Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

Iacobi

neque Petrus sciebat, praedestinatos esse omnes illos , ad quos scribebar;

neque, sit diuinitus sciret interesset eorum, luam illis praedestinationem uniuerse reuclare. Agit itaque de gratuita

electione ad fidem, qua Deus illos inter tot infideles benigni sis me selegit,& ad Euangelii lucem vocavit: hortariirque, ut acceptam fidem , certam Graece,bebaean. idest, confirmatam : ut vertit Vulgatus eamdem vocem ad 7Ι Hebraeos si .nu.i7.ὶ testatamque Gentilibus , suis bonis operibus efiiciant. Recte Valabius. Vi per bona opera abysibi persuadeant, υοs esse electos ad vitam. Et deda. f Quia qui Fidei Sacramentis , quae perceperunt, bona quoque

Opera perseueranter adiungunt , illi suam vocationem certam intuentibus fac icnt. J Consentanee Prouerbior. I 2. num. i7. legunt L X X. Planam fidem annuntiat iustiti. Graece, Fidio menen, idest, ostensam, demonstratam. Symmachus in Scholiis Sixti V. Qui pate- facit Fidem, annuntiat iustitiam. 1 Alterum caput, unde lacobus argumentum ducit, illud. est: summum elle periculum,ne, qui bona opera deserit,deserat etiam fidem. i .Timoth. I. num. io. Habens fidem, 2 bouam conscientiam, qκam quidam repellantes, circa fidem naufragaumum. Et cap. 6. num. IO. Radix omnium malorum est cupiditas: quam quidam . Petentes, errarierunt asiis. Praeclare Gregorius lib. 2 s. Moralium,cap. t o. Nonnulli fidem medula litus tenent;sed vivere fideliter,nullatenus curant: quibus Diuino iudicios pecontingit, ut per lisc, quod nequiter vivunt, & illud perdant, quod salubrit* credunt. J Probat hoc erudite Lorinus Actuum 6.vcrsu 7 Toletus autem in cap. 2. ad Romanos annotatione i s.citat in hanc sententiam

egregia illa verba Augustini,Sermone 16. de Verbis Apostoli. Grati simus ex eo,quod habemus,ut addatur,quod

non habemus;& non perdamus,quod habemus.JLatet itaque maior in his Iacobi 7s verbis argumenti vis,quod ita instauro. Insolenter iactas, te habere Fidem. Audio. Sed ubi,ubi est vera Fides, nisi quis malitiosὰ impediat, fi uctus gene

rat aeternitate dignos. At in te nullos fructus edit : detines videlicet data opera in iniustitia veri ratem Dei, ad

Romanos l. num. i8. Fidei doctrina non pares aduersaris potius, atque repugnas. Valde metuo, ne, dum scienter omittis opera , per crassam etiam

inscitia in amiseris fidem ; dc qui te fidelem falso gloriaris, perinde credas, atque daemones credunt. Et quidem hoc aptissime quadrat in Haere licos iactantes, solam Fidem sussicere ad salutem , cum ab Ecclesiae castris deficientes , nihil illi minus habeant,

quam veram Fidem.

NUMERUS XIX.

Tla credis, quoniam unus es Deus: benefacis, daemones credunt,

ct contremi fiunt

Erinde es ac si ironice dicat: 74

Egregiam vero referes laudem, si ea habes fidem, quam vel ipsi obstinatissimi daemones inuiti, & reluctantes habent. Quid magnum, aut praeclarum praestas, si adeo

perspicuam credis , Sc confiteris veritatem , quae vel ipsis daemonibus trementibus etiam in consello e strQuaerit S. Thomas 2. 2. quaest. s. arti c. a. utrum in daemonibus sit fides:& concludit ex hoc loco,esse quidem, sed coactam , & intelligentiae acumine , euidentissim Isque indiciis, ac vim iraculorum cupresiam. Noster Sal- 7smeron disput. s. in hanc Epistolam, secutus Catharinum in Commentario huius loci. no existimat absurdum, T it 3 conce

542쪽

si 8 Iacob,

concedere in daemonibus habitum fidei , Qui vere eit supernaturale Dei donum , ut vocat Paulus ad Ephes. 2.num. 8. Haec fuit quondam sententia Durandi, in s. distinch. 23. quaest. 9.

