Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

Iacobi

nem legit, explicat, verumst natiuum: verbum scilicet veritatis non fictum, non fucatum Eademque vocem Graecam Latinus Interpres , Sapien. I a.

num Io. vertit naturalis: eo nimirum

sensu, quia illorum malitia , consuetudine firmata, se se in alteram quasi

naturam induerat.

13 1 Sed ad caelestes verbi satus recipiendos , repurgandum est prius solum, noxiae herbς radicitus euellendae; abiicienda prorsus est omnis immunditia, abundantiaque malitiae;pr parandum deinde . solum mansuetudine. Nihil aeque disponit animu ad Euagelicam doctrinam. Scriptum enim est Isaiae

6 I. nu. I. Ad annuncsandum mansuetit

misit verba Christus explicuit de se ipso, Lucar . nu. i 8. Sic Psalmo

24. num. 9. Docebit mites vias μα. Eccles. s .iὶ.i 3. Esis mansiuelm ad audien . . dum verbum, ut intelligas.

Es Die aut fuctores verbi non auditores tantum, fulgentes vos metipsos.

3 3 non videat , Iacobum agere de eodem verbo, ad quod suscipiendum fuerat adhortatus 3 Sed nunc ostendit, qua ratione illud ipsum verbum salutem afferat. Neque enim potcst saluare animas nostras fide creditum duntaxat, quod Haeretici iactabant ; sed nimirum vita ipsa, & moribus expressum : quod , nisi plane caecus, qui in

media ipsa luce offendat, & incurrat, non videre potest nemo. Luc. 6. num. 6. QM i autem vocatis me , Domine, Domine ; st non facitis, quae dico ' denum .49. Qui audit, cr nonfrcit,similiss homini adificanti domum suam sisper erram sim fundamento, &c. Ad Ro-

, Hiau.2. num. 13. Non enim auditores

Cap. I. - 497

legis iusti sunt apud Deum , sedfaciores legis iustificabuntur.

NUMERUS XXIII. Auid s quis auditor es verbi, se

non factor : hic comparabitur viro consideranti vultum nati

uitatis suae inspeculo sid est, fa

cie .am natiuam.

NVMERVS XXIV. Considerauit enim se, se abji: osatim oblitin es, qualis fuerit.

Em illustrat cleganti compa- I3 4 ratione, adeoque perspicua, ut explanatione non egeat. Tantum aduerto id, quod nemo non aduertit e non comparasse Apostolum auditorem verbi Aminae se in speculo intuenti, quod magis erat ad consuetudinem ε, sed viro: quia iamina diu,curioseque immoratur in contemplanda facie, abluendis maculis, ementitoque colore illinendo : vir autem si quando casu in speculum incurrit, usque adeo . cursim , strictim,& celeriter se ipsum aspicit,vix ut per speciem illam reflexam , quae minus etiam essicax est; ut obseruant Philosophi, imaginem sui in animo imprimat, nedum de pingenda facie, quod virum maxime dedecet, sit solicitus.

NUMERUS XXV.

Ρι autem perstexerit in legem perfectam libertatis Raece, para 3psas: qui pro' i 3 sno corpore, vultu demisso, oculis prae intuendi studio defixis, penitus introspexerit: est enim verbum significantissimum, ut Salmeron, Serarius, & Ga- Rrr gnei

522쪽

Iacobi Cap. I.

gneius adnotarunt. V ulgatus sic illud

vertit, Lucae I . num. 1 2. Procumbens Odi uenteamina.Et Ioannis I .num. s.

Ckm si inclinasset, vidit, ctc. Et nu. II. Dclinauit si, cr pro sexit. ubi unicum verbum Graecum duobus Latinis illustrauit Interpres. 136 Colligitur ex hoc loco, verissimam elle Gregorij sententiam , qui homilia I . in Evangelia, dum explicat labrum illud aeneum , factum de speculis mulierum , Exod. 3 s. num. 8.in quo fe abluebant Sacerdotes ingressuri tabernaculu testimoni j,Exodi 3 o. num. 2o. sic ait: f Specula mulierum sunt praecepta Dei, in quibus se se sanctae animae semper aspiciunt; dc , si quae in eis sunt foeditatis maculae , deprehendunt; cogitationum vitia corrigunt, & quasi ex reddita

imagine suos vultus componunt. JCosentanee Saninus Leo, serm. I I. dei 37 Quadragesima. fArtifex misericordia Dei splendidissimum in mandatis suis condidit speculum , in quo homo

faciem suae mentis inspiceret , δίquam conformis imagini Dei, aut quam dissimilis elIct , agnosceret. JEt Bernard. scrmone i. de septem Panibus: Euangelium speculum veritatis nemini blanditur , nullum seducit: talem in eo se quisque reperiet, qualis fuerit. JVocatur autem lex Euangelica,tex libertatis, & amoris ; lex vero Mosaica, lex timoris, & seruitutis. Ad Ro-

