Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

Iacobi Cap. IIL 3 7

comparari. cap. 3. numero I . Melire est acquisitio eius negotiatione argenti: pretiosior est cunctis opibus. Iob. 28. numer. II. Non adaquabitur ei aurum,

Grc. Vide quam inaestimabilis sit sapientia. Sine simulatione. Raecu, a pocritos. id est, sy ncera, sine fuco , sine hypocrisi; non

ficta , non simulata , non affectata, pallio duntaxat, & barba tenus,qualis fuit od umbrata illa, speciosaque sapientia Philosophorum ; sed solida,& expressa. Hanc enim vocem Graecam s epe Apostoli usurparunt, Vt Ueram , germanamque virtutem a falsa, adulterinaque, secernerent. Ad Roman. I L. num.9. Dilectio sime simula-rιone. 2.Corinth.6. numer. 6. In charitate non Ua. I .Timo t. I. numer. S. Erfide non ficta. Et Epist. a. cap. l. num. 4Eius fidei , qna est in te non ficta. I. Petri I. numer. 22. In fraternitatis amore

simplici. Vbique Graece subest av-

NUMERUS XVIII.

Fructus autem iustitia, in pace s- minatur scientibus pacem.

Oncludit eleganti sententia, quae mihi non videtur ita facilis explicatu,ut plerique Interpretes sibi persuadent. Sed besse habet: nam ipsorum etiam explicatio adco est obscura, ut noua rursus indigeat explicatione. Vulgare est in Scriptura , virtutis opera sementem appellari. Prouerb. I I. num. I 8. Seminanti iustitiam merces fidelis. Psalm. I as. num. s. Qui seminant in lacr)mis , in exultatione metent. Oscae Io. num. I 2. Seminate vobis inivinita, ct metite in ora misericordia. a. Corinth.9. num. 6. Qui parce seminat, parce ct metet. Ad Galatas 6. num 8. Qua enim seminauerit homo , hac ct

meret.

Deinde iustitia, & pax tam arcto I I inter se foedere, ac vinculo colligantur, ut diuelli vix possint: pax enim uberrimus est iustitiae fructus. Isaiae 3 2. num. IT. Et erit opus iustitia , pax, id est, fructus , siue merces iustitiae. Psalm.TI . num .7. Orietur in diebus eius iustitia, ct abundantia pacis. Psalm.84. num. II. ALFilia, Er pax sculata sunt. Et ad Roman. s. num. I. Iustificati ergo ex side, pacem habeamuώ.

Vicissim ipsa pax praeparat solum II sad iustitiae satus recipiendos. Postquam enim dixit Isaias, cap. 3 2. num. II. Et erit opus iustitia , pax; continuo subiecit : er cultus iustitia, silentium. Valabius, tranquillitaS. Pagnin.requieI. Regia, & Forerius, requiescere. Itaque silentium in hoc loco; idem est, ac pax. Estque elegans antithesis: iustitia germinabit pacem: ipsa vero pax colet , augebitque iustitiam. Con

gruenter cap. 48. num. I 8. VIInam at

tendisses mandata mea: facta fuisseisicut sumen , pax tnais iustitia tua ,scut

gurgites maris.

Iam liquebit Apostoli sententia. rigDederat notas ad internoscendam contentiosam loquacitatem a placida , pacata , modestaque sapientia: dixerat numero i7. eam plenam este fructibus bonis : recte itaque concludit:qui uberrimos istos iustitiae, idest, verae, germanaeque sapientiae fructus percipere cupit, semina pacis iaciat: ut enim quisque sementem fecerit, ita metet: copiosissima vero messis, prouentusque iustitiae, ii sementi sapientiae pacificae respon

det, solis pacificis

contingit.

572쪽

Iacobi

NUMERUS I.

Vnde besta, ct lites in vobis ' nonne hinc ' ex concupificentiss

vestris, qua mIlitant in membris vestris'

Stendit Apostolus, quam , pacifica illa sapientia, superiore capite vivis coloribus expresia, eximusque laudibus exornata,longe absint,qui ob ea, quae sitie ter appetunt, cum proximis in contentiones , dimicationesque descendunt. Vnde enim discordiae implacabiles oriuntur, nisi ex effraenatis cupiditatibus ὶ Qui enim honoribus , diuitiis, aut voluptatibus ardenter inhiat, si alterum videat, eadem consectari,atque adeo celerius anteuertere, opportunitatem fi uendi praeripere; severo deseri, ore hiante, atque imminete frustrari,Deus immortalis,quam effervescit stomacho ὶ quanta aduersus aemulum ,riualemque suum flagrat iracundia3Vniuerse quidem pronuntiat Sallustius in Fragmentis Histo- riarum. Ea vetus causa bellandi est profunda cupido imperij, & diuitiarum. J Lege Seraris Commentarium

in cap. 1. Iudith. Eleganter hoc ipsum explicauit Seneca lib. 3. de Ira cap. 3 s.f Iter angustum rixas transeuntium concitat: diffusa,& late patens via ne populos quidem collidit. I sta, quae appetitis, quia exigua sunt, nec possunt ad alterum, nisi alteri erepta, transferri, eadem affectantibus , pugnam, Sc iurgia excitant.J Vnde otia est acerrima illa rixa, ut

innumera alia praetermittamus exem

pla inter pastores Abraham, & Loth, nisi quia quilibet eorum Uberiora pascua, melioresque adaquationes suis

gregibus appetebant pNec poterat eos

capere terra, ait Sacer textus,Genes. I 3. num 6. Quare coactus est Abraham, sic suum astari consanguineum , num. 8. Ne, quaeso, fit iurgium inter me, ct trifratres enim summ: recede a me obsecro.

Vbi egregie ponderat Chrysostomus hom. 32. Viae,quod facultatum multitudo statim caula fuit diicellus: di

uisionem operatur, concordIam im

pedit , & cognationis vinculum dirimit.JSimile est, quod expendit Chry- sologus Serm. . in ea verba Luc. I s. num 1 8. Indignatuι est autem, fgermanus Prodigi natu maior, nolebat introire. In segete cupiditatis fructu in geli colligit,& liuoris: & quem venire ad fratrem , & appropinquare domui, vocat ratio naturae 3, hunc liuor non patitur introire. J Vbi cernis , cx segete concupiscentiae , fructum fraterni odii, indignationisque proferri. Lites dicuntur Graece machae, idest, spugnae, rixae, dissensiones. Sanctus Thomas in Commentario rcfert ad

concertationes verborum , in eoque

distinguit a bellis, quod lites verbis

duntaxat, bella vero etiam marctus

geruntur. Quod mihi valde pro b ἡ tum , qaea ita loquitur Ecclesia

in hymno quotidiano. Linguam refraenans temperet, ne litis horror insonet. Tum vero , quia est consentaneum

Scripturae, quae I .Timoth.6. num.A. pugnas verborum, Graece vocat log maciata : dc 2. Timoth. 2. numer. q. Noti contendere verbis. Graece, logoa

chin. Eccles. 6. rium.' Rιxa , ct con-uma denudabit.& cap 8.num I p. Cum iracundo non faciaου rixam. Vtrobique1ubest mache, Ad Titum 3. nu.9. Courentiones, cpugnas vitae deuita. G raece , machas. Ioan 6. num. s 3. Litigabant ergo Iudas ad inuicem dicentes. 8c

2.Timoth. 2. num. 24. Seruum autem Domini non oportet bigare. Actuum T. num. 2 6.

573쪽

Iacobi

num. 2t, . Apparuit idis litigantibus. 2reconciliabat eos in pace. Pugnam scilicet verbis initam, verborum item lenitate sedabat.Vbique lubest verbum ab hoc nomine deductum. 6 Concupiscentiae autem Graecὸ dicuntur hedona: quae vox proprie significat voluptates ε, & sic solet eam exprimere Vulgatus. Luc. 8. numer. I . ad Titum 3. numero 3. & 2. Petri 2.

niana. I 3. aut, delectamentum. Sapicntiae T. num. 2. dc cap. t 6. num. 2o. Sed

hic significantissime vertit,concupiscentias: ut quamcumque impotentem libidinem , quae ad potiundum rebus concupitis aenaere incitatur, denotaret : neque inusitatum est apud auctores Graecos , hedonen, pro cupidine sumi: ut probat ex Herodoto Auctor Thesauri Graecae linguae I Om. I.

col. Iah 6. 7 Dicuntur vero concupiscentiae militare in membris nostris, hoc est , in illis castra figere, illis tanquam strenuis militibus, aduersus spiritum decertare , in membris vigere , ac menti repugnare, ad Rom.7. num. 23. Video autem aliam legem in membris meis , re-

pugnantem legi mentis mea, ct capti/ι antem me,stc. Qui modus loquendi frequentissimus est in Paulo. In eodem cap. num. s. Cian enim essemus in came, passiones peccatorum, qirae per legem erant, operabantur in membris no Tris. Graece, energito. Vertit Erasmus, vigebant, hoc cst, militabant, vim, energiam , efficaciamque habebant. Lege Salmeroni Om. IJ . disput. ii .pag. T oletum

ad Roman. 6. ann Ol. 6.

NUMERUS II.

Concupiscitis , ct non habeto.

8 Et quia eadem caduca bona, quae ardcnter appetitis , ab aliis intercipiuntur, vel quia

Cap. IV. 3 9

ipse difficillime parantur.Prouerb. 2 s.

numer. s. Ne erigvi oculos tuos ad ope ,

quaου non potes habere ; quia facient sibi

penn.M , quasi aquilae , ct volabunt in calam. Ecclesiast. lI .num. I O. Si enim ρ-cutus fueriae, sopes non apprehendes; crnon effugi es, spaupertatem si praecucurreris. V ide ibi Ian senium.

Occiditis, se zelatu ; es non potestas adipisti: litigatis, ct be geratis.

Vculenter exprimit iracudiae mo- stus insurgentes in animo ad vindictam frustratae concupiscentiae. Issunt, odium sanguinarium eius , qui

rem concupitam Interuertit: tale enim

odium , sanguinem cupiens exhau- .rire , caedes in Scriptura nominatur. I. Ioan. 3. num. II. Omnis, qui odit fratrem sivum, homicida est. Sic explicat Rupertus illud Ioann. 8. nuna. ΑΑ. Vos ex patre Diabolo estis , ct desideria patris ves Di vultis facere r ille homicida

erat ab initio. Inuidens nimirum Christo , iam tunc animo eius necem inchoauit; postea vero Iudaeorum Opera perfecit. Secundus affectus est , tabes in- Iouidentiae. Zelatu. Disrumpitur enim

animus inuidia, si alter potiatur eo, quod ipse concupierat. Iustum sane vitium , se ipso auctorem acerbissime

puniens. Inuidia Siculi non inuenere Idranni

ait Horatius lib. i.Epistola 2. Prouerbior. I . num. 3o. Putredo ossium. inuidia. Sapient. 6. num. 2s. Cum inuidia tabiscente. Proprium videlicet eius epitheium,etiam apud Prophanos. Livor tabiqPum malis venenum , intabescitque videndo. Iob s. num. a. Paraulum occidit in- IIuidia, Hebraice, pote. Cuius vocis vim perpendens oleaster,Gen. 0.ita reddit.

Z et et 3 Exten

574쪽

Iacobi Cap. IV

Extengentem deserium. Pagninus unicam vocem Hebraicam nouem Latinis expressit: eum, qui inclinat co= sevum ad ea, qua vidit. Pressius Vat ablus: auidum ad rem. Nam si , teste Cicerone in quaestionibus Tusculanis, inuidere ductum est a nimis intuendo fortunam alterius 1, qui in aliena bona oculos, a mumque defigit; qui, quae videt, ardentissime appetit, inuidia contabescat, necesse est Prouerb. 18.. I 2 num. χχ. Qui ' sinat ditari, Gr ali sinuidet. Significantissime autem Vulgatus reddidit, paruulum: tales enim vel ludicris rebus auidissime inhiant,

Prouerbior. I. num. 21. dc I.Corinth. I . numer. 2 o. Illa crepundia puerilia , quae vehementer appetunt, si vel . germano fraterculo donentur , inuidia disrumpuntur. Lege , quae .ex Augustino, & aliis adnotaui cap. 3.

'Denique ex concupiscentia ludificata, verborum pugnae , &hostiles etiam concertationes proficiscuntur. Uitigatis , inquit, ct belligeraris. Quod iam exposui in hoc cap.

numer. I.

Et non habetis, propter quodnθn postulatis.

I 3 Raecismum huius loci barbare I expressit verbum e verbo Arias Montanus in Regia. Propter non perere vos. Hispani ita efferimus : porno pedir vootros. Perinde ac si dicat Apostolus : Indigni estis, qui habeatis ; quia precibus non promeretis Diuinam beneficentiam: sed super. bi illius contemptores , vestraduntaxat industria omnia vos assecuturos esse,

fiditis.

NUMERUS III.

Petitis, o non accipitis, eo quod male petatis.

Niuriam profecto Deo facit, i qui ab eo, quod malum est,

petit, quasi mali eum auctorem faciat.Chrysolog. Sermone I 2. Qui mala a Deo postulat,Deum mali iudicat,& sentit auctorem. Non ergo impia,sed pia ; non terrena,sed caelestia ; non illecebris, sed virtuti congrua , a tali semper exoranda sunt largitore.J Recte enim Cyrillus est lib.9. in Ioannem cap. 43. explanans hunc

eumdem Iacobi locum. Quae ipse

Deus odit, quoniam turpia sunt, ea quomodo caeteris largietur Quomodo dulcedinis fons amarum aliquid scaturire poterit JQualiter itaque petendum sit a is

Deo,docuit nos Christus Ioannis r 6. num. 23. Amen,amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, Lbit vobis. August. Tractatu Io . in Ioannem. mon petitur in nomine Salu toris , quidquid petitur contra ratio nem salutis.J r,.Ioann. s. num. I 3. Haec est fiducia, suam hastinus ad Deum qma quodcunque petierimus secundum voluntatem eius, audit nos. Non praetermit- λε tam memorabilem Socratis sententiam, quam refert Valerius Maximus lib. . cap. 2. Nihil ultra petendum aDiis immortalibus arbitrabatur,quam ut bona tribuerent: quia ij demum scirent, quid unicuique esset utilemos autem plerunque id votis expetere, quod non impetrasse, melius forer. Diuitias appetis , quae multis exitio fuerunt i honores concupiscis , qui

complures pessumdederunt. J Digni

etiam sunt, qui reserantur Iuuenalis versus, Satyra Io.

bum vis, Permittes .

575쪽

SSIIacobi

Penmittes ipsis expendare Numinibus,

quid

Coueniat nobis ,rebusis sit utile nos Fris. Nam pro iucundis aptissima quaque dabunt Diff.

Charior est idis homo, quam sibi. Vt in concupiscenti s vectris insumatis.

II Raece ia niti voluptatibus,tibi Us dinibus: eadem scilicet est vox,

quae supra num. i. cum alias Vbicumque fere Latinus Interpres vertit concupisicentia, Graece subiit epithymia. Hoc videlicet est sceleratorum in. genium : quo plura in eos Deus bona pro sua benignitate congesserit, eo magis illos , pro deprauata ipsorum malitia, in suam , aliorumque perniciem armauerit: opibus abutuntur ad suam libidinem explendam molentia,& honoribus , ad alienam libertatem Opprimendam;valetudine, & robore, ad obeunda facinora ; scientia, copiaque dicendi, ad circumueniendos homines , ad perturbandam Rempublica, ad omnia denique, tum sacra, tum t 8 prophana permiscenda. Recte itaque ait Isidorus lib. 3. de Summo bono,

cap. 7. Multos Deus non exaudit ad voluntatem,ut exaudiat ad Lalutem.Et Ber nard. Serm. contra vitium Ingratitu

dinis. Misiericordia res est, hac in parte subtrahere Deum misericordiam. Et August. epistola 3 . ad Paulinum. Bonus Dominus,qui non tribuit sepe, quod volu

mus,ut quod mallemus,attribuat.Comi a Vero expendens Gregor. quam cito

se Deus illos exaudiuit,qui vescendi carnibus cupiditate flagrabant, Num. II. num . . sic ait lib. I s. Moralium, C. I 2. Maioris iracundiae est , cum hoc tribuitur, quod male desideratur, atque inde repentina vitio sequitur : nain quanto citius malum votum impleri permittitur,tanto celerius punitur. J

dulteri, nsitis, quia amicitia huius mundi, inimica es Dei'

uicumque ergo voluerat ami-

μου esse seculi huius, inimicus

Dei conctituitur. Acilis sententia, illisque per- Is

mo potest duobus Dominu si

uire. I . Ioannis 2.num. l . Si quis dilι-git mundum non est charitas Patris in eo. Ad Romaii. 8. num .7. Sapientia camis. inimica est Deo.Isaiae 23. num. 2Ο.G--

gustatum est enim stratum ita ut alter δε- eidat. Sapienter enim ait Augustin. tom .sλlib. de duodecim abusionibus, gradu 7. Mundi amor,& Dei,pariter in uno corde cohabitare non possunt: quemadmodum iidem oculi cadum pariter, dc terram nequaquam aspiciunt.J Curn vero nos mundus odio a o prosequatur, Ioannis I s. num. 8. essicacissimum sanὸ est argumentum Cypriani ,lib.de mortalitate prope finem. - Cum mundus oderit Christianum, quid amas eum , qui te odit & non magis sequeris Christum,qui te & rc-

demit, & diligit 3

Tantum itaque eget explicatione vox illa, adulteri. Maldonatus expΟ-nens illum locum Matth. I 2. num. 35'. Generatio mala, ct adultera de Marci 8. num. 3 8. In generatione ista adultera, ct

peccatrice putat, Hebraica phrasi ita vocari filios degeneres, qui cum Deo Patri suo similes moribus esse deberent , dissimillimi tamen sunt, quales si ij adulterini esse solent. Confirmat

Ergo adulteri, Ur non fili' estis. Magis probo communem senten- 2Itia, adulteros appellari per metaphoram, qui blandis fluxarum rerum illecebris deliniti, ad amplexus mundanae

576쪽

J z. Iacobi

amicitiae turpiter deflectunt, spreto amore sapientiae caelestis, quam Iacobus paulo ante laudibus extulit: de qua etiam scriptum est Sapientia: 8. num. 2. irasiui lyonsim mihi eam assumere, est amator factus sium fima liliis.11 V et eos certe dici adulteros, quod fere in idem recidit, in qui adhaerentes

mundo, nuntium remittunt Christo, vero animarum sponso. Sic enim vocatur Christus Matth.9. numer. I S.&cap. I S. num. I. Ioan uis 3. num. 29. ad Ephcsi Os s. num. 2 s. Apocalypsis 19. num .7.& 9. In eo autem loco ad Hebraeos Ιχ. num. 3. subest Graeca vox

longe diuersa, nothi, idest,spur ij, aduuterini. Lege Pradum in cap. I 6. EZechielis,pag. Ici . Ioannem FernandeZ, verbo , adulterium, num. 7. dc Cornelium in id i. Corinth. I I. num. 2. Despondi enim vos uni viro. V bi copiosissime explanat animae desponsationem cum Christo.

NUMERUS V.

An putatis, quia inaniter Scriptura dicate ad inuidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis'

bris,qui nunc cxtant,nusquam

verbis ex prellis repei itur : dc est creditu dissicile, sine ulla, ut vide. tur,necessitate,Iacobum citaste ex aliis Scripturae libris, qui, ut auctores sunt Chrysostomus homilia p. in Matth.& Athanasius in Synopsi, temporum iniuria perierunt. Vero similius est, quod assirmat Beda, nullum fixum ex uno , sed unum ex omnibus Cano nicis libris citari testimonium : ut in simili docuit Hieronymus, exponens - illud Matth .a. num. 23. suonιam Nais Taraus vocabitur. Passim enim testantur sacrae litterae, usque eo flagrare

Deum amore hominum , ut si idola Gentium , aut saeculi voluptates illi praeferantur,flagratuissimo Eulo etiam usque ad inuidiam exardescat. Lege, quae adnotaui Deuteron Om. 32. num. 2 i. 'si me prouocauerunt in eo,qus non erat Dem. Hebraice, Esi me Delare fecerunt.

Minime itaque dubito , explican - 24 dum esse hunc locum de Spiritu Diuino : non solum,quia Graece additur articulus to ; sed multo etiam magis, quia proprium est Spiritus sancti, in animis Iustorum habitare.Ad Rom. 8.num. II. Prapter inhabitantem Spiritum eius in vobis. I.Corinth. 3. numero I 6.

Nesiit is, quia templum Dei efiis,ct Spiritus Dei habitat in vobis s Tum denique , quia in hac sententia aptissime cohaeret hic versus cum superiore. Deus enim sui de suprema illa, Scprorsus impassibili Deitate humano loquamur more, in instar viri ardentissime zelotypi,inuidet mundo,blanditiis , & lenociniis pellicienti animas , fide sibi, & charitate desponsatas, 5 ab sponsi dulcissimo complexu ad flagitiosas adulteri corruptelas abstrahenti. Ccrtum quidem est, non posse Ee- 2 Slum in Deum cadere, quatenus affert dolorem peracerbum , conceptum iu animo ex eo , quod alter potiatur re, vehementer concupita. Sed non est minus certum, Deum ex infinito amore zelare animas , idest , fortiter eniti ad repellenda impedimenta, quae posisunt amoris cursum retardare: ut ex Dionysio in cap. . de Diuirus nominibus, probat Sanctus Thoinas I. 2.

ro, Zelumque ardentissimum, dicitur Deus per anthropopathian, tabescere inuidia, dc dolore uri, si mundus, tau quam adulter, animas sibi desponsas corruptelarum illecebris praeripiari Psalm. 77. num. I 8. Ad aemulationem

577쪽

Iacobi

eum prouocauerut, or quod inde sequitur9 Sanctum Urael exacerbauerunt. Πώς

6 . num. Io. Et Ulixerunt Spiritum Sanctι eisu. Oseae I q. num. I. Pereat Samaria Huoniam ad amaritudinem concitauit Deum siuum. Ad Ephesios 4.numero 3 o. Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis: hoc est, qui habitat in vobis,ut hic loquitur Apostolus. Hic itaque Dei zelus, ubi amore, Sc beneficentia parum proficit, ubi se prae mundo contemni videt, usque eo irritatur , & excandescit, ut si ita loqui fas est,) in rabiem pene furentem erumpat. Huius iracundiae ex Eelo plura congessi testimonia in id

Nahum I. num. 2. Deus aemulator, or

viciscens. Atque hanc emphasim habet interrogatio illa , an putatis 'dcc. Nimirum ad incutiendum terrorem

illis , qui implicati mundi amicitia,

non verentur,Zelotem Deum ad aemu

lationem prouocare, & illius inimicitias incurrere: qui enim diligit mundum , inimicus Dei constituitur , supra num . . Acute scilicet obseruat Theodoretus quaest. 34. in exodum. Deus se ipsum appellat zelotem , humano more loquens, ut terreat homines , &illos sapere cogat.JMaiorem autem dat gratiam.

ATqui videte, b adulteri, quo

progrediatur flagratissimus huius benigni sponsi amor. Cum po- ruisset , ac fortasse etiam debuisset, illatam sibi vestris adulteriis grauissimam iniuriam , suppliciis atrocissimis rependere; tantum abest , ut continuo suum honorem violatum, atque contemptum ulciscatur,ut potius elit certare cum mundo , Rivalemque suum bencscentia, & largitione superare r ut si forte mundi donis inescati, a caelesti sponso recessistis;

longe maioribus ab illo prouocati

muneribus, rursus cum eo in gratiam redeatis. Hunc arbitor elle sensum 1 germanissimum huius loci: exempli Dque plena sunt monimenta Prophetarum. Oleae 2. num. s.aiebat illa adultera. Vadam post amatores meos , qui dant panes mihi. Sed quid vicissim ait sponsus benignissimustuatim. I 6. Propter hoc, ecce ego laetato eam , σα Perinde ac si dicat: ego procorum vilis sima bona mea infinita beneficentia longe superabo. Et cap. 3 .num. I. in Ahuc vade , cst dilige mulierem dilectam amico , ct adulteram : idest , adhuc eblandire illius amorem. HIeremiae 3.

num. l. Tu autem fornicata es cum amaroribuου multis e tamen reuertere ad me,

dicit Dominus, ct ego pusicipiam te. Sed 3o

est insignis locus Isaiae s. num. . DΟ-luit nimirum Deus, populum suum a sitis complexibus abduci a Gentibus , dc idolis : Sc ut nimiam suam charitatem demonstraret, homines-qus maioribus beneficiis cumulatos obstringeret , Unigenitum Filium

suum dare decreuit. num. 6. Paruulsu

enim datus est nobis, cstc. Exponitque ProPheta tam inaestimabilis beneficij

causam , num. 7. Zelus Domini exercituum faciet hoc, idest, gratia ista lon-gὸ uberrima , vel potius omnium

gratiarum fons , ex ardentissimo Diuini amoris zelo manavit, quo vehementius homines alliceret tali dono.

Explicat elegater Chrysologus fla- 3rgrantissimum amorem caelestis sponsi Christi, pendentis in Cruce , & adulteras animas benigne ad se vocantis , Sermone io 8. I Distendit membra , dilatat viscera , pectus porrigit, offert sinum. Nonne dicit e videte in me corpus vestrum λ& s quod Dei est , timetis; quare vel quod vestrum est, non amatis Si Dominum fugitis, quare non recurritis ad Parentem 3Sed sorte vos passionis meae, quam fecistis,A A a a magni

578쪽

magnitudo confundit. Nolite. Claui isti non mihi infligunt dolore,sed vestram mihi infigunt altius charitatem. Sanguis meus non mihi deperit, sed 32 vestrum prorogatur in pretium.J Nec Ninus eleganter Bernard. tum Spiritus Sancti, tum Christi charitatem extollit , Epistola io 7. O geminum, ipsumque nrmissimum Dei erga nos

amoris argumentum. Christus moritur, δc meretur amari; Spiritus afficit,& facit amari : ille facit, cur ametur, iste,ut ametur: ille suam multam dilectionem nobis commedat;iste & dat: in illo cernimus,quod amemus, ab isto sumimus,unde amemus: charitatis igitur ab illo occasio; ab isto,affectio.J

NUMERUS VI.

Propter quod dicis: Deus superbis resistit, humilibus autem dat

gratiam. Otidem verbis desumptus est

hic locus ex cap. 3. Prouerb. numero 3 . iuxta Editionem

L X X.quam saepe sequuntur Apostoli.

Hoc etiam testimonium citat Petrus Epistola I. cap. s. tium . Vulgatus legit in Prouerbiistipsi deludet iEuseres

mansitietis dabit gratiam. Incusserat Apostolus terrorem adulteris , qui ad stiundanam amicitiam, tanquam ad 1axum adhaerescunt , superbeque , & obstinate Diuinum Zelum excandescentem illudunt:prbposuerat rursus eximium Dei amorem, qui mundi lenociniis deceptos Vb rioribus donis laetare solet: utrumque conuincit hoc testimonio : superbos enim illusores Deus ipse deludet'; humiles autem rcsipiscentes gratiae muneribus cumulabit. Lege Iansenium in Commentario huius loci. Haec autem antithesis elegatissima, verissimaque lententia, cclcbris semper

Iacobi Cap. IV.

fuit apud omne genus Scriptorum. Horatius lib. 1. Ode s . f Valet ima

summis mutare;& insignem attenuat Deus obscura promens J Vbi e Graecis multa congerit Lambinus ; ex Seneca verb & Herodoto Serarius in caput I. Iudith , quaestiuncula I 2. Nolo cgo multus este in re peruaggia. V ideantur Legionentis in id Abdia: nu . Si littersidera poseueris xndum tuum , inde detraham te Sc Pineda Iob. s. n I 2. io disι-pat cogitationes malignorum. Maldonatus Lucae I .num. s i & s r. Distersit siu- perbos,stc. V legas in cap. 2. Apocalyp. Commentario i .sect. λ. Rutil. Ben Zon. lib. 3. in Magnificat, cap. 2 o. Lorinus in I. Petri cap. s. num. s. Paca hic per septem integros discursus. Lege etiam explicationem Foreri j in illud Isaia 2 3.num. 9. Vt detraheret superbiam omnis gloria dc lansen. Prouerb. 29. n. 23. Superbum sieqni ιr humilitaδ.

NUMERUS VII.

Subditi ergo esrote Deo. Emper solet esse subiectio in

comes humilitatis. V t ergoiora in dies charismatarccipiatis , quae humilibus donari consueuerunt,caelesti sponso debitam bedientiain,& amorem exhibetc.

Resiuite autem diabolo, se fugiet

a vobis. FRemet,sat scio,crudelissimus ani. 37marum hostismullum non inouebit lapidem , ut vos oppugnet. Tantum ne animis cadite,ne succumbite: simul atquc vos videat ob hi malos ad resistendtim .hastas abiiciet, superatus aufugiet. i. Petr. s. num. 8. Tanquam leo rugiens circuit quaerens, quem deuo

579쪽

Iacobi

e falias. Perpende miram,& pene incredibilem huius saeuissimi leonis im-38 becillitatem. Iob numero M. Vbi legit Vulgatus, in perbi ; LXX. reddiderunt , mirmecoleon. Latinc vestra,

formica leo. Et plerique Expositores fictilium existimant nomen ex audacissimo leone , formicaque contemptissima conflatum, ad daemonis oppugnatio em exprimendam: formicis enim, hoc est, pauidis, Sc imbellibus, leo terribilis est; leonibus autem, idest, fortibus, & intrepidis, despicatissima formica. V ide Gregorium lib. s. Moralium, cap. II. oc Pinedam in cum

locum.

39 Itaque si fide obarmatum pectus, eius insultibus opponas : si displosam in te inferorum procellam , hoc unico verbo , nolo, fortiter excipias; in hoc scuto omnia tela nequissimi ignea extingues, ad Ephel. 6. numero I 6. Bernardus Serm. s. de Quadragesima. Tu solummodo ne consenseris', Cr quoties restiteris , toties coronaberti. Cassianus Collatione 7. cap. 8. fCOnstat ergo , neminem posse a diabo

lo decipi, nisi illum , qui praebere

illi maluerit suar voluntatis allen-

o sum.J Notum est illud Augustin. Sermone I97. de Tempore : qui daemonem cum cane comparat, rabido illo quidem , verum catenis illigato. cui latrare potest, solicitare potest ; mord re omnino non potest, nisi volentem. Molentem , inquit , idest , ad eum sua sponte per consensum voluntarium accedentem. Ad Ephes. q. num. 27. Nolite locum dare Aabolo. Vos tantum nolite: ille terga continuo Vertet. Hieronym. epis .ad Demetriad.

Infirmus hostis est, qui non potest vincere, nisi volentem.J

NUMERUS VIII.

Appropinquate Deo, o appropin

quabit vobis.

Legantior erit antithesis thuius versus cu superiore, si explicemus de accessu ad implorada Diuinam opem in ipso conflictii cum daemone:perin-de,ac si dicat Apostolus. Si vos Impares agnoscitis ad subeundum certamen cum tali hoste, ne despondeatis animos : non eritis vos , qui cum illo dimicabitis,pr sto enim erit inuocantibus diuinum N umen non patietur vos

tentari pupra id, quod potentis ,sed faciet

etiam cum tentatione prouentum, I. CO-

rinth. IO. n. i 3. Verissima enim est illa Hieronymi vox, lib. 3. contra Pelagianos. Nostra vi tori adibus protectione, res peoparatur. Lege Bel armin. lib. s.de Gratia, & libero arbitrio , cap. 7. &Commentarium nostrum in id Malachiae 3. num. 7. Revertimini ad me, orego reuerIar ad vos. Emundare manus eccatores.

FRuditissime probat Brissonius i

lib. i . de formulis, pag. 6. solemni praefatione,eos, quibus purae no erant manus sacris arceri consueuisse. Laudat sententiam Mimographi. Puras Deus, non plenaου resficii manus. Multa etiam congerit Pineda in ca verba Iob. s. num 3 o. S lotus fuero,quasi aquis niuis , Cr fιserint velut mundis a manus meae. Ablutione vero,munditiaque manuum , siilnificari solitam morum innocentiam , ex sacris ostendit Mal- donatus Matth. 27. num. 24. & Lorinus Actuum i 8.num. 6. Mihi satis est ille locus Iob χχ. num. 3 o. Salstabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum siuarum.

Cum ergo Iacobus hortatus esset 43A A a a a fideles,

580쪽

fideles, ut ad Deum accederent, eiusque opem ad ineundum cum sanguinario hoste certamen exposcerent: eos admonet, nulla re magis , quam manuum , cordisque munditia , diuinum fauorem conciliati. I.Timoth.

2. num .8. Holo υιros orare sn omni loco,

uuantes puras maniu sine ira. Contra vero dicitur Isaiae I. num. I s. Cum multiplicaueritis orationem , non exa diam : motu enim ve fra sanguine plena senta

Et purificate corda, duplices

animo.

EXplicaui hunc locum cap. I. n

NUMERUS IX. Miseri e Itite, o lugete, o plorate:

in venter in luctum conuer

tatur, se gaudium in

maerorem. D emundandas manus , &purificanda corda, unica via, eaque maxime compendiaria , est poenitentia r quae ex anteactae vitae recordatione, gemitu , &lachrymis concipitur ; qua concepta, risus,& gaudium mundi repudiantur. Quod V ulgatus vertit,miferi e late, Graece unico exprimitur verbo, tala porsine. Lyranus: statum misieri assumite. Regia, affligimini. Vatablus: aestigia te vos. Auctor Thesauri Graecae linguae, in Symphonia noui Testamenti: βω- su miseriae tangimini r in Thesauro verotom. 3. colu . 6 7. labores, starumnas tolerate. Sensus itaque Apostoli est. Ad placandum caeleste numen, vestris culpis violatum, corporis amictiones sponte suscipite ; vel immissas a Deo,

non modo patienter, verum etiam gratanter sustinete.

Argute colligit Bernardus sermo. s3. de Natiuitate, ex Christi exemplo. Ipse est promiiIus olim per Isaiam

paruulus iciens reprobare malum,& eligere bonum : malum ergo, voluptas corporis ἔ bonum , afflictio est: siquidem & hanc eligit , de illam reprobat.J Iam quod ad promerendam peCcatorum veniam attinet, asseueranter assirmat Nazianzen orat.

38. pag. 4oo. Neque enim Deus vllare , perinde atque corporis aerumna conciliatur. J Et Beata Virgo Maria Mimauit Sanctae Elisabethae , apud Bonaventuram in Vita Christi,cap. 3. Pro certo habeas, quod nulla gratia descendit in animam, nisi per orati nem,& corporis amictionem.J

NUMERUS X.

Humiliamini in consectu Domini, se exultabit vos.

Era animi humilitas perpetuo solet poenitentiam comitari. 3. Rcgum 2I. num. 29. Nonne vidisti humiliarum Achab coram meὶHumilitati vero dcbitum praemium , dc in Scriptura subinde promissum, est exaltatio. Sapienter emindixit Augustin.Tractatu lo in Ioannem. Humrlitas, claritaris est meritum, claritas, humilitatis spraemium. Iob. I. num. I. Qui ponit humiles in subhme.

Et cap. 2 2.nu. 2 9. Qui enim humibatus fuerit,erit ingloria. Prouerb. nu. 3 3. Gloriam praecedit humilitas. Et cap. i 8. num. 2 2. Antequ.im glorificetur humiliatur. Cap. 29. num. 23. Humilem initusissicipiet gloria. Eccles. l I. num. I. Sapientia humiliati exaltabit caprit alitim. Matth. 23. num. l2. Sc Lucae lΑ. num. I I.&cap. I 8.num. I . cui si humi uerit, exaltabitur. I. Petri s numeros.

Humiliamini igitur sub potenti manu

SEARCH

MENU NAVIGATION