장음표시 사용
601쪽
Infirmatur quis in vobis p inducat presb teros Ecclesiae, se orent μ-
per eum , ungentes eum oleo in nomine Domini.
Et oratio fidei salvabit inomum,
tentur ei. Irari saepe soleo audax in exponendis lacris litteris ingenium Caietant: sed in huius loci commentario nequeo satis mirari. Nec sat
scio, quid viro doctissimo , 8c de Ca
tholica Ecclesia optime merito, enerit in mentem, ut contra communem
eiusdem Ecclesiae sensum, ex Apostolica traditione per manus acceptum ut grauiter docet Tridentinum Sess. q. cap. I. in tam aperta verba ad nescio quam medicinalem unctionem detorqueret ; & Haereticis petentibus iugulum Sacranacti extremae unctionis, gladium ipse sua explicatione, dc auctoritate porrigeret. At non negat Caicianus elle hoc Sacramentum in Eccles ad tantum in hoc Iacobi loco promulgari negat. Vbi ergo in tota Scriptura hoc Sacramentum , Sacramentum est, si hic non estλaut cur hic
non sit,si alibi est 3 Insinuatur quidem
apud Marcum cap. 6. num. 3. Et --
gebant oleo multos agros, or sanabant sed in hoc lacobi loco expressis, ac disertis verbis commendatur. Et vero iam Tridentina Synodus expresse definiuit Sessione i . Can. I. hoc Sacra
mentum a Christo Domino institutum esse, & a Beato Iacobo Apostolo promulgatum dc contra docentes
Et certe tam perspicue traditur 6 sin hoc loco doctrina huius Sacra. menti , nihil ut esse possit, ac ne excogitari quidem apertius. Primb enim
explicatur ritus externus, materia ni
mirum , dc forma constans; videlicet unctione olei, & forma deprecatoria , seu oratione Sacerdotis, indulgeas tibi Dem, se. Quia hic vocatur ab Apostolo orario fidei e tum quia ex fide est, cum si inuis bilis gratiar visibile symbolum; tum quia ex fidei formula a Christo instituta , 6c a Fidelibus useata , certisque quibusdam
verbis ex fide concepta. Sic August. Trach 8. in Ioannem, formam Sacramen talem vocat verbum ei. Secundo designatur minister , vi- 66 delicet Presster Ecclesiae, Sacerdotali nimirum ordine initiatus. Temere hic nugantur Haeretici: alius enim VCrtit, conuocet maxime senes e sepu-btica r alius, delectos e Senatu : alius, sua vicinia seniores. Putide prorsus , &stolide. Cum enim vox Pres Ieri, Ut euidens est vel mediocriter Graecis litteris tincto , & in laciis monumentis utcunque versato, in scriptis Apostolicis identidem significet vel aetate sc-nes,vel ordine sacro insignitos; nulla omnino ratio est,quae nos hic ad priorem significationem cogat ; ad posteriorem veris,esticacissima sane, atque
grauissima. Taceo id, quod summum habet pondus in hac re, sic definitum esse ab Ecclesia in Tridentino Ses L. I . Can . Illa ratio vel sola Haereti. 6 cos iugulat: cum sacra sit functio, de qua hic agitur, Vt nemo non perspiciet,nisi plane sit caecus; an quilibet
unus e populo, modo cario sit capite, ad eam obeundam adlubendusὶ Ritus omnino sacer sacros item ministros requirit. Lege eruditum Iustiniani Commentarium in ea verba I. Timoth. num. IT. I ut bene prasiunt
602쪽
Presfieri:& nu.r 9. Aduersim Presbterum accusiationem noli recipere. 68 Ridicule vero obiiciunt Haeretici, Iacobum praecepisse plures vocari Presbyteros , cum alioqui ad ungendum infirmu susticiat duntaxat unus: quasi non eodem etiam modo lepr sis a se mundatis praeceperit Christus,
Lucae I T. num. I 4. Ite , offendιte vos Sacerdotibus : cum plane constet ex
legis praescripto , Levitici I A. num. 2.fatis omnino fuisse,uni duntaxat se se ostendere Sacerdoti. Sic vulgo etiam loqui solemus:qui doceri vult, adeat
magistros:qui aegrotat,accersat medicos. Non enim semper isto numero
multitudo , sed quandoque perionarii qualitas denotatur. Tametsi optandum sane est,si commode fieri potest, ut plures Sacerdotes adsint moribundo,& inungendo. Tertio designatur etiam ab Apostolo subiectum capax huius Sacramenti, nempe fidelis infirmus ; qui
Graece dicitur eamnon , hoc est , periculose , grauiterque laborans. Nam non dicam aegrotos desperat OS , aut anima agentes, sed vita etiam functos, apud Homerum, Arist. dc Platonem, camonias Vocari probatur in Graecae linguae Thesauro Tom. 2. colum 68.69 Quarto denique memoratur a Iacobo effectus huius Sacramenti, tam quoad animam, quam quoad corpus.
