disceptasse, legimus Actuum i I .n. 2.& 3. Quod ad viros praeputitim habentes introisset: Iudaeos vero ira excanduisse in Paulum, eumque concitata turba fere discerpere voluisse , quod Gentilem hominem introduxisset in templa, Actuum 2I. n. 28. Quod putarent, quasi malo quodam auspicio,sic Ethnico excommunicato, templi sanctitarem pollui, ac prophanari. Denique ab ipso Christo videmus, Getiles appellatos canes, Matth. I S. n. 26. quo nomine, non nisi vilissimi homines per contemptum

Nec minus scitum est in Scriptura, praeputium Gentilibus vitio , ac probro,verti solere. Genesis 34. num. I . Nec dare βororem nostram homini incimcumcisio. I. Regum I7.n. 25. Ouis enim est hie Philinitatu incircumcisim Z I. Paralip. I O. num.η. Ne forte veniant incircumcisi ibit, Er illudant mihi. Vulgari

etiam, ac probroso no ne Gentiles praeputium dicebantur. Ad Galatas 2. n. 7. Creditum est mihi Euangelium pra-piti j idest ,Gentium. Ad Rom. 1.n 26. S igitur praeputium iustitias legis custodiat. Idcst, populus Gentilium. Adiungit Apostolus, eos aliquando fuisse Gentes in carne: quod, cum eo reseratur, ut obuersetur ob eorum oculos miserrimus ille pristinae vitae status, unde Christi gratia sunt extracti: non dubito, quin eodem sensu accipiendum si,quo paulo ante dixerat,num. 3.In desideriys carnis nostra facientes voluntates canus Obscure enim suas illis sordes, Sc obscoenitates obiectat: ut qui se viderant in altissimo,eodem que tenacissimo carnalium voluptatum cano haerentes, ac defixos, memores se, & gratos illi ostendant,qui demersis dexteram porrexit, ut eos e sordibus extraheret. Hanc vim habere illud in carne, ex aliis locis Apostoli discimus. Ad Rom. .n. s. Cum essemus in carne. Et cap. 8.num. 8. Qui autem in carne seunt. Deo placere non possunt. Populum vero Iudaicum appellari circumcilionem, vulgatissimum est: ad Rom. I s. num. 8. ad Galatas 2.n. 7. 8. & 9. Sed non sine sale vocat hic Apostolus circumcisionem manu factam in carne, ut legalem illam , umbraticamque ceremoniam, solidae , & c presi, circumcisioni cordis opponat, de qua ad Coloss. 2. num. II. circumcisi estis circumcisione, non manu facta, is expoliatione corporis carnis , sed in circumcisione Christi. V ide Toletum in ea verba ad Roman. 2. num. 29. Cisecumcisio cordis in spiratiι, non littera: &Castrum in id Hieremiae s. num. 26. Omnes gentes habent praeputium: omniae autem domus Israel incircumcisi sunt

corde.

438쪽

NUMERUS XII.

Suia eratis illi in tempore sine Christo, alienati a conuersatione Israel , se hostiles testamentorum , promis ionis spem non

habentes , or fine Deo in hoc

mundo. t Numerat sigillatim & mala,quae incurrerant; & bona , quibus infidelitatis

tempore carebant .Erant in

primis line Christo, idest, sine Christi notitia, de fide, saltem expressa,& explicata. Erant alienati a conuersatione Israel. Graece , politias: quam vocem interpres Actuum 22. num. 28. ciuilitatem vertit. Et proprie ibi significat, immunitates, priuilegιa, ct iura ciuitatis. Vt 2. Machabaeor.4. num. I I. ubi V ulgatus, cimum tura destιtIιem. Graece , legitimaου soluens politias. Et cap. 8. num. I T. Veterum in Aluta conuulsa. Vbi ea vox referri etiam potest ad rationem vivendi, administrationemque Reipublicae , quam socialem

inter ciues conuersationem iure nominaueris. Sic explicuit Vulgatus astinem aliam vocem, polit euma, ad Philippens. 3. num. 2 o. Nostra autem conuersatio in calis est, id est , nos autem pdeinde nos gerimus , ac municipes canorum , conciueique supernorum

spirituum. 3 Itaque alienati erant Gentiles a conuersatione Israel: hoc est, a ciuili

commercio. Seuere enim erat Iudaeis interdictum, Deuteron. 7.num. 2. Non

inibu cum eis foedus. Hoc videlicet est, quod Samaritana obiecit Christo,

IOU.4. n.9. Non enim coutuntur urit

Samaritanis. Idest, nullam ultro,citr6- nos haeredes regni aeterni fecit. Verumque habent consuetudinem,aut com- etiam, quia nullum fere foedus ictum mercium. 2. Esdrae 2. num. χo. Vobis est, nisi morte, dc sanguine interue-

autem scilicet, Gentibus) non est pars, niente. Inde formulae illae,icere, perciι-cr inmitia, ct memoria in is usa-- tere,aut ferire sedus,ex Hebraico charat deri Et quia peregrini alieni solent esse a iure ciuium , ciuilitatisque praerogatiuis non fruuntur ; addit Apostolus; eos fui sie ho fures te tamentorum, idest, expertes pactorum Dei;ad quos nimirum pactiones, promissionesque diuinae nullatenus spectabant. Vox bathcle, quam hic usurpauit Paulus, proprie dispositionem tignificat. Itaque ad omne foedus pertinet, cuius una species est testatio vitiinae voluntatis. illa voce Graeca solent exprimere LXX. Hebraicum Berit, se centis in locis : quae commemorare, superuacaneum esset. Et frequenter noster Interpres reddidit, testamentum. Vnde momi illi, quibus nihil est antiquius: quam Vulgati luminibus

ossicere, intro consensu, pro tes Famen-ro, Dedus. aut pastum, aut etia in iniumentum obtruserunt. Non vacat refellere putidas isto tum Grammaticorum argutias : & sane actum agerem, si refellerem, cum iam viri doctissimi refutauerint. Salmeron toin. I. pro lego m. 2I. Maldonat. Matth. 26. num. 28. Ribera ad Hebr. 8. num. I S. Sc cap. 9. a numer. 77. usque ad so. Barradas tom. l. lib. I. cap. l. Lorinus Ach. 3. versu 1 s. Percr. lib. io. in Danielem.

Tantum aduerto, significantissimc AsVulgatum, pactum, aut toedus, te famentum vocaville : non solum, quia antiqua illa foedera, a Deo inita cum hominibus, nouissimum illud test mentum repraesentabant , quod ratum cssectum est morte Testatoris: imo, ut probat Lactantius lib. . c. 2λDιuersa non sunt; quia nouum , veteruadmistio est: π in utroque idem tessat

est C sim, qui pro nobis morte seu si tin,

439쪽

deriuatae. Inde manavit etiam ritus in Gentilium mores, AEneid. 3.

Stabant , ct cisa feriebant foedera

porca.

Sacrum exemplum pete ex cap. 24. Exodi a num. s. usque ad 8. quo alludit Apostolus ad Hebr. 9.num. I 8. Vnde nec primum quidem stestamentum)sine singuine dedicatum est. 6 Aliquando etiam legimus , solitos eos , qui aliquod inter se , quod sanctissimum, & inuiolabile elle vellent, foedus stabilirent , traditam ex propriis venis sanguinem bibendum alterum alteri propinasse. Vide Sallustium in bello Catilin. Itaque Dei foedera aut morte , aut sanguine sunt sancita, & merito testamenta nominata ; non confirmata quidem morte

ipsius Testatoris, quia nulla tunc erat adeunda haereditas , & ipse erat immortalis ; eius tamen promissio firmabatur immolatione victimarum, quia & ipsae viistimae erant umbrae, atque figurae, dc muta quaedam promissio suturae mortis ipsius Testatoris, iam mortalis. Iam si Gentiles extranei erant a testamentis, cum illo populo stabilitis,

consequens necessario fiebat, ut promissionis Messiae stem haberent nullam: quam fortasse ne per umbram quidem inaudierant. ludAi vero erant Filii testamenti, Actuum 3. numer. 2 . Fili3 Regni. Matth. 8. num. i 2. hoc Est, quibus testamentum quali haeredItario tute debitum , quibus regnum etiam diserte promissum. Denique ad miseriarum omnium cumulum,erant sine Deo in hoc mundo. Graece, Athei: vel quia pleuque eorum ex Gentilisino in atheismum miserrime fuerant deuoluti : vel quia muta colentes simulacra, tum mari me erant sine Deo, cum plures sibi Deos asciscebant.

NUMERUS XIII.

Nunc autem in Christo Iesu vos,qui aliquando eratis longe, ficti

eris prope in sanguine

christi. Vnc autem Christiani cisecti, 48il v6s, quorum cor longe aberat a Deo, Matth. I num. 8.licet ipse Deus non lovge sit ab unoquoque nostrum, Actuum IT . num. 1 . accessistis tandem ad Deum per Christi sanguinem: vel potius ipse Deus appropinquauit vobis .lsaiae 46. num. I 2. Audite me duro corde, qui unoe estis a iusitata. Prope feci iustitiam meam, non et gabitur.

NUMERUS XIV.

Ipse enim est pax nostra.

Ententiam late patentem

I plus nimio mihi videntur coarctare, qui ad pace duntaxat restringunt conciliatam inter

duos illos populos, hostiliter inter se dissidentes. Exigit ipse quidem con

textus , ut de illa etiam pace intelligatur: sed mox num. 3 s. dicitur etiam Christus utrumque populum Deo per Crucem conciliasse. Et certe Christus auctior fuit, de Asmediator totius nostrae pacis. Orta est in diebus eius iustitia, est abundantia pa- ω. Psalm.7I .num.7.Fuit vere Princeps pacis. Isaiae s. num .6. Verus Agelchisedech.Rex pacis, ad Hebrae OS 7. num. 2. Rex pacificus Salomon, ct plus quam Salomon. Matth I2.num. 2. Vide Pi-nedam in suo Salomone,hb 6.cap. I s. Felicissimo eius exortu pax annunti ta est ab Angelis Lucae 2. num. ΙΑ. Pacem unice dilexit: pacificos, Dei filios nominauit, Matth s. num.9. Parentem videlicet moribus exprimentes. Non

440쪽

i 6 sed Ephes Cap. II.

Non enim est Deus dissensionis, sed pacis.

I. Corinth. I 4.num. 33. Ideoque Deus pacis saepe nominatur. Ad Roman. I S.

so iussit praeterea Christus,Apostolos

in pace salutare,Matth. IO. n. I 2. Crucem subiturus, pacem, quasi rem sibi charissimam,eildem testamento legauit. Ioann. l . Hum. 27. Triumphator vero a mortuis existens, cum primu mastatus est Discipulos , pace illos impertiuit. Pax vobis. Lucae 24. num. 3 6. Ioan. 2O. num. I s. ut videlicet deuictis

iam humani generis hostibus, passionis luat fructum fuisse pacem,proprio

effuso sanguine partam, illis denuntiaret. Sic aduertit Chrysost. homil. 86. in Ioan . Hoc verbum primum post resurrectionem dixis, Crucis merita colligens, qua siunt pax. Est vero illa pax,quam inter Deum,& homines conciliauit Christus, tam se arcto necessitudinis nodo colligata,

ut non magnifice magis , quam V me

dicere potuerit T Keophilactus in caput 2. Lucae. Cum yrius humana natura inimica fueri/ Deo , nunc ita conci-

carnato unita.

mi fecit utraque unum , o me dism parietem maceria soluens, inimicitiin in carne sua. N IT 'Que potuisset Interpres,Vt par IJ ticipium Pisis extulit Verbo

praeteriri temporis,fecit ; ita etiam eo ferre lysas, idest , soluit. T ertullianus Vertit,lib. s. contra Marcionem Soluto medio pariete inimicitia: quae versio , Ut obser at Pamelius, num. 27 I. perspicue ostendit, inimicitias ad medium paxietem appositive reserendas. Sen-

ira itaque est, Populus Gentilis. ωα Iudaicus implacabilibus inter se odiis

dissidebant: interiectae erant grauissiniae inimicitiae,quae non secuS, ac maceria ex caementis & impolitis structa lapidibus dirimit fundos,ita ipsos inuicem alienabant. Hanc maccriam diruit Christus suo sanguine, & alteros alteris conciliauit , imo ex duobus unum populum effecit. Explicui supra num. Ii .quanto hor. Iarore Iudaei Gentiles prosequerentur: quem uno verbo expressit Petrus Actuum Io.mam. 28 . Vos scitis,quomori abominatum est Graece athemiton, -- pium,exeo abiis,nefastum lege, iurei pr hibitu viro Iudaeo coniungr,aut accedere ad alienigenam. Nunc longum nimis facerem , si contra ostenderem, quam detestarentur Ethnici Iudaeos, quam illos , ut malum aliquod auspicium, exhorrerent. Sed indicabo solum huius maceriae caementa, idest, fomites,& causas tali odij,quε magis resplendeat Euangelica gratia,quae tam auersos , oc hostiles animos conciliauerit.

In primis habiti sunt Iudaei a Gen- tilibus supra modum superstitiosi; dicti propterea Sabbararj a Martiali lib.

6. Epigram. . quia adeo stolide plerique Sabbatum obseruabant, ut quo quisque habitu corporis in tempus primum incidi siet, in eo fixus, de immobilis usque ad vesperum permaneret , & se loco mouere , religioni duceret. Lege Raderum in Martialem, pag. 26 s. dc absurdiora alia apud L

rinum Act. I. num. I 2.

Crediti sunt abstinere sue, ob eam I causam, qua refert Iuvenal.Satyra I . Nec distare putat humana carne μilla. Vellicantur passim infami Recutit O rum nomine a Martiali, lib. 7. a Persio, Satyra s. Horatius etiam I. serra. Satyra s. ait: Credat Iudam apessa.

Saepe edicto pulli sunt urbe Roma, Actuum I 3.num. a. Eo quod pracepisset claudusin

SEARCH

MENU NAVIGATION