장음표시 사용
511쪽
soloecis mihi respersam. Obiicit hane
vocem intentator , Latinis auribus inauditam, ut & illa Matth. 22. num. 3 O. Neque nubent, neque nubentur: &Luca: 2i .num. 3 8. Omnis populus manicabat ad eum.
Sed in primis tenenda est praeclara illa Gregorij sententia in praefatione
ad Leandrum,cap. s . Indignum vehementer existimo, ut verba cςlestis oraculi restringam sub regulis Donati JDeinde obteruandum est, usque adeo Interpretem addictum futile ipsis sacris Scriptoribus , tam solicite, ac fideliter verbum verbo reddidi Lse, ut interdum prae religione, Latina
Grammatica reclamante,casus, & genera retinuerit linguae originalis. Psitim. 34. num. Io. Er*iens inopem de manu fortiorum eius, idest , eo. Sa
pient. IO. num. I 2. Omnιum potentior
est sapientia, idest, omnibus. Matth. 2 o.
num λχ s. Principes Gentium dominantur eorum, pro eis: quia comparativa,
dc verba dominandi, gignendi casum exigunt apud Graecos Apocalypsis i I.
num. q. Duo eandelabra in con fectu Domini terrae stantes, pro stantia. Et cap. ΙΑ. num. I .cimum quadraginta quatuor millia habentes,pro habentia quia Graece hiania, & chisiades, iaminini generis sunt. Sic quia pneuma est neutrius generis,Sapient. .num. ..Eι hoc. quod continet omnia, pro ct hic, qui. Matth.
I 2. num. I 2. Quanto magis melior. 2.
Potri 3 .num. I. Secκndam scribo epistolam,in quibus, pro in 'a: quia Graece
Sic in praesenti licet vox intentatorminus Latina sit, Graecam lamen api- rasios adeo bene exprimit, ut unica alia voce melius exprimi vix possit, vel potius plane non possit. Hac scilicet licentia pervenuste ispe utitur Tertullianus, vetus , atque elegans
Scriptor: apud quem pasim illa, inuectis, pro sine vestibuι, ct nudus; illi.
beris , pro sine liberis ; inuxora virgini- tW idest, innuptar dies innubis,pro claro ; ineloquax, inalienus , ivbonus , inclarus, in erus , ubique negante particula in. Licuit etiam Gelio dicere lib. s.cap. . res incredulas, pro incredibilibus : quid ni liceat Interpreti nostro dicere,intenteat wὶ Apage delicati iasimum aurium fastidium.
inquisique vero tentatur a concu
isiectus. Raece , inescatu . Voluptas 8 Genim est quasi esca, & ill ccc-bra turpitudinis , qua videlicet homo abstrahatur a bono, de ad malum pelliciatur. Ex hoc loco sumpsit Gregorius homilia i6. in Evangelia, celebrem illam distinctione,quam posteriores Theologi frequentarunt. Quatuor enim hic perspicue , & assirmate distinguit Apostolus: concupiscentiam , iaest,f otentiam ipsam appetendi, ad ma-um procliuem ; tres deinde concupiscentiae motus, suggestionem,dele
Et quidem suggestio est motus ille 8 inuoluntarius , dc ut Theologi dicunt) primo primus, qui quas trahit, & illicit animam, proposita illecebra voluptatis; sed nullum , ne indesi-beratum quidem voluntatis consensum extorquet. Atque haec concupiscentia tantum abest a culpa,ut sit potius agonis, victoriae, atque triumphi seges , cum homo strenuὸ tentationi
resistit. Et quide in Tridetino sessiones. Decreto de Peccato originali, C non e vhimo, anathemate damnatur, quicuque dixerit,non tolli per baptisDITulm in renatis totum id, quod vere habet rationem pecccati l cum tamen, concu
512쪽
concupiscentia maneat ad agonem. Appellatur autem peccatum ab Apostolo a LRom.7. nu. I7. Quod habitat in meseccatum: quia a peccato est, Scad peccatum inclinat. De hac concupiscentia sic Aug. lib. i .du Ciuit.c 2 s.fQu6d si illa concupiscentialis itio-bcdiclia,quae adhuc in membris moribundis habitat, pririer nostrae voluntatis legem , quasi lege sua mouetur; luanto magis est abique culpa in corpore non conssentientis , si abique culpa cst in sorpore dormientis3J
Deinde concupisientia cum conceperit, parat peccatum.