Ad animam quidem ille spectat :si in
peccatis sit, remittentur ei. Quibus verbis tantum non exprimitur perspicue, insinuatur quidem certe gratiae iustificantis inhisio huius virtute Sacra inuti.Neque enim remittitur unquam mortale peccatum sine gratiae infulione: potest autem contingere,aegrotum
in lethalem culpam ante prolapsum, vel propter obliuionem , vel propter morbi grauitatem , vel aliam ob causam non stimulari admissae culpς conscientia, atque adeo neque illa Sacer .
doti costeri:s tamen generatim eum dolorem de peccatis concipiat,qui adveniam cum Sacramento impetrandam requiritur,liuius sacrae vinionis beneficio remissionem , & gratiam
Alios item peculiares cssectus Ope- oratur haec grata a Sacramentalis in aegrotis. Mitto,quod expiat noxas ve- males: lignatae enim afflargit peccati reliquias, ut loquitur Tridentinum SelLIA. cap. 2. hoc Est, panae alicuius rea tum dclet:conscientiae item terror na, angorem animi , languentemque ad bonum amplectedum tarditatem dc- pellit. Itaque territam aegrota conscientiam animat; anxium,ac dissidentem animum mirifico rccrcat imbecillum ad ineundum extremum illud in sanguinario hoste certamen corroborat , magnamque in eo Diuinae
misericordiae fiduciam Excitat. Quod ad corpus attinet, oratio, in TIquit . fidei salvabit infimum Syriacus textus legit, aluti restituet. Graece s. Tigurina verrit, saluum reddet. Regia, struabιι. Et nemini dubium esse potest , quin hoc vel bum apud Euangelistas frequentissime significet , sania tar m corpori rc stilucre. Matth 9.
resala. m fecit. idest , sanauit. Marc. 6.num. S 6. Quotquot tangebant .vm salui flebant: hoc est , morbis liberabantur. Vbique subcst idem verbum , dc allas cepe in Scriptura. Enim vero hic effectus sanitatis - 1
non certo scit per euomi huiuS Sacrat- menti vit tuto,icdea duntaxat adhibita conditione , quam Oilertis verbis expressit Tridentinum Suil. l . cap. 2. Sanιtatem corpori, interdum, ubi saluti anima expedierit consequi ur. Debuit videlicet hic effcctus sectindarius primario illi famulari. Magna enim Οrdinis perturbatio foret, si virtute Sacramenti
603쪽
cramenti, ad salutem animae praesertim instituti, valeret quidem corpus,
langueret autem anImus, tandemque perIret.
Qui plura volet de huius loci explicatione contra Caietanum,& Har-rcticos, legat Catharinum, dc Salmeronem in suis Commentariis: Sixtum Senensem lib. 6. Bibliothecae annot tione 339. Maldonatum Marci 6.
num. I 3. Bellarminum lib. i.de Extrema unctione, cap. 3. SuareZ tom. q. in 3. partem disput. 39.se 2. I. Baronium tΟ. I. anno Christi 63. Valentiam lib. de Numero Sacramentorum,cap. dc
eruditissimum Seruium in opusculo
peccata vestra. 3 g oua hic rursus velitatio cum Caietano. Negat haec verba
ASBu intelligi posse de Sacramentali confessione , quod praecipiat Apostolus alterutrum, idest, ut Caietanus somniauit, omnibus promiscue peccata detegere, quae tamen solis duntaxat aperienda sunt Sacerdotibus. Fri uolum prorius argumentum I & irridendum potius, quam refutandum: per se enim constat, alterutrum idem esse,ac non soli Deo , quod Haeretici blaterant; ted homines hominibus,ster alteri,oues Pastori ,laici Sacerdoti; prout cuiusque status, conditim; requirit. De Sacramento Confessionis explicarunt hunc locum veteres Omnes Interpretes haud paulo Caietano grauiores:eos sequntur unanimi con-1ensu Recentiores. Lege hic eruditum Serarii Commentarium.