-- man. 8. num. I J. Non enim accepi fu

istis itum struituti iterum in timore e sed accepistis spiritum admitonis filiorum. Ad Galat. . nu. 3 i. Nou sumus ancilia quae scilicet est in scrutturem generans,nu. 1 .) sed libera: qua liberi aseChristiti nos liberavit. 138 Haec libertas est in primis a peccaro. Ad Romanos c. nil. 2 o. Cisn enim

serui essetis peccati, liberi fustu iustitiae

nunc vero liberati a peccato , serui autem facti Deo. Ioannis 8. num. 3 . cum dixisset Christus: omnis, qur facit peccatum, seruus est peccari, addit num. 3 6. Si ergo vos Fibus liberauit, vere liberi

eritis.

Deinde est haec libertas ab intolerandis oneribus illius legis cere monialis. Vide Actuum Is . num. IO. ad Galatas a. num. . & cap. q. num. s. ad Hebraeos n. 18. & I9. Postremo, a timore seruili: ut iam i 3 9lcx moralis nobis non do ininctur, tanquam seruis, imminens flagello, e terrorem semper incutiens ; ed imperet, ut liberis, liberalitet obtempe. rare volentibus : non adimendo quidem legi vim obligandi, sed addendo

filiis charitatem, gratiam, Voluntatemque parendi. Augustinus egregie, ut caetera, hoc explicauit Tractatu si .

in Ioannem. Noli libertate abuti ad libere peccandum , sed uter ut non si eccandum : erit enim voluntas tuaibera, si fuerit pia: eris liber, si fueris seruus ; liber peccati seruus iustitia .JHoc nimirum est , quod ait Apo- I ostolus ad Roman .6. nu. I . Non enIm

sub lege e sis ,sed siub gratia'. Idem Augustinus lib. de Continentia cap. 3. Non sumus sub lege, bonum quidem iubente, non tamen dante: ted

sumus sub gratia , quae id , quod lex

iubet, faciens nos amare , potest liberis impcrare. J I. Timoth. I. num .9.

Lex iusto non est posita , sied intu sis , crnon subditis. Nam , & de aetate illa

aurea cecinit Ouidius lib. a. Metamorphos.

-qIιce vindice nullo,

Sponte sitia, sine lege sdem, reflumque

colebat.

Ad Galatas s. num .i 8. Quod si spiritu 1 rducimini. Vbu e Ii, sub lege. Augustinus lib. de Natura de Gratia cap. 7. sub lege utique , quae timorem Incutit , non tribuit Charitatem. J a. Corimii,3. n. i 7. Irim Spiritus Domini, ibi

523쪽

Lacobi Cap. I. 99

ibi libertas. Quam Veritatem, miror vel ipsos Philosophos assccutos. Probat Cicero in Paradoxis, Nisi sapientcm,liberum esse neminem. Quid est enim libertas ' potestas vivendi, ut velis. Quis igitur vivit, ut vult, nisi qui recta sequitur,qui gaudet ossicio 3J Seneca lib. de Vita beata cap. i In regno nati siumus: Deo parere , libertas est. Hoc sensu fidenter dixit August.

nis: f Dilige , & fac, quod vis : siue

taceas,dilectione taceas: siue clames,

dilectione clames. Radix sit intus dilectionis: non potest de ista radice, nisi bonum existere.J1 1 Atque haec est perfectior, & excellentior illa via Charitatis,quam commonstrat Apostolus i. Corinth. I 2. num. I. Lex enim vetus elementa

duntaxat ceremonialia, quasi prima tradebat rudimenta, ad Galat .nu. . Nihil enim ad perfectum adduxit lex, ad Hebr. . num. I9. At lex Euangelica est lex Charitatis : omnis autem per- fcchio continetur Charitate, quae est vinculum perfectionis, ad Colotiens. 3.nu. A. atque adco lex Charitatis , lex perfectissima est. Verum de praerogatiuis legis gratiae egit accuratissime

Barradas Io m. I. a cap. 2. lib. primi, usque ad cap. 1 6. Vide etiam Toletum in cap. . epistobe ad Roman. anno istat. I. Sc Belarminum tom. q. lib. . de

Iustificatione cap. s. & 6. Et permanserit in ea, non auditor

obliuiosus scrus Jed factor

operis hic beatus in scroseo erit. x 3 Vi non cursim , sed per otium,

suos mores efformauerit ad hoc speculum,non ut ille,qui statim abiit,& oblitus est,qualis fuerit; hic plane erit terque,quatesque beatus. Apoc. I. n. . Beatvi,quι legit,s audis vel ba pra-phetia huius, s struat ea. Luc. I I .n. 28. Beati qui audiunt verbum Dei, ct custodiunt illud. Ioan .i 3. num. I7. Si hac scitis, beati eritis, sifeceritis ea.