- bro 7. Quam tamen sententiam, plusquam falsam, periculosam, de errori proximam centet Baneet in locum indicatum sancti Thomae ; homo videlicet , interdum plus ninuo scueri, rigidique censoris personam sustinens. Non ita rigide hanc opinionem perstringeret sanetus Tliomas , qui 2.2. quaest. 1 8. arti c. 3 cum sibi opposuillet in argumento χ. fides informis potest

esse in daemonibus , ergo spes ; de spe quidem praecise negat, de fide in-' formi non item: sed tacitum hoc relinquit. Noster autem Ualentia 2.2. disput. r. quaest. s. puncto 2. Durandi opinionem probabilem existimat,neque a doctrina Sanctorum Patrum, atque adeo neque ab ipsa Scriptura

alienam. Enim vero si res ad viuum rosccetur , ut Iacobi argumentum omnino

conuincat Haereticos, illisque persuadeat, sidem solam non iustificare sine. operibus, exemplo ex fide daemonum petito , supernaturalis etiam in daemonibus fides esse deberet, eiusdemque rationis cum nostra:alioqui Apostolo merito 'obiiceret Haereticus: Quorsum meam fidem cum 'daemonum fide comparas 3 Fides mea donum eli prorsus diuinum, montibusque diuinitus infusum : daemonum vero fides, habitus quidam acquultus est , longe inferioris ordinis. Tantum inter utrumque interest, quantum terrena distant a caelestibus. Quid ergo mirum, si daemonum fidei nulla, nostrae vero maxima iustificandi

vis insit3 Ex quidem August. premens istum Iacobi locum tom.7. lib.de Grati &

Cap. IL

libero arbitrio, cap. . sic ait. Ipsa est fides, quae fideles Dei separat ab immundis daemonibus. Nam dc ipsi, sicut dicit Apostolus Iacobus , crC-dum, dc conirciniscunt, sed non be, ne operantur. Non ergo habent istam fidem ex qua Iustus vivit, ideit, quae per dilectionem operatur.J Vbi aperte vides , hoc discrimen dumtaxat assignari ab Augustino inter Iustorum, ac daemonum fidem: quod dri monum quidem nuda. sit fides, & informis ; Iullorum autem , dc comitata operibus , de formata , atque ii . signita charitate. Verum de his su tili iis disputant Scholastici: ego communem sententiam sequor , dc Apostolici argumenti vim in pervenusta quadam ironia sitam esse arbitror, ut iam exposui : ad quam nihil refert, quod inferioris ordinis sit daemonum

fides.

Illud quidem est certum Fides ho- 78

minis exi stentis in lethali partim conuenit cum fide daemonum, partim ab ea dissidet : conuenit in eo , quod utraque est vera fides ex parte o lecti , utraque infructuosa : differt, quod hominum fides libera est,captiuante nimirum pia voluntate intelligentiam in obsequium Christi: fides

vero daemonum inulta , atque extorta ab ipsa retum cui dentia. Quod satis inlinuat Iacobus, dum addit: est contremiscunt. Nos cnim non credimus contremiscentes , idest , inuiti,

de coacti ; sed sponte, ac libenter. Sic

daemones contremiscentes agnoue

runt Christum , cum aiebant: veni lihuc ante temus torquere nos, Matth. 8.numcr. 2 o. ipsa veritatis euidentia illam ab inuitis confessionem extorsit,

Luc. q. numer. I. Exibant autem δε-

monia a murtis clamantia , ct dicentia, quia tu es Filim Dei. & Marci i. num.

24. I enisti perdere nos : scio, qui sis, Sanctiti Dei. Ita

543쪽

Lacobi Cap. II.

79 Ita etiam intuentes eum cum gloria, & potestate descendentem ad Inferos,& piorum animas e Tartari faucibus cripientem , volentes nolentes coacti sunt prae tremore genua flectere tantae' maiestati. Sic explicat crudite SuareZ tom. 2. in s. p.disputat. 3 I. scct. 3. illud ad Philippens. 2. num. Io. Vt in nomine Iese omne genu flectatur, calentam, terresbium, Gr infernorum.

Vis autem scire , o homo inanis, quoniam es sine operibus mortua est'

otio a , Ut prius vulgo legebatur, sensis tamen eoisὰem recidente. Vide,quae

adnotaui numero ι7.

NUMERUS XXI.

braham Pater nouer nonne ex

operibus iustificatus est,sserens

Isaac filium situm super

altare'Rget Apostolus Haereticos, prolato exemplo Abrahae, qui usque eo inside excelluit , ut huius virtutis palmam cateris Patriarchis praeripuisse videatur. Et quidem Paulus , egregius fidei commendator, AbrKhae fidem plena manu ad astra tot lit. Duo maxime ins gnes huius heroicae fidei actus memorantur. Alter

sam illi posteritatem ex Sara suscipiendam promisit Deus , contra stem

in spem credidit, ad Roman. q. num. 18. hoc cst,' per sdem indubitanter sperauit futurum , quod naturae ordine spectato iam plane desperauerat, cum ipse eisceto iam , ac penc mor

tuo corpore , centesimum fere attingeret annum , Sara vero nonagenaria effet: or non infirmauta est fide, nec considerauit corpus sinum emortuum , ad Rosnan. q. numer. I9. Illa enim eius verba, Genetis II. numero I T. Putasiue , centenario nasietur filius , Gr Gra nonagenaria pariet ' non ha sit antis

sunt, aut dissidentis; sed admirantis potius , de benefici, magnitudinem

stupentis. . Alter, Genesis 12. nui Ti. r. cum ius. 8 Isus est a Deo immolare Psaac. Prius

quidem acceperat promissionem , signatc ex illo ipso puero multiplicandam sibi posteritatem , sicut stellas caeli, & sicut arenam , quae est in lit

tore maris, Genesis χΙ. Dum r. I 2. ada in

Hebraeos ii . num. i8. ad I Ornan. 9.

num. 7. In Isaac vocabitur tibi semen. Quid magis repugnans tali promissioni, quam iuberi ex inopinato, eum e medio tollere, atque adeo una cum illo omnem posteritatis spem renente praecidere 3 Et nihilominus as Ro- 82man OS q. num. 2 o. Non haesitauit disse

dentia , sed confortatus est fide., dans gloriam Deo : plenissime sciens, quia qua- , cunque promisit , potens est 2 facere.

quia Ur a mortuis suscitare potens est Deus. Secum nimirum perpendens, etiam si Dei iussu e medio tolleret unigenam filium ; tamen Dei ipsius

beneficio , se eum a mortuis excitatum, saluum, ac rediuiuum rursus aciscepturum. Hic itaque tantus , tamque eXcellcns vir in fide, non praetermisit opera ; imo vero qui intelligentiam subdebat fidei,voluntate,executioneque, quantum quidem in ipso fuit, praecepto difficillimo immolandi filium in cunctanter obtemperauit.

NUME

544쪽

suo Iacobi

NUMERUS XXII.

Vides , quoniam es cooperabatur operibus illius P ct ex operibus fides consummata est'

Nimaduertis itaque fidem α illius no dcsidon, non otiosam ; scd viuidam , Operantem, actuosam: δc cum gloriari posset

de tam excellenti fide , in eaque acquieiceret, magis elaborauit, ut tantae

fidei,opera iria,quasi persectio,& cumulus, accederent. Fides itaque excitabat opera,ipsa opera fidem perficiebant : fide enim obesit, ad Hcbr. I I. num. 8. Fiae obtulit Isaac, num. II.

NUMERVS XXIII.

ει suppleta es Scriptura , dicens: Credidit Abraham Deo, o reputatum est illi ad

iuuitIam. pleta. Graece dicitur ephrothe, idest, impleta, opere ipso comprobata: de quo loquendi genere copiose egit Maldonatus

8 ' Locus hic , mea quidem sententia, est in hac Epistola longe dissicillimus: difficultas oritur ex triplici capite; litibus ubi satisfuerit factum germanus loci sensus sua sponte constabit. Primum diis cultatis caput est: verba ista citat Iacobus ex c. I s. Genesis num 6.& nihil minus probare polle videntur,quam id, ad quod confirmandum adducuntur. Nititur Apostolus persuadere, fidem, si operibus careat,prorsus inanem,ac futilem elle. Atqui tantum abest,ut id probetur hoc testimonio, ut oppositum potius ex illo con-8 s uincatur. Cum enim Deus Genes. is. num. e. centenario leni magnifice promisisset: μLyce talum, or numerastellas

si potes: sic erit semen tuum; fidem habuit Abraham oraculo diuino:& hancipi ain fidem extollens scriptura, subiecit: credidit Abraham Deo,2 r utatum est illi ad is tittit . Ergo iustitiaiu, non operibus , quar nulla tunc commemorantur scd fide illa eximia duntaxat, sibi promeruit. Atque hanc esse germanam intelligentiam huius loci, auctoritate sua probat Paulus , qui ex eo loco concludit, Abraham non ex operibus, sed ex fide ivltificatum , ad Romanos .nurn. 2. Si enim Abraham ex operibus ius casus est,habet gloriam, sed non apud Deum. Vitid enim dicit Scriptura Credidit Abraham Deo , ct reputatum est illi ad iustitiam. Et idem conficit argumentum ad Galatas 3.

Secundum caput difficultatis est, ὀσquia Paulus in illo cap. 4. ad Roma-

nOS,ut aperte constat ex contextu, agit

de prima iustificatione, qua quis ex impio fit iustus. Patet id ex num. s. Credenti autem in eum, qui iuAscat impium, reputatur fides eiiu ad iustitiam. Et adducit Psalm. 3 r. Beati,quorum re missa sunt iniquitates, c. & cap. s. n. a 3. Omnes enim peccauerunt, ct egent gloria Dei, ius5ficatigratis. Quin & verbum ipsum tua cari, hoc plane lonat ;ita videtur accipiendum in hac epistola num. 2 l. Nonne eae operibus ius f*atus est, offerens Uaac: Et eodem recidit modus ille loquendi, reputatum est illi ad tuititiam. Quod quidem testimonium de prima iustificatione intelligendum esse , multis probat Cardinalis Toletus ad Romanos Α- annotatione s.

Aliunde vero ante id temporis 8 Abraham credidisse Deo , & fuisse virum iustitia, & pietate insignem, nemo , nisi euidenter sacris litteris repugnans , inficiari potest. Etenim nili credidisset Deo,& vir eximie iusius,&pius fuisset, quomodo deleria patria, domoqile

545쪽

Iacobi

domoque paterna , longinquas , Ac

ignotas terras magno labore, ac discrimine adiisset, tantum ut Diuinis iussis obtemperaret 3 Et vero bis illum iam tunc peregrinatum fuisse Dei imperio, ex cap.7. Actuum, num. .& q. docte aduertit Ribera in illa verba ad

Hebraeos II. num. 8. Fide, quι vocatur Abraham,obe ut in locum exire.

88 Tertium caput dissicultatis est.quia ut paulo ante vidimus , hoc elogium confert Scriptura in Abraham , Genesis i s. num. 6. cum is Diuiria promissioni de multiplicanda tibi poste-

steritate fidem habuit. Iacobus vero ait, impletam fuisse hanc Scripturam, cum, si minus re, animo certe, Ela volantate obtulit filium super altare. Atque haec sunt, quae arduam , atque perplexam reddunt huius loci expli

cationem.

89 Prima dissicultas ita expedienda est.

Porspicue demonstrauit Iacobus numero a I. & 22. Abrahae fidem, toties in Scriptura celebratam, non fuisse operibus destitutam. Promeruit ille quidem incrementum iustitiae, cum Iaco numerosam sobolem proinit icti

fidem habuit: sed hanc fidei testati Climae laudem egregiis etiam operibus nobilitauit. Neque inter Iacobum, &Paulum , si utriusque consilium , &propositum s ectes, ulla est discrepantia: nam si Paulus Rubnaret cum Iacobo, etiam secum ipse , & cum

aperta veritate pugnaret. Nimirumprilis dixerat ad Roman OS Z. num. I 3.

Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum , sied factores legu iustificabuntur.5 O Quoniam igitur Paulo in ea Epistola id negoti j fuit; ut doceret, nec GCntes , nec Iudaeos per opera moralia, vel per obseruantiam Mosaicae legis, ad veram iustitiam peruenire posse, sed unicam ad illam esse viam, fidem Christi mediatoris : totus incumbit in cius fidei commendationem, de-

Cap. II.

monstrans , quaecunque sanctorum virorum facta Deo placuerunt, ea ex fide profluxisse. Iacobo autem pro- .positum est , ostendere , fidem nuda tam charitate , & operibus ; prΘrsus esse mortuam ε, & simul demonstrare, fidem illam Abrahae, tantopere laudatam, vividam, actuosam, & bonorum operum fuisse feracissimanti Itaque uno verbo, Paulus excludit ope ra ante Fidem , & sine fide facta : Iacobus opera requirit post fidem,&ex ipsa fide profecta. Sic conciliat Augustinus tom. . lib. de Fide , dc operibus, cap. I 4. & lib. 83. Qiuestionum quaest. 76. & tom. 8. praefatione in Psalm. 3 i. Lege Toletum ad Roma

Ad secundum caput dissicultatis, s Isi dicerem, Abrahamum tunc primo iustificatum , cum promptissime , ac firmissime Deo credidit, non sine teste dicerem : id enim diserte docet Anselmus in cap. . ad Romanos, &innuit August. in illa praefatione in Psalm. 3 i. Se quia id arbitror aperte pugnare cum Scriptura, quae cap.

gia opera Abrahae, ut quod iussus statim obedierit, quod aram erexerit, quod cum Deo saepe familiariter collocutus fuerit: dico , iustificationem illam , quae refertur cap. 3 Genesis,

non fuisse primam A bralia, iustificationem , sed prioris iustitiae accretio- 'nem, maioremque in virtute processum. Probat hoc noster Vinqueet in

I. 2. in eadem disp. 2Io. cap. 3. num.

6 . & 8o. & Molina in Concordia disput. 46. argumento 4. g. Occasione vero. Tenenda enim est illa regula, quam exemplis illustrat Salmerontom. I. prolegomeno I s. Regula Io. pag. 37o. actiones,quae Scripturae ver

bis, quas primet in speciem tignifican-

546쪽

tur, non semper novas,ac primas esse, sed earum continuationem. Ioannis 2. num. I I. Mamfessauit gloriam se am,s crediderunt in eum disicipuli eius. Iam certe ante crediderant ; sed vito illo miraculo, dicuntur credidisse , quia magis, ac magis crediderunt. Vide Maldonatum Ioannis q. n. 3.s 3 immerito itaque detorquent Tolitus citatus, Sc Cornelius in cap. 4. ad Romanos num. I9i. Hebraismum

illum. or reputatum est illi ad Iustitiam, ad primam iustificationem:nihil enim aliud significat , ut erudite confirmat

Pererius tom. 3. in Genesim cap. s. numer. 33. nisi Deum heroicam eam

fidem ad perfectae iustitiae laudem, &meritum imputasse Abrahae. Eodem enim Hebraismo legimus de zelo

Phinees , Psalm. Ios. numero 3I. 'reputatum est ei in ius filiam. Inio & de ipso Abraham , cum Genesis 22. numero χ. tentata est eius obedientia, legimus I.Machab. 2. num. F2. Ab

ham nonne in tentatione inuentus est f-delis , ct reputatum est ei ad iustitiam Quod euidenter constat, explicandum elle de incremento iustitiae. Atque hanc esse literalem huius loci intelligentiam , constat ex Tridentino Sestione 6. cap. Io. ubi verba Iacobi, num. 24. Videtis, quoniam ex operibus iuriscatur homo , er non ex mde tantum y explicat Concilium de iustitia: incremento : ut 8c illa Eccles ast. i 3. numer. 22. Ne verearis,

ue ad mortem iustificari: & Apoc lypsis 1 2. num. II. Qui iustus est, iu- si fretur adhuc. V ide Iusti manum, docte confirmantem ex August. hunc loquendi morem, ad Roman.2. Verc

9s Non itaque fuit illa prima iustificatio Abrahae, sed nouus in iustificatione profectus. Fateor etiam , Paulum ad Romanos η. de impi, iustificatione disserere i & nihilominus ab

Cap. II.

firmo , accomodatissime usum .esse exemplo Abrahae, ad id, quod intendebat , comprobandum. Argumentatur enim a minore ad maius. Nani si Abraham iustus, non est fictus itistior ex operibus , sed ex fide , & gratia: multo magis homo impius non poterit fieri iustus ex operibus sine fide. Hanc vim agnoscunt in argumento Pauli Pererius tom. 3. in Genclim cap. I s. num. 43. & Belarminus lib.f. de Iustificatione cap. I 8. Iam tertia dissicultas facile dilue- 96tur , si aduertamus , quod obseruat Maldonatus Matth. 2. num .i S. cum id, quod per Scripturam dictum erat, quamuis iam factum fuerit, tamen magis, ac magis fit, tunc ea Scriptura

impleri dicitur, id est , quod ea praenuntiauerat, cumulatissime prastari. Non vult itaque Iacobus a Urinare, tunc primo eam Scripturam esse impletam : neque enim ignorare poterat, verba illa multo ante dicta fuisse ; sed contendit , sicut excellens illa fides, qua Abraham credidit Deo pollicenti sibi posteritatem , reputata est illi ad iustitiam ; ita ex vi eiusdem

Scripturae, excellentiorem eam fidem, qua iustus immolare filium , non haesitauit dissidentia, cumulatius etiam increnaen rum iustitiae meruisse.

Et amicus Dei appellatus es.

R istoteles, auctor in rebus mO- 97ralibus optimus , quatenus naturae lumen progredi potuit, lib. 8. Ethicorum cap.6. & lib. 2. magnorum Moralium cap. I I .negat,inter Deum, de homines veram possc intercedere amicitiam, quod ea cr qualitatena requirat inter amicos.Contrarium probat ex Scriptura sanctuς ThomaS 2.2. q. 23 .art. l . nam, ut grauiter dixit Hieronymus in cap. . Michaeae. Amιώ-ria Pares aut accipit , aut facit. Cum

autem

547쪽

. Iacobi

autem luimana imbecillitas infinito distet interuallo a diuina Maiestate, stipplet Deus , quod deest naturae, confertque nobis magnum , ac pretiosuin gratiae donum,ut in quoddam

Diuinitatis consortium euelaamur, 2. Petri I. num . .

9 8 Quod si amicus est alter ego ; e stanimae dimidium: si amicitia cst veluti una anima, duobus corporibus inclusa, ut ex profanis Scriptoribus erudite probant Solomayor in cap. 8. Canticorum pag. I 273. Tlraqucllus de Poenis remittendis , causa 2 2. etiam qui adhaeret Domino , uniuspiritiu est, i. Corinth. 6. numero II.

Oui manet in charitate , in Deo manet, ct Dem in eo, I. Ioannis 4. Num. I 6. Propterea enim verus quidam amator aiebat , ad Galat. 2. numero ZO.

Viuo amem, tam non ego : viisit vero

in me Chri liv. Quia, ut dicebat Cato Censorinus apud Plutarchum in eius

vita : Ous amant, quodammodo in corpore Proprio mortui siunt, visum vero in

alieno.

s; Iam quod attinet ad Abraham, in

lib. G cncsis, unde Iacobus proximum citauit testimonium , non appellatur Dei amicus ; sed Iudith. 8. num. 22. Abraham tentatria est ; er permultas tribulationes probatus , Dei amiciuofectus est. Et alias etiam hoc honorifico insignitur cognomento Z. Pa- . Tali P. 2O. num .7. Dediim eam simini Abraham amici tui. Isaiae qI. num. 8. Semen Abraham amici mei. Quod si Christus ait Ioannis' is . numero I .

Vos amici mei estis , si feceritis , qua ego praecipio vobis; profecto qui tam dicto audiens fuit Deo praecipienti, iure optimo in

diuinam amicitiam receptus est. .

NUMERUS XXIV.

Videtis, quoniam ex operibus iussificatur homo, se non ex fide tantum'

X posui iam hec verba numero superiore dum secundam expedirem difficultatem.

Similiter es Rahab meretrix, non ne ex operibus iustisticata es, suscipiens nuntios alia via

e istiens'. Oia est historia ex cap. 2. IO- Io Osue. Quod autem quidam eam non meretricem , sed cauponam, aut hospitam fuisse dicunt ; plus nimio mihi videntur, &contra aperta sacrae Scripturae testimonia illius honori, famaeque consulere. Nam ut demus, Hebraicum nomen et Ona, aliquando etiam significare hospitam, quod tamen viri docti non admittunt, & erudite pernegat Serarius, singulaq; loca accuratissime

expendit, in cap. 2. Iosue,q. . certe vox Graeca Porne , qua utuntur L X X. Paulus ad Hebros cap. II .num. 3 I. de Iacobus hic, nihil aliud, quam meretrice sonat,tam multis in locis viri ul-que Testamenti,ut ea annumerare putidum sit. Vide eumdem Serarium ubi supra, Maldonatum Matth. I. num. I. Magallan.in cap. 2. Iosue, annotati Ohe 1. Pinedam in Salomone lib 6 cap. I 3. num. 6. Riberam ad Hebraeos i I. nu. 8 i. Massium, Iosue a. pag. 39.Gabrielem VaZqueZ tom. 2. In I. 2. dispu

Sed quae prius idolorum supersti- Io Ilione implicata, vulgauerat c pus, smul atque veram de Deo concepit fidem, qua expressis verbis testata cst, V u u et Iosue

548쪽

Iosue 2.num. G. Dominin Deus vester ipse est Dem in calo susurn, ct in terra deorsιm ; statim emersit e turpitudinis caeno , egregiisque operibus fidem suam nobilitauit: nam cum aperto fortunarum, vitaeque discrimine, exploratores populi Dei hospitio excepit , adeo ut viro Principi Salmoni,

Dauidis abavo,ob eximium,ac recentissimum erga totum Israeliticum Populum promeritum, in matrimonio collocari mereretur. Hanc eius fidem commendat item Paulus ad Hebraeos II. num. 3 I. Fide Rahab meretrix non periri cum incredulis, excipiens eviora- ores cum pace.

NUMERUS XXVI.

Sicut enim corpus sine stiritu me

tuum est, ita se es sine ope

ribus mortua est.

Hic versus explicatus est num. II.

C A P UT III

NUMERUS I.

Nolite plures magistri feri,

tres mei. 1 Ens Iudaeorum ab insito ingenio gloriae popularis auidissima, de supra , quam dici potest, ambitiosa semper fuit. Hoc vi tium saepe Christus illis obiecit, ardenterque eorum superbiam obiurgauit.Propterea enim facturi eleemosynam , tuba canebant ante se, ut populi rumores aucuparentur. Oraturi Deum, non cubiculi secretum , sed publicas Synagogas,& platearum angulos sectabantur, Matth. 6. num. 2. &s. Propterea dilatabant philacteria,&magnificabant fimbrias .ut eorum Obseruantialogis in omnium oculos incurreret, Matth. 2 3 .num. I. Ideo amabat primos recubitus in carnis, & primas cathedras in Synagogis,& saluta- tiones in foro , de vocari ab hominibus Rabbi, id est, honorifica magistri compellatione decorari. Huic ad superbiam procliui Iudaeo a

rum ingenio , nunquam dexteritas ambiendi, nunquam mirae arteS,ac t

chiae defuerunt. Vere dixit Ambrosiusser m. i i. Hi arte insinuant se hominibus,domos penetrant, ingrediuntur

praetoria, aures Iudieum, & publica inquietat;& eo magis praeualent, quo magis sunt impudentes. J Ab hoc ingenio duci a conicctura, sapientes illico liliari j solerter praedixerunt Aman, Esther.6. n. i 3. Si de semine Iudaeorum est Agardochaiu , ante quem cadere corpι- si, non poteris ei resis fere , sed cades in con fecita eius. Videlicet ab inlita Iu daeorum calliditate facientes coniecturam , ut prubat ibi Serarius quaesti sicula is . Nec posterioribus saeculis 3 eadem Iudaeis calliditas defuit: semper enim qua vi, qua astu , qua obsequiis evadunt superiores. Lege eruditi si inuina Bernardum Ald rete lib. 3. de Origine linguae Castellanae cap. s. ubi ex Paulo Burgensi probat, Iudaeos in Hispania sceptrum domi nil, seu regiminis , versutis artibus obtinuit Ic: ut merito cecinerit Rutilius lib. I. Itine- rarit , cuius versus recitant idem Ald rete cap.6. & Maluenda lib. II. de Antichristo cap. 3. AIque vrimim nunquam Iudaea suba-

fla fuisset

Pomperi bellis, imperioi Titi. Latius excisae pestis contagia sterpunt: Vicitorii suos natio vista premit. Qui ex ea Gente Iudaeorum hoc ambitioso ingenio ducti , suscepta iam Christi fide. ad magisteri j titulum aspirabant, solidae docti inae saepe inanitatem , interdum etiam errores, &Iudaicas superstiliones aspergebant. Actuum

549쪽

Iacobi

Actuum cap. I s. numer. I. Et quidam destendentes de Iudaea docebant fratres, quia nisi circumcidamini secundum morem I Di, non potestis saluari. Ad T i

tum I. num .lo. Sunt enim multi vanit

loqui, 2 seductores, maxime qui de circumcisione sunt. I.Timoth. I. numer. a.

Conuersi sisnt in vaniloquium,volentes esse legis Doctores. Hanc emphasim Augustinus agnoscit in Iacobi apposit O , plures, in prologo Retractationum. f Magistros plures fieri existi-ino , cum diuersa , atque inter se aduersa sentiunt : cum vero id ipsum dicunt amnes , verum dicunt, ab unius veri Magistri magisterio non recedunt. JHanc itaque ambitionem Iudaeorum , qui mox , ut baptismo tincti erant, docendi munus auddicter usurpabant, multaque fusa veris admiscebant , reprimit Iacobus : atque id ipsum praeceperat Christus,Matth. 2 3. Num. 8. Vos autem nolite vocari Rabbi. Alioqui enim magistrorum , dc sa-ientium multitudo, ianitas est orta is terrarum , Sapient. 6. numero ZK.

Et Apostolus Paulus non obscure significat, in optatis sibi fuisse, multos magistros fieri , ad Hebraeos s. numero i2. Chm deberetis magistra e se

propter tempus.

Scientes, quoniam maius iudicium

simit, s. Vi regendi populi curam susci

pit,onus sibi imponit, ipsis Angelicis humeris formidandum:vt grauiter loquitur Tridentinum Sess 6.

Decreto de Reformatiune,cap. I . Sanguis eorum , qui perierint, de Magistri manibus seuerisIime requireturi Ezechiel.3 3. num. 8. nisi ille vigilanter pericula circumspiciens , & tanquam de specula inclamans,rite suum officium fecerit. Sapient. 6. numer.6.

Iudicium durissimum Valabius, rigidi ismum ὶ his, qui praesunt,siet. Chrysostomus. in ca verba ad Hebraeos i s. num. II. Vsi enim peruigilant, quasi rationem pro animabita vestris reddituri, sic

scribit homilia 3 . somnium , quos

regis,tu rationem redditurus es. Tanto igni tuum subiicis caput. Miror,

si potest saluari aliquis Rectorum. JIn. hoc summum periculum oculos Tintendcias idem Chrysosto inus , ardenter intonat homilia 3. in Acta. Non temere dico, sed ut affectus sum, ac sentio: Non arbitror, inter Sacerdotes multos csse , qui salvi fiant, sed multo plures, qui percant. Quod alij

peccant, Sacerdoti imputatur. Si vel unus tantum decedat non finitiatus, nonne totam ipsius subuertit salutem 3 Etenim si unius animae salus tanta est, ut ob hanc Filius Dei fieret homo, tantaque pateretur , perditio cogita , quantam conciliabit poenam

Quod si quis ob hominem in hac vita perditum morte dignus est , quanto magis ille3 Recte itaque monet Imperator, Le- 8ge , Si quemquam, Codice de Episcopis, de Clericis. Tantum ab ambitu debet esse sepositus, ut quaeratur cogendus , rogatus recedat , inuitatus effugiat. Profecto enim indignus est Sacerdotio , nisi fuerit ordinatus i nui ius. JPropterea tantum abesse debet, ut quisquam sumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo ; ut ne ipse quidem Christus se clarificauerit, ut Pontifex fierer, ad Hebraeos s. num . . Imo etiam impostas nobis ab ipso Deo Magisterit, ac praedationis partes , vel detrectare, si liceat ; vel non sine formidine agere debemus. Sic correxit Editio Vaticana locum Eccles 7. num. . Noli quaerere a Domino Ducatum. Prius videlicet mendose legebatur, ab homine. V u u g

550쪽

In multo enim ossendisin omnes.s Atet haec in hoc argumento vis. Anne parum cst , hominem ad vitia procliuillimum,& passim in ea prolabentem , coram

seuerissimo Iudice rationem suae vitae reddere,nisi etiam,assumpto per arrogantia alios docendi, ac rege di naupere,vitae quoque ratione reddat alienae

Accedit, quod, cum in caeteris lapsus si turpis, in Doctore est longe turpi sinus;& quo est in editiore loco constitutus, eo est ruina grauior, S periculosior, illiusq; vitia, tanqua maculae in facie, incurrat no modo in oculos, sed etiana in omnium linguas. Hic est nexus huius sententiae cum superiore. io Colligit ex isto loco Concilium Mileuitanum, cap.7. N 8. neminem, quantumuis iustu, etiam si adiuuetur uberrimis auxiliis , quibus perfectissimi quique viri a Deo adiuuari consueuerut,euitare iota Omnia peccata ve-

nialia,nisi ex ungulari priuilegio,quale B.Virgini collatum, tenet Ecclesia. Quae veritas definita est in Tridetino

aeuo a doctissimis Theologis illustrata. V ideantur Alsonsus de Castro,verbo, peecatum,haeresi I i.Vega lib. I . in Tridentinum a cap. I .vsque ad 6. Belluminus lib. I. de Amimone gratiae a cap. 3.vsque ad ι .Molina in Concor. dia disput .i 6. VaZqueZ t Oiu. . in I. 2.

Si quis in verbo non ossendit, hie

perfectus est vir: potes etiam

frano circumdissere totum corpud.

i i C Apienter Naaianzenus ait in Caris ominibus de Silentio pag. I 296.

Lingua quidem parua si at viribus omnia vincite

a domat hanc Iphia culmina pri

ma tenet.

Et in Oratione de Silentio ieiunii Quadragenarij. Nihil est,quod a linguae sagitta tutum, atque immune sit: quam quisquis domuerit, is nimirum lapientiae arcem, & principatum tenet. J Universim interrogat Sapiens, Ecclesiast. i 9. num. l7. Quis siqui non

deliquerat vi lingua sua8Solus videlicet, qui culmen iam attigit persectionis. Sciteque dixit Bernardus Sermone de triplici custodia. Si dixeris: rarus est, qui sermortes suos in iudicio disponere videatur ; vel ex hoc disces,quam sit rara perfectio. J Beatus vir sinquit Ecclesiast. cap. i q. num. l.) qui non est tVsus verbo ex ore suo. Notabile nil iaPambonis Abbatis exemplum , quod refertur in Tripartita lib. 8. c. I. CH menim Magistrum spiritualem audisset

adhortantem illo versu Psalm. 3 8.n. I. Dixi: custodiam vias meas, ut non δε- linquam in lingua mea ; satis est,inquit: reliqua audiam, cum istud opere impleuero. In cuius autem versiculi assidua meditatione,executioneque, csim non minus , quam quadraginta nouem annos integros consumpsisset, rogatus longo tandem interuallo, cur ad Magistrum non rediret, respondit, nondum se, quod audierat, perfecit se. Et sane ardua res est , quaeque Om- I 'nibus numeris perfectum , absolutum desiderat virum, linguam pru

rientem coercere. Interrogatus Ari

stoteles apud Stobaeum Sermone 33. quae res homini effet dissicillima, respondit initire tacenda. Longius progressus est idem Aristor. apud Antonium in Melissa 1 .p. Sermon.73. shabetur tom. I.Bibliothecae) Cum enim ex eo quaereretur, quisnam posset a canum sibi creditum continere et qui carboncm,

SEARCH

MENU NAVIGATION