Ic est alter concupiscentiae motus,qui vocatur a Theologis delectatιο cum videlicet suggestio illa ad aliquem
imperfectium,& non omnino deliberatu voluntatis consensum trahit,qui perueniat quidem ad culpam venialem , mortalem certe non attingat. Hunc locum versans August. t Om. T. lib. 6.cotra Iulianum,cap. 3.ait. f Profecto in his verbis partus a pariente discernitur: pariens enim est concupiscentia ; partus,peccatum: sed concupiscentia non parit, nisi conceperit ; non concipit, nisi illexerit, hoc est , ad malum perpetrandum obtinuerit voluntatis assensum JEsse vero hunc motum culpabilem quidem, sed imperfecte voluntarium, ex eo aperte constat,quia ab Apostolo peccatum appellatur: dc vero non esse peccatum mortale , colligitur ex eo, quod illud a peccato consumma to , , mortem generante distinguit.
Similem metaphoram conceptias, e partus inuenies, Iob I s. num. 3 S .Isaiae 3 . num. I l. cap. I9. num. q. & Psal. 7. num. i S. Peccatu' vero,cum consummatum
fuerit, generat mortem. HIc tertius est cocupiscentiar mo. 89
tus, partus omnino perfectus, consensus plene deliberatus , ctiamsi opere non cosummetur:stat enim inconcussa Catholica veritas , Christiore pronuntiata,Matth. I .Hu. 28. Ous vide= it mulierem ad cocupiscendum eam,
iam moechatus est eam in corde suo. Hic consensus animam extinguit. I OEccles 2 I . num. 1. Quasi a facie colubri fuge peccata : dentes leonis dentes idius,
interficientes animas hominum. sapient. I. num. II. os, quod mentitur, occidit animam. Daniel. r 3. num. 22. Angustue
sunt m hi undiques enim hoc egero, mors mihi est. Quomodo vero anima immortalis si cum sit, peccato tamen mori possit, eleganter explicuit August. lib. is . de . Civit. Dei, c. i. f Mors animae fit,cum eam deserit Dcus; sicut corporis, cum id deserit anima. Ergo utriusque rei, id est , totius hominis mors est , cum anima a Deo deserta descrit coipus: ita enim neque ex Deo vivit ipsa, ne- . que corpus ex ipsa.J Cosentanee Cy rillus Alexadrinus Oratione de Exitu animae. Mors proprie , non quae animam dirimit a corpore,sed quae animam a Deo separat Deus vita est , a quo,qui dis ungitur,perit.JQuin potius haec animae mors, ab- 92
solute in arcano. sermone appellatur mors : nam mors illa corporis, quam tantopere horremus umbra duntaxat est.& imago huius verae Inortis; cum
illa ne conferenda quidem Greg li. q. Moralium cap. I . In Scriptura mors carnis dicitur umbra mortis : quia sicut Vera mors est , qua anima separatur a Deo ; ita umbra mortis est, qua
caro separatur ab anima. J Denique peccatum penerat formidabilem iulam aeternae damnationis mortem,
513쪽
de qua August. lib. 6. de Ciuitate,cap. vltimo. Si anima in paenis Vivit aeteris nis, mors illa potius aeterna dicenda est, quam vitaenulla quippe maior,& peior est mors, quam ubi non m
Nolite itaque errare, status mei.
Avete itaque, ne tam absurda,& impia persuasio subeat vestros animos, ut a Deo vos tentari existimetis. Eccle. I s. num. I I.
Non dixeris , per Deum abest: qua enim odit, ne seceris r id est, ne causeris, per Deum stare, quominus tibi sapientiam impertiat: si enim non feceris, quae ille odit, facile ab eo sapientiam impetrabis. Non Δωι , illa me impla
Tque tantum abest,ut Deus quempiam tentet, ad m, tumque solicitet, ut superuatuIalia omnia dona , caelestiaque charismata, quibus ad omnem virtutem, perfectionemque instituimur,&inflammamur , ab illo nobis caelitus . donentur. Prudentissime itaque respondit Baptista, Ioannis 3. num. 27.
Non potest homo accipere quidquam , nisi Derit ei datum de ealo. Perinde ac si diceret : Christus quidem sua , ego tamen illius, id est, accepta de caelo auctoritate baptizoi Capiunt icilicet hinc Sancti utilissimum documentum, quod de Cypriano refert Augustin. lib. t. de Praedestinatione Sanctorum, capH. Pius, atque humilis Doctor ille Cyprianus beatissimus dixit, in nullo esse gloriandum , quando nostrum nihil sit. JCapiebat optime Augustinus ipse ta
salutare documentum, tom. λ. cap. I sis
magni,donum tuum est :& nostrum, non nisi malum est. Unde igitur gloriabitur omnis caroῖNumquid de m
lo 3 Haec non est gloria , sed miseria. Sed numquid gloriabitur de bono' numquid de alieno Z Tuum Domine est bonum,tua est gloria:qui enim de bono tuo gloriam sibi quaerit, & non tibi quaerit,ille fur est,& latro,& smilis est diabolo,qui voluit furari gloria tuam. J Hauserunt Sancti videlicet ex Apostolo, i.Corint.Α n. 7. Quid habes, quod non accepi ii ' Si autem accepi ii, quid gloriaris, quasi non acceperis. Defendens a Patre luminum. RU Ternus Pater, qui est immensa s6 II lux, ct tenebra in eo non sunt viti.
cit splendorem: Filius enim candor est lucis eleme, Sapientiae 7. num. 26. lumen de lumine, lylendor gloria, ad He-
braeos I. num. 3. lux mundi, Ioannis 8. num. II. lumen ad reuelationem Gemitum , Lucae 2. num. 3 2. lux vera, quae illuminat omhem hominem, Ioannis I.
nu. s. Ex Patre, & Filio procedit Spiritus ille Diuinus , qui vere est datis munerum, lumen cordium Hoc inaccessibile Deitatis lumen lirradios fulgoris quoquoversus esturi-dit. Creavit Angelos lucis, 1.COrinth.
II. num. I 4. Praeclare enim NaZian-Zenus Oratione 2. in Pascha, non lon
ge a principio. Lumen unum.& in accessum , successionique minime obnoxium , Deus est , perpetuo fulgore rutilans, trino splendore micans. Secunda autem lumina, primique luminis velut radis, copiae illae ipsum cir-
514쪽
cunstantes,atque administri spiritus.JEadem repetit oratione in sanctum Baptisma, prope initium. 98 Hoc ipsum ineffabile lumen accendit in mortalium animis Rationis facem. Psalmo 4. num. . Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: de longe splendidiprem, Fidei. 2.PetIi I. nu. I 9. Cui benefacitu attendentes, quasi lucerna lucenti in caliginosio loco. Deni-- que beatorum mentes gloria: lumine collustrat. Psalm. 3 s. nu. io. In lumine
I9 An non iure optimo Pater luminum Vocetur, a quo ram multa lumina coruscarunt 3 Ista etiam lumina,quet caelis assixa,corporeis oculis affulgent, de lumine eius acceperunt lumen. Dixit enim Deus Genesis I.D. I 4. Fiant luminaria infirmamento cali,ut luctant , ct illuminent terram. Quare sicut vocatur pluuia Pater . . ob. 3 8. n. 28. sc etiam merito dicitur Pater horum luminum.
t pud quem non es transmutatio. roo ME quis obiiceret: Deus quidem LN Pater est luminum ; sed mutari
ita potest, ut aliquado luceat,aliquando tentationum tenebras offundat; Solem illum immutabile ab isto sole volubili secernit. Dupliciser vero mutatur sol, dc minus nobis lucis impertit. Primo, cum per recessum hyeinalem a Tropico Cancri in Tropicum Capricorni, nubibus, ac nebulis obscuratur: & haec est proprie transmutatio, quam negat hic Iacobus cadere in Deitatis Solem : vox enim Graeca parallage, apud Proclum, in sphaera solis reciprocationem significat.
λ o I C Ecundo offunditur Sol conuersio-one illa diurna, qua ex Vno in alte-
rum Hemisphaerium contorquetur: tunc ipsa terrae vinbra Soli ossiciens noctem essicit,& vicissim hanc, vicisDsim illam regionem obumbrat Et l, cpropriissime est vicissitudinis Obubratio.
Graecερ trapes, id est,tanueisionis. At in Patrem luminum nulla vel tenuissima umbra potest incurrere, nullae eo acce adunt nubes in ullo , ut orbem illiuBinet, indiget motu ; stabilis, dc quietus lpargit radios suae lucis. Explicat eleganter Augustin.hanc immutabilitatem Dei lib. I . Consessionum cap .s Mitericordissime . dc iustissime ; s cretissime , & praesentissime, immutabilis, mutans omnia i nunquam nouus, nunquam vetus , semper agens, semper quietus: poenitet te, & non doles ; irasceris,& traquillus es e, opera mutas, nec mutas consilium ; reddis debita, nulli debens ; donas debita, nihil perdens. J
Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis.
Raeterea Sol illuminat natu- Io 2 rae nece stitate: at Pater Iulainum non necessitate coactus, sed amore, & benignitate in pullus. . Graeccoulethis,volens, ac lubens, gratuita beneuolentia. Tigurina, destinata voluntate, Apocalyp. . num. I . Tu creasti omnia , π propter voluntatem tuam erant, id est , omnia nihil erant, . sed quod sunt, qudd conseruantur, liberalitatis tuae est. Psalm. Io9-nu. 3. Tecum principium in die virtutu tua. Hebraice, nedabot, tecum liberalitates.
Idem enim, qui est principium rerum omnium, est liberalissimus, magnificentissimusque.
Genuit autem nos verbo veritatis, Io 3 quod sane lumen est. Prouerb. s. n. a 3.
515쪽
Psalmo I i 8. num. Ios. Lucerna pediabim meis verbum tuum, ct lumen semitisnetras.Sed praecipue vocatur lux doctrina Euangelica. I. Petri 2.num. I9. Qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Ad Colossenses I. num. I 2. vi dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine. Pater ergo luminum, verbo veritatis,id est,purissimo lumine, quos filios gignat, nisi filios lucis3i .Thessalonicens s. num. s. Omnes vos
ribus exprimentes, ut ipsius etiam lucis cognomen mereantur. Ad Ephe. si os s .nu. 8. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.
turae rim. io Raeci omnes legunt, aparcher ut Isimin primitia quadam creaIurarum eiuι. Sic etiam vertit Hieronymus lib. I. in Iovinianu. Quia vero primitiae sunt primi fructus, Praecipuoque honore commendati, sensus est, ut tanquam filii lucis, tanto Parente digni , principatum obtineamus inter
omnes creaturas. OEcumenius , ut
de confirmat sententiam Sancti Tliomae i. a. q. I I s. art.9. ad 3. asserentis, bonum gratiar esse maius , quam bonum naturae totius uniuersi Id, quod prius afferuerat August. lib. 2. ad Bonifacium cap. 6. f Gratia Dei, non solum omnia sidera , dc omnes caelOS, Verum etiam omnes Angelos supergreditur. J Tam longe abest a tentandis hominibus , qui suis donis illoseiscit perfectissimos. I os Et quidem vox ipse aparcire interdum reddi solet a Vulgato principium. Ad Colosscns i . num .i t. sui est principium,Primogenitud ex mortuis. Qui ta-' men eamdem vocem, de in eamdem sententiam usurpatam, I. CorinIb. I s.
n. 2 o. ita transtulit : primitia dormientium. Et num. 23. Vnusiqnisque in suo ordine, primitia Chri Em.Sed ad Roma
Quod Ambrosius refert ad dignitatem ; Chrysostomus, Theodoretus,& Anselmus ad Fidei primitias : quia scilicet primus Fidei nomen dedit: vi I. Corinth. I 6. num. 1 s. Quoniam punt primitia Achaia. Vtcunque legamus, siue initium, IO6sue primitias , sensus eodem recidit,
ni principium sapientia. Cum tamen in eo loco apud LXX. sit,non phobos sic uilis metus ; sed thesebia, id est, cultus reuerentialis Dei: sensus est. Ti. mor filialis , primitiae sunt sapientiae, hoc est, praecipua sapientiae pars. Iob. 28. num. 28. Ecce timor Domini ipsassapientia. Et apertius Ecclesiast. I. . num. 2o. Plenitudo sapientia est timere
Deum. Et num. 2 2. Corona sapientra,timor Domini. Imo cap. 2S. nu. I . prae
fertur ipsi sapientiae. VHam magnus est,qui inuenit sapientia, or scientiami sed
non est super timentem Dominum: timor
Dei seuper omnia se stiperpositis. Atque haec est germana intelligentia illius
sententiae,toties repetitae,Ecclesiast. I. num. I 6. Psalm. II o. num. I o. Initium
sapientiae, timor Domini, hoc est, praecipuum quiddam,& in sapientia prae. stantissimum la nata afor, A mas apIι- rari de la Labidaria. Eadem phrasi dicitur Eccles. II. I num. 2. Breuis in volatilibuου est apis, crinitium dulcoris habet fructus istius, id est, obtinet primas paties in dulcedi-ne,inter omnia dulcia dulcissimus est. Lege Ian senium in id Eccles 29. num.
2 8. Initium mita hominis, aqua,2 Panis: de cap. 39. numer. 3I. Congruenter etiam verba illa ex editione LXX. numer. 26. num 2. Accipe principium totius Sinagoga Filiorum Urael , ex
plicat August. in Scholiis Sixti V.