NUMERUS XXVI.

Si quis autem putat ,ste religiosium

- esse , Non restaenans tinguam

seam, sed seducens cor hum,

huius vana es religio.

On probo sententiam Salme- ΙΑ ronis , & Catharini, qui restringunt haec verba ad certum fidelium genus, qui persectionis studio incensi , arctiorem consilio. rum viam sectabantur. Nec video, quorsum talis adhortatio intempestiue insereretur, quae valde abhorreret a proposito : est enim prae oculis habendus huius epistolia scopus, quo semper collineat Apostolus scilicet in aciem esse Fidem, si a bonis operibus deseratur.

Neque quidpiam est, quod in has rη sangustias nos compellat. Non vox Latina Religio, quae latissime patet, grauiterque explicatur a Lactantio lib. . de Diuina Sapientia, caep. 28. Hac conditione gignimur, Ut generanti nos Deo iusta , & debita obsequia prabeamus , hunc solum nouerimus, hunc sequamur. Hoc vinculo pietatis obstricti Deo ; & religati sumus : unde ipsa religio nomen accepit ; non, ut Cicero interpretatus est, a relegendo.JMinus cogit nos vox Graeca thres I Ασhia, quae proprie est intrus: ad Colos senses χ.num. I 8. Religione Angelorum, id est, cultu Angelis exhibito, liue cultura, ut vertit Vulgatus eamdem vocem Sapien. I . num. 27. Infundorum enim Holorum cultura, omnis mali causa 'est: & num. i8. Prouexit autem ad horum culturam artificis exima diligentia.

Rir a Verbum

524쪽

Iacobi

Verbum item trhes euo, idem est, ac

colo. Sapient. II .num. I 6. Colebant mutos serpentes. Vnde hunc Iacobi locum vertit Editio Syriaca. Si quis existimat. se seruire Deo. Ergo qui prius monuerat Fideles,nu. I p. ut tardi essent ad loquendum, modo asseuerat, illum vane colere

Deum , deque sua fide , dc religione inaniter gloriari, qui & habenas laxissimas daret cordi cogitandi, quidquid colliberet; & linguae, quidquid

in buccam veniret, effutiendi: etiam si sermo, aut cogitatio Diuinam maiestatem violaret.

i Intendit praeterea digitum ad fontem , unde fluit petulantia linguae, nempe ad cor seauctum. Qui enim abe=rare sinit cor siuum, ut vertit hic Tigurina, huius linguae nunquam rationis fraenum iniicietur: ex abundantia enim cordis os loquitur, Matth. I a. n.3 Α. Quare , si verba non expendantur, aberrante corde, ruenr caeco impetu sine fraeno.Sapienter enim scribit Gelius lib. i .cap. 3 s. Garrulorum orationem in ore nasci,non in pectore.COntra Homerus Vlissem , virum sapienti facundia praeditum, vocem mittere ait, non ex ore, sed ex pectore. Quae

Gelij sententia valde illustrat illud

Ecclesiast. 1 t. num. 18. Labia imprudentium stulta narrabunt: verba autem prudentium statera ponderabuntur. In ore fatuorum cor iturum, ct in corde sapien-r 8 tium os illorum. Prudentes nimirum de corde suo proferent eloquia, Iob.7. num. IO. Bonm homo de bono thesauro tardis sevi profert bonum,Luc. 6.num. q. s. Stulti contra i inpraemeditata effundunt verba,Psalin. s I. n. 2.Tota iniustitiam cogitauit lingua tua. Recte Origenes apud Agellium ibi. Cor fatuorum in superficie situm est, no in profundo: ad labia exilit.J urpata lingua seu officio at corason. elia pieμ Ωι palabriu, psirque et penserias , 3 et deDrias, tori es

p. I.

uno. num . . Dilexi li omnia verbi pra. cipitationis. At , qui praecipitant ei loquitur , in contuito , ac temere loquitur. Verba illa Ecclesiast s. num i Notemeλ e quid loquaris, optime LXX.rcddiderunt, ne se fines in ore ru'. Vtitur vero Apostolus iefr.rnandi ἔ 9 Verbo, quia,ut ait Augustinus sermone 13. de Verbis Apostoli. f Lingua

facilitatem habeat motus, in udo polita est, facile labitur in lubrico. Quanto illa citius , & facilius mouetur, tanto tu aduersus illam fixus esto. JAdducendae itaque habenae cquuleo indomito, & impotenti. Vide cap. .

numer . . Sι autem equu frana in ora mittimu .

