Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

Iacobi

quae valde hunc locum illustrati omi-1it vero Latinus Interpres ex vulgari

Hebraismo , quo illa iubinde suppleri

solet. Exempla congerunt, ne ego actum agam , Ribera Oseae T. num. 6.& Nahum 3. num. 23.& Zachar. 6. num. 6. Maldonat. Marci 9. num. 49. Salmeron Tom. i. Pro lego menO IA. formula 27. pag. 34I

Occisio autem, Graecesthage,idem

est,atque mactatio,siue immolatio victimae. Ad Romanos 8. num. 6. Sicut sues occisionis. Actuum. 8. n um . 2. Tamquam ouis ad occisionem ductiu est. Vtrobique subest idem nomens age,Vox item sphagion victimam significat,

Actuum 7. numero 62.

Cum autem pinguiores vituli m-ctari solerent, & alioqui ex praescripto legis carnes victimae, quae Ob- ueniebant immolanti , eodem die, aut ad luminum postridie ellent absumendae , ut late probat Ribera lib. q.de Sacrificiis, cap. . in die occisionis large , 8c splendidὰ conuiuia celebrabantur. Hinc petendus cst sensus litteratis illius loci, Prouerbior. 7. numero I . Procaci vultu blanditur,dicens : Te elimas pro salute vovi. Vbi docte is dorus Clarius : hoc dicit, Vt iuuenem alliciat, atque invitet ad epulas ; quasi dicat : est mihi domi multa caro , nam feci hodie sacrificia pacificorum; indulgebimus igitur genio. De illo etiam conuiuio,quod S pientia exstruxit, magnificeque apparauit, legimus Prouerbior. . num. 2. Immolamι victimaου suo , mscuit vi-πηm , ct proposivit mensam Dam. Scnsus itaque Iacobi est : perinde in vestris comessationibus , δί compotationibus lasciuitis, ac si victimas quOtidie immolaretis. Fortasse etiam praedicit Apostolus,

cos quasi diuini supplici j victimas

impune pinguescere , atque adeo opipare saginatos in diem occisionis

Cap. V. 367

reseruari: iuxta illud Hieremiae ri. numero 3. Congrega eos , quasi gre-- gem ad victimam , ct sanctifica eos in die occisionis. Sanctificare enim in eo loco idem est, ac mactationi consecrare : quod eleganter dixit Poeta

Latinus 2. AEneidos. Me deuinat ara.

Sub hac metaphora saepe impiis atrocissima supplicia Prophetae minaritur. Isaiae 3 .numero 6. Gladius Dominι repletus est senguine , incrassaim est adiper victima enim Domini in Bosra , ct interfectio magna in terra Edom.

Hieremiae 6. numero Io. Dies autemide Domini Dei exercituum , dies vltionM , ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladus, ct saturabitur, ct inebriabitur sanguine eorum e victima enim Domini Dei exercituum in temra Aquilonis. EZech. 2I. Dum. 9. Gladius ,gladius exacutus est. Et cap. 39. num. I7. Conuenise, properate,concurrite undique ad vimmam meam, quam ego

immolo vobis, victimam grandem super

montes Urael: ut comedatu carnem, ct

bibatis DNMnem. Huc spectat, quod prudenter ad- χ. modum δixit Dionysius Siciliae Tyrannus , ut refert Eusebius lib. 8. de Praeparatione Euangelica cap. s. Illis animalibus similes sumus, quibus comedendi , bibendique, non ad aliud, quam ad perniciem tuam, copia solet. offerri. J Ardenter vero intonat Chrysostomus homil f ad Populum Antiochenum. Tempus est belli,tempus

certaminis ; tu vero sedes in dcliciis3 Stat stridens dentibus aduersarius, tu autem mensis vacas3Christus fame tabescit, & tu voracitate temetipsum

distendis)Numquid mactandi sumus, quoniam nos ipsos saginamus 3 J Et Clemens Alexandrin .lib. 2. Paedagogi

cap. I. circa medium. Est autem valde a ratione alienum ,& inutile, & nequaquam humanum, pecudum more pinguefactum morti nutriri.J

592쪽

ue 6 8 Iacobi

nstn restitit vobis. 16 Raecὸ, caledicaste, idest , con-Κl-demnanis: addicere enim in hoc loco, forense verbum est, vel potius iudiciale : significatque, aliquem reumachium capitali sententia percellere iuxta illud Ciceronis in

Communis expolitio fert,Iusti nomine intelligi Christum ; qui sepenumero in Scriptura per antonomasiam Iustus appellatur. Isaiae I num.

Ita ut haec sit vehemens quaedam exprobratio patrati immanissimi Dei.

cidii, non absimilis illi Actuum 3.

num. I . Vos autem sanctum, T iusium nega iis, or petistis verum homicidam donari vobis ; auctorem vero ista interfecistis. Ita exponunt Beda,Strabus,Sancius Thomas , Anselmus Laudunensis, Hugo Cardinalis , OEcumenius, Catharmus, Serarius, Gagneius , ut dorus Clarius , Salmeron , e ut aiePacZὰ tota Interpretum Latinorum

cohors.

1ν Si quaeras ex his Doctoribus,quorsum haec spectet tam intempestiua, ut videtur, admisit horrendi facinoris exprobratio ; plerique quaestionem ne attingunt quidem. Gagneius ita soluit. Quod cum Iustum impie negauissent , Sc pro sacrilegio tam horribili lachrymas ubertim fundere , de in se ipsos acriter saeuire deberent , illi contra poenitentiae obliti abdomen resarcirent, luxuriaque dif

fluerent.

18 Est quidem haec expositio vel sola

tot Interpretum auctoritate probabilis. Sed series ipsa exigit, ut adhuc Apostolus inuehatur in diuites rapto-

p. V.

res , eorumque tyrannidem insech tur. Est vero violentissima pauperum oppressito , cum cis per summam iniuriam potent iores dicam impinsunt; de sub specie iuris, de aqui , bona sua quantulacunque fraudulenter cripiunt At obstat verbum occiditii quod debet in sua proprietate seruari, riC-que ad metaphoram sine causa transferri. Per irae seruet, qui vetuerit, Sccxponat de nece, falsi criminis obtentu illata iusto, ut fortunis euer

tatur : cuius atrocitatis extat exem- 29

plum perinsigne 3 .Regum a I .num. 2.dc is. Sed haec tam dira bonorum praedatio , licet citra sanguinem pauperis fiat, occisio etiam in Scriptura iure nominatur. Eccles. 36. Hum. 2S. Panis egentium vita pauperum est: qui desinundat illum, hamo sanguinis est: cylti aufert in sudore panem , quasi qui occidit

proximum seumn. Hierem. a. num. 3 .

In alis tuis inuentus est sianguis animarum Pauperum. Vbi de pauperum praedonibus perinde loquitur Propheta, quali de rapacissimis auibus, aquila, aut accipitre, qua .raptu vivunt e solem enim huiusmodi aves cruore ex discerpta praeda manante rostrum, ungues, & alas imbuere. L X X. le- 3ogunt:in manibus tuis. Vere enim praedatorum , ac direptorum manus, pe rinde ac occisorum , sanguine pisπα sunt, Isaiae i. num. I s. Prouerbior. 22. Mum. 2 2. Non facias violentiam ρομperi,

quiapauper est choc est, quia iniuriam

illatam non potest repellere, nec tibi valentiori oblisteret ut aduertit hic Iacobus, in neque conteras egenum in porta odest,neque opprimas eum per iuris speciem in loco publico , ubi iura populo redduntur , ) quia iudicabit

Dom3nm causam eiuι , ω consiget eos, qui confixerunt animam eivi. Explicant .

Ian senius , & Vatablus. Spoliatores Vitae pauperum , vita quoque e pO liabit Deus: expilare enim pauperem

593쪽

Iacobi

suis bonis, est quodammodo ipsa vita expoliare. Lege , quae obseruaui in ea verba Nahum 3. num. I. niuersa mendaci3 dilaceratione plena.

NUMERUS VII.

Patientes igitur esto tefratres usique ad aduetum Domini. Ecce agricola expectat petiosum fructam terrae, patienter ferens,donec accipiat temporaneum , se ferotinum.

31 Nuectus Apostolus in diui-l I tes raptores , iam nunc Opportune satis pauperes oppressos excitat ad mem, δc longanimitatem ; argumento ducto a minori, videlicet ab exemplo agricolae,qui tempestiuum primo imbrem ut diserte habetur in textu Graeco , in hoc est,temporaneum,& serotinum;Vberrimam deinde laboris sui segetem longanimiter sperat.Nimirum

Spes fouet agricolas, cr Fulcis semina

mandat.

cunniam debet in lye,qui arat,arare I ct qui trisurat, in iste sectus percipiendi.

Sub hac agricolae metaphora et ganter nos excitat ad spem , 8c ad mortificationem , ac persectionem Christianae vitae, Ambros enarratione in Psalm. 2.qui apud illum inscribitur de Interpellatione David, circa illa verba numeri primi, quam bonus Uraer Deus, . fBonus huic semper est Deus, qui nouit, quo tempore metat: dc ideo , quasi bonus agricola , hic arat agrum suum quasi quodam rigidiore abstinentiae vom re ; hic stirpat quadam falce viri tum , amputatrice vitiorum : hic stercorat humiliando se usque ad terram, sciens, quia Deus de terra suscitat inopem, de de stercore erigit pa

Cap. V. 369

perem: hic custodit fructus suos , ut illic securius recondat. J Nec miniis eleganter Chrysologus Sermone lo3. Credamus , quod crux nostri corporis sit aratrum; fides, semen ; sulcus, sepulchrum ; resolutio, germen;

expectatio , tempus : ut clim ver Dominici aduentus arriserit, corporum nostrorum matura tunc viriditas vitalem resurgat in messem, nescituram

iam finem.JQuanta erit tunc , Sc quam beata 3 3 horum spiritualium agricolarum laetitia 3 O faelices , inquient , labores, qui tam uberes nobis fructus protulerunt i Isaiae s. num. 3. Latabuntur coram te, sicut qui latantur in messe. Psalm. ras . numero s. siti seminant in lucis mis , in exustatione m tent Erc.Stat nimirum fixa Apostoli sententia ad Galatas 6. num. enim seminauerit homo, hae ct metet. Et 2. Corinth.9. num.6. cus parce seminat, pam ct metu: ct qui fleminar in benedictionibus , de benedietionibus ct -- tet. Itaque haec vita quasi sementis quaedam est; semen, opera;messis a tem , auctore ipso Christo Matthae. I 3. num. 39. Consiummatio seculi est; seges vero,praemium, aut supplicium quoniam teste Apostolo ad Galat. 6.num. 8. Qui seminat in came siua , daeame ct metet corruptionem e qui autem feminat in spiritu, de spiritu metet vitamate m. Bonum itaque facientes, non δε- sciamus, ut ibidem hortatur Apostolus,numero 9. in tempore enim seuo metemus non deficientes. Videlicet, Deus multiplicabit semen vestrum, ct augebit incrementa frugum iussilia vestra. 2.COL.

594쪽

Cap. V.

Patientes igitur emte se vos, ct

confirmate corda vestra:quo niam aduentin Domini

Upropinquauit. 34 mr 1 Ortatur Iacobus ad sustinen

tiam ex breuitate temporis,

quo mala praesentia tolerantur.Simili item solatio cofirmat Apostolus fideles,ad Hebraeos Io.num. 36. Patientia vobis necessaria est ; ut voluntatem Dei facientes, reponetis promisso

Et verδ patientia in hoc Iacobi loco,non pro virtute tolerantiae solum, sed multo magis pro longanimi expectatione sumitur:id enim ut aduertit Toletus Lucet 8.notatione 3 O.JpIO-prie significat macroth mar quae VOX ut plurimum exponitur ab Intcrprete,

ipsum macroth min , quo hic utitur Iacobus , est magno,& ingenti animorem promi iIam quam diutissime expectare: ut aperte liquet ad Hebrae.6. numero I s. Et sic longanimiter ferens, Graece, machrothdime θ adeptus est re- premisionem.

s Hic habet locum difficilis illa quae

stio: cum aduentus Domini nullus alius praenuntietur in nouo Test mento,ut obseruat Maldonatus Mati. Io. num. 24. nili lupiemus ille, quoad ludicrum venturus est; cur tam

saepe ab Apostolis ante aunos plus mille quingentos asserebatur appropinquare iam , vel potius instare , ac propemodum adeste;cum in ta multa, saecula ellet differendus ὶ Quid opus

erat attonitos, atque suspensos tenere homines expectatione eius rei,quae ad ipsorum aetatem minime pertInebat 2. Petri 3.n. 8.ita soluitur haec quaestio. Vetus dies apud Dominum,sicut mille amni ; ct miste anni sicut dies unus. non tarridat Dominus promissionem suam. Hausit 3 choc Apostolus ex Psalm. 89. num. 6.

Milia anna ante oculos tuos, tanquam iues

hesternaqua praereri t. Si ergo Deo mille anni instar sunt diei unius,non quidem sensim, ac lente praeterlabentis, sed prorsus iam elapsae;quomodo non cito fit,quod ante unam talem hcbdomadam fitὶ Longe itaque diuersae sunt

mensurae diuinorum operum. Nos homunculi centum annos longissimum saeculum computamus ; dc cito nostrum dc sero nostrum intra has metimur angustias:vt grauiter tractat. noster Acosta libro i .de Temporibus nouissimis,cap. s. γ ν

Cum haec verissima sint,illud deni- 3

que difficultate exhaurit, quod egregie notauit August. tom. 2.epist 8o. ad Hesycbium. In quo quemque inuenerit suus nouissimus dies,in hoc eum comprehedet mundi nouissimus dies: quoniam qualis in die isto quisque moritur, talis in die illo iudicabitur.JAccedit etiam Scripturae phrasis, quae sic interdum agit de Iudici invi priu

rum uniuscuiusque,& uniuersale omnium simul comprehendat. Sic explicat lustinianus verba illa Pauli ad Hebraeos 9 nu. 27. Statutum est ἱ inibis semel mori ost hoc autem dudicrum.N am

simul atque quisque obierit, diuino

sistetur iudicio,vi totius anteactae vitae rationem reddat:post comsumma

nium iudicium peragetur. Iule itaque Christus inclamat Apo- 38

Calypsis 3. num. Ir. Ecce venio cito. dccap. 2 2. num .7. Eo e venio velociter. Ecnu io. Tempus enim prope est. dc rursus

num. I 2 .Ecce venio cito. Cito enim ad-

uctuet particularis iudicij dies mihi

constituta

595쪽

Iacobi

constituta , ex qua pendet definitio incς cavlς in Iudicio uniuersali. Quidquid enim de me in mea morte statuetur, id ipsum palam confirmatum in supremo Iudici j die ratum,ac fixum erit in omni aeternitate. Verissimum proinde est , Iudici j diem prope esse, atque adeo iam instare , respectu singulorum.Nostra vero maxime intererat , eius rei memoriam subinde ab Apostolo refricari,cuius tanta,& tam perniciosa plerosque mortales tenet oblivio. Sapienter enim concludit

Augustin. in illa epistola So. Vigilare debet omnis Christianus, ne imparatum inueniat eum Domini aduentus: imparatum autem inueniet

ille dies , quem imparatum inuenerit suae vitae huius ultimus dies.J

NUMERUS , IX.

Nolite ingemiscere fratres in alte

rutrum, ut non iudicemini. 39 Ensus est: s videritis alios

leuioribus premi calamitatibus, qui vobis tamen videntur commeruisse grauiores nolite prae liuore gemitus edere, ne propter impatientiam condemnemini. Causa continuo subnectitur.

Ecce iudex ante ianuam assuit. AC si dicat: ecce pro soribus iam

adest aequissimus vivorum, moris tuorumque Iudex,cui omnino patent etiam abditissimi cordis recessus qui omnium merita accuratissima lance

aestimabit; cui profecto grauissimam iniuriam facit, quisquis eius sapientissimis, iustissimisque decretis non acquiescit; sed qquissimam potius eius

prouidentiam obtrectando ,&aem lando incusat.

o Rectissime aiebat Natianaenus o

pressus graui morbo ,& acerbissimis

dolorum aculeis confixus, Epist. 6 3. Gratias ago , ut in laetis rebus, ita etiam in acerbis: quandoquidem il- Iud exploratum habeo, nihil rerum nostrarum apud summam rationem expers rationis esse. J Grauiter etiam ait Ambrosus in Pies. Σ Nemo potest Deum bonum fateri, nisi hic , qui non ex succelsibus comodorum suorum, sed ex caelestium mysteriorum profundo, & diuinae dispositionis altitudine , bonitatem eius cognoscit; quae non specie praesentium, sed futurorum utilitate pensanda est. J Enimvero ante ianuam assistere,frequentissima locutio est in arcano sermone, qua denotatur id,quod instat,proximela adesse, atque adeo praesentissimumclle . Gencs. q. num. 7. &n autem male, statim in foribus peccatum tuum aderat. Matth. 24. num. 3 3. Scitote, quia prapos in ianuis. Marc.cap. I 3. nu. 9. Scitore, quod in proximosit ιn osti s.

Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, ct patientia, Pr phetas,qui locuti sunt in nomine

Domini. .' perinoueant, obse icro, vos Prophetae facti exemplo suo ad laborum sustinentiam ; qui in hac vita multa perpessuaspera tolerarunt , & plerique eo-xum exitu malo, idest , acerbi ssima morte, immortales sibi coronas pepererunt. Etenim si organa illa Spiritus Sancti; si admirabiles illi viri, quibus dignus non erat mundus, lapidati sunt , flecti sunt, tentati sunt, in occisisne gladi3 mortui seunt ad Hebraeos I .n. T. Adeo ne vos eritis ignaui, ac delicati, ut eam recusetts ingredi viam , quae vos recta ad immortalitatem ducet,&

596쪽

Π7ι Iacobi

quam tot Prophetarum cernitis maxime illustribus impressam, notatam

1 que vestigiis ; Visi quidem sunt Prophetae illi sancti oculis insipientium

mori,Sapient. 3.num. . Et a fimata estas filio exit in illorum: ct quod a nobis estiter aeterminium : illi autem siunt in pace. Sic correxit hunc locum Editio Vati-

Cana , cum antea mendose legeretur:& mendo dissicilem,castigatione ipsa planum fecit. Sensus igitur est. Iustorum exitus ex hac vita tribulationibus , & cruciatibus plenus perinde ab insipientibus aestimatur malus, & c lamosus , ac si ob admissum facinus a patria in exilium inuiti pellerentur: sed re vera est longe secus:nam a molestissimo exilio in optatissimam pa- 3 triam placidissime reuocantur. Vere enim usurpare possunt illam Apostoli Vocem 2.COrinth. 6.numero 9. Quasi morientes, ct ecce vivimus: & luculenta illa Cypriani verba in lib. de Mortalitate : f Ad immortalitatem morte transgredimur : nec potest vita aeterna succedere,nisi hinc contigerit emigrare: non est exitus iste, sed transitus. J Obseruandum vero est , quod Vulgatus reddit exterminium , Graece dicitur θntremma, idest , confractio

atque contritio : ducta videlicet metaphora a vasis testaceis , quae ubi semel casu minutatim constinguntur, reparari deinde, ac rursus renci non post uni:iuxta illud Ieremiae I9.nu. I l. Sic conteram riuitatem istam ,sicut conteritur um Ruli, quod non potest ultra instaurari. Oculis igitur mundanorum, qui praesentia duntaxat bona consectantur,eaq; sola permagno aestimant, aeterna vero vix per caliginem intuentur; Iustorum obitus apparet sane miserrima contritio,funestissimu exitiu,& quasi prorsus irreparabilis interitus. Sed aberrant caeci quam longissi-mEscimus enim,quoniam si terrestris δε- mus nostra huius habitationis dissoluatur.

Cap. Q.

quod adimationem ex Deo habemus , d

mum non manu factam,aternam in caelis.1.Corinth. F.num. I.

NUMERUS XI.

Ecce beatificamus eos, qui

seisinuerunt. oc est, fortunatos, ac talices, A

terque quat Erque beatos merito praedicamus. Beatificauit sane Christus vexatos persecutionibus, Matth. s. numero Io. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Beatificauit eosdem Apostolus Petrus, Epistola. i . cap. 3 .num. I A. Sed cesi quid patimini propter tu litiam, beati.

Et iure quidem eos , ac merito bearunt.Nam si germana,& solida beatitudo , quae in hac mortali vita hominibus obtingere potest, vera animi virtute cotinetur;nihil est,quod aeque rodat virtutem perfectam, & omnius suis numeris absolutam latentem in animo , atque inuicta, & constans

aduersarum rerum tolerantia. Confirmavi hoc variis Scripturae testimoniis , dum explicarem ea verba cap. I.num. 2.& 3. Omne gauiuum existimate fratres, cum in tentationes vario

1ncideritis: scientes , quod probatio fidei

. te ira patientiam operatur. Nunc tan- 6stum memorabo notabilem versionem illorum verborum Christi, Matth. s. num. Io. quam refert Clemens Alexandrinus lib. 4. Stromatum cap.

Nam pollicitatio illa , ac praemium, quod Christus adiecit: Quoniam ipse

rum est regnum caelorum , sic recitatur apud Clementem. Quoniam is erum perfecti: Graece teli',idest, in omni virtute consummati: iuxta id Iacobi t. num.ε. Patientia opusperfectum habet. or habebunt locum, ubi non amplius patientur persecutionem.

Eos itaque, qui sustinuerunt, iure Acoptimo

597쪽

Iacobi

optimo, tanquam persectos viros, de omni virtutum genere cumulatos, miris laudibus in canum tollimus. Recte enim ait Cyprianus lib. de Laude Martyr ij, statim in principio. Quantae enim sit gloriae, ponderate, laeuitiam torquentis non horrere : animari hominem dolore, quo credatur extingui:& id sibi in augmentum virtutis a sumere, quod cruciatui putat prodesse,qui punit.J Haec tam egregia, & exaggerata sustinendi fortitudo, ipsos etiam Gentiles in admirationem rapiebat, & sustinentibus animose cruciatus immortalem nominis gloriam comparabat. Quantis Romani celebrant en-

conatis fortissimum illum Mutium Scaevolam, stuporem Regum, Patriae columen, terrorem exercitus hostilis; qui non pugnando, sed ardentes prunas iniecta dextra sustinendo, labantem urbem sustentauit , & pei iculosissima obsidione soluit 3 Historiam narrat magnifice Liuius lib. 2. Celebrat item e nostris variis in locis Tertullianus.Seneca vero Epist. 66. plena manu in astra tollit. Ego dubitem, inquit , quin magis laudem truncam illam,& retorridam manu Mut ij,quam cuiustibet fortissimi saluam 3 Stetit hostium,flammarumque contemptor,&manum suam in hostili foculo distilatantem perspectauit, donec Porsena, cuius poenae fauebat,gloriae inuidit,& 8 ignem inuito cripi iussit. J Extat de egregio Mut ij facinore luculentissimum Martialis Epigramma lib. I.

Epigrammare 22.

Dum peteret Regem , decepta satellite

dextra,

Iniecit Lacris se peritura focis.

Sed taseua pius miracula non tulit hostis, Et raptum flammis iussit abire virum. Vrcre quam potuit conrepto Mutius igne, Hanc lyectare manum Porsena non

Maior deceptae fama est, di gloria dextra: Si non errasset, fecerat illa minuS. V bi aperte vides apud Senecam , 8c Martialem,plus celebritatis, & laudis adeptum fuisse Mutium sustinendo, quam occidendo:plus ferendo ignem, quam feriendo Regem fuisset consecutus. Quia nimirum nulli bi euidentius se se ostentat heroica animi fortitudo, quam despiciendo corpus, sustinendoque cruciatum: ut Mutius ipse,dextram flammis inliciens,fidenter alloquutus est Porsenam apud Liuium. En tibi, inquit, ut sientias, quam vile sit corpus tys,qui magnam gloriam petunt. Quod si magnanimos viros, qui dolores , de cruciatus inani gloriola ducti constanter pertulerunt, etiam ipsi Ethnici bcarunt ; quanto aequius nos beatificabimus eos,qui Dei amore sustinuerunt

Susserentiam Iob audi ,se finem

Domini vidim quoniam misericors Dominin est, cto miseratorion probo sententiam illam, pa- stronos licet habeat multo grauiores , quae explicat finem Domini, mortem acerbissimam Christi Fateor quidem ingenue , nullum calcar ab Apostolo admoueri posse valetius, ad scuendos Fidelium animos ad tolerantiam , quam si illis proponat ob oculos Christi cruciatus peracerbOS, mortemque doloribus refertissimam. Fateor item,hoc subinde ab Apostolis factitatum. I. Petri 2.num. 2I. Griffusρη μου est pro nobis,vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius.Et cap. 4. num. I. Chri si igitur passo in carne,

ct vos eadem cogitatione armamini. Ad Hebr. I 2. num. I. Per patientiam cuseramus ad Propositum nobis certamen,ast

rientes in auctorem fidei, ct consummatorem Iesum , M. Hoc efficacissimum so

598쪽

374 Iacobi

Christi exemplum , inter gladios, de

ignes;inter ungues, de pectines ; inter densos plagarum crepitus , ac saeuissima vulnera, martyres mirandum in modum confirmabat. Quod eleganter persequitur Bernard. 1ermone 6 I. in Cantica. Stat Martyr tripudians, dc triumphans , toto licci lacero corpore: de rimante latera ferro, no modo fortiter, sed de alacriter sacrum e carne sua circumspicit ebullire cruorem. Vbi ergo tunc anima Martyris Nempe in tuto; nempe in petra; nem.

pe in vulneribus Iesu. Si in suis esset visceribus, scrutans ea, serrum prosecto sentiret.Js I Haec cum certissima sint ; tamen si finem Domini, Christi mortem intelligamus, non video, qui cohaereat ratio, quam ex Dei misericordia, toties in Scriptura decalva,subiungit Apostolus. Quoniam misericors Dominuου est, ct miserator. Enituit quidem, ut cum maximὸ, diuina misericordia in morte Christi pro nobis obita: sed in hoc

loco non tam usurpare commemoratione misericordiae,quam tanti CXCmpli efficacitatem ponderare, conte rus requirebat.11 Accedit, quod laudata Iobi tolerantia, res ipsa, icon usq; Apostoli postulabat, ut ostenderet, iure eum ab omnibus beatificari:quippe cum non modo in aeterna beatitudme , verum etiam in hac vita copiosissime fuerit illius patientia remunerata. Iob 42.

num. I 2. Dominus autem benedixit mo

uissimis Iob magis , quam principio eius. Haec videlicet nostisma, usque eo sae- Iicia,& diuinitus prosperata,dicuntur is Domini: hic tuit fortunatissimus

exitus tam dirae calamitatis. Sic aptissime annectitur causa , quam reddit

Apostolus: perinde enim est, ac si di- Cat. Misericors enim , dc miserator Dominus, qui Iobi sustinentiam , &Invictam tolerantiam, etiam in Pr

Cap. V.

senti vita omni bonorum genere cumulatissime repedit ; vos etiam aequo animo aduersa tolerantes,& Uiuos,&vita functos ampli ismis prςmiis munerabit. Sic exponunt Claudius , Ti-telmanus, Gagneius, Caietanus, Sal- meron, Sc Catharinus, Fcuardentius, ' PaeΣ,& Serarius.

NUMERUS XII.

Ante omnia autem tres mei, nolite iurare, neque per calum,ne que per terram , neque aliud quodcumque iuramentum. Sit

autemsermo vestin E LUBNon,

non.

Esumpta est haec sentεtia to- s tidem fel e verbis ex Matth. s.

num. 34. Ego autem dico vobis, non iurare omnano .neque per caelum, quia

thronus Dei est ; neque per terram , quia scabellum est pedum eivi. Sit autem sermo vester: est, est: non, non: quod autem his abundantius est , a malo est. Enim Uero non vetat Christus necessariam interdum iurisiurandi usurpationem, quar,ut Catholica docet fides, si debitae conditiones adsint,aetus est virtutis Religionis, non modo licitus sed

saepe etiam meritoriuS. D ur. 6. num. 3. Per nomen tibin rurabis. Psalm. 62. num. I 2. Laudabuntur omnes, qui ruranI in est.

Itaque licere Christianis iurare, s

cum oportet, Summorum Potificum definitio, dc perpetuus Ecclesiae usus, dc Sanctorum exempla subinde confirmat. Iurauit enim Paulus ad Ro. I. num.f. dc ad Philip. r. num. 8. Temae enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christ. Et r. Thessalonicenses a. nu.I. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, Deus teno est. Et a.Corinth. I .nu. 2 3.

599쪽

Cap. V. 37SVt non su iudicio decidat s.

Iacobi

Ego aute testem inuoco in anim- meam. Iurat Angelus Apocalyp. I . num. 6. Iurauit per viventem in secula saeculorum,stc. Iurat toties Christus,de sententia Hieronymi in cap. I 6. EZech.& Chrysostomi homil. t r. in Epistolam ad Hebraeos, & Clementis III. cap. Etsi Christus, Extra. de iureiurando , quoties illud, amen amen iuco vo- usurpat in Evangelio. Iurat Denique ipse Deus per semetipsum in Scriptura frequentissime : & cum ea, quae astetit,hoc ipso, quod asseruntur

a Deo, ni tantur diuina veracitate,humanae tame imbecillitati sese accommodans, rursus iureiurando eamdem suam auctoritatem interponit. Grauiter enim dixit Philo lib. de Abel, de

Cain f Coarguit hac ratione Scriptura infirmitatem nostram, conuictamque consolatur, ostendens Deum tibi

ipsi testificari. J Sed longe melius id

ponderat Apostolus ad Hebr. 6 numero I 6. Homines, inquit , Per maiorem sui iurant: ct omnis controuersia est. rum sinis , ad confirmationem, est iuramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere podicitationis haeredibris immobilitatem consili) sui, interposuit iusiurandum: ut per duas res immobiles, quibuου

impossibile est mentiri Deum ,fortissimum

solatium habeamus.

Non itaque prohibuit Christus,

neque hic vetat Iacobus, iurare, cum opus est : sed ad praecauendam irreuerentiae culpam, prudentissime monent, ne Verum quide temere, &: sine necessitate iurare. mdetur enim sinquit Sanctus Thomas 2. 2. quaest. 89.

artic. 2. corporeὰ paruam reuerenitam

habere ad Deum, qui eum ex leui causa teste inducit: quod non praesumeret etιam de aliquo viro hone fo. V nde sapienter concludit idem Angeliciis Doctor opuscul. τ . Iuramentum est sicut medicina , qua non semper accipitur, sed vanecesstate. Raece legitur etiam in correctis syexemplaribus, hina me heo crisimpestre: ne sub iudicium sid est, condemnationem ) incidatis: illam stilicet condemnationem, quae intentatur Deuter. s . num. I l. Non Uurpabis nomen Domini Dei tuifrustra, quia non erit impunitus, qui seuper re vana nomen

eius a sumpserit. Prospexit nimirum Apostolus certissimum periculum peierandi, quod assidue iurantibus impendet : quare perinde est,ac si dicat. Abstinete prorsus etiam a licitis iuramentis;ne videlicet passuri iurando verum , aliquando etiam iuretis falsum,& in lethale peccatu,atque adeo in graue suppliciu prolabamini. Haec est noua causa abstinendi omnino a iuramento; ne videlicet saepe iurando , aliquando peteremus. Ecclec as.

num.9. Iurationi non assuescat os tuum: multi enim caseus in illa. Et num. I 2. mustu iurans implebitur iniquitate. Praeis

clare August.serm. 18.de Verbis Apostoli: Falsa iuratio, exitiosa est; vera iuratio, periculosa; nulla iuratio, secura. J Idem Sanctus Doctor exponens verba illa Psalm. I o9. Iuravit Dominus, cte. sic ait. Ergo Dominus iu- 'rat, qui prohibct hominem a iuran-rando Sed hominem prohibet a iurando , ne in periurium prolabaturi& ideo Deus iurat, quia non potest esse periurus. Homo enim , qui per

consuetudinem iurandi potest lingua in periurium prolabi, bene prohibetur iurarer tanto enim longe exit aperiurio , quanto erit longe a tuis rando. J Vnico verbo rem totam comis plexus est Ambros in Psal. ii S. littera Nun. Voluit Deus

te non iura , ne periures.

600쪽

ue 6 Iacobi Cap. V.

NUMERUS XIII. Aequo animo es lassiat.

Tristatur aliquis vestrum' oret.

neralis significationis est ; &

vexationes corporis,aerumnas

animi, honoris iniurias , & fortunarum calamitates comprehendit: nam si verbum exprimas e verbo , ut expressit Auctor Thesauri, Tom. 2. col. II 2 o. Latine sonat, mala statior, malis

vexor. ct al*ctor. Ide Auctor in Symphonia noui Testamenti sic extulit:

tolera labores,asylor,perstro iniuriaw,ager sum animo. Vnde & nomen eaopathia

proprie significat maloru perpessionem. Atque huc fere reuocantur ΠΟ-uae versiones huius loci, ad obrussam Giaeci sermonis exactae: quas , bene percepta semel verbi proprietate, nihil attinet recensere. Ter usurpat hoc idem verbum Apostolus Paulus in a. epist. ad Timoth. dc ubique constanter vertitur a V ulgato, laborare,retenta videlicet generali eius significa.

co Sensus itaque est: si quis malis afficitur , calamitatibus premitur, iniuriis vexatur,& squod inde sere necessario sequi solet) aegro animo est, ac maerore oppressus; lupplex Deum adeat, eius Opem imploret: quia aerumnis omnibus quibus in hac misera vita assidue conflictamur, unicum perfugium est oratio. Ad hoc asylu Regius vates subinde confugiebat. Psal.

I I9onum. I. Ad Do num,cum tribularer, clamaui. Psal. IAI .num. 3. fundo in confisectu eius orationem meam. ct tribulationem meam ante 'sium pronuntio.

Sed nobis Christi exemplum sit instar omnium , qui factus

Salio , quamuis origine Graecum 6 rverbum sit,tamen a veteribus Latinis Romana ciuitate i a pridem donatum est. Et quidem apud profanos Auctores multo latius patet eius significatio, ut videre est in Thesauro linguae Graecae, Tom. . coi 6sq. Verum ex usu Ecclesiastico quasi restricta est a L X X. & ab Apostolis , ut subinde significet, laudes Deo canere, praesertim in gratiarum actionem uiue id voce duntaxat fiat, siue etiam instruinent o musico. Nihil necesse est loca recitare , cum passim obuia sint. Sensus itaque Iacobi est: in rebus afflictis opem petite; in prosperis vero, hymnis,& canticis Deo gratias agite. Egregie S.Thomas in Commentario. Oratio, inquit, pertinet ad nostram necessitatem ; Psalmodia, ad Dei laudem: oratio est in petendo,Psalmodia in gratias agendo. J Constat aperte ex CL

cap. s.ad Ephesnum. I9. Cantantes, ct psallentes in coriubin vestris , Domino gratiaου agentes stemper pro omnibus. Praecipit Apostolus , omnium largitori

immortales gratias agere, iuxta illud eiusdem i. ad Thessal. s. num. I 8. In omnibus gratias agite. Nam ut pulchre

ait Chrysostomus homil 26. in Mati. Optima beneficioru custos est ipsa

beneficiorum memoria , dc perpetua gratiarum actio.J August.item in Psal. I sa. laudat antiquum Religiosorum morem , qui frequenter habebant in ore dulce illud verbum , Deo gratias: eoque, cum ob vij sibi fierent, se mutuo, ac peramanter salutabant. Eamiadem consuetudinem cum retulisset Aug.epist. 7.tandem cocludit. Quid melius & animo geramus,& Ore promamus,& calamo exprimamus,quam Deo gratias Hoc nec dici. breuius, nec audiri laetius , nec intelligi grandius, nec agi fructuosius potest: J

SEARCH

MENU NAVIGATION