516쪽
Delige robur elatis in populi, id esti, milites fortissimos, dc exercitatissimos. Vide etiam Pined .in ea verba Iob. o.
nutri. I . Principium viarum Dei.
to 3 Concludo, hoc elogium,quo Iacobus exornat filios lucis,commune illis esse cum Filio Naturali. Apoc. s. n. I cui est principium creature Deid hic vero: ut simim initium aliquod creatura euM. Fateor , Graeca nonnihil inter se differret sed discrepantia pene cx filo pendet: Sc certe unus l9cus mirifice alteru illustrat. Probat Ribera in eum
locum Apocal. nu. l. creaturam Dei, seu nouam creaturam in sacro sermone significare hominem renouatu per gratiam , & ad Christi imaginem expressum: Christus ergo est pr=ncipium Creaturae Dei,hoc est, non sol im longe praestantissimus, & donis gratiae' pene ad miraculum cumulatissimus, sed fons etiam, & origo totius sanistitatis. Est ille quidem Sol iustitiae eximie collucens, omniaque illustrans, Iusti, velut stellae ; sed ita perfusae huius Solis lumine, ut inter omnia lucida longe excellant ; & splendore, par ticipato illo quidem , sed mirifice coruscante, Solem'ipsum quodam
Scitis fratres mei dilectissimi.
Ommendatio est doctrinae traditae. Exigit ab auditoribus , ut eam bene percipiant: tacite enim simul illud insinuatur, ut alte in animis defigant. Sic Matth. Is . n. s i. Intellexistis haec omnia Z ct Ioan . I 3 .num. I a. Scitis , quid fecerim vobu Sit autem omnis homo velox ad audiendum.
ios QEnsim iam invadit in arcem cauosae,aggrediturque adhortari ad bo-
na opera,ad quae obeuda primus quasi gradus est,tinguam cohibere,& disciplinae praecepta libenter audire. Quae duae res,vt utilissimae,ita omnium difficillimae sunt,si celio credimus lib. I. cap. 9. Unde Ambrosius lib. i .olsciorum cap. r. f Complures vidi,toquendo in peccatum incidisse ; vix quemquam, tacendo: ideoque tacere nosse,. quam loqui, difficilius est.JPhilo in lib. Quis rerum diuinarum haeres, statim in principio , exponens
illa verba Dctiteron. 27. num. λ. Atten
is, cr audi Orael: ubi L X X. Tace. ct audi. f Sunt,inquit,qui audire debent. potius, quam loqui: ad quos dicitur,
tace, ct audi. praeceptum equidem pulcherrimum : nam inscitia res est mala , temerata aque , cuius primum remedium est auditoris silentium; le-cundum , attentio ad ea, quae auditu
Nil frequentius inculcatum in Sapientialibus. Prouerb. I. num. s. Au diens sepiens , sapientior erit. Eccles. 3.nu. 3 4. Si inclivaveris aΗrem tuam, excipies doctrinam: oe si dilexeris audircsViens eras.& cap. 32. n. i o. dolescens loquere in tua causa vix si bu inarrogatus fueris,habeat caput resfonsium tuum. Graece, Rephalio on, id est, recapitula: cfra, resuma en breue Ia re fue X cr-tit Editio Vaticana LX X. cap. 3 S. In summam colige sermonem. in paucis muLta. Adiungit statim Ecclesiasticus. In multu esto, quasi inscius , ct audi tacens simul, ct quaerens. Propterea nimirum aiebat Zeno , ut refert Plutarchus in libro de Auditione, Naturam Uniculque nostrum duas dediste aures,vriam
linguam: quod pauciora loqui debeamus, quam audire.
Tardus autem ad loquendum. Hoc videlicet monet celebris illa
sententia, quam refert Bernardus
517쪽
dus in Speculo Monachorum. Verbabis ad limam , semel ad linguam. Ecclesiast. 4. num. 34. Noli citat ira esse in lingua tua. Prouerb. Is . num. 3. Ous custodit os puum , cus fodit amma uam e sui autem inconsider.itiu est ad loquendum, sentiet mala. Hebraice , contritio , vel
fractio erit ei. L X X. Terrebit se ipsum. Et ancia a sombra de thados,temiendo,no se veriue et que agravio. Sapienter enim Philosophus quidam ait. Saepe vox temere emit a per fauces, redit per iugulum. Quo allusum a Plinio lib. i .
cap. 2 . Mortifera loquuntur,redituras per iugulum voces non continent. Prouerbiorum 29. num. χo. I Ut si hominem velocem ad loquendum λ stultitia magis speranda est, quam istius correptio. Tigu- . rina. Si videri hominem sermone sivo pra-cipitem; iam de stulto meliks, quam de illi
speres. L X X. Cognosce, quia stem habet
magis insipiens eo. iii Illa etiam , quae tantopere placet plerisque Concio natoribus, incitata, de nusquam insistens in loquendo volubilitas,non dicam, sanctis Patribus, quorum grauis , sedata, de solida fuit eloquentia, sed ne ipsis quidem dicendi niagistris unquam probata fuit. Nolo ex profanis alium , quam Senecam laudare tostem , qui Epistola ΑΟ.
