Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

Ad Ephes

ad Colossens. I. num. 26. Quod Dit

temporibus aternis tacitum, ad Roman. I 6. num. 2S.

, 8 Qui huic dissicultati ex eo satisfaciunt, quod non neget Paulus , hoc mysterium, agnitum fuisse Prophetis, sed fili s hominum duntaxat: hoc enim vocabulo, idiomate Hebraico, vulgarres, & plebeii nominantur ; minime mihi satisfaciunt: esto, probabilis sit

illa obseruatio. Isti enim non animaduertunt, in hAc expossitione nihil praeclarum , aut excellens de iam di saper orbem gratiae luce Apostolu praedicare: non enim plebeios opponit plebeiis , ut istis nunc in tanto Euan- .gelij fulgore patefactum; illis occultum quondam in umbrae, legisque caligine, hoc mysterium esse dicat: sed filiis hominum opponit Apostolos,&Prophetas, quibus nunc dicit esse reuelatum , & olim filiis hominum incognitu. Itaque fi nunc neque promiscue plebi,& tunc duntaxat Prophctis aes t patefactum , aequa videtur esse utriusque populi, statusque conditio. i s Commodior itaque ratio est huius dissicultatis expedienda: : innotuisse quidem Patriarchis , vocandas esse Gentes ad Euangelicam gratiam ; sed non ita plene,expresse, atque distincte hoc mysterium cognouisse , ut Apostoli cognouerunt: vel quia illos ple- 'raeque latuerunt circunstantiae , Ut al-trssimus dignitatis gradus , ad quem

Gentes erant extollendae, nimirum,ut

Fili j Dei nominarentur,& essentaquaquam etiam hoc videtur Oseas assecutus citatus a Paulo ad Romanos s. num. 26. Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabunIur

Fili1 Dei vivi. Lege Maldonatum ad

illa verba Ioan . i. num. 12. uotquot autem receperunt eum , dedit eis pote fa-aci tem Filios Dei ferι. Vel quia fugit Patriarchas , Gentiles una cum Iudaeis, cum isti viderentur praeserendi, eS

Cap. III. 427

aequo tamen,& communiter promissam haereditatem adituros: quod fe-pe ponderat Apostolus: ad Romanos I O. num. II. Non es aestius iis IudacrarGraeci. Vbi aduerte, Gentiles, in nouo praesertim Testamento , Graecos nominari, Iudaeἱsque opponi, quamuis neque lingua , neque genere Graeci

sint. Sic mulierem Chananaeam Marcus, cap. 7. num. 26. Helonida, id est, Graecam vocant. Vulgatus vertit ibi,

ut alias saepe, Ventilem. Ad Colossenses 3 . nu. II. Vbi non est Gentilis Graece, helyen P ct Iudaeus ; circumcisio, ct

praeputium. Ad Galat. 3. num. 28. Non est Iudaeus,neque Graecus. I . Corinth. I 2. num. I 3. Sive Iudaci siue Gentiles. Graece, si ri. Haec itaque circunstantia tantae 2Iaequalitatis fortasse non fuit reuelata Prophetis. Nam, ut probaui cap. I. num. I 2. Christus debitus erat Iudaeis ex quadam obligatione iustitiae, fundata in promi lsione Divina; Gentilibus autem ex pura misericordia. Vnde Paulus , & Barnabas dixerunt Iudaeis Actuum Is . num. s. Vobis opo rebat primum loqui verbum Dei: sed quο-niam repellitis illud, ct indignos vos iu

dicatis aeterna vitae , ecce conuenimur ad

Gentes. Cui consonat illud ad Roman. II. numer. I r. Illorum delicis sim est

GentiIus Et num. I 2. DiminuIio eorum, dimite Gentium.

Hanc explicationem huius dissicul- a, laris non obscure indicat ipse contextus , neque enim absolute negat Pau

lus , hoc mysterium quondam Dille

reuelatum , sed sicuti nunc reuelatum est. id est, non tanta claritate, plenitudineque notitiae ; non tam multis expressis citcunstantiis r quas continuo sigillatim enumerat: Gentes esse cohaeredes; videlicet una cum filiis,caelestis haereditatis ε, & concorporales, tanquam mebra viva eiusdem cΘrporis Ecclestae 1, dc compariicipes, id est , ex aequo

H h h a consor

452쪽

cosortes promissionis,quae ad veteres illos Patriarchas de Christo facta est. Altera dissicultas est : quinam hic

Prophetarum nomine intelligantur, dum ait Apostolus num. s. Sicutι nunc reuelatum est Sanctis Apostolis elis , ct P=ophciis.Et quamuis extiterint in Ecclesia, qui futura praedicerent, Sc praeterea prophetare in Scriptura sit interpretari. EXO.7.la. I a que adeo Prophetae dicantur sacrae Scriptura: enarratorem , Doctoresque populi. i. Corinth. l . toto fere capite : 2. Petri I. num 28. ad Romanos Ιχ. n. 6. nolim tamen , hic Prophetarum nomen re-

sttingi ad certum personarum genus; sed viros omnes eximia virtute prae-dItos,eo nomine comprehendi. Quod vulgatissimum esse in Scriptura, non uno in loco probat Maldonatus Lu

im factus sum mini ten

Secundum donum gratiae Dei, quinduta es mihi.

TEr in hoc capite repetit, num. 2. n. 7.& n 8. Lege, quae obseruant,n. 3. V bi etiam exposui numerum. 8.

Et istuminare omnes,qua sit dissensetis Sacramenti assionditi a se

, culis in Deo, qui omnia creauit.

p. III.

nationis mysterium : quod vel supre-ini ipsit Seraphini ne luspicione quidem attigissent. Ita loqui solet Paulus de eodem mysterio. i. Corinth. 2.num. 7. Loquimur Dei sapientiam in mystiris, qua abscondita eit, quam pra- destinauit Dein ante secula in gloriam nostram. Vbi aperte sermo est de Christo : subiicit enim num. 8. Si enim cognouisem, nunquam Dominum gloria crucifixissent. Magi sallentior Chrysostomo, qui 16 non solum ait, huius mysteri j vocationis Gentium circunstatias Patriarchas, de Prophetas,ucrum ipsos caele- .stes etiam spiritus latuisse:sic enim ait ho m. . Quod vocatae essent Gentes, sciebant:quod vero ad eamdem Israelis sortem vocatae essent, de ad hoc ut iuxta thronu Dei collocarentur,istudiane quisnam expectassct 3 quisnam credidi flet 3 J Locus autem ille ex I. Corinth. a. quomodo etiam spectet ad Gentium vocationem, & ium ficationem, ostendi supra cap. I. num. I 8. Nihil verb testatum magis, inculcatumque frequetius Patriarchis, quam Dei Filium hominem futurum. Est igitur haec sententia huius loci. Mihi demandat una est, o nancs do-

cere , quae, de qualis futura sit huius gratia, in Gentes effuse administra. tio : proferreque in lucem multas, d varias huius mystcrij circunstantias, iam inde ab ipsa aeternitate soli Deo

cognitas.

Vt innotestat Principatibus,er Po- leuatibin in caelestibus per Ec

clesiam, multiformis sapientia

Dei. M Ontendit OEcumenius, Sacramentum hoc fuisse arc num, de sacrosanctum Incar- Oiacors fere est Graecorum Patrum sententia, caelestes illos spiritus multa gratiae mysteria

453쪽

6Ad Ephes Cap. III.

steria ab Ecclesia, signateque ab Apostolis diditisse. Chrysostomus non solum cst huius sententiae homil. . in lianc epistolam, sed etiam prologo in Evangelium Ioannis. Nihil, inquit, humanum loquitur Ioannes ; sed ab Spiritus sancti profundis,& abditis

thesauris omnia proloquitur, quae neque Angeli prius, quam Ioannes diceret , nouerunt: nam e de ipsi nobiscum per Ioannis vocem,& per nos didicerunt. J Chrysostomum sequuntur , ut solent, Theodoretus , d heophil actus,& OEcumenius. Atque hi duo postremi sententiam hanc confirmant luculcnti silinis Nilium verbis,ex homil. 8. in Cantica: quae multiformem Dei sapientiam nobis repraesentant, ct valde hunc Apostoli locum illustrant f Aiue t cmpora Incarnationis Servatotas nos. iii simplicem nouerunt cael stes illae virtutes

Dei sapientiam ex sola potentia nunc autem pcr dispensationem in Eccle- siam , non iam solum simplex. verum

etiam vehementer multiplex innotuit sapientia, dum per contraria contraria Operatur ; per mortem,Vitamiper

ignominiam , gloriam ; per Crucem, trophaeum;per omnia vilia,& abium, magna, Diuinaeque Maiestatis pleni L 18 sma. J Magnus ille Dionysius cap. T. caelestis Hierarchiae, interrogationem illam Angelorum , isaiae 6 . Hum. l. uus est ij se . qui venit de Edom. tintiis vestibus de Bosta Quare ergo rubrum otindumentum tuum ' cx mi egressa ignoratione prosectam fuisse, ait. Quosdam, inquit, ad ictu ipsius haesitantes aspectum, Divinique illius operis , de pro nobis assumptae carnis scientiam discere cupientes, quos ipse Iesus per se doceat. idem colligunt ex isto I sat