NUMERUS XXVII.

Religio munda , ct immaculata apud Deum, Cr Patrem, haec es:

visitare pupillos, ct viduas in

tribulatione eorum. Otius opponendum videba- Isotur , germanam religionem esse, omni custodia seruare

cor, Prouerb. 4. num. 23. linguam a malo coercere, Psalm. 33 num. I . MI. Petri s. num. i . ut constaret antithesis intor utruque versum. Sed non

id agit Apostolus,vt fgillatim unum,

aut alterum opus bonum , scd vigeneratim uniuersa commendet. Nunc vero duo summatim comprehendit, quibus soliduς Dei cultus continetur: charitatem scilicet in proximos,& vitae innocentiam. Et quidem opera charitatis non solum hostiae nominantur, ad Hebr. t s. nu. 16. sed etiam

ipsi sacrificio,quod est vel praecipuum

religionis opus , expresse anteponuntur , Matth.9. numer. I 3. 8c Oleae 6. num. 6. Misericordiam volo, ct non sacrificium. Complectitur autem Iacobus uni- I s

uersa

525쪽

Iacobi

uersa misericordiae opera memorato uno , eoque subinde m tota Scriptura commendato: nam & ipse Deus gaudet vocari Psalm.67. num. s. Pater omphanarum. oe iudex viduarum. Et intergi otiosa facitiora , quae extolluntur

Pial m. t s. non dedignatus est, illud quoque celcbrai i, num. 9. pupillum, stviduam pusiliet. Praecipit Scriptura beneficentiam signate erga pupillos, & viduas , tan-qllam magis humana ope destitutos; illatasque proinde illis iniurias , acerbissime criminatur. Indicabo tantum loca ne longior sim.Exod. 2 2.num. 22.

Malachiae 3. numero s. Matth. 23.

Et immaculatum se cuBodire

ab hoc seculo.

Raece apo tu coseu, a mundo: sic enim reddere solet Vulgatus eamdem vocem, non solum cum de mundi mole, sed etiam cum de mundanis , siue hominibus , siue rebus

dc I . Ioann. s. num. I9. Imo & in hac cpistola cap. 4. num. q. Amicitia hu-tio mundi; Graece , he philia tu comiι. Sed in eodem numero eamdem Vocem saeculum vertit, amictu esse seculi huius. Graece, tu cisimur ut & 2. CΟ-rinth. 7. num. I o. Saecuti autem trisula mortem operaIur. Sed frequentilis sub .cst Graeca vox aeon. Ad Romanos I 2. Galatas I. numer. q. & I. Timoth. 3.

n umer. I7. Vtraque coniungitur ad , Ephesios a. numero χ. In quibus aliquando ambiit ita secundum seculum mundi huiuου. Haec itaque est altera iustitiae pars, iqua germana religio continetur : se purum , dc integrum ab omni labe mundi conseruare. Est enim mundus, quali coenosa colluuics, tetrum foetorem exhalans , & amatores suos seu dissimis maculis aspei gens. Cita in Commentario huius loci non inelegans distichon sanctus Thomas.

Agundus non mundus, quia mundos polluit e ergo Oui manet in mundo, quomodo mundus erit' Recte itaque monet Apostolorum I S Princeps a. Petri a. num. 29. Refugientes coinquinationes mundι. Et cap. I. num. A. Fugientes eius , qtra in mundo est, concupiscentia corruptionem. I . I Oannis a. numero I s. Nolite diligere mundum. Et numer. I 6. Omne , quod est in mundo,concupiscentia carnis est. Ad RomanOS I 2. num. 2. Nolite conformari

huic saeculo. Refelli tui ex hoc loco perabsurdus Haereticorum error,qui negant,in hac vita quemquam vere Iustum csse posse. Quem errorcin refutaui ad illa verba ad Coloss. I. num. 22. Exhibere vos sanctos , ct immaculatos, ct irr prehensibiles coram ino : eu refutarunt copiosissime Maldonatus Matth. 9.num. I 3 .& Luc. I .num. 7 3. Bellarmin. tom. . lib. 2. de Iustificatione,cap. 7.&lib. i.de Amissione gratiae, cap. 6. Pererius tom. a. in Genesim lib.9num. 23. Ribera

Apocalypsis I 4.

526쪽

Lacobi Cap. II.

Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Do

mini nostri Iese Christi

gloriae. Ergit Apostolus suadere , lae71m syncerum Fidei candorem in- tamae dignis moribus, quali maculis,

infuscent. Est enim acceptio perib-narum seuere prohibita in Scriptura.

culosa grauissime peccandi occatio, si aliquid uni tribuat, quod ex debito iustitiae erat alteri tribuendum. De quo Theologi cum sancto Thoma

Obsecrat itaque Fideles,blande eos compellans nomine fratrum , ne Fidem Christi gloriosi cum personarum acceptione coniungant. Sic explico genitivum illum , gloria. Graece , tesHYes. Est enim vulgaris Hebraismus, quo gignendi casus appoliti vicem gerit. Atque , ut ex hoc ipso nomine petamus exempla: ad Colossienses i.

num. II. Secundum potentiam claritatis Οι-. Graecc,cata to cratos tes ἀοκti,idest,

secundum potentiam eius claram illustrem. Ad Hebraeos 9.num. . Cherubim glomae,idest, oriosi:ut ex Chrysostomo,& Theophilacto exponit ibi

Ribera,num. 3O. Actuum T. numeri 2. Dein gloria idest,gloriosissimus. 2.Corinth. .mia, . Ad illuminatιonem scis tia claritatis Dei. Gagneius. f Vt claram , & gloriosam Dei cognitionem aliis impertiremus. J Sed huic loco quam simillimum exemplum est , ad Ephesios I .num. II. n Dem, Domini nos Fri Iesu Christi Parer gloriae det vobis spiritum sapientia. Vbi etiam genitivus ille gloriae , adi ungendus est Deo. Exponitque Valablus: Dem gloria, Erlaude dignissimin.

NUMERUS II.

Etenim si introierit in conuentumve Brum vir aureum annulum

habens in vesti candida. Ota sententia perspicua erit, 3 si verba quadam dilucide explicentur. Initio nascentis Ec- claliae conuentus celebrabantur adfundendas preces, accipiendam Eucharistiam,verbumque salutis audiendum. Extat Apostolica Constitutio in Clementis Dialaxi lib. 2. cap. Sy. Conuenite in Eccletiam singulis die-hus mane , dc vespere , ad canendos Psalmos, Sc.J Ignatius epistola 6. ad Magnesianos. fomnes ad orandum in idem loci conueniter fit una communis precatio. J Et epistola i i. ad Poly- carpum. fCrebrius celcbrentur conuentus , Synodique: nominatim ominnes inquire. JHanc consuetudinem acceperunt ΑFideles ab ipsis Apostolis Actuum 2. num. 42. Erant autem perseuerantcs in doctrina Apostolorum,& communicatione fractionis panis , & orationibus. J Et nu. 6. Quotidie quoque perdurantes v mmiter ιn templo. Cap. 2Ο.num. 7. Cum connemsemus ad frangendum panem. I. Corinth. I I. num. 2Ο. Conuenientibin ergo vobis in unum. Et cap. I 4. num. 23. Sι ergo conueniat vasse

uersa Ecclesia in unum. Maior est disceptatio de annulo au- sreo.Nam Baronius Cardinalis rom. I. anno Christi 3 errasse existimat om-nzS , qui putarunt, describi nobilissimum virum,qui annulum aureum gestaret in digito: explicatque de fibula

aureas

527쪽

Iacobi Cap. II. Sps

aurea , quae vestem fluentem stringebat. Affert illud Iosephi lib. I 3. Antiquitatum , cap. 8. Misit ei virtutis ergo fibulam auream: quod geffamen solis cognatis Regis concedebatur. Fibulam vcro vocari annulum, prohat ex cap. 28. Exodi num. 28. Stringatur rationale annulis suis. Hanc ipsainexplicationem prius inuenerat Sal-meron; sed timide, & dubitanter eam proposuit 'in Commentario huius

opiliolae, non tam affirmate, ut Baronius. Baromum taliaen sequitur nouissime PacZ. Ego,qui non ,nisi grauissimo rationum mometo impullus,velim a communi intelligentia discedere , fateor, me nihil inuenire , quod me cogat ad assent icndum huic explicationi. Nam in primis fuisse annulum aureum nobilitatis insigne, notum est ex omni

antiquitate:certe annulus aureus apud Romanos, equestrem ordinem a ple-- be distinguebat. Lege Plinium lib. 3 3.

cap. I. Tiraquellum in Alexandrum lib. a. cap. 29. Sigonium lib. a. de Iure ciuium Romanorum, cap. 3. In Scriptura crebra de annulo menti O, praesertim signatorio. 3. Regu 2I. num. S. Esther 3. numer. IO.& cap. 8.

baeorum 6. numer. 31. Sed est insignis locus Lucae I s. num. 22. Cito proferas stolam primam, o induite illum , ct date

annulum in manum ei M. Nimirum tan

quam ornamentum debitum cultui nitidiori, insigneque nobilitatis ; latius multo patens, quam aurea illa fibula, quae ad solos cognatos Regis pertinebat. Sed in manum, inquit, inserendum , videlicet in digitum , nequis etiam fibulam exponeret. 8 Neque fauet locus Exodi. Nam in eo cap. 28. saepius mentio fit de annulis ; sed illi erant ver annuli,idest,qui in alios inserti, ut inseri solent annuli catenarum , rationale sustinerent: ut probat Ribera lib. 3.de Templo, c. I l. non erant fibulae , quae vestem laxiorem adstringerent. Minus vero fauet vox Graeca dacb-bos , quae a digito originem traxit: dactγlos enim digitus cit) neque haec vox, aut apud Iosephum , aut in libris Machabaeorum unquam Usurpatur pro fibula. Multo vero minus casignificatio cadere potest in compositum nomen , quod hic subest, Ar d. blios: quod non , nili tribus vocibus Latine exprimas, aureum gensans

annulam.

Habet quidem fibula duo Graeca snomina, quorum alterum Dorpe extat

apud Iosephum, & in lib.Machabaeorum : ubi ter de hoc ornamento Regio sermo fit. i.Machab. Io. mim. 89.

Et misit ei fibulam auream , sicut consuetudo est dari cognatis Regum. Et cap. I I. num. s 8. Dedit ei pote fatem bibendi in auro, Ur esse in purpura habere fibulam

auream. Et cap. I 4. num. 4 Issentiri purpura, cr uti fibula aurea. Quae loca miror , pro sua sententia non citasse Baaronium. Ast fibula vestem stringens, de qua Virgilius lib. 4. . Aurea purpurea funestis fibula vestem

Vbi Graece dacblios nominetur, reperies nusquam. Expeditior ratio erit explicandi ve- I ostendicandidam. Graece dicitur lampra: proprie illustris,& splendida. Sic reddit Vulgatus eamdem vocem, Apocalypsis 22.num. I. Splendidum, tanquam Istallum. Et num. i6. Stella lyleniuda. Et cap. I9. num. 8. Busino lylendenti. Atque hinc recte colligit Iansenius, cap. IAI. Concordiae, vestem illam albam, qua per opprobrium indutus est Christus ab Herode, Lucae 23. nu. I I. aquae Graece dicitur e Fhes iampra sunt enim ibi eaedem Graecae voces, quae

hic apud Iacobum) pretiosum fuisse indumentum , eximioque nitore

collucenis

528쪽

collucens ; illusum tamen eo fuisse Christum: perinde ac si homo despicatillimus,per contemptum regiis insigniblis ornaretur : ut paulo post fecerunt milites, Matth. 27. num. 2 8.i Subest quoque eadem vox Act. I O. num. 3 o. Ecce vir Angelus scilicet, ut constat num. 3.) stetit ante me in veste candida. Graecc amra, i de st, nitida , dc splendente: ut explicat ibi erudite, Sc congruenter nostrae expolitioni Lorinus. Recte itaque tracnum . . Vulgatus exposuit easdem voces , scilicet , e thera lampran , ve fempraeclaram. .

Introierit autem H pauper in sordido habitu.

Iacobi Cap. II.

NUMERUS III.

Et intendatis in eum , qui indutus est veste praeclara, ct dixeritis ei: tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: trapa illic, aut sedesb subesto pedum meorum.

Otus hic locus dilucidus est:

nihilque occurrit adnotandum. Solum aduerto,Verbum

illud inten .uis . quod hic videtur redundare , significantissimum esse , dcrem exprimere ab ipsa natura ductam,& quotidiana experientia comprobatam. Fic enim, nescio quo modo, ut homo cultu clegantiore nitidus , Scauro,gemmisque collucens, ad se oculos rapiat, defixosque teneat. Vix est in nostra manu, aspectum identidem eo non reflectere , ct oculo irretorto,

ut ille ait , auro fulgentem virum coni picari. 3 Graecum Verbum epibi siete, proprie est,cum affectu quodam benigne,gratanterque respicere.Qualem affectum in Orpheo notauit Pocta Latinus A. Georgicorum. Reauit, Euridicemque fluam iam luce

sub ipsa

memor,heu vielusi animi respexit. Et in Catilina eloquentiae ParenS, ratione a. Retorquet sepe oculos ad hanc W-bem et quam e seras faucibus ereptam esse luget. Sed longe sublinatus Deo attribuitur in Scripi ura benignus iste astectus erga Iustos, & respiciendi verbo

significanter estertur. Genes 4.num. q. Reffexit Dominus ad Abel 2 ad munera eius. Eccles I i . num. is. Oculus Deire pexit illum in bono. Lucae I .num. q8.

Reffexit humilitatem ancilia siua. Gr c, epeblimen: codem scilicet verbo Graeco, quod bic subest. V nde Sc ipsa acceptio personarum, Ι quia plus nimio in personam intendit, re ficiendι verbo significantissime

exprimitur. i. Regum I 6. num. 7. NereIficias vultum eius , neque altitudinem statura eius. Matthaei 2 2. num. 16. Non

enim re ficis personam hominum. Quo alludit Eccles .cap. 3 s . num. 3 i Non est apud illum gloria persona. Graece , doxa, idest claritas maiesta3, lylendor. Hara vi- .dclicet,quae solent mortalium oculos allicere, allectosque detincte, Deus ne

Intuetur

Nonne Iudicitias apud vosmet ses'

Onne iudicare pra sumitis, in quod vetat Christus Matth. T.

num. I. Nolite iudicare dc iure optimo vetat: non enim iuxta intuitum hominis Deus iudicat: homo enιm virit ea , qua Parent, Deus aurem 1nruetur cor . I. RCgum i 6. numer.7. & saepe quod hominibim alium- es , abominatio est ante Deum, Lucae I 6. num. IPerperam itaque facitis, dum vestra auctoritate iudicium , quod Deo competit , usurpatis ; atque apud vosmetipsos tribuuat constituitis

externa

529쪽

Iacobi

externa duntaxat specie merita hominum metientes, pauperi diuitem praefertis. Ioannis 7.nuin. 2 . Nolite iud

eare sicundumfaciem sed iustum iussicium

iudicate.

Eifacti eris iudices regitationum iniquarum'

s Raece,dialogi On, idest, ratioci- I nationum: proprie enim Halogi os est cogitatio cum disceptatio

ne. Lucae 9 .num. 46. Intrauit autem c gitatio in eos,quis eorum maior esset.Grae

ce, dialogismos, idest, disceptatio, ii uedisputatio : nam ita etiam reddit Vul-. gatus Graecum verbum , unde hoc nomen originem trahit , Marci s. num. 3 3. inter se disyutauerant. Imo dc ipsum nomen ita solet efferre Vulgatus, i.Timoth. 2.num. 8. Sine ira,ct disceptatisve. Graece, dialogi u. Tamen ad Philippen. a. num. 8. habitationem vertit Latinus Interpres. Quod in idem recidit: cum scilicet animus variis rationum momentis hinc inde inclinatus,haesitat de fluctuat:quae fluctuatio significatur ad Roma. I .nu. I. Non in disceptationibus cogitationnm.

Sensus itaque est : profecto facti

estis iudices peruersarum ratiocinationum , perperam , & inique discoptantes. Cum enim suopte nutu pauperum proborum merita lancem in-ciment ; de honorem virtuti deserta ri, suo iure postulent: perstringit vestros oculos auri, gemmarumque ful- gor, quo collucent diuites ; peruer- seq.e concluditis, huic assurgendum, quia diues ; illum aspernandum, quia paupcr: ducti nimirum illo axiomate, de vulgi opinione recitato, Ecclesiast.

ΤΟ. num. I9. Pecunia obediunt omnia.

Vbi vertas Hebraica verbum e verbo: argento humiliabitur omnis. Id , quod vel ipsi Gentiles reprehendunt: cum enim in Romanis spectacqus honor

tior esset locus ditioribus , quam tenuioribus , etiam si forte melioribus, seuere id perstringit Iuvenalis Satyra 3

Nil habet infelix paupertas durius in se suam quod ridiculos homines facit. .

Exeat,inquit,

Si pudor est, ct de puluino surgat

equestri. Hoc est summum illud malum, i 3 quod Salomon sub sole vidit, Ecclesi o. numia. Positum stultum in dignita. te sublimi, videlicet, quia fluxis diuitiis circumfluit 2 ct diuites s veris diuitiis sapientiae,& probitatis abundantes ) sedere deorsum. Concludo luculentis Senecae verbis epistola 76. Nemo istorum, quos diuitiae, honoresque in altiore fastigio ponunt, magnus est. Quare ergo magnus videtur 3 Cum basi illum sua metiris. Paruus pumilio . licet in monte constiterit. Colossus magnitudinem suam .seruabit , etiam si steterit in puteo. Hoc laboramus errore: sic nobis im-' ponitur: quod neminem aestimamus eo,quo est,sed adiicimus illi de ea,quibus adornatus est.J

NUMERUS V. .

. . .

Audite fratres mei dilectissimi

nonne Dein elegit pauperes in

hoc mundo , diuites in fide, se

haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibusse' vos autem exhonbrastis pauperem.

Idete , quam absurde a per- I ssectissima iudici j regula deflectatis, pauperes despicatui ducitis , quos summus ille arbiter Deus, qui ad rem quamque vere aestimandam , momentoque ponderandam suo, sapientia poliet infinita, in S s s oculis

530쪽

Iacobi Cap. II.

oculis fert .Pauperes certe elegit Christus Apostolos , Euangelistas, dc Discipulos: ut terrenis facultatibus repudiatis , agiles , dc expediti ad promulgandum Euagelium quoquo ver- .sus aduolaret. Vere enim dixit Chrysologus serm. 29. fAurum natura graue plus habentem deprimit, quam serentem : & vehemetius aggravat corda , quam corpora : nascitur in terra

profunda ; & dum suam semper repetit naturam,caelestes animos ad inferna deponit, alta mentium semper interrena demergit.Jao Deus item pauperes eximiis honoribus assicit. Psal. i . num. I 3. Animas pauperum saluas facieI:ct honorabile nomen eorum coram isso. Hebraice, pretiosum. LXX.entimon. Quod utrumque Complectitur : vox enim Graeca isme,

M pretia significat,& honorem.Deus etiam populum suum peculiarem appellat pauperes,Exodi 22. num. 2s. Si pecuniam mutua dederis populo meo pauperi. Pal. Is .num. . Qui deuorant ple

rim meam.

ai Nec dedignatur Deus, se propinquum pauperum nominare , Pro ueris' biorum 23. num. IO. Ne attinginsta

Mulorum terminos ct agrum pupillorem ne introeas: propinquus enim ιllorum fomtis est, or ipsi iudicabit contra te causam Eurum. Tenen no solo parientes en laCorte ,sivo et p.rbe Alcalde. V ox enim Hebraicago. I, quam Vulgatus reddit propinquus,idem est, ac colanguineus, .ut constat Levitici 2 s. num. 2 S. Deut.

tum est, significare Redemptorema lieremiae so . num. 3 . F demptor eorum fortis. Psalm. i8. num. I s. Domine adustor meim , er Redemptor meus. Psalmo 77. num. 3s. Deus excelsius Redemptor eorum est. Subest ubique Gel. Imo in illo ipso loco Prouerb. 23. sic extulerunt hanc vocem L X X. hol trumenos': Redemptor eorum Dominus, validus est. Itaque Redemptor no ster Christus, qui ut ait Apostolus 2. Corinth. I num. 9.Propter nos egenus factus est , cum esset dines; pauperum cons anguineus est. Quis non magno aestimet pauperes

Et quidem Christus de se ipso Luc. 13

4. Rum. I 8. sic explicat, iuxta fontem Hebraicum , illud Isaiae 6 . num. I. Euangeb are Pauperibus misit me. Atque hoc numerat inter eximia miracula, a te patrata, Matthae. II. num. s. Posteres euangelizantur. Vbi G cum verbum euangeliet Oniae interpretadum

est significatione passiua, ut ad H

b os num. 2. Etenim ct nobM nuntiatum est: dc nam. 6. Quibus prioribus annuntiatum est.Nam ,ut expendit blat- donatus in Matthaei caput II. non erat miraculum , pauperes annuntia- .re Euangelium: solent enim homines abiectissimi magnarum saepe rerum esse nunt ij. At,pauperibus Euan- 14

gelium praedicari, hoc est, regnum caeleste promitti, iuxta id Matthaei 3.

num. T. propinquauit enim regnum caelorum: & cap.9. num. 3 s. Praedicans Euangelium regni: dc Lucae I O. num.9.

propinquauit in vos regnum Dei: id scilicet valde mirum erat. Quid enim admirabilius , quam pauperem subito regem. fieri 3 Sed nimirum ipse Rex Regum , Sc Dominus dominan- . tiuria Christus, simul etiam fuit Rex,& Pauper. Zachariae s. num 9. Ecce Rex tuus veniet tibi iusius, er Saluator:

ipse pauper. Vnde sapienter Bernardus Epistol. is 3. Volo , te cile amicum

pauperum , magis aurem imitatorem : ille gradus proficientium est; hic,perfectorum. Amicitia pauperum Regum amicos constituit; amor paupertatis, Reges.J EFhuc alludit Iacobus, cum ait,di- asuites inside,st haeredes reoni. Perinde ac

si dicat : contemptissimi quidem,

SEARCH

MENU NAVIGATION