carpit Serapionem , qui cum conciones haberct ad Populum,prouoluebat verba, nusquam interrupto impetu,
non illud laborans, ut qui audiebant, melior. fierent, sed ut ipsc promptus in dicendo , ncqire usquam haesitans, aut id silicias videretur. Ergo i ii ter alia iis Seneca. Vis i sta dicendi rapida,atque abundans aptior est circulanti, quam
agenti rem magnam,ac seriam, documentique. Mouere vult turbam, S inconsultas aures impetu rapere. Quomodo auteni regere potest oratio,quae
regi non potesti Quis medicus aegros in transitu curat ὶ Remedia non prO- sunt, nisi immorentur. Habeat vires
magnas orati O,moderatas tamen: perennis sit unda, non torrens. J Senecaeco sonat Ambrosus lib. i. Ossciorum cap. 3. legens enim cum textu Graeco Ecclesiast. 13. num. 29. Astiga sermonem ruum , subdit: Ne luxuriet, ne lasciuiat: si re frictior,2 ripusuis coerceatur.Cito lutum colligit amnis exundans. Prouerbiorum I .num. 27. Pretios spiritus vir eruditus. Pretiosus saepe in Scriptura idem est,ac rarus: omne scilicet rarum, pretiosum est. I. Regum 3 .num. I. Sermo Domini erat pretiosis in diebus illis , idest, nulla, aut certe rara Deus tunc oracula edebat. Psalm. It s. numer. s. Pretiosa in con fectu Domini mors Sanctorum eiiu, idest dissicillime, ac perraro euenit,ut seruos suos Deus hostium immanitate necari permittat. Vt Psalm.7I. num. I A. Honorabile nomen eorum coram ilio. Vbi Hieronymus vertit ex Hebraeo: pretiosius sanguis illorum coram oculiae eius, idest, non
facile illorum sanguinem profundi
Spiritus item in arcanis litteris, idem Ii sest,ac sermoc quia videlicet sermo spiritu isto formatur,quem crebro respirando ducimus. Sic I. Cor. l . nu. q. Spirituδ meim orat: mens autem mea sine
fructu est. Et num. i s. Orabo 'iritu sid- est, lingua, vel sermone,) orabo ct men- . te. Intelligentia ergo huius loci est. Vir eruditus parcissimus est in verbis. Contra vero dicitur de stulto , Prouerbiorum a s .num. 28. Sicut urbs patens, ct absique murorum ambitu. ita vir,
qui non peis in loquendo cohibere stiritum suum. Mora itaque,& tarditate pensanda I 16 sunt , excutienda, arque ad Rationis obrussam examinanda verba. Clavesci licet Rationis duntaxat aperien dum est os. Sapienter enim Chrysostomus in Psalmum so.Os nostrina fico petuo cuntoriamus, R.uionem ei, tanquam clauem , adhibentes. Graviter etiam
518쪽
Chilon apud Laertium lib. I. cap. . dicebat, non committendum,ut lingua P curreret animum. Euripides vero apud
Stobaeum sermone 34. Aut dic aliquid silentio melius, aut sile. Pythagoras ibidem : Oportet silere, aut asserre meliora silentio. II Tritum est illud Xenocratis apud Valerium Maximum lib. 7. cap. 2. g. 6. Dixisse me aliquando poenituit ; tacuisci nunquam. Laudat Plutarchus hac sententiam in lib. de educandis Liberis: causamq; prudenti minae reddit. Quod silentio retentu est, esseretur perfacili: quod
autem edideris, nullo modo reuocari potest.
Iuxta illud Horatii in Arte Poeticae Nescit vox misa reuerti. Et lib. i.Epist. i 8. ad Lollium. Et semel emisum volat irreuocabile
. Vbi erudite probat Lambinus , verba saepe ab Homero alata,siue pennigerat 18 vocari. Est insignis locus Prouerb. I s. num. 7. nam illa verba Vulgati: labia sapientium disseminabunt sicientia,L X X. legunt: labia sapientum astigata sunt intellectu. In quem locum eleganter Ambrosius in Pal. 3 3. Quando ergo Vi- - desinapientem tacere, dic : ligauit iste intellectu labia sua, prudenter tacet; seruat thesaurum cordis sui,& argentum eloquij sui, ut examinatum, &purgatum,quando oportet,proferat.JEt tardus ad iram. at 9 TI Amdem causam cohibendae ira-ccundiae affert Seneca lib. 2. de Ira cap. 2 3. Potest poena dilata exigrinon po-rest exacta reuocari.Nec minus idoneam
Ambrosius lib. I. Ossic. cap. 6. Querito mouetur iniuria , facit se dignum υι-deri contumelia , dum vult ea indignus probari. Stultitiae videlicet notam incurrit. Ecclesiast.7. num. I o. Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit.
Itaque sic inrelligo Apostolum: ct iis
tardis ad iram, scilicet effundendam, . puniendumque dolorem inustum, dc ulciscendum eum,qui laesisse visus est. Nam irae ardorem Ocylis , tardiusve concipere, saepe non est in nostra manu. Athenodorus id consilij dedit Augusto sauctore Plutarcho in ut iratus nihil diceret, faceretve , quin prius
Graecum alphabetum integrum recitando percurreret. Extat in hanc rem
prudentissima Theodosi j lex cap. Cum apud Thessalonicam i I. q. s. & Lege, Si vindicari, Codice de poenis. Ea lege
cauebatur , ut dies abirent triginta prius, quam sententia capitalis executioni mandaretur. Auctor item est in Plutarchus problemate 28. virgas, securesque circumligatas loris , solitas Romanis Plaetoribus praeferri,ut tantisper dum dissoluerentur secures,tarditate illa, moraque interiecta, excandescens ira deseruesceret. Propterea Valerius Maximus lib. .cap. I.& Cicero Tusculana . miris laudibus extollunt celebre illud Archytς dictum,
cum merito excanditisset in seruum:
Sumsissem a te supplicium , nisi tibi is rus essem. Id , quod Ambrosius merito celebrat in Imperatore Theodosio, oratione de obicia illius. Tune
propior erat venia , cum fiasset commorio maior iracundiae e praerogatiua ignoscendi erat, indignatum D se: or optabatur in eo, quoae in alijs timebatur, ut irasteretur. Hanc effundendae iracundiae tardi- I 22tatem saepe commendat sacra Scriptura. Prouerb. I a.num. 36. Fatum statim
indicat iracundiam μam; qui autem dissimulat iniuriam,calti . ψ.L X X. patiens eadem die enuntiat iram suam. Videlicet nescit dare locum irae ad
num. II. Impatiens operabitur stulam. L X X. impatiens agit cum temeritare. Ira
nimirum furor breuis est: quare qui non morirab,
519쪽
moderabitur ira, infectum volet esse, dolor quod siuaserit. Horatius lib. i. Epist. 2.
sutim profert stultus ; sapiens differt reseriιat in potierum. Quem locum illustrant L X X. Totam iram suam profert insipisns sapiens autem di sensat per partes. Explicat Cassianus Collat. M .c. 2 f.
quid iit, per partes iram dispensare.
Sapiens autem Paulatim eam maturitate consili1, ac moderationis, extenuat, ct expellit. Nec minus congrue Seneca lib. a. de Ira cap. 18. Maximum reme- . dium est ira inrora:desinet,si expectat: nec uniuersam illam tentaveris tollere:graues habet impetus primos. Tota vincetur , dum pallibus carpitur. JHaereant vero in animo ad hoc praestandum luculenti illi versus Ouidij3.Tristium Eleg. 3. uo sui que est maior, magis est placabilis irae: Et faciles motus mens generosa capit. '
Ira enim viri iuEitiam Dei non
. operatur. I 24 Aiet anus sic exponit. Quoniam ira appetitus est vindictae , quae actus est iustitiae punitivae : ne quisquam putaret,licere sibi ,eam exequi,clare dicit, quod ira viri, ad differentiam irae diuinae,non operatur,hoc est,non exequitur iustitiam Dei: Deus enim non ordinauit iram hominis ad exequendam diuinam iustitiam , sed ad hoc ordinati it Iudices. Subtilis sane interpretatio.
Mihi simplicissimus quisque sensus
maxille probatur : eum paucis complexus est Valabius. Vir iratim non staret Dei mandatis. Cohibenda itaque praecipit Iacobus iracundiam , quis magnum irritamentum est ad diuinam
legem violandam. Moveor primo, quia sic di terte explicat Gregorius lib. s. Moralium cap. so. Per iram rustitia relinquitur, sicut scriptum est: ira viri iustitiam Dei non operatur: quia dum perturbata mens iudicium suae rationis exasperat, omne, quod furor suggerit, rectum putat.JMoveor secundo , quia iustitia in iis
arcano sermone omne virtutis ossicium comprehendit. Matthai 3. l .i s. Sic enim decet nos implere omnem sustitiam. δc cap. 6. num. 33. Qitarate ergo primum regnum Dei, cr ivnfitiam eivi. Et operari iustitiam,frequentissimum est in Scriptura. Psalm. Iq. num. 2. Actuum io. num. 3 s. ad Hebraeos i I.
num. 3 o. Quibus in locis idem est, ac diuinam legem sartam, tectam, & integram conseruare. V ide Riberam ad
Alicui fortasse placebit, ut placuit
Serario, explicatio Bedae : ira praeceps in puniendo, non se conformat ad imitationem Dei,qui cum tranquistitate iudicat, Sapient. I 2. numer. I 8. Mihi certe haec expositio minus, quam superior, placet.
Propter quod abjcientes omnem immunditiam abundantiam
malitiae, in mansiuetudine se sicipite insitum verbum,quρ otest
siuare animas vestras. Ota huius loci dissicultas co- I 26 sistit in unico illo insto verbo. Prima explicatio est Graecorum i quos sequitur Isidorus Clarius di intelliguntque per insitum ver
bum,Graece lol Rrationem nobis insitam,tumen naturale omnibus ingenitum, quo bona a malis, i liora a deterioribus internoscimus: iuxta illud adh
520쪽
ad Roman. 2.num. Iq. Gentes,qua legem non habent,naturaliter ea, qua legis Funt,
faciunt: eis odi legem non habentes, 'si sibi siunt lex. Idest, habent insculptum
in. corde suo dictamen rationis naturale, indicans mala,& bona; illa detestanda, haec amplectenda. Haec expositio,inea quidem sententia, est minime probabilis : subdit enim Apostolus , quod potest saluare animas ve iras.
Certum autem est , non naturale r
rionis luineia,sed gratuitum Fidei donum evicacem nobis largiri cognitionem ad salutem consequendam: sine
Firi enim impossibile est placere Deo , ad
11 Secunda explicatio, in quam sanctus Thomas, Salmeron , Paeg, & Samagis inclinant, insitum verbum elleChristum:quia humanitas quasi insita est in Diuinum suppositum supra omnem naturam ; indeque trahit abundantissimos caelestium charismatum fructus, quos Angelis, & hominibus impertit. Quemadmodum sterilis ramus in feracem arborem insitus, succum natiuum ex ea trahit, fructusque suauissimos edit. Praeclare enim Ber- nardus Sermone 3. in vigilia Nativitatis. Nihil Deo sublimius, nihil vilius limo : dc tamen tanta dignatione Deus descendit in limum , tantaque dignitate limus ascendit ad Deum, ut
quidquid in eo Deus fecit, limus fecisse credatur ; quidquid limus pertulit, Deus in illo pertulisse dicatur.J118 sunt, qui hoc velint enucleatius enodarc , & Christum cruci su fixum proprie dicunt insitum verbum. Arbor enim Crucis erat sylvestre lignum, de sterile : quia scriptum est : maledictus omnis, qui pendet in ligno, ad Galatas 3.
num. i 3. Christus autem generosum fuit virgultum, Isaiae 1 s. num. 2. Germen Domini in magnificentia, ct gloria, O fructu. terra pubumis,Isaiae q. num. 2. Adducam seruum meum oriemem: He-
braice, Furculum, Zachariae 3. num. 8.Germinare faciam David germen iustitia, Hierem. 33. num. I s. Hoc igitur virgultum insitum fuit in Crucem conias puas de los chium. uberrimolque fructus attulit mundo. Pia expolitio , &quae concio natoribus usui elle possit. Tertia, quam existimo verissimam, i 29& contextui apte cohaerentem, est fere communis Bedae, Strabi, Gagne ij Claudij,Catharini,Caietani: qui nihil aliud intelligunt per verbum insitum, nisi illud ipsum , de quo paulo antenum. 1 8. Genuit nos ve=bo veritatis e de quo item statim num. 22. estote autem
fastores verbi. δύ num. 23 . Si quis auditor est verbi. Hoc itaque verbum, doctrina est Euangelica, qua virtus Dei est in
salutem omni credenti, ad Rom. I .n. Ic.
semen est , Lucae i8. num. 12. de quo I .Petri l. num. 2 Renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili , per verbum Dei Oim. Hoc semen in nostris animis I o inserit coelestis ille agricola, Ioan . I s. num. I. Itaque congrue vertit hic Se- Tarius , verbum implantatum: videlicet per praedicationem. Sed quamuis il- 'lud spargant Concio natores talangelii: clamat tamen Apostolus i. Corinth. 3. num .7. Neque qui plantat, est aliquirineque qui rigati, sed qui incremen- . tum dat, Deus. Appellatur vero propriissime vembum insitum, ut distinguatur a congenito, nempe a lumine Rationis, nobis a natura ingenerato : est enim lumen Fidei aduentitium omnino, & lupernaturale; quo illustrata intelligentia attingit reconditas illas veritatcs,quae omnem aciem praeteruolant ingenij,& fructus edit aeternitate dignos. Quamquam si vim expendamus I 3 Latinae,& multo magis Graecae vocis, non est , cur redigamur in has angustias, It insitionem istam ad viuum resecemus. Quare Vatabli Commentarius, qui in versione noua instuli sermonem