testimonio Origenes traist. i s .in Matthaeum, Nazianz. orat. 2. & Cyrillus lib. I 2.in Ioannem, cap. s 8. ex Latinis

adstipulantur Ambrosius lib.de Institutione Virginis , cap. s. & lib. 4. de

Fide,cap. i. & Hieronymus in magnis huius epistolae commentariis. Sulpicio pro eo,ac debeo, tam spe- 29

statam Patrum corona ; dc tantorum Interpretum auctoritate impulsus, vC-neror illorum sentcntiam: lunt tamen

nonnulla,quae illi possim obiicere : dc in primis, quod ad mysterium Incarnationis attinet, mitto in praesentia disceptare , an illud reusatum fuerit

Angelis, etia tunc, cum Viat OreS LXU- terunt:partem eiam assirmante tenent

grauissimi Theologi, quos refert, dcicquitur VaZq.lom. 2. in I .p.d. 2 s s. c. I. In dubitatu certe est, Angelos beatos, soante Ascensionem Christi, scum dicitur facta esse illa interrogatio , Haiae

63. n. I. non solum lubstantiam myster ij, verum etiam ca teras Redem prionis nostrae circuustam ias perno uisse. Quare interrogationem illam non ex ignoratia personae triumphantis, sed ex admiratione quadam,de stupore insoliti spectaculi erupisse , alij

Patres, de Interpretes prodiderunt. Chrysostomum arbitror nimio cla- Itum studio laudandi Ioannem , longius suille prouectum , quam veritaSipsa permittit: dedecet enim ordinatissiniam Diuinae prouidentiae dispositione, ut quae' sunt,& natura, Sc gratia, de gloria superiora,& praestantiora,ca illuminentur, dc perficiantur ab inserioribus, & ignobilioribus. Deinde, vel illa,quae neque Angeli prius,quam Ioannes diceret,noucrunt, speetivit ad Diuinitatem : hoc fieri non potest, nam eam Angeli clarissime intuentur per beatifica visione Diuinae est latiae, de personarum 8, vel ad humanitatem Christi:&, ut costat ex toto Euagello, Angeli, tanqua nuntii, testes,& administri, sacris illis my steriis interfueriit. Quod si attentius, & intimius in- 32spiciatur totus Apostoli contextus, perspicuum plane est, eum agere de

454쪽

eximia Dei benignitate, quae relucet in Gentium vocatione: quam imper- uestigabiles diuitias , mysteriumque Vocat absconditum a saeculis, libi vero reuelatum, iniunctumque munus illuminandi omnes,quae sit huius dispen. facio sacramenti. Subdit continuo, ut innotesii Principatibus, ct pote fatibus: videlicet non mysterium IncarnatiO- .nis, de quo non erat scrino, sed multiformis Dei sapientia ter Eccissitam, hoc est , noua , & admirabilia Diuinae s pientiae argumenta, in promulgatione Euangelij, in animarum conuersione, in incrementis , ac dilatatione Eccle-3 3 liae,quotidie patefacta: Piscatores videlicet pauperes,idiotas,& ignobiles, mundo, carni, ac daemoni bellu apertum intulisse ; & docentes mysteria, quae Omnem captum superabant, sine ulli; verborum lenociniis, Graecae, ac Romanae eloquetiae,& sapientiς Prin- .cipes captiuaue,ac mutos, & elingues reddidisse; imperatores, ac Reges non pugnando,sed mortem fortiter oppetendo , subiugaste; homines denique flagitiosissimos, inquinatissimos, meras belluas, Angelis puriores effeci lse. Quae omnia Principatibus, & Po-

testatibus in Verbo , cum ad eorum flatum minime pertinerent, reuelata non fuerant:cum vero postea Apostolorum praeclai a lacinora ederentur in ipsorum conspectu , in quibus multiformis Dei sapientia mirifice relucebat,iure dicitur, magis, ac magis Angelis innotescere. Itaque illud, per E iasiam , nullatenus significat causamessicientem nouae notiti et Angelorum, sed denotat obiectuin,siue materiam, circa quam mirabiliter exhibita , de declarata est multiformis Dei sapien-3, tia. Haec videtur expressa mens Augustis, dum premens istum locum lib. sauper Genesim,ad litteram c. I 0. ait. Non in Deo tantum innotescit Angulis, quod absconditum est: --

Ad Ephes Cap. III.

rum etiam hic eis apparet, una effcitur , atque propalatur.J Est vero tota nostra cxplicatio Anguli ci Doctoris in Commentario huius loci: ac nisi me ipse fallo, ex Graecis huius est sententiae Theophil actus, cuius haec sunt ipsissima verba: f Per Ecclesiam sinquit hoc est,per beneficia, quae nobis sunt collata: beneficia enim , quibus diuinitus perfusi sumus , Doctores fuerunt eis sapientiae Dei.J

Secundum praefinitionem seculorum, quam fecit in christo

Iesu Domino noctro.

Vxta tempus,quod tan- 36tae rei gerendae maxime opportunu,& idoneum praefinierat in Christo, cum antea per tot saecula'videretur neglexisse mundu, quem

densissimis infidelitatis,& ignorantiae tenebris, & accrbissimo Daemonis iugo tamdiu passus est, oppressum deti

neri. Vide cap. I .num. Io .ad ea Uzrba,

In dissensatione plenitudinis temporum.

NUMERVS XII.

Vnc versum explicaui cap. a.

NUMERUS XIII.

Propter quod peto , ne deficiatis sn

tribulationibus meis pro vobis: quae est gloria vestra.

Ericulum erat, ne, cum au- 37

dirent Ephesii , Apostolum

coniectum in vincula,& pes sime ubique acceptum propter Euan gelium , ipsi consternarentur, ac desponderent animos. Ita enim comparatum

455쪽

6Ad Ephes

ratum est , ut percusso pastore disper.

gantur oves, Zachariae I . numer. T.

quod vaticinium Christus altero confirmauit, Matthaei 26. num. 3I. Omnes vos scandalum patiemini in me . in i fanocte. Apostoli enim conspicati Clui-stum comprehensum, & indigne tractat ulu , omnes, relicto eo , fugerunt. Matth. 26. num. S6.8 Duo itaque proponit Apostolus ad animandos Ephesios: primum de ardentem prodit Pauli charitatem , δίeos mirifice sibi deuincii r ostendit enim se vincula,tribulation Esque perferre, illorum caula. Ad Colollens. i. num. 24. sim nunc gaudeo in ' sonibus

pro vobis. 2.Timoth. 2. num. 9. In quo

laboro usque ad vincula: sed omnia βι fineo propter electos. 2. Corinth I .num. 6.Siue autem tribulamur, pro vestra exhor- .

tatione, rsalute. Indignum iSitur profecto esset, cum Apostolus talutis eorum causa tam multa , non solum

aequo, sed etiam lubenti, & gaudenti

animo sustineret,eos, quorum praecipue res agebatur , ob Apostoli tribulationes animo deficere. 9 Alterum , quod mire valet ad eos erigendos, est, Pauli tribulationes in summam eorum gloriam redundare: testantur enim ullorum salutem tanti aestimari a Deo , ut eius assequendae gratia non dubitauerit, Ecclesiae columnas, idest, Apostolos, sibi carissia mos , Sc coniunctissimos , vinculis, ignominiis, verberibus, morti denique obitae per cruciatus acerbillimos exponere. Quod sane summae, sibi gloriae ducere pollent. Consonat sibi Apostolus a. Corinth. l. ubi commemorata grauissima illa tribulatione, in qua taedebat cum vivere , addit, numer. I . Gloria vestra sumus. Huceti 1 spectat iusiurandum illud i. Corinth. i s. num. 3 i. Quotidie morior perte fram gloriam: ut exposui ad Co

lost. I. num. 24.

NUMERUS XIV.

Huius rei gratia.

Ide, quam longo tandem in- oteruallo pertexat Apostolus, quod exorsus fuerat initio huius capitis. Hic enim claudit hyperbaton in haec extrema verba cum primis illis, huius rei gratia ego Paulus cstc. connectenda surit. Vt miniis iam mireris, quod de Paulo scribit Hieronymus, epistola ad Algaliam, quaest. t O.& in cap. I. Epist. ad Titum. Profundos sensus lingua non explicat: &quod cogitat, in Verba vix promit.JFlecto genua mea ad Patrem Do

mini nonri Iesu Christi.

Abitus orantis est, in genua pro- ΑΘ uolui,& suppliciter, ac impente quidpiam a Deo cmagitantis. Daniel.

NUMERUS XV.

Ex quo omnis Paternitri in caelis, ct in terra nominatur. On miror Latinos quosdam ει

interpretes ex ignoratione proprietatis Graecae vocis,huius loci intelligentiam minus allecuros. Neque lubet singulorum errata traducere. Paternitas Graece dicitur Patria: quae Vox,ut ex sexcentis costat Scripturae testimoniis,significat familiam, cognatione ,sue progeniem: dc, ut auctor est Hieronymus aduersus Helvidium, proprie redditur Larine, Parentela. Cum videlicet ex una radi- Νce multa generis turba diffunditur,

456쪽

1Ad Ephes. Cap. III.

ex uno capite longa familiae series propaδatur. 3 Suspicor , hic Vulgatum non sine

mysterio hanc vocem nouo quodam vocabulo reddi dulc: quod alias nul- qua ellicit: eo nimirum duchum consilio, ut Diuinam agnationcm cum I leo, de Angelis exprimeret, & Venustam Graecarnm vocum paronomasiam , de allulionem quoquomodo. imitando adumbrareret. Ac si diceret: precor ab illo caesi citi Parciate , a quo omnis nostra parentela derivatur. Vocem ipsam Graeca retinuit Vulgatus, Psalmo sis. num. 7. Alferte Domino patria Gentiu. Hebraico,nsffehot, idest, familiaeuic enim exprimitur Latine I .Paralip. i 6 rrum. 28. 6ferre Domino familia populorum. Et ita solet ucr-tcre Vulgatus nomen Patria, Psal. 2I.

Deinde illud animaduertendu est, quod obseruat Maldonatus Matth. .

num. 9. vocari seu nominari in arcano

sermone plus quiddam lignificare, quam esse: nempe ita aliquid esse, ut

emineat, atque extet: ut in omnium oculos, in omnium linguas incurrat: Vt omnium ore celebretur. Genes tr.

num .i 2. In Isiac vocabitur tibi siemen. Expressu Paulus ad Roman 9. num. 8.Om by unt pro spinnis, ae timantur in femine.Quod dixerat litatas cap. I 6.Ia.7.

Domin mea , domus orationis vocabitur,

retulit Christus pcr verbum substan

tivum Lucae 39. num. 46. Domus mea,

domus orationis est. Huc spectant illa Luc. I. n. 3 2. Flius Altissimi vocabitura de num. 3 s. Quod nasietur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. idest erit.

4s Iam perspicua est Apostoli sententia. Percurrerat breui sub finem 2.capitis, insignia Dei beneficia, in Ephesios liberalissime collata: agnationem cum Christo capite, de cv coelestibus ciuibus attigerat: nunc, ut ipsi queant has inaestimabiles diuitias grati. ae ponderare, flectit genua ad summu illum

Parentem , a quo Videlicet omnium, tein in caelo Angelorum, tum in terra hominum paterna cognatio , de ass-nitas derivatur: ipse enim summus

Dens, qui est Pater Domini nostri

Iesu Christi, omnium etiam AngelOrum, de hominum Pater elle per adoptionem dignatus est. Itaque non rantum Paternitas aeterna , ted temporalis etiam, idest, cognationis principatus , in hanc Angelorum , hominumque latissmam familiam ipsi conue- .nit: ex Ipso enim, tanquam ex capite, de radice, o nancs cadestes, & mundanae sunt di item inatae, propagatae

que familia .

NUMERUS XVI.

Vt det vobis secundum diuitim glo

riae siιae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem.

Ncipit enumerare sigillatim, σquae in genua prouolutus tam enixe a Deo contendebat: ac

primo illud postulabat, ut ea dona, pro quibus deprecabatur, largiretur Ephesiis Deus, non quidem pso ipsOrum meritis,quae tenta illima else constabat ; sed pro benignissima,& locuplerissima ipsius Dei liberalitate. Secundum diuitiau gloriae Da. Gloriam enim hic accipio pro gratia ., Vt accipiunt plerique Interpretes, ad Romanos 3. num. 2 δ . Omnes enim feccauerunt, es egent gloria Dei. Illusti atur enim vel maxime Diuina gloria editis admirandis operibus gratia: : ut probaui cap. i. ia 6. In laudem gloriae gratia suae. Prccatur deinde, ut eos Deus cae- ΑΤlesti robore fulciat: circumspiciens videlicet , Apostolus praesentissima pericula, quae undique illis impendent

457쪽

Ad Ephes

dent, qui dant nomen Christianae militiae , celsam hanc animi fortitudinem, ut rem illis summe necessariam, deprecatur. Virtus enim Graece non

est arete, quae vitio ; sed δε inis , quae opponitur imbecillitati: & quia haec exaggerata fortitudo donum est Spi

ritus sancti, Isaiae iI .n 2. obsecrat, ut virtute corroborentur per Spiritum eiuου.

Imo ipse Spiritus sanctus ab hoc praecipuo dono,quo fidelium pectora aduersus hostiles impetus obarmat, vi tus saepe in Scriptura nominatur et ut probaui supra cap. I . n. ΙΑ. ex Luc. 26. n. 49. Ouousque induamini vinule ex alto AEddo etiam,propterea solere in sacris litteris Spiritum sanctum , & virtutem frequentissime copulari. Luc. q. n. IA. Regressus est Iesus in vinute Spiri' ius. Actuum Io. n. 38. Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto, ct virtute. Sic

8 Denique haec fortitudo non in gladiatorium illud athletarum robur, qui se exercendo,corporis vires acuebant ; non spectat ad hominem veterem , dc animalem , de quo exuendo tractat Apostolus cap. . num. 22. sed ad nouum,& caelestem,ad interiorem hominem; de quo legimus I. Petri 3. num 4. Qui absconditus est cordis homo. Fugit quidem hic homo,in corde ipso abditus, oculorum aciem ; sed, ut ibi subdit Petrus, est in con fectu Dei locuples. Quia teste Paulo a. Corinth. 4. num. I 6. Licet is,qui foris est, no Fer h

mo corrumatur: tamen is, qui intus est, renou.ttur de die in diem.

Christum habitare per fidem in cor

dibus venias. 'Hoc alterum est obsecrationis TIB Apostolicae caput , sed cum

illo primo aptissime conne

xum. Hoc nimirum praestat robur, hoc virtus efficit Spiritus sancti: ut inmutilio,& obvallato corde sedem, ac domicilium collocet Christus : non petit,ut hospitetur, sed ut habitet: non ut aperto ostio intret duntaxat, &caenet, ut hospites solent, Apocalyps. 3. nu. 2 o. sed ut ad Epbesios per otium veniat, & per fidem vivam in cordibus illorum mansionem faciat. Ioan .

In charitate radicati, o fundati.

Ic rursus sunt, qui Grammaticae soviolatae Apostolo litem intendant. Lege Salmeronem, hanc criminationem eruditὸ depellentem. Hanc etiam firmitudinem in eorum animis efficiet virtus, ac robur Spiritus Sancti:vt in charitate quam altissimas radices agant, & quam firmissima iaciant fundamenta virtutum. Duplex est metaphora, Paulo frequentimma. I. Corinth. 3. num. 9. Dei agriculturaenis, Dei adisicatio est,. Ad Colosseus. a. num.7. Radicati, Er βρε dificati in ipse. Lege commentarium illius loci.

Vt psitis comprehendere cum om

nibus Sanctis, quae sit latitudo, er longitudo,ofblimitas, ct profundum.

ota huius loci dissicultas in- sde orta est , quia Apostolus, aestu quodam Diuini Spiritus

abreptus, reconditos sensus lingua vix exprimit: nam, dum existimat, id stilicet omnes mente volutare , quod ipse vasto illo , ae caelestibus flammis accenso agitabat animo, tam accurate enumeratis quatuor hisce dimensionibus ad rei,de qua agebat, magnitudinem, & immensitatem adumbra

I ii iam,

458쪽

dam , rem ipsam non commemorat,

nullumque iubi jcit nomen , ad quod videlicet illae dimensiones referamur. sa Hinc tanta fluxit Opinionum, explicationumque varietas , dum quilibet Interpres pro suo ingenio diuinat, quidnam illud sit,cuius tam exactam,&quasi dimensam cognitionem fidelibus Paulus exoptat. Alij ipsam Deitatem esse dicunt: cui Iob I I. num. 8.longitudo de latitudo; tibi imitas etia, dc profunditas tribuuntur. Alij ad arcanum Incarnationis mysterium has

dimensiones accomodant:alij de ipso ligno Crucis ingeniose philosophantur: alij rcferunt ad charitatem ; alij, ad visionem beatam: alij denique alias intelligentias pro suo quisque captu

solerter excogitat. Mihi neque lubet, neque vacat, singulas recentere, praesertim cum hoc labore perfuncti sint

Salmeron disput. 8.Belar. t Om. I. lib. 2. de Imaginibus, cap. 27. BarradaS t O. a. lib. 4. cap. q.

Graecos Expositores existimo,hanc re quasi acu tetigisse. Exaggerat Apostolus toto isto capite sublime illud, de a saeculis reconditu mysterium vocationis Genti uim explicat, palamque

proponit gloriosas , dc inaestimabiles Diuinet liberalitatis .gratiaeq; diuitias, in hoc mysterio dispensatas. Quid ergo opus est,aliunde nomen arcessere, cuius nullam P ulus fecerit mentionem, cum tota scri cs codcxtus ad hoc mysterium reseraturὶ Et vero permagni intererat eorum , ad quos scribit, hoc tam insigne Dei beneficium,omnino exploratum, perpcnsemque habere, ut tam eximiam filiorum Dei diagnitatem permagno existimatent, dignamque tali vocatibne vitam a

1 Audi Graecos Interpretes c5gruenter contextui haec virba declaralites.

Photius sic apud OEcumen. f Cuii 'snam latitudo,logitudo; sublimitas,&

Cap. II L

profunditas 3 Vel mysteri j, ut sit per desectii dictum; vel etiam absque deiectused per hyperbaton .J OEcumenius vero ipse. fCorporeis circuseribit figuris myster ij magnitudinc, pro Gentibus di ipensati. J Theodorctus. Ediscamus dispensationis, quae fuir, magnitudinem.J Theophil. Vt possitis comprehendere cum omnibus fidelibus mysterium pro nobis dispensatu. J Claudat agmen Chrysost. ho. . Quod statim exorsus precatus est, idem precatur δc nunc. Quid autem de in principio illis optauit Z Vt scia- tis, quae sit spes vocationis vestrae, Scquae sit excellens magnitudo potentiae ipsius in nos,qui credimus.JIam vero non fuerit dissicile , has s squatuor dimensiones ad huius mystcrij dispensarionem accommodare. 'Et latitudinem quidem paucis verbis complexus est Theophilaetus. fAdeo inquit magnum est, ut quoquo verius,& in omnes lit extensum JNullus

enim est orbis terrarum angulus tam remotus, ac dissitus, tam abditus, ac retrusus , quem huius lux clarissima mysteri j non perfuderit ; nulla nation barbara, ta effera, quam haec excludat liberatissima dispensatio:quoquo

versus,& in omnes promulgatum est

u est Gentilis, ct Iudaeus; Barbarus, ct septia; simus,st tiberi

Longitudo autem tanta est, quan- s ,

ta de potetia Dei absoluta potest este maxima: pro teditur infinite haec longitudo e nullis clauditur terminis : ab

aeternitate in aeternitatem usque pertingit. Nam iam inde ab omni aeternitate decreuit Deus vocare Gentes. Hieretniae 3 I .num s. In charitate eerperna dilexi ter ideo attraxi te, miseram.

Et extabit, ac permanebit huius benignae dispensationis effectus,& fructus in omne prorsus aeternitatem. Gentes i

ante

459쪽

ante saecula praedestinatae , deinceps vocatae,& iustificatae in tempore, landem glorificatae Deo perfluetur aeuo sempiterno. Perpende, quam incircumscripta , & interminata sit huius

beneficii longitudo.s7 Quis vero huius mysterii sublimitatem attingat, quae vel ipsas caelcstes Intelligentias sua altitudine praeteruolat 3 Cuius enim subiret animum, Gentiles ad latam sublimitatem euehendos, ut Diuinae consortes naturae, Fili j Dei vocaretur,& essent,& ipsius Christi, Fili j natui alis, concorporei, cohaeredes,dc comparticipes dicerentur Qujs unquam sublimitatem Diuinae sapientiae , bonitatis, ac potentiae,in hoc mysterio sese supra omnia Dei opera efferentem , vel votis conciperet,vel animo,& cogitatione unquam informaret 3 Deum dilexille sic seruos, ut pro illis acerbissimae morti traderet Filium , nullius unquam Seraphini mcns reuelatione seclusa, capere potuisset.

Q iod si sublimitas sic extollitur,

profunditas adeo deprimitur, ut nullius ingenii vel acutissimi acies eis' pertingere valeat: est lane profundissimum hoc in ysterium. Nonfula agnia

rum hominibus, cap. 2.nu. . Latuit te foribus aternas tacitum, ad Roman. lG.

Dum. 2 s. Absconditum a saeculis .ad Colossensus i .nu. 16. Nam ut illa subli-nritas praetervolat omnem aciem, sic

etiam fugit ista profunditas. Vide, quanta sit profunditas. Ille , ille ipse celsinimus Deus, cui proprium Altis

sim: nomen est,ad hoc mysterium dispensandum in tam infimu se demisit profundum humilitatis, Ut eximamreerat semetipsum, ad Philipp. 2. num. T.&probrosissimo , ac vilissimo verberu, cla crucis affectus supplicio, pro contemptissimo verme , pro hominum opprobrio, dc abiectione plebis repu-ss ratus vulgo furiit. Psal. M .n.7. Atque

haec est huius mysteri j ex una parte profunditas; ex altera vero,Gentiles, cultores lapidum i& stipitum, & ipsis lapidibus , ac truncis stupidiores, mccimo foedi stimarum libidinia. demersos , metas belluas , ex tam prolatasta voragine ad illa sublimitatem extolli. . Hanc ego arbitror cile germanam,&flum apte ducentem explicationem

huius loci: hoc enim est , quod agit Apostolus in hac Epistola, praesertim

in extremo capite a. & in toto hoc capite 3.

NUMERUS XIX.

Scire etiam supereminentem scientia charitatem Christi.

o lubens in communem hu- ius loci intelligetiam,in quam fere omnes Fnterpretes Graeci, Latinique conspirant.Precari Apostolum,ut Ephes j ardentissima agnoscant Christi charitatem, supereminentem omni scientiae, idest, humanum omnem, Angelicumve captum longe superantem ; prorsus excellentiorem,S sublimiore, quam ut possit scientia comprehendi. Obijcit Theophilactus: quo pacto Christi charitas potest sciri, si omni praeeminet scientiae 3 Cui obiectioni ita respondet. Excedit quidem Christi charitas

omnem humanam scientiam ; at vero

ea estis , & diuina illam assequi utcumque potest. Haec ut vera esse fateor, ita noli iv caprorsus, rei jci, ut plerique rei jciunt, alterum sensum, quem admittat Graecus,Latinusque contextus. Ipsa enim Scripturae ambiguitas,vel si malis sce-cunditas , pars quodam odo Scripturae est : quare cum verba sacra duos sensus habere possunt, non debet alis ter u omnino praecidere fidelis interpres,ut ingeniosὸ aduertit Maldonat.

I ii a Ioan

460쪽

16 Ad Ephes Cap. III.

Ioan. . num. 6. Graeca autem sic habent. Hiperbatasan res gnosios, praemia 62 nentem cognitioni. Cuiuis autem vel leuiter Graecis litteris tincto, perseicuuest,haec verba habere etiam per te sensum illum, quem secutus est Augustinus tractat. I I 8 .in Ioannem.Nimirum charitatem Christi sic enim sepe vocat Apostolus virtutem ipsam citaritatis, ad Rom. 8. num. I.& 2. Cor. S. num. I P donum esse multo eminentius, praestantiusque, quam scientiam: Sc quidem Ephesiis ingenio pollentibus, litterisque, & itientiis aciundantibus , par erat, Apostolum excellentiorem viam charitatis demonstrare. I .COrinth. I 2.num. I.

Vt i Damini in omnem plenitudinem Dei. 63 IT videlicet ex cognitione tan-

tarum rerum emorcsccat in animis vestris,ac redundet caelestium donorum, ac virtutum omnium infusarum amuentia. Ad Colossens. 2.nu. 2. In omnes diuitias plenitudinis intestinus in agnitionem mae'. Vtrobique Apostolus copiosam,& assi uentem gratiar, ac donorum plenitudinem deprecatur. Obseruaui cap. I.nu 6. verba illa, in qua gratificauit nos, potuisse vertere Vulgatum. Gratia nos impleuit. Vbi de ad Colossenses i. num. 19. egi de hac donorum plenitudine.

Ei autem,qui potens est omnia facere superabundanter, quam petimus, aut intelli

gimus. Onnectendum est pron m n ei, cum extremis huius capitis verbis: caetera sunt per hyperbaton interiecta. Similis est clausula ad Romanos I 6. num. 2 s. Eι autem,qui potens est, ctc. Erigit vero Apostolus petendi fiduciam. proposita Dei omnipotentia , & liberalitate, nostras preces, & cogitationes longe superante. Potens quippe est Deus, multo uberilis, cumulatiusque praestare, quam aut nos ipsi petere , aut

cogitatione, votisque concipere Ualeamus. Congruenter huic sententiae canit Ecclesia: Deus , qiti abundantia pietatis Er merata siupplicum excedi, , Crvota. Et paulo post.Et ad cias,quod oratio non praesumit. Obseruat hoc Augustinus in modestissima illa,plena fidei, dc spei epistola sororum Lazari, Ioari.

I I .num. 3. Ecce quem amas, infirmatur, tract. 9. Non ausae sunt dicere: veni,& lana: non aulae sunt diceretibi iube, dc hic fiet: amanti tantummodo nuntiandum fuit.J Secundum virtutem, qua operatur in nobis.

Vod potens sit Deus, cumulatius omnia facere,quam nos ipsi petimus, aut mente concipimuS, In nifestum est ex illa potentia, quam nobis concessit ad ea opera patranda, ad ea miracula edenda, quae non modo postulare , verum ne optare quidem, in mentem nobis venerat. V idead Colossens. i. nu. 29. Secundum op rationem eius, quam operatur in me in

virtute.

NUMERUS XXI

Requens Apostolo grandioris sermonis clausula. Ad Ro

SEARCH

MENU NAVIGATION