장음표시 사용
611쪽
m qui siunt in Deo Patre dilectas, o Chricto Iesu conseruatis, o vocatis.
1 1 otidem Apostolus edit notas A corvi,ad quos scribit: tribus elogiis fideles blandissime compellans, audientiam sibi facita que in illorum gratiam prudenter insinuar. Primo dilestis , Graece hgia enis, sanctificatis. Interpres legille videtur Napemenis , modico quidem vocum, nullo tame sentetiae discrimine. Vulgare enim fuit in primitiua Ecclesia Fideles, sanctos, aut sanctificatos nominari. Ad Rom. ι .num. 7. Vocatis sanctis. I.Corinth. I.mam. 2.sanct catis in Christo Iesu, & 2.Corint. I.n utra. I. cum omnibus sanctis. Sic ad Ephes. I .num. I. 1 9 6c Actuum 1 o. num. 32. Erat crebrae huius compellationis causa, quia in
primo ipso aditu Christianismi, aqua illa salutari tincti, ab omnibus sordibus eluebantur. I. Corinth. 6. num. H.
Et hae quidem fuistis sed abluti estis. sed sanctificati estis. Idem enim est sanctificari, ac peccatorum maculIs elui. I. Ioan. 3.num 3. Omnis, qui habet hanc
spem in eo, sanctificat se. Graece,agnias. Erasimus, & Tigurina, purificat se. Diuus Hieronymus lib. I. contra Iovinianum,& Tertullianus libro de Monogamia cap. 3. & libro de Pudicitia capite i9. castificat β. Lorinus, eviat, lustris iιe. Hoc videlicet iure suo exigit prosessio Christianae vitae. I. Pctri I. num. I s. Et iesi in omni conuersationes ηcii sitis. quoniam scriptum est. Leuit ici ii. num. 4.) sancti eritis , quoniam ego sanctus sium. Deus ergo cum sit ipsissima sanctitas, eos duntaxat diligit , qui sancti sunt: imo diligendo, donaque caelestia conserendo,sanctos essicit, quos diligit. Quare sue sanctificati, siue dilecti, fideles appellentur,m idem omnino recidit. ao Secundo vocatur fideles conseruati in Chriso Iesu. Circumstant undique truculenti hostes , nostri sanguinis exorbendi sitientissimi: modo incautos occultis cuniculis, modo aperto Marte violenter adoriuntur Qui obsistemus infirmissimi valentissimis3 tyrones, & inexperti, veteranis exeris
citatissimis Imbelles sumus; dabimus manus,nisi Christi ope fulciamur:caeci sumus ; in laqueos induemur, nisi
eius lem luce regamur. I. Pet. I.num. s.
qui in virtute Dei custodimim per fidem. Subest hic non verbum tereo, aut ρ
lasso sed aliud gradius,& significatius,
Phrureo: cuius germana vis est, urbem aut arcem propugnaculis,praesidiis,&'excubiis undique septam, munitamq; tenere. Quo verbo usus est Paulus a. Corinth. i. num. 3 2. Hoddebat ciuitatem Damascenorum,ut me comprehende Regia. Praesidio tenebat. Pagnin. o
seruabat. Tisurina , excubias Asuerat in urbe. Praesidia videlicet militum ad omnes aditus disposuerat, qui excubias agerent, seduloque obseruarent, ne qua Paulus elaberet tu , ne ullum a Ipateret effugium. Ita fideles quasi dispositis praesidiis, de excubiis circumquaque muniuntur, & obvallantur , ne ullus hostibus aditus pateat. Oppugnent sane arcem mentis spiritualia nequitiae,aditus solerter explorent;nisi voluntas ipsa sponte sua deditionem turpiter faciat, eo subire, ac
penetrare non poterunt. In virtute
Dei cumdiuntur, hoc est, in Christo, qui virtus Dei est,i. Corinth .nu. 26. Graece dynamis, idest, vis , robur, ac potentia. Christi enim robore confixmati vel consertissimas hostium acies , in suam perniciem irruenteS, facile propuliant,atque adeo perrumpunt. Et bonus,& fortis Pastor est,qui
suis ovibus pollicetur , IOann. IO. numero a 8. Non peribunt in aternum, ct non rapiet eas quisqua de manu mea. Pe- inreunt quidem saepe Christi ouesssed si
612쪽
pereunt, sua ipsarum voluntate, non Pastoris imbecillitate pereunt: nemo illo fortior, nemo potentior est , qui
possit inuito oues e manibus extorquere.Potentiam enim in arcano sermone manu denotari, vulgo omnibus notum est. Eodem spectat id Ioan. i . n. l l .Pater sancte, erua eos in nomine tuo.
Vbi egregie probat Maldonatus, nOmen potentiam, robur , dc auxilium signincare;ac proinde sententiam csse: conserua eos sub tua protectione,atq;
tissima nomen Domini.Sed illo ipso Patris nomine,hoc est,potentia Diuinitatis, quae eadem est in Patre,& Filio, suos Discipulos Christus protegebat.
Ioan . I .num. I I. Cum essem cum eis ego seruabam eos in nomine tuo.
13 Tertio denique dicuntur vocati, Graece cisti. Est autem clitos, ut cuiuis vel mediocriter Graecis litteris tincto perspicuum est, non participium , Utelethis , aut Kechmems ; sed nomen quoddam absolutum: cuius vim dum expendit Erasmus in casui i. ad Romanos, recte ait, idem urnae valere,acs Latine dicatur vocati im,idest,dignitate,ac munere insigniter vocatus:appositum iisne apprimε quadrans fidelibus. Ad Roman. i.num. 6. In quome Tis ct vos vociti Iesu Christi. r. Corinth i. num 1 Issis autem Doeatis,orc. Vocauit nimirum eos Deus de tenebris in admirabile lumen sivum, I .Petri 2.n .s. transtulit eos ex vilissima, atque miserrima peccati seruitute in regnum FIJ intestionusiua ad Colos l .num. I . vocavit eos in sivum regnum, P gloriam,2 I-Thelsialo. 1. num. I 2. Vocaii itaque iure nominantur, qui per summam vocantis gratiam vocati sunt a morte
ad vitam ex ignominia,ad gloriam ex seruis sat hanae Inferorum fornacibus addictis , in filios Dei caelcstibus thronis destinatos ; ex vasis irae , dccontumeliae , in vasa gratiae, ac mi-
sericordiae ; ex caligine insidelitatis, in lucem Euangelij ; ex spurcissimo denique extracti libidinum , & flagitiorum coeno, vocatique ad Angulicam exprimendam puritatem. Hinc frequentes illae adhortati nes. I. Corinth. I.num. 26. Videte fratres vocationem vestram. Ad Ephes4.num. I. Vt digne ambuletis vocarione, qua vocatie sis. Ad Philippensi. num. 37. Digne Euangelio Christi conaresammi. Hoc quasi stimulo se ipsum incitabat Apostolus , ad Philippens . .num. I . . Ide sinatum persequor, ad bravium sim
pereae vocationis. Ob hoc beneficium gratias agebat 2.ad Timoth. I num .s. Qui nos liberauit, or vocavit vocationeyua sanesta.
charitas adimpleatur. Raece , pleonthie, idest , mul- a stiplicetur. Sic enim vertit id cm verbum Latinus Interpres I. Petri I. num. 1. Sc idem subcst apud LXX.Danielis 6. num .as. Pax vobis multFlicetur. Suspicatur itaque Erasiirius , vulgatum lcgille plerothie: sed nullum est fere sententiae discrimen:& alibi ita expressit Vulgatus idem
Verbum, z. Petri l .num. 2.Gratia binae,
ct Pax adimpleatur. Exoptat itaque Iudas , haec caelestia charismata non modo fidelibus conferri, sed magna etiam accessione, dc cumulo augeri,& multiplicari, & omnino tandem perfici. Id, quod in votis etiam habebat Paulus i. Thellatonicens. . num. I 2. Pos autem Dominuου multiplicet, ct abundare faciat charitatem vestram.
Obstiuat Augustinus in expositione quadam inchoata Epistolae ad
Romanos , quae habetur tom. 6. in
omnibus fere Epistolis Apostolicis,
613쪽
in primo ipso salutationis aditu sacrosanctum Trinitatis iDysterium, non dicam adumbrari, sed plane exprimi. Neque vero id desideratur in hac Epistola: nam haec tria cailestia
dona tres diuinas personas attributione quadam repraesentant: misericordia videlicet , aeternum Patrem;
pax,unigenam Filium; charitas denique Spiritum sanctum. α Attribuitur itaque Patri misericordia. 2. Corinth. I. num. 3. Benedictin
Dem,ct Pater Domini nostri Iesu Chriasti, Pater misericordiarum. Nam quemadmodum Pater fons est , & origo Trinitatis;ita diuina misericordia perennis quidam fons est , unde omnes fluunt gratiarum riui: etiam summa illa gratia Incarnationis Diuini Verbi
ex isto fonte manavit.Luc. I .num .78.
Per visicera misericordia Dei nostri, in
quibus visitauit nos oriens ex alio. 28 Hinc originem trahit remissio pcccatorum , ut constat ex Psalmo i o 1. num II. I 2. dc I 3. vla uertendum est,corroborari misericoratam, idem esse, atque attolli, de in altum elevari: ut& Psalm. i i 6.num. 2. Quoniam confirmata est super nos misericordia eiuου. Docte id utrobique probat Agelius ex
Genesis .numero χo. Quindecim cubitu altiorfuit aqua super montes. Hebraice gibberu : corroborata, aut confirmata
sunt aqua. At diuina misericordia non quinaccim cubitis altior est supcr nos; sed tam immensa copia effusa cst,tan ta nos altitudine superat, ut omnes velut in abyssb profundissima demerserit, omnium scelera diluuio quodam clemcntiae inundauerit, ac prorsus Obruerit; ut quoquo ucrsus figas obtutus, nihil, nisi diuina misericordia, ut moles aquae in altum mare in-29 uectis,undique videarur. Totum enim . hoc spacium , quod a terris in cadum usque interiacet, diuina repletum est misericordia. Psalm. s6. numero ι I.
Magnificata est usque ad caelos miserico
dia tua. Et Psalm. Io 1. numero tr. Quoniam secundum altitudinem caesi a terra corroborauit misericordiam μ.rm.
Plusquam aurea sunt Augustini verba in id Psalm.1 8.num. I 8. Deus mesumsericordia mea. O nomen , pub quo nemini desserandum ess Deus mem, inquit.
misericordia mea. Quid est, misericordia mea 'Si dicas. silus mea ; intelligo , quia dat salutemsi dicas, refugium meum, iπ-telligo,quia confugis ad eum : si dicas semtitudo mea ; inteligo , quia dat tibi fortia tudinem.Assiricordia mea,quid est λ N-
tum , quidquid seum; de misericordia tua est. Si tu mihi dedisti, ut sim; or alim mihi dedit, ut bonus sim; melior est illi, qui mihi dedit ut bonus sim,quam illi, qui mihi dedit,ut .
Dixi , pacem attributione quadam so Unigenitum Dei Filium reprauent re: ipse enim est pax nostra,ad Ephes. 2.num. I . Vere Princeps facis, Isai. 9.num .6.mnus mediator Dei,ct hominum, I.Timoth 2. numero Faciens pacem, ct reconcilians homines Deo per crucem,
ad Ephesios a. numero I s. Sapienter admodum Bcrnardus expendens illa verba Isaiae 42. numero 8. Gloriam meam alteri non dabo , sic ait Sermonei 3. in Cantica. Quid ergo dabis nobis Domine quid dabis nobisὶPacem, inquit, do Dobo, pacem relinquo vobis. Ioann. q. num. 1 . ) Sussicit mihi. Gratanter
suscipio quod relinquis; ct relinquo, quod retines. Abiuro gloriam 8vorsius: pacem volo , pacem desidero, cr nihil amplius cui non seu cit p x , non susticis Iu : es enim pax nostra. Et quanuis Vulgare 3 Iesset apud Hebraeos , pacciti sibi mutuo in salutationibus impertire, quia ex idiomate illius linguae, omnis copia,& am uentia rerum temporalium, omnisque prosperitas , pacis nomine conrincbatur: tame longe sublimiore significatione usurpauit Christus hoc vocabulum. cum praecepit Apostolos
614쪽
salutantes precari pacem , Matth. Io. num. I 2. nimirum illam pacem , de qua Apostolus agit ad Romanos s. num. I. Iusificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per DomInum nostrum Iesium Chri Tiam. Pacem enim habero ad Deum, est reconciliari cum
Deo, & ad illius gratiam per Christi
sanguinem reuocari. Unde ipse Christus a mortuis excitatus, ubi prim unaffatus est: discipulos,pace illos imper
Cyrillus lib. 12. in Ioannem cap. Fq. Decet largitorem pacis 1 fa serutam: ipse namque pax omnium est. Tunc videlicet deuictis lain humani generis hostibus, pallionis suae fructum fuisse pacem, proprio effuso langui ne partam, ea salutatione denunciauit. Obseruat hoc Chrysostomus homil. 86. in Ioannem. Hoc verbum primum post
resurrectionem dixit, crucis merita cocti-gevi, qua fiunt pax. Denique charitas in hac salutati ne Spiritum Sanctum repraesentat, tanquam excellentissimum illius d num. Ad Romanos s. num. s. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostru per Spiritum Sanctum, qui datuι est nobis. Ipse praeterea Spiritus Sanctus est amor spiratus flagrantissimus , atque adeo infinitus : est dulcicissimus ille
nexus,quo Pater, & Filius inter se arctissimo nodo,idestiamore mutuo,atque reciproco deuinciuntur. Ita charitas est vinculum perfectionis , ad Cololsens. 3. num. I . quia nimirum in
ipsa consistit perfectio per modum
vinculi. Duo enim attribuuntur ab
Apostolo charitati: & quod summam contineat Euangelicae perfectionis; eo enim est quisquo perfectior, quo
ardentiore charitate flagrat: de quod perficiat instar vinculi, animam cum Deo arctissime copulantis. r. Ioannis 6.nu. l6. Deus charitas est 2 qui manet in charitate, in Deo manet T Dem in ea. Ille ipse amor naturalis, tanto in- 3 3teruallo charitate inferior , vinculum arctissimum est , quo amantes acerrime vinciuntur. Quid dico , vinciuntur Imo vero unius voluntas adeo mira consensione in alterius rapitur voluntatem;vnius animus,quasi sui oblitus;tam arcte cum altero connectitur;vt eb traffusus per vim amoris, plus sit ubi amat, quam in eo ipso corpore,quod informat.Neque enim, ut ait Bernardus in libro de Praecepto,& Dispensatione, praesentior spiritus
noster est,ubi animat,quam ubi amat. Imo cum in amoris fornace unus animus conflatus e duobus videatur: alterum alterius dimidium esse, necesse est: vi ingeniose cecinit, Poeta Venufinus libro I.Ode 3. Et strues animae dimidium meae. Atque aded in amicitia perfecta unus alteri est alter ipse: itaque cum amici longe absunt, uterque se ipsum a se
abesse dolet, & se ipse praeiens requirit absentemo ritum illud est vetustate prouerbium , Amicus est alter ego. Refert Aristoteles tib 9. Ethico- 3 Tum cap. q. Vnde clim Dari j Regis
mater captiua adduceretur ad Alexandrum Magnum, illo praesente, per errorem supplex venerata est Hephaestionem , longe omnium amicorum Alexandri charissimum. Admonita deinde, quis esset Alexander,cum erubescens errorem excusaret, hanc manu alleuans ipse Alexander, nsn errasti, inquit, nam or hic Alexander est.
Auctor est Curtius libro 3 . Hinc illud Aristotelis in magnis Moralibus lib.
2. cap. I . Cum volumus impense ami-
eum dicere, υna mea, ct huim anima est, dicere flemu3. Huius potentiae admirabilis,quam 3 sexercet vis amoris,vestigium aliquod
extat in sacris litteris. Amantium erat . cor unum, ct anima una, Act. num. 32.
Iacobus tenere diligebat Beniamin,
615쪽
rit, cum anima illius ex huius anima pendeat, ibi num. 3o. morietur. I. Regum I 8.num. I. Anima Ionatha conglutinatas anima David, ct Alexit eum Ionathas.quasi animam siuam. Quod si haec experimur etiam in amore naturali, quid de sublimiore illo dicendum est3de quo ita assirmat Dionysius libro de Diuinis nominibus, autem mentis secesum,extasimque faciens diminus amor ; amatoressui iuris esse non sinens, sed in ea , qua
amant, penitus transferens. Amantis est illa vox ad Galatas 2 .num. 2Ο. Quo autem am non ego vivit vero in me Chyiastus. Et i . Corinthri.num. 17. Qui autem adhaeret Domino, unus spiraim est. Hinc egregia illa Augustini sententia tom.9. trae a. in Epistolam Ioannis. Talis est quisque, qualis eius dilectio est. Terram Aluu terra eris. Deum diligis quid dicam Deus eris.
Charissimi, omnem solicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habuiscribere vobis:deprecans β- percertari semel traditae sanctis Dei.
Ensus est Cum pro anxia mea solicitudine vestrae salutis procurandae, vehementi tenerer desiderio scribendi vobis, me sponte iam inclinatum exortae haereses vehementius impulerunt: ut quo insita ferebar voluntate, etiam necessitate adducerer;vosque, & charitate, de necessitate stimulante, sedulo cohortarer , ut pro tuenda syncera fide,
quam semel ab Apostolis suscepistis,
inuicto animi robore aduersus Haereticos decertetis.
Exordium totius Epitholae est, om-
nibus numeris absolutum, quo beneuolentiam mirifice conciliat,& atteritionem ac docilitatem captat. Benevolos facit auditores,dum eos blande compellat, amanter deprecatur, cha
rissimo'; sibi esse profitetur ;&, quod caput est, dum ostendit, se pastorali,
atq;adeo paterna solicitudine tactium. in eorum salutem incumbere. Quia videlicet mire valet ad deuinciendos animos eorum, quibus cum agis, dc
quasi praeparandum solum ad doctrinae satus excipiendos, si illi certo sibi persuadeant , salutem suam maximc tibi cordi esse. Attentos praeterea fa- 37cit , dum se acturum pollicetur ducommuni omnium salute, idest, de re, quae illorum maxime intererat: quanimirum animorum salus in omnem aeternitatem duratura continetur. Hic scopus est , quo nostra tendit fides, quo tota collineat Euangelica praedicario. I. Petri I. num. 9. Reportantes finem fidei vestra , salutem animarum. Huc speistabant Apostolorum susce- opta certamina : huc exant lati labores
reserebantur. 2.ad Timoth. 2. num. I O.
omnia sustineo propter electos, vi ct ipsi
salutem consequantur. Denique facit dociles auditores,dum breuiter, enuclea teque proponit totius Epistolae statum. Hic cardo , haec summa est: in hanc arcem totus invadit:pro Catholica Fide retinenda contra omnes imis postores totis viribus dimicandum. Sed nonnulla accuratius explicemus. e
Ad Pastorem proprie spectat ran- 3 8 gi solicitudine , stimularsque de ovibus.Ad Romanos I 1.num. 8. Ose praeest in solicitudine. Ad Hebr. I .num. IT. Ipsi enim peruistilam , quasi raraomm pro
animabitis vestras radituri. Profecto,
qui regendi populi curam suscipit. onus sibi imponit Angelicis humeris formidandum: ut grauiter loquitue Trideminum Sess.ε. Decreto de Re
616쪽
qui perierint, de Pastoris manu seuerissime requiretur, Ezechiel. 3 3. num. 8. nisi ille vigilanter pericula circumspiciens,& tanquam de specula inclamans , rite periclitantes admoneat: nam silentio duntaxat Pastoris, nedum scandalo,oues ad interitum praecipites ruent. Extimescenda Praelatis districta illa Innocentii III. sententia, quae habetur distinctione 33. cap. Em ror. Error,cui non resistitur,approbatur ; dc veritas , cum non defenditur,
opprimitur : negligere quippe, cum possis deturbare peruersos, nihil aliud est, quam fouere. J Sapienter monet Chrysostomus homilia 2. in cae. l. Epistola: 1.ad Timotheum Confidera, quantum periculi sit, per singulos subdi torum discuti, rationesnque pro omnibus reddere. Quantumuis illi honoris impendas, quantumlibet ob
sequij deseras . nihil his periculis re-
serre par poteris: nam & si animam ponas, ipse amplius pro re facit, nam
. animam periculo aeternae mortis exponit. J Iam vero quem non percellant illa eiusdem Chrysostomi verba, homilia 3 .in Epistolam ad Hebr os3
somnium , quos regis , tu rationem redditurus es:tanto igni tuum subiicis
caput. Miror, si potest saluari aliquis Rectorum. J Fulmen mihi terrificum
haec Chrysostomi sententia videtur, ut valde obsurduerit,qui tam horrendo tonitru non expauescit. Αο Iure ergo B. Iudas omnem adhibet solicitudinem Graece , 'uden 2 ad
Pastoris munus rite obeundum Vox autem lude, non modo accuratissimum studium , vigilantissim inque se licitudine, sed L stmationem etiam affert, de discurrendi celeritat cm: ut
constat Marci 6. num. 21.&Lucae I.
n. 9. Atque hanc celerem diligentiam praeter solicitudinem, de vigilantiam exigunt secrae litterae ab eo, qui vadem se obtulit pro altero. Prouerb.6.
num. 3. Di 'ef ina, Fuficita amicum
tuum, Urc. Hanc Operam egregie t auabat vigilatuissimus ille Pastor, qui
de se ipso ait 1. Corinth. I I. num. 28. Instantia mea quotidiana, silicitudo omnium Ecclesiarum. Sed in noc loco licet sit eadem vox Latina policitudo, Graeca tamen est diuersa,mmmmr,quς, 6 ut obseruant omnes,qui de Elymologia scripserunt, originem ducit apo tumeriet 'quod varias in partes diuidat, ac distrahat metem. cuius vim expressit Apostolus i.Corint.7.num. 3 3. Solicum est Gretce nerim )qua sunt mund ct diuisiu est. Luc. I o.num. 6 I. Ma tha, Martha solicita es, ct turbaris erga plurima. 6c num. o. satagebat. Graeco,
distrahebatur.Distrahendus quidem est solicitus , dc anxius Pastoris animus, