Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Ad Enes. Cap. VI. 467

modo ad Isaiam allusisse,sed ipsissima

etiam Prophetae verba ex Editione LXX. recitalse. Legimus enim, Deum sic armatum, Isaiae s9. num. IT. Et galea saliιtu in capite eius. Vbi ingeniose Forerius. Salutem in capite gestabat, quia nihil antiquim hominum salute ducebat. LXX. vero non saturem, sedμ- Iutare reddiderunt, Perihephatian soleris. Quorum hic verba Paulus usurpauit. Et Tertullianus lib. 3. contra Marcionem cap. I . Latine reddidit, galeamsalutaris. Scitum vero est in sacra Scriptura , humani generis vindicem, ac seruatorem Christum Dominum , Salutare , siue Graece Soterion nuncupari: quod cum Hebraico nomine Isuha mirifice congruit. Vide Deirium ad illa vetba Genes S 49. nu.

I 8. Salutare tuum expectabo Domine: dc Maldonatum Luc. h. nu. 3O. mderunt oculi mei saliιrare tuum : & Toletum Luc. . num .6. mdebit omnis caro salutare Deir Agelium in illa verba Psalmi l 3. num. 8. Qui, dabit eae Sion salutare lyraei' Bellarminum Psal. 8 .m7.

Salutare tuum da nobis. Isaiae I 2.nu. I.

Haurietis aquas in gaudio de fontibuι

Saluatoris. LXX. Soteriu. Et cap. 26. num. I. Saluator Ponetur in ea murim. L X X. Soterion. Sic etiam cap. s I. n. S.

Prope est GAus meus. egressus est Salua

tor meus. Et cap. 62. nu. l. Donec egre

uator eius, ut lampas, accendatur. Vtro

bique LXX. Soterion. Itaque potuisset Vulgatus vertere in hoc loco. Et galeam Salutariae, aut Saluatoris a sumite. Quid ergo est, Christo seruatore, tanquam galea, camput munire, atque protegere 3 Nihil aliud,ut opinor, nisi omnem spem obtinendae lalutis in hoc periculossiimo

certamine, omnem fiduciam potiundae victoriar, in Christo, unico Saluatore nostro lagere , ac locare ; caput,

vitamque nostram illi protegendam

committere;partam salutem, reportatam victoriam huic protectori acceptam referre. Facem mihi praefert ad hanc explicatione ipse Paulus i.Thessalonic n. s. n. 8. Induti loricam fidei,st charitatis, Gr galeam, 'emsalutis. Red diique continuo causam, cur galeam requstat, quae sit salutis spes , num.9. uoniam non posuit nos Deus in aram, sed in acquisitionem salutis per DominMm nostram Iesium Chri fiam.Et I .Corinth.

IS. num. I P. Deo autem gratiin, qui dedit nobiου victoriam per Dominum nostrum Iesium Christum. Praeivit nobis exemplo suo ad hanc humilem gratiarum actionem, strenuissimus ille bellator David,Psal. II. n. 36. Dedisti mihi protectionem salutis tuae. Vbi sexta Editio relata in Scholiis Sixtianis. Ded Ei mihi prole torem

Saluatorem tuum. Ead Sinque Hebraica verba ita reddidit Vulgatus, a. Regum 2 2. Ti una. 3 s. Dediffs mihi es eum sal tis tua. Est enim Saluator noster g lea , clypeusque salutis. Et Psalm. 19. num. s. Laetabitur in salutari tuo : Graece, soterio. Ac subest Hebraice radix ranan : quam Vertit Regia, ouabimus. Sensusque est: clim victoriam, salutemque nobis pepereriS , ouantes, atque triumphantes, non nosmetipsos magnifice iactabimus, sed tibi Seruatori nostro laudes, & gratias

referemus. Et in nomine Dei nostri magnificabimur. Hebraice, ni ol: vexillum elevabimus, id est, elatis in laetitiae significationem vexillis, tuum Saluatoris nomen magnificis laudibus prosequemur.

Et gladium stiritus quod es ver

bum Dei.

Robo communem Interpretum obseruationem , hactenus Ap

stolum armis ad se protegendum Christianum militem induiste ; nunc N n n a veIO

492쪽

vero etiam gladium illi porrigere,quo invisibilem hostem lacessere, oppugnare, atque adeo ferire possit. in eo tamen a plerisque dissentio , quod ad hoc pugnae genus illustrandum , &huius gladii usum edocendum,exemplum afferunt ex certamine illo singulari, a Chi isto cum daemone inito, quem tribus sententiis ex sacro ser- ' mone desumptis, quasi tribus huius gladi j petitionibus, vulnerauit, atque deiecit. Nam mea quidem sentcntia,

obsistere liosti istud est, non plagam

imponere ; ad scutum pertinet, non ad gladium: neque enim multum refert, si irruenti hosti fidem opponas, mente duntaxat conceptam , aut etiam sacrae Scripturae verbis expli

catam.

s si Itaque nrugis assentior aliorum exisplicationi , tunc demum isto gladio daemonis iugulum peti , tunc illi lu-' culcntam, & grauissimam plagam infligi , cum Euangelici verbi praedicatione, fortis iste armatus, spoliis deuictus exuitur ; cum infidelium, aut Certe peccatorum praeda, inuito illi, ac omni ope reluctanti, huius gladii

vi tandem e manibus extorquetur. Illud vero est in animo alte defigendu, quod hic obseruat S. Thom. lech. 4. Prae dicatio dicitur gladius Spiritus, quia ni3n penetrat usque ad spiritum, nisi ducatur ab Spiritu Sancto.J. Hoc ipso gladio accinctus est Christus Psalm. . num 4. ut duobus in locis , eisdem prope verbis , ex versu proximo , 'ecis informapra *js hominum, elefanter concludit Tertullianus lib. ad itersus Iudaeos num. IG8.6 lib 3. contra Marcionem cap. I 4.Tem

pestiu- inquit 2 decore praeterfluos hominum , effusa est gratia in labi's tuis. Rideo, si quem ad bellum ense cingebat, er de tempessivitate decoris , ct labio- .rum gratia blandiebatur. Et paulo post. AZemlus Ioannes in Apoca U c p. I.

Cap. VI.

num. I 6.) ensem destritit, ex ore Dei

prodeuntem tu amtum,straaculum quem

intelligi oportet sermonem Diuinum, bis acutum duobus te famentis , legis , ct Eua et , inculum sapientia , infestam Diabolo, armantem nos a uersus hos fest'iritales nequitia. Quibus T remis II verbis alludit sine ulla dubitatione Tertullianus ad hunc Apostoli locum ; & utrumque gladium, unum, atque eumdem esse contendit. Huc etiam referunt Augustinus lib. 1 o. de Civit. cap. 1 l. & Ambrosius lib. s. de Virginibus, illud ad Hebr. q. num. I 2.

Mum est enim sermo Dei efficax, ct

ct penetrabilior omm gladio ancipiti. Theodoretus etiam , Philo Carpatius interpretantur in hanc sententiam verba illa Canticorum .num. s. Omnes tenentes gladios, ct ad bella δε-cti mi. Idem Augullinus in illo lib.

29. de Civit. cap χ i. & Hilarius in Matthaeum, S Auctor Imperfecti ho- mil. 26. Christi verba Matthaei io.

num. 36. Non veni Dacem mittere, sed

gladium , de hoc ipso gladio spiritus

exponunt: & Mal)onato nostro certum videtur, Euangelium significari. Verum haec testimonia non usqtIequaque constat , quem habeant sensum litteralem , dc multis sunt inuo, tuta difficultatibus , quas sigillatini examinare, uberioris ot ij est.

NUMERUS XXIV.

ut diligunt Dominum norium Iesem Chinum in incor

Vplex est huius loci sensus,& s 8

iuxta proprietatem Graecae vocis uterq; probabilis. Ap rhasa enim significat immortalitatem : & ira exprimitur illa v6x ab Interprete Latino, I. COr. I s. num. sq. cum autem mortale hoc induerit immortalitruem

493쪽

tastatem. Graece , aphthasiane & eodem prorsus sensu redditur incorruptio, aut incorruptela. Ne longe abeamus,in illo ipso cap. i s. utriusque etiam Uersonis suppetunt exempla numer. 62. Surget in incorruptione.& num. io. n que corruptio incorruptelam possidebit. Sic etiam Aphtarios,idem est,atque immortalis, I .Timoth. l .num. 7. Regsseculorum immortali. G raece, Aphtharao: dc eodem sensu Latine redditur incom

corrupti , id est, immortales. Atque ex hac lignificatione vocis, primus elicitur sensus. Qui dii gunt Dominum nostrum Iesum Christiιm in incorruptione, hoc est, in immortalitate , dc incorruptibilitate iam existentem , in caelo

iam regnantem in omnem aeternita-

tem. Ea phrasi dicitur Sapient. 2.n. 2 I. Deus creauit hominem inexterminabilem. Graece , en aphtharsia, in incorruptione. idest , incorruptibilem , & immortalem. Significat etiam Aphtharsia inte- 6cgritateria, ac synceritatem animi vacantis omni vitiorum corruptela Ad Tit. 2. num .7. in doctrina, in integritate, in granitate. Sapient.6. num. I 9. Cusis ditio autem legum, consiummatio incorruptionis est. Graece, denosis aphtha fias, idest, confirmario, aut confiit ut is integritatu. Integritas enim vitae,exacta,& accurata legum obseruatione continetur,& consummatur. Atque hinc

efficitur alter sensus: qui diligunt D minum no Frum Iesum Chrisum in incorruptione, hoc est, incorrupte, integre, pure, atque syncere: quod utinam, praestante ipsius gratia , assequi

valeamus.

494쪽

IN EPISTOLAM

CATHOLICAM

B. IACOBI APOSTOLI

COMMENTARII EXEGETICI

LITTERALES

e Societate I E s V.

pressit. Invaserunt quidem in arcem huius causae Petrus, Ioannes, & Thadaeus: sed in hoc certamine caeteris palmam praeripit Iacobus,& iuxta nominis sui etymon, phalanges hostium mirabili dexteritate stupplantat ; ro tumque se effundit in bonis operibus extollendis. Hoc itaque consilio illum appulisse animum ad scribendum, Aucior est Augustinus lib. de Fide , de Operibus, c. i 4. Quoniam ergo haec

opinio tunc fuerat exorta, aliae Apostolicae Epistolae,Petri, Ioannis, IacObi, & Iudae , contra eam maxime dirigunt intentionem, ut Nehementer

adstruant , fidem sine operibus nihil prodesse.JHanc venenatam haeresm , per tot sannos rotrusam in illas tenebras,unde emerserat, rursus ab ipsis Inferorum faucibus reuocauit Lutherus in lucem. Cum vero perspicue videret homo impurus, hydram istam suam renascenteni vel unico huius Epistolae ictu

X T I T I et Apostolorum aetate Simon ille Magus,cuius meminit Lucas Act. 8. mam. 9.

qui nefarium Ecclesiae nascenti bellum indixit.Spargebat hic virus pestilentissimae doctrinae , quam his verbis perstringit Irenaeus lib. I. cap. ro. Qui in eum, & in Selenen eius, spem habeant, ut liberos agere, quae velint .secundum enim ipsius gratiam saluari homines, sed non secundum operas iustas.J Cuna ergo in sola fide, falsa illa quidem, & commentitia, salutem reponeret, & habenas laxissimas effraenatae cupiditati remitteret, hominibus auidis vitae licentioris passim venenum aspirabat. Haud dissimilem errorem , latius quotidie manantem,& in sola sincera fideseclusis operibus, spem salutis re-POnentem, Iacobus hac Epistola re.

495쪽

Iacobi

ictu iugulari: dum vim argumentorum illis cauillis desperat eludere, aut apertissima verba vel obtorta gula in aliam sententiam detorquere , multo procliuius existimauit, ore illo ferreo eius auctoritatem iRfringere , quam iacula inde petita, dc in suam haeresim

contorta, propulsare. Manet tamen inconcussa, dc irrefragabilis huius Canonicae Epit olae auctoritas, inde usque ab Eccletiae primordiis, grauissimorum Cociliorum, Summorum Pontificii, de Sanctorum Patrum testir Unio stabilita. Agnoscitcain Synodus Laodicensis,& pro Canonica veneratur, cap. s 9. Concilium Araulicanum II. cap. 2 s. Cabilonense I I. cap. 3 3 . Mileuitanum,Canone T. Carthaginense III. cap. 7. Florentinum demum, & Tridentinuml: Cl mens Romanus epistola 2. Anactetus cpistola i. Innocentius I. epistola 3. ad Exuperium,Magnus Dionysius de Di uinis Nominibus,cap. . Tertullianus aduersus Iudaeos,cap. χ. Origenes ho- mil. . in Iosue,NaZianZenus in carmine Heroico de Libris Canonicis, Cyprianus in lib. ad Nouatianii, Ephremiermone de Poenitentia , Clirysostomus lib. 3. de Sacerdotio, Leo Magnus selmone ii . de Quadragesima , Augustin. lib. 2. de Doctrina Christiana,

cap. 8. A in Psalm. 3 I .concione I. imo lib. 2. Retractationum,cap. 3 2. ait, se in hanc epistolam edidisse commentarios : Isidorus lib. 6. Etymologiarum, cap. l. Damascentis lib. 4. de 1 ide orthodoxa,cap. 18. Hieronymus,non solum in Cathalogo Scriptorum Ecclesiasticorum, sed etiam cpistola so3. ad Paulinum, & lib. a. aduersus Pelagianos: Epiphanius haeresi 6. Athanasius in Synopsi, Cyrillus Hierosolymitanus,Catechesi s. Eusebius Caesariensis lib. 2. Historiae cap. 23. Gregorius lib. a. epistola ii . Russinus in

expositione Symboli: dc, qui poste-

rioribus saeculis hos Patres consecuti

sunt, omnes.

Ex Recentioribus vero Theologis sBaronius tom. I .anno Christi sis. Bel tarminus lib. I.de Verbo Dei, cap. I 8. Valentia lib. 8. Analysis Fidei, cap. s. Salmeron tona.vltim.disput. i . in hanc epistolam: qui propterea eam asserit Catholicam appellatam, quia cum eo saeculo plurimae circumferrentur epistolae, Apostolorum nomine conscriptae, non erant tamen illae in tantam auctoritatis celsitudinem evectae , ut quemadmodum haec, pro Canonicis apud omnes haberentur. Denique Lorinus in Acta,cap. I.versu I3.S Sera rius hic protegomeno 3. Obtinet vero primum locum inter sseptem Catholicas,ut plerique Patres notauerunt, & expresse Nazianzenus citatus, dum ait.

Deinde bis sieptem Pauli numerato libellos Catholicu sieptem, inter quas sprima

Iacobi. Atque ea huius rei videtur esse causa, Sacros libros non tenere locum ex

dignitate Scriptoris , sed ex ordine temporis , quo sunt scripti: prius autem , quam Petru&, scripsit epistolam Iacobus. Sic inter Euangelistas, non modo Matthaeus, qui fuit Apostolus, sed Sc Marcus etiam,de Lucas, qui inter Discipulos numerantur, Ioannem

antccedunt.

Iacobus.llius Alphaei ex Maria Cleo- Τphae Matth. 27. num. S6. &Marci I s. num. o. quae soror fuit Beatissimae Virginis , Ioannis I9. num. 2 s. Cum ergo Christum cognatione

496쪽

47α Iacobi

tione proxime attingeret, imb effngeret etiam oris lineamentis,& simul se cum eo eductus esset, ut refert Epiphanius in Anchorato , & haeresi 8. Frater Donum dictus est,ad Galatas i. num. I9. Vulgare enim cst in Scriptura, ut consobrini, fratres appellentur, ut probat erudite Toletus Ioannis a.

annotatione I 8.Baronius in apparatu ad Annales,pag. 3 I.Maldonatus Matthaei xi .num. 6. Lorinus in Acta c. I. versu I .

Dei , ct Domini ne nisi Iesu ricti stulus.

8 TZ Gregia est Didymi sententia Q- per hunc locum habentur eius

Commentarij tom. 6. Bibliothecae. Isicut mortalem gloria homines appetentes , dignitates , quas putantur habere,praeponunt ; ita Sancti in epistolis,quas scribunt,principaliter proserunt, se seruos esse Dei, aestimantes, hanc appellationem supra regna totius mundi consistere. Js Quanta autem in veneratione fumrit Iacobus propter incredibilem opinionem sanctitatis, etia apud Iudaeos, infensissimos hostes Christiani nominis, illud argumento est, quod resert Epiphanius hia re si a s. permissum illi fuisIe ob spectaram , omnibusque nu- ineris absolutam virtutem, ingredi in Sancta Sanctoru semel in anno. Hieronymus vero in cap. i. Epistolae ad Galatas sic scribit. V ir fuit tantae sanctitatis, & rumoris in populo,ut fimbriam vestimenti eius certatim cuperent attingere.J Addit Chrysostomus homil. s. in Matthaeum, non tantum eius genua,sed frontem etia ob iugem in pauimenro prostrationem, callum obduxisse. Iolephus vero testatur lib. ao. Antiquitatum cap. 8. tanta illum apud populum existimatione clarui Dse,ut plerique in animum induxerint,

Cap. L.

ad ulcisceiciam illius necem, totam Hierosolymorum urbent funesto illo excidio luime mulctatam.

Duodecim tribubuου, quae sunt in distersione. Udaicum populum disperium fuisse io

per innumerabiles prouincias , testatur Philo,qui legationem illa suam ad Caium Augustum ita concludit. Itaque si exorat mea patria tuam clementiam, praeter ipsun, alias ciuitates demcreberis plurimas litas in diuersis orbis tractibus, Asia, Europa, Ahica,

insulares, maritimas, mediterraneas. JLucas Actuum 1.num. s. scribit, coim fluxisse in urbem Hierusalem Viros religiosos,ex omni nasione qua sub calo est. Illud vero pene excedit fidem, quod

assirmat Baronius,tom. I. anno Christi si . extremo,auctorem laudas eundem Philonem in eo libro , quem inscripsit in Flaccum,non minus, quam decies centena millia Iudaeorum gyptum habitasse. Christus ergo,qui sanguinem suum fudit, ut filios Dei.qui erant iussersi, n-

gregaret in unum, Ioannis II .num. να.

Uficum Iemsalem Dominus, δ' emsiones Graelis congregabit, Psal. 66. n. 2. per tuos Apostolos quam plurimos

Iudaeos, e variis nationibus oriundos, traduxit ad fidem. Huc spectat ardentissima illa oratio Nehemiae a. M chab. i. num. 16. Cuffod partem tuam,

cir sanctifica e congrega dis ersionem nostram. Sed qui adducti crant ad unum pastorem , & unum ouile , rursus dispersi sunt, frendentibus lupis, Act. 8.num. i. Facta est autem in ista die pesecutis magna in Ecclesia, qua erat Herosolymis, Ur omnes disso si sunt.

Cum ergo Iacobus creatus esset Hierosolymorum Episcopus, eo risu, quem ex Anacteto, Clemente Alexandrinon Hieronymo refert Bellarminus

497쪽

Iacobi

nus lib. i.de Romano Pontifice,C. 23. ad pastoralem curam pertinere merito iudicauit, quas oues praesens verbo salutari reficere non poterat, easdem huius Epistolae pabulo recreare. Salutem.

1 1 A Udax nimis est ut leuissime di-

1 cam) Caietani Commentarius in hunc locum. Salutatio,inquit,hic posita, ram pura est, ut nulli saIutationi cuiuscumque alterius Epistolae Apostolicae conformis sit: nam nihil

Dei, nihil Iesu Christi, nihil gratiae, nihilue pacis sonat; sed profano more, salutem. J Miror, tam cito vixdum lecta prima verba e memoria emu-xisse Caietano. An non ita illis Deus,& Iesus Christus nominantur, cuius se seruum profitetur 'Quam vero salutem impertiat, nisi quam Iesus suo nomine praenuntiat,quam suo cruore

attulit mundo λ Non igitur ait Catharinus J erat prophanum, eo pacto salutare ; sed hoc erat profanum, Veram scilicet aurem non intelligere JI3 Neque vero abhorret talis salutatio ab spiritu Apostolico ut constat Actuum i J.num. 2 3. Hioli, ct feni res statres, his qui sunt Antiochia, salutem. Sed sciendum est,utrobique subesse Graece , charis, id est, Mere , seu gaudere e quo eodem verbo usus est Lucas, cum Gabriel beatissimam Virginem salutauit, Lucae I. n. 29. chare. Vulgatus vertit, aue. Suspicatiirque ibi Maldonatus,Hebraice loquentem Angelum consueta salutandi formulavium fuisse, pax tιbi , sed eam cleganter expressiste Euangelistam. Atque Ut magis traducatur Caietani cum audacia, tum Graeci sermonis imperitia ; Matthaei 28. nu .s. cum Christus mulieres salutauit,Graece subest idem verbum , chareter auete , seu gaudete. Eat nunc Caietanus, & temere iactet,

Cap. I. 473

profanam de ab Apostolico spiritu

alienam,eam esse salutationem,quam

Apostoli, Angelus, & ipse Christus

usurparunt.

NUMERUS II.

Omne gaudium existimate statres

mei, cum in tentationes varias incideritis.

I U Vale tandem gaudium fideli. I

bus optet Iacobus,ctim in s lutatione iubet eos gaudere, apertius iam explicat. Graece, charan: nomine scilicet ab eodem verbo charin,deriuato. Hominibus enim Christi causa ex patriis finibus eiectis,auitis bonis exturbatis , ad necem crudelissimam quae sitis, quid accommodatius proponi potuisset , quam calamitatem illam , perpessu quidem

asperam esse ε, sed materiam redundantis laetitiae, & immarcescibilis coronae segetem continere 3 I. Petr. . num. I 3 .Communicantes Christi passionibus, gaudete : vi ct in reuelatione gloriatim gaudearis exultantes. Matthaei s. num. I 2. Gaudete, ct exultate, quonia merces vestra copiosa est in caelis. Propterea videlicet ibam gaudantes Apoquii a con fectu concili', Gre. Actuum s. n.ΑΙ. Et quidem tentatio in hoc loco idcm i sest , ac tribulatio. Neque id alienum est a sacro sermone: nam in lingua sancta utraque res exprimitur eadem Voce , ut obseruat Pagninus in radiace nosa , dc Pineda Iob. s. versu 23.

num .6. Tobiae 2. nu. I 2. Hanc autem

tentarionem ideo perimisit Dominus euenire illi t posteris daretur exemplum ρο- tientia eius. Iudith 8. num. 23. omnes, qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles: illi autem, qui tentationes non si ceperunt , cte. Vbi aperte vides, pro eadem re utraque nomen usurpari. Sapientiae I 8. n. 2α

oo Tetigia

498쪽

Tetigit a tem tune ct iustos tentatio mortis. v trumque etiam coniungitur Eccles. 27. numn. Vasa Aguli probat s nax . cr homines iustos tentatis tribula

tionis.

1ς Atque hinc deducitur haec transtatio. Nam tentare proprie est, periculum facere, experimentum sume e. Et vero nihil aeque periclitatur virtutem, ac laborum tolerantia: prodit patientia,tanquam certistinaus index, latentem animi firmitudinem. Ouid. . Trist. elegia 3. M latet, itii bonis cessat non cognita rebu , paret virtus, arguiturque malis. Tentabant patientiam Iusti, qui dicebant Sapient. 2. num. I9. Contum lia , or tormento interrogemus eum, ut sciamuι reuerentiam eivi, Graec , mansuetudinem eius ) ct probemus patientiam illisu. 7 Neque vero Apostolus, dolorem inustum iactura rei familiaris , exilio, cruciatibus , dolorem esse negat: neque exigit a fidelibus stupidam illam, pene brutam,seu lapideam Stoicorum indolentiam : quam erudite exagitat Pineda Iob. I. versu 2 o. rium. I.

non enim e silice nati sumus: sed est naturale in animis tenerum quiddam, at lue molle, quod aegritudine, quasi rempestate, quatiatur : cum enim Iusti serrunarum spoliatione diuexatur, cum plagis,valiisque dolorum stimulis pervelluntur, an non sentiant 3Tolerantissimus ille Tobias , memorandum posteris in sua tentatione , patientiae documentum praebiturus Ilebat tamen ,cap. s. num. I l. Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo , Olumen caeli non vi δεοὶ Et hoc aiebat ille, de quo scribitur cap. 2. num. . Non est constritatuι contra Deum, quod plaga

caecitatis euenerat ei.

i s Sed aliud est, ut perpendit ibi Se-

rarius , obrui fluctibus tentationum,

Cap. I.

de gradu constantiae deiici, impia vin

Deum voces temere iactare:quod mi-

proborum proprium est: aliud vero, pungi sane, stimularique dolore ; eum tamen o primere fortitudine , spe caelestis coronae mitigare, benigissimi Parentis fiducia lenire, & his doloris allevamentis, dolore ipsum, gaudium exi stimare : quod Iustis peculiare et . Illud demum hic obseruo , omne I9gaudrum, idem et se, ac solidi IIimum, est usissimumque 'gaudium. Scienter expressit Tigurina: pro summo gaudio

existimate. Sic I . Corinth. I 3 .num. 2.Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, id est, maximam, excellentissimamque fidem. & inimoth. I. n. I 6. Vt in me primo ostenderet Christus Iesiuomnem patientiam , id est , summam, absolutissimamque patientiam : ponitur enim nomen collectivum vni uersite pro toto quant O , ut aduertit ibi Cornelius.

NUMERUS III.

Scientes,quod probatio fidei vessi

patientiam operatur.

sEc nimirum est iustillima rocausa gaudendi vel in acerbis imis malis: laborum perpessisio, tanquam lapis lydius, virtutis aurum indubitanter explorat, virtutem ipsam patientiae meritis accumulat. Hoc clamant omnes Scripturae. Tobiae I a. nu. i 3. Quia accestus eras Deo. necesse fiιit, ut tentagio probaret te. I. PC-tri t. num. 6. In quo exultabitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus : ut probatio vestrae fidei malio pretiosior auro,quod per ignem probatur,inueniatur. J Sed a textat luculcntum prae ceteris te stimonium, cap. ..num. I 2. Charis i nolite peregrinari in seruore. Vertit Graeca Tertullianus in Scorpiaco cap. 32.

499쪽

Iacobi

Ne expauescati s Cyprian. vero Epistola s6. Nolite mirari ardorem. No extraneis,no se os haga numo, per como oro acrisolados en elfugo de la tribularion. Graece , en nrosi, a Verbo piroo,. id est,conflo,excoquo, & exploro per

ignem. Psalm.l6. n. . Igne me examι-nasti. Graece , 3rsu. Prouerb. I O. n. 2 o. Argentum εlectism. lingua iusti. Graece, Penromenos. id est, excoctum, scoriis de catum. Ut Psalm. I. num.T. Ar gentum igne examinatum,Probatum, stc.

Causam vero subiungit Petrus. Qui ad tenuationem vobis sit, quasi noui alia a quid vobis contingat. Id est, ardetis in hoc igne, non ut tanquam paleae comburamini, sed ut conflemini,tanquam aurum , dc edatis specimen bonitatis. Eleganter V legas . Apocal. s. sect. lo.

parat Iustos cum vasis fictilibus, Scripturam ducem sequens , Ecclesi. 27.

num. 6. ad RomanΟS 9. num. D.&2. Corinth. . num . . Ea enim vasa durantur, & dealbantur igne e tantum abest , ut exurantur: eademque

fictilia, cum de illorum integritate dubitamus. ictu quodam inflicto, so-mus ex tinnitu reddito explorare, fracta ne sinat, an integra. 13 Huc spectant verba illa ad Rom. s. num. Tribulatio patientiam operatur; parientia autem probationem. Vbi tamen obseruandum est , Paulum aflerere,. quod pati cria operatur probationem: Iacobus vero contrarium hic affir-mqt, nempe, quod probatio operatur patientiam. Hunc nodum varie soluunt Expositores: quorum sententias recitant Toletus,& Iustinianus in Cap. s. ad Roman.& Serarius in commentario huius loci .. Aptissimus expediendi modus est, si duplicem probationem distinguamus di altera est in . eo , qui probatur, scilicet exploratio ipsa, examinatioque virtutis : dc haec probatio operatur patientiam, id est,

praebet materiam, & occasionem tolerantiae:altera probatio est,non apud eum, qui laboribus exercetur, hoc est,

non actio quidem ipsa explorandi patientiam , sed huius actionis effectus, scilicet approbatio , apud alios spectantes consecuta sumpto experimento : qui enim patienter tribulationem sustinet, probatus redditur, & spectatus omnibus : & hanc probationem operatur sine dubio patientia.

Patientia autem opus perfectum

habet missis persem,o integri, in nullo deficientes. Eda hic. f Cuius patientia a

vinci no potest,ille perfectus esse probatur. fBasilius in Admonitione ad filium spiritualem folio 63 3. Patientiam arripe, quia in

xima virtus anima ut velociter ad si

blimitatem perfectionis possis ascendere. J Cyrillus Alexandrinus in ho- .

milia, quae refertur tona. I. Conciliorum pag. lao s postquam mirifice laudibus extulit patientiam,tmdem concludit. Omne itaque bonum pinientia nobis suppeditat. O Meruat Strabus ad iulud Iob. .n. 6. Patientia tua , ct perfe-

Ztio viamum tuarum , virtutes has con

gruo ordine collocari: de parientia insequit, perfectιἴ nasicitur. Hoc nimirum est, persectos esse,&integros , & nulla virtute destitutos. Nam perfectum opponitur imperfecto ; integrum , mutilo : utrumque praestat patientia ; & perfectionem

vitae, & integritatem virtutum. Qua de re accurate disputat Sanctus Thomas 2.2.q. I 36.art. χ.ad i.& Abulensis in caP. Im Matth. quaest. i I. ubi in hanc sententiam explicat uterque haec Iacobi verba. Nec videtur omnino reiicienda 16

500쪽

Iacobi Cap. I.

Gagnei expositio , qui consentanee textui Graeco, echeto, idest, habeat, de perfectione ipsius patientiae interpretatur : aitque , ab Apostolo requi- ri altissimum huius virtutis gradum,sci licet gaudium, & alacritatem inperferendo : iuxta id ad Romanos s.

num. 3. Sed cstgloriamur in tribulationibuι. Matth. s. num. I ri gaudete , ct exultaue,cte. Sed iam tunc non tam est

Virtus patientiae, quam fructus Spiritus sancti:de quo ad Galatas s. num. 22.Nam ex S.Thoma 2.2. quaest. I 36. art. i.ad 3. Fructus in sui ratione importat quamdam delectationemr de ideo patientia, quantum ad habitum, ponitur virtus ; quantum autem ad delectationem, quam habet in actu,

ponitur fluctus.J

NUMERUS V.

Si quis autem vestrum indiget sapientia, postalet a Deo.

Mnis quippe sapientia a Domino Deo est. Ecclesiast. I. num. I. Dominus dat sapientiam , ct ex ore eius prudentia, ct scientia, Prouerbiorum 2. num.6. vi constat in Salomone 3. Regum s. num.9. & 2. Paralipomenon I. nu .lo. da mihisapientiam , ct intelligentiam. de Sapientiae s. num. . da mihi siiuum tuarum assi Leem sapientiam. Colligitur ex i sto loco orationis

necessitas contra Pelagianorum, &Lutheranorum absurdissimam inscitiam: quam ut vel unico coarguamus

exemplo: quid faciet homo egentissimus , qui nihil prorsus habeat, unde

vitam toleret, & imbecillo corpore nequeat labore manuu victum comis parareὶVidelicet,ab iis,qui abundant, nisi perire velit, eum stipem cΘrrogare , necesse est. Sapientissime orabat Iosaphat 1. Paralipomenon 2o. n. I a. Cum ignoremin,quid agere debeamini hoe solum habeamin residui, ut oculis nostros dirigamin ad te. At texitur ver5 mirifice haec sen- 1 tentia cum superiote, licet in speciem discrepare videatur.Et quidem Graece virobique repetitur idem verbum,scilicet, in nutu de tituti, aut diminutir Scrursus: si quis autem vestrum destituitur, vel diminuitur sapientia. Non ergo temere, sed consultd transit a patientia ad oratione: dixerat, res aduersas non aequo solum, sed lubente etiam animo perferendas; absolutam integritatem virtutum omnium per laborem tole-rfinciam comparandam: rem suadebat creditu difficilem,& a communi sen suprorsus abhorrentem. Egregie itaque Beda. fSi quis vestrum non potest intelligere utilitatem tentationum, quae fidelibus probandi causa eueniunt, postulet a Deo,tribui sibi sensum,quo dignoscere valeat, quanta pietate P ter castigat filios, quos aeterna haereditate dignos enicere curat.J

ctui dat omnibuου affluenter.

Raece apses. id est,simpliciterican- so I dido scilicet animo, sine remunerationis spe , sine respectu personarum. Id,quod a fidelibus exigit Paulus ad Roman. Ιχ.n. 8. Qui tribuit, insimplicitate. Graece ne personarum accut time. Excitat veris petendi fiduciam

proposita Dei liberalitate, qui abundantia pietatis, & merita supplicym

eant illum, ad Rom. I o n. i 2. Qui solem Hum oriri facit super bonos, er malos, Matth.F.n-s.qui peccatores sbi supplices non absterret: qui promiscue in omnes omnem bonoru affluentiam effundit: qui potens est, omnia facereμ- perabundanter, quam petimus,aut inusii-gimus , ad Ephes. 3. n. 2o. Pulchra est si Nariandent sententia de Diuina liberali tate,

SEARCH

MENU NAVIGATION