76 Et quidem Caietanum praecipiti suo ingenio abductum , in hoc loco hallucinatum fullse, non tam miror
quam c. 2O. Ioannis, dum exponit ea verba numeri 23. Uuomum remiseritu peccata,remittuntur eis, temere asseruistse,quauis ibi instituta fuerit a Christo
confessio Sacramentalis , tamen Ecclesiae arbitrio relictum,an ad aurem, an vero publice facienda ellet. Verum Caietanum saepe longe aberr ntemper auia, dc plus nimio Erasmizatem, non nisi bene pexum dimittit Catharinus lib. s. suarum Notationum , &Sixtus Senensis lib. 6 Bibliothecae,annotatione 2 i 8. Tridentinum enim
expresse decernit Sess 14. Can 6. Si quis dixerit,modum secrete confitendi soli Sacerdoti alienum esse ab institutione, & mandato Christi, & inuentum esse humanu , anathema sit. I
. Et orate pro inuicem,ut salvemini. Es frequentissima floretibus illis 1 s
nascentis Ecclesiae temporibus. Ach. i a .n s. Oratio autem sebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo.
Ad Rom. I s nu. so. Vit adiuuetis me in orationibus vestris pro me ad Deu.2.Corinth. I .n. II. Adiuuantibus 2 vobis in oratιone pro nobis. I. Thessal. s.nina 1 &epist.2.c. . n. I. Fratres orare pro nobis.
Hanc vero Fidelium curam assidue
pro Apostolo Paulo deprecandi, ipse
prior cumulatissime illis impendebat: adeo ut ad Rom. i.n 7. arctissimo iureiurando illis firmatam, testatamque voluerit. Testis , inquit, niihi est Deus, quodsine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. V ide ad Coloss. I. num. 3. &2.Timoth. I. 76 n. 3 . & ad Philemonem n. . Praeclare Ambro lib. i.de Cain & Abet,c. i. Si pro te roges,tu tantum pro te rogabis: si aute pro omnibus roges, omnes pro te rogabunt.JEt Greg. lib. s. Registri, epist. 3 Preces etenim nostrae lato celerius in Dominicae pietatis aurem subleuantur, quanto eas vicissim pro nobis fusas charitatis ardor exacuit.J
604쪽
Multum enim valet deprecatio iusti Vidua.
GRaece, energumene, idest, essicax, intenta, vivida. Vide Toletum
Lucae II .notat. Q.& quae congessi de orationis essicacia, dum exponerem 38.cap.Isaiae nuno.& s.
Elias homo erat similis nobis p
bilis: se oratione orauit, ut non
plueret super terram , se non pluit annos tres, se menses sex.
Et rursum orauit: er caelum ridie pluuiam , se terra dedit fructum sum.
Irabilem orationis vim,& eLl ficacitatem noto Eliae decla-
rat exemplo, ex I. Regum II. num. I. Eccle. 8. num . . & Lucae q. num. 2s. In quo duo sunt annotatio
ne digna. Primum est. Quia proposito exemplo admirabilis viri , caelum arbitratu suo claudentis, & aperientis, poterat subire animum , tam stupendam vim ad immutandas naturae leges effeprorsus supra mortalem coditionem; ad excitandam orandi fiduciam admonet Apostolus,Eliam similern nobis fuisse passibilem. GraecE, homiFathes. Vertit Tigurina, similiter obnoxiuου asseritionibus , ct arumnis: ne videlicet dissidamus , nos item a Deo impetraturos,quanuis eisdem premamur per- rurbationibus. Eadem Graeca voce Paulus, de Barnabas allocuti sunt Lystrenses,aliquid de ipsis maius homi
ne opinantes, Act. I .num. I . Et nos anaeriales pumm,similes volso homines.
Alterum est, notabilem fuisse ha- 8bitum corporis, quo Elias pluviam
impetrauit, 3. Regum. I 8. numero 62. Eldas autem ascendit in verticem Carme
li , or pronus in terram posivit faciem inter genua seua. Quod sine cficacissimae
impetrandi fiduciae, ardentissimaeque orationis indicium fuit. Solent cnim, qui plurimum gratia valent apud amicos,a quibus nituntur aliquid precibus obtinere, laboriosum quidpiam, dissicileque subire; quo se non destituros, nisi re impetrata , profiteantur: ut vel auertendi laboris constanter suscepti gratia, id aliquando amici concedant. Sunt, qui iurent,se neque esuros, neque bibituros : sunt , qui prouoluantur ad pedes, & se inde luci e-cturos eme negent, antequam impetrent. Simili fiducia Elias dissicillimum omnium, quos sustinere hu- 'mani corporis membra possunt, habitum , situmque induxit ; qui indulgentissimum Deum ad concedendam pluviam quam o cysissime permovit. Auctorem habeo huius obseruationis Ariam Montanum in suo Hieremia, siue de Actione.
Fratres meis quis ex vobis errauerit a veritate, o conuerterit quis eum.
Scire debet, quoniam qui conuerti fecerit peccatorem ab errore vIae δειε , salvabit animam eius a morte, se operiet multitudinem
peccatorum. i Xcellens munus, & omni cO- 7si gitatione maius. Diuinarum omnium persectionum diuinissima
605쪽
s Iacobinissima est persectio, steste Dionysio
caelestis Hierarchiae cap. 3. Dei cooperatorem esse.J Exponit Carthusanus : in reductione animarum ad suum Creatorem. Huius muneris excellentiam rith expendere non potest, nisi qui animae praestantiam exacta mentis trutina ponderauerit. Hanc autem
animae dignitatem solus ille ritE perpendit, qui valorem pret ij, idest, sanguinis Christi, quo redempta est, accurate considerat. I. Corinthc. n. 2 o. Empti enim estis pretio magno. I. Petri I. num. I 8. Non corruptibilibus auro,
vel agento redempti essi sedpretiose sanguine quasi agni immaculati Christi. Merito itaque exclamat Bernardus epistol. I . Magna res anima, qua Chri tisanguine redempta est. 8o Si enim aurifex scientissimus adamantem emeret decies mille aureis; omnes lapillum permagno aestimaremus. Christus languinem suum iu-
dit, ut animam redimeret: quanti illa igitur aestimanda est ὶ Hinc Gregorius exponens istum locum lib. is. Moralium cap. 16. Si enim magnae mercedis est, a morte eripere carne quandoque morituram:quanti meriti erit, a morte animam liberare, in caelestipatria sine fine victuram 3J Et Chrysostomus homil. 3. in Epistolam primam ad Corinth. Nihil est, quod
animae possit aequiparari, ne uniuersus quidem mundus. Itaque etsi immensas pecunias pauPeribus eroges; plus tamen effeceris, ii unam conueris 'reris animam.JErgo qui tam egregium opus charitatis exercet, iure censendus beatus: cuius nimirum tecta sunt peccata,
Pal. 3 I. n. I. Charitas enim operit multi- . tuάinem peccatorum, I .Petri A. n. 8.& Prouerb. I O. num. a 2.
606쪽
V o D de Euangelica doctrina diuinus aiebat Bartholomaeus, Ut Auctor est masnus ille Dionysius in libro de Mystica Theologia cap. i. nempe &magnam esse Theologiam , & minimam, atque Euangelium amplum, magnum, rursiilque compendiarium:
id mihi videor posse de hac Epistola
iure optimo asseuerare: quae cum sit exiguis circuscripta terminis, & vnica dutaxat pagella comprehensa per- ampla simul est, & argumenti maiestate, sententiarum pondere, mysterriorum multitudine, & granditate, caecisq; dissicultatum nodis, vel cum longissimis aliis libris Canonicis aequanda. Universe id astirmat Hieronymus de his Catholicis epistolis, in ea, quam ipse scripsit ad Paulinum. Iacobin,Petrus,Ioannes, ct Iudas si temvisiolas ediderunt, tam mystic , quam succinctaου; ct breues pariter, ac longas: breues in verbis, longaου in sententi's: ut rarus sis,qui non in earia cacutiat lectione.
De aucroritate huius Epistola Non miror Ha reticos,odio plus- 2
quam Vatiniano prosequutos hanc Epistolam, eam Omnibus In chinis admotis de Canone deijcere conatos fuisse. Ponit enim ob oculos eorum sordes,obscoenitates,& amentiam:ac veluti in tabella quadam non rudi penicillo leuiter adumbratos;sed vivis,ac spirantibus coloribus expressos , flagitiosos Haereticorum mores graphice depingit .Quid ergo mirum, si foedi,ac deformes auersentur turpificati animi horribilem foeditatem,in hoc nitidissimo speculo oculis obuersantem, & omni ope detrectent intueri. Ferunt Elephatem horrore suae
deformitatis, cum sitim depulsurus ad
607쪽
ad flumen accedit, arenam prius pedibus excitare , turbare aquam , ne imaginem reserat; turbidam denique haurire. Lege Pierium lib. 2. Mirarer
itaque, nisi Haeretici huius Epistola chrystallinas, ac limpidissimas aquas,
eorum turpitudinem referentes,lutulentis pedibus turbare moliremur.3 Caietanum virum doctum,& Catholicum valde miror, qui cum recitasset haec Hieronymi verba in lib. de Viris
illustribus. Iudas frater Iacobi parua quidem,quae de septem Canonicis est, Epistolam reliquit :& quia de libro Enoch,qui apocryphus est, in ea assi1-mit testimonium, a plerisque relicitur; tamen auctoritatem vetustate iam, &vsu meruit,& inter sanctas Scripturas
computatur. J Colligit deinde Caietanus. Ex quibus apparet,minoris esse auctoritatis hanc Epistola Ra iis , quae sunt certae Scripturae sacrae J Quis hic non stupeat sait Catharinus, & ex eo
Sixtus Senensis Iib. 6.Bibliothecae annotatione 3η . inde colligi ex Hiero. nymo, hanc Epistolam non esse certo Canonicam. ubi ipse ait, unam esse de septem Canon cis Neque vero quia addit,a quibusdam reiici, ideo ipse Hieronymus reiicit:qui statim contra adiecitin si nonnulli dubitauerint,ctim res ad liquidum explorata,ac d finita
non esset ,vetustate tamen iam aucto
ritatem meruisse,& inter sanctas Scri-- pturas computari. Stat itaque inconcussa veritas , in omnibus Conciliis, quae sacrorum librorum indicem texunt , nouissim Eque in Tridentino
stabilita hanc Epistolam de sacro Canone esse: id, quod inscriptio illi praefixa tam Grςce,quam Latine,luculenter praeseseri,dum Epistola Catholica nominatur.Scribit Isidorus lib. .Etymologiarum cap. 6. multis hominibus quasi diuinitus fit ille indita nomina, quodam veluti prassagio eventuum futurorum. Qilis ergo dubitet,assiatu,
instinctuque diuino , banc Epistolam
in ipsa fronte insigni illo Catholicae titulo , quasi nomine diuinitus imposito ,praenotari λ Quis non videat, vel hac sola inscriptione districtos Haereticorum mucrones , quibus huius Epistolae iugulum petitur,non dicam eludi, sed prorsus hebetari 3 Graeca
vox Catholicon uniuersitatem importat: & praecepta quaedam artium, quae Catholica vocabantur, Latine efferuntur a Quintiliano libro 2. cap. II.
'nuersalia , ct perpetuatia. obtinet enim haec Epistola uniuersalis Eccle-sae iudicio firmam auctoritatem; obtinuitque perpetuo , licet nonnulli immerub dubitauci int: & quandiu stabit mundus. fremant licet Hqretici,camdem obtinebit. ltaque iam inde ab ipsis nascentis sEcclesiae primordiis testimonia citant ex hac Epistola vetustissimi Patres, sanctissimique Pontifices. Dionysius lib. de Diuinis nominibus cap . hinc euincit, daemones a Deo creatos fuisse bonos , & propria ipsorum voluntate se in peccatum praecepites egisse. Iuxta sacra euauia , inquit, infirmatisiunt ad struanaum suum 8rincipatum. Tertullianus libro de Habitu muliebri cap. 3 .Enoch apud Iudam λο totum te timonium possidet. Alexander III. Epistola 3 . Ecce,ait Iudas A fossi ,veniet Dominus cum miltibus seu is facere iudicium. Sed longum nimis esset singulorum Patrum verba recensere..Hinc depromut testimonia Anicetus
Papa,& Martyr in Epistola ad Episcopos Galliae. Hyppolitus item Martyr,
doctrina nulli antiquorum secundus, in tractatu de Antichristo:Cyprianus libro ad Nouatianum , Clemens Alexandrinus lib. 3. Paedag. c. 8. & lib. 3. Stromatum c. I. Origen. lib. s. in Epistolam ad Romanos: Ambrosus, vel eo non longe aetate posterior ProsperAquitanicus in libro de Vocatione Gentium
608쪽
Gentium cap. I9. Epiphanius haeresia 6. dc 43. Cassianus Collatione 4. cap. I 3. Athanasius in Synopsi,&Nazianaenus in suis Carminibus, dc Damascenus lib. A. de Fide orthodoxa
cap. I 8. 6 Superest ut Haereticoru argumen
ta , sint licet valde futilia , diluamus. Obiiciunt primo:Iudas tacite inlinuat,se non esse ex numero duodecim
Apostoloru, sed unuin ex discipulis,N
tempore , dc auctoritate longe Apostolis inferiorem: ait enim num. 17. Atimores estote verborum , q- pradisia
sunt ab Apο Folis Domini nostri Iesis Christi N in salutatione epistolae se non Apostolum, sed Christi seruum appellat. Respondeo: humilitatis fuit B. Iu dae, honorificentissimum Apostoli titulum sibi non assumere .nam & Paulus,qui per antonomasiam Apostolus dicitur, etsi suam auctoritatem , ubi opus erat, tueatur , & pro re nata se Gentium Apostolum nominet subinde tamen egregia edit humilitatis documenta, & se abortivum vocat, nouissimum Apostolorum, peccatorum maximum, indignum, qui Apostoli titulo decoretur. Scriptit verbludas post alios Apostolos , unde &potuit Fideles adhortari ad eorum
verba memoria retinenda. Neq; prOpterea se ex Apostolorum numero excludit , sicut nec ipse Apostolorum
Princeps,dum ait a. Petri 3. num. 2. 'memores situ eoru qua praedixi, verborum a siandiu Prophetis, cir offolorum vestrorum. Aut Paulus, ad Hebraeos 3 3. num.7. Mementote Praepositorum vestrorum , qui vobis loquuti siunt verbum Dei.
7 Obijciunt secundo. Citat epistolae
huius scriptor num. I . Verba quaedam Enoch,& num.9. altercationem
refert Michaelis cum Diabolor quae in sacris litteris nusquam extant, sed hausta ex apocryphis videntur. R
spondeo: cum ad ea loca perueniamus, ostendemus, nihil officere huius epistolae auctoritati, etiam si id haer licis largiremur, verba ex apocrypho libro desumpta a B. Iuda recitarirnam & Paulus ad stabilienda dogmata fidei non dedignatur , vel ex Prophanis Poetis sententias adducere: ut ex Arato, Actuum I .num. 28. I menim re genus Fumus: ex Mamandro, I. Corinth. I S. num. 33. Corrumpunt mores bonos colioquia praua ex Callimacho,aut Epimenide, ad Titum I .n. I 2. Cretensis semper mendaces. Argumentum.
Cribit Epiphanius , B. Iudam im 8 pulsum fuisse ab Spiritu sancto ad
conscribendam hanc epistolam , ad profligandam Nicolaitarum, Gnosticorumque familiam , ad coarguendam Simonis scholam totam obscoenam , rotam impudicam. Epiphanis verba sunt heresi. 16. De his, arbitror, comotus est Spiritus sanctus in Apostolo Iuda, in Catholica inquam epistola ab ipso scriptar ostendit enim ipsos Spiritus sanctus per voce Iudae, quod ad brutorii sint lit udinem corrumpantur.J Verissimum quidem dicit Epiphanius : videntur enim haec hominu portenta prorsus exuisse humanam naturam , & in bestias ad venerem procliuissimas turpiter degenerasse. Non ferunt castae aures horrenda libidinum mostra,& plusquam
bellu ina haereticorum flagitia memorari. Ita instituti sumus a natura , Ut Vetet ingenuus pudor,obscoenas libidines, etiam detestationis gratia, nominare. Ad Ephes. s. num. 3. Fornicatio , ct omnia immunditia nec nominetur
in vobis .sicut decet sanctos. Memoriar sproditum in ab Aulo Gellio lib. is. capit. 9. Antonium quemdam Iuli
num Hispanus is erat Ludimagister
609쪽
versus quosdam lepidos illos quidem,
sed parum pudicos in conuiuio recitaturum,faciem prius prae pudore,c putque totum obnubili eaque excusatione usum esse, quod etiam Socrates verba quaedam non admodum casta usurpaturus, pallio item caput obuelasset Itaque ut & meo,& legentium pudori parcam, detestanda libidinum portenta, quibus se Nicolaitae
veluti sues coeno volutabant ; unde &aptum sortiti sunt nomen , Borboritaenim,siue Bo=boriam dicebantur;I atine efferas utulinii, siue caenosi: eorum
inquam)abominabiles symmixtas verecundo silentio libet inuoluere. Extant proditae litteris apud Clem. Alexand. lib. 7. Stromatum , Irenaeum lib. i.c.χo.Epiph in illa hqresi 16.Vide Baron. tom. I .ann. Christi 3 S .cap. 3 9. Illud video magnis Auctoribus placuisse, obscoenos istos Haereticos, cum quibus Iudas pedem confert, quos euidentissimis notis prodit, vi-uisque coloribus depingit, a Nicolao illo Diacono, νno ex septem ab Apostolis electis, Actuum 6. num. s. fuisse proseminatos. Vnde prudentissimum hausit Hieronymus documentum,nemini, quantumuis in excelso dignitatis gradu diuinitus constituto,suis viribus pr fidendum; procli uc nimirum esse. homini in peius labusic enim ait in Epistola i .ad Heliodorum. Attendis Petrum , sed & Iudam considera: Stephanum suspicis,sed & Nicolaum respice: quem Dominus in Apocalypsi sua damnat sententia, qui tam
turpia. nefanda commentus est , ut Nicolaitarum haeresis ex illa radice nascatur. Eumdem produnt auctorem huius turpissimae haereias Irenaeus lib. s.c. 17.Tertullianus in lib. de Praescriptionibus c. 6. Dorotheus in Synops, Hilarius Canon. a s. in Matth. Isidorus tib 8. Etymolosiarum cap. s.
Philastrius lib.de Haeresibus,Gelafius
in cap. Sacta Romana dist. II. S. Tho m.
Epiphanius vero scriptam etiam Irreliquit defectionis causam,haeres as. Cum enim Nicolaus formosissimam uxorem haberet, ordinatus ab Apostolis , nuntium remisit uxori, de ad imitationem eorum , quos Deo addictos videbat, aliquandiu se continuit. Mox victus impotenti libidine uxori rursus adhaesit,increpitusque ab Apostolis, indignum videlicet existimantibus, ut sacris iam ossiciis, at- ciue ordinibus mancipatus , adhuc
carnis teneretur illecebris,erubescendam, & plane detestandam haeresim
excogitauit, quam his verbis refert
ibidem Epiphanius. Nisi quis singulis
diebus Venerem exerceret, non posse fieri aeternae vitae participem.J Atque haec breuiter, & quasi in transcursu memorata, facem nobis pra ferent ad huius epistolae intelligentiam. Sed non praeteribo stentio , Nico. I xlaum illum ab aliis etiam grauissimis auctoribus hac turpitudinis nota liberari : fuerint licet Nicolaitae, falsum sibi Nicolai nomen praetexentes, omnibus libidinum maculis insigniter inusti. Videantur Clemens Alexandrinus lib 3. Srromatum cap. I. Theodoretus lib. 3. de Graecorum Fabulis,Eusebius lib. 3 Historiae c. 23. Baronius tom. I. ann. Christi 68 cap. 3. Ribera Apocalyp. a. nu. s. & LOTInus Actuum c. versu s.
Iudas Iesu Christi femus , frater
autem Iacobι. Res edit Iudas certissimas i sui notas. Prima est, inditum sibi nomen Iudae. Sed.ut Obseruant Hieronymus in c. o. Matth.& Augustinus lib. 1. de Conlensu E E e e Euan
610쪽
Euangelistarum, cap. 2o. Iudas trino-mius fuit: vocatur enim Lebbaeus in Graeco textu, Matth. Io. num. 3. Lebbaeus autem idem est,ac corculum, siue tardat me & homines catos, solertes, sapientiaque praestantes, ita a Latinis vocari solitos , auctor cit Plin. lib. . c. si . Vide Tiraquellum in Alexandr. lib. I .cap. s. Aliis Lebbaeus sonat hunculum ut id ex peruetusta traditione referunt,cos, quibus Iudas nomen esset , Leones simul appellatos ; quod primus ille Iudas Patriarcha dictus sit
leonis Iuda dc pauid post cui leo accubuisti. Sed arcana huius variae nomenclaturae causa ea praecipue proditur, quia videlicet in nomine Lehisa quatuor sacri nominis tetragrammati litterae reperiuntur. Ne igitur temere a quoquam usurparentur, ob insitam reuerentiam is,cui Iudas nomen erat, non proprio ipsius nomine,sed factitio alio vulgo vocabatur. V ide lansenium in Concordia cap. 39. Tertium itaque nomen Iudae est Thadaeus, bis usurpatum ab Euangelistis,Matth. Io. num. .Marci 3. num. I 8. cuius si vim,& proprietatem spectes , a Dei confessione, & laude ducitur , idemque prorsus significat, ac Iudas, nisi quod in Thadaeo ineffabile Dei nonae nusquam apparet.
Altera B. Iudae nota est, Iesu Chriai semus. Egregie OEcumenius in Iacobi
cap. i. Cum Apostoli supra omnem mundanam dignitase eloriarentur,quod Chri
sti serui essent; id quasi insigne sevi, ct A
queudo, oe seribendo praeferre consseue runt. Sic Paulus ad Roman. I. numa. Paulis simus Iesu Chri Ti. Petr. 2.Epist.
cap. I. num. l. dc Iacob. cap. I. numero
item i. Scilicet seruire Deo, regnare est: ut sepientcr Agatha respondit Tyranno exprobranti, quod ab ingenita Maiorum nobilitate ad Christianam seruitutem , ac vilitatem desciuilIet.
Multo, inquit, nastantior est Christiana
humilitas, ct struitus, Regum opibus, ac superbia. Et Philo libro i, de Monarcsia ait.Seruire Deo optabium est,quam
Deus ipse hoc honorificem issimo r stitulo eos cohonestat, quos in oculis fert, quos charissimos habet. Abraha,
88. num. 2I. Et ipsi vicissim hac eximia dignitate glorificant Deum. Isa. 69.num. . Seruus meus es tu Israel, quia in te gloriabor. Est vero haec honorifica seruitus I 6 non modo cum amplissima Filiorum Dei dignitate,sed cum gloriosa etiam libertate coniuncta. August.Tractatu i. in illa verba Ioan. 8. nu. 6. Si ergo vossitim liberauerit,uere Iibera eritis. Haestes nostra est, tres,ut a libero liberemuri, ct liberando. seruos nos faciat: serui enim eramus cupiditatio ; liberali , serui es'
Tertia denique B. Iudae nota est, I fater Iacobi. Quae usque eo vulgo peruagata fuit,ut Iudas Iacobi nominetur
suppresso nomine f an D. Id, quod in
eam opinionem nonnullCs adduxit, Alphaeum Iudae Patrcin futile binonimum,& Iacobum etiam appellatum. Sed hanc opinione refellit ipse Iudas in hoc loco , ubi non de Parente, sed de Iacobo fratre gloriatur: cuius adeo eximia sanctitas fuit, ut fraterna necessitudine illu attingere,iure optimo Iudas summae sibi gloriae duxerit. Frater ite Domini dicitur Iudas Mati. Is .
nulla vi & ipsus germanus Iacobus
minor ad Galat.I. num. I9. erant enim
Christi cosanguinei, quos vulgare est in Scriptura fratres appellari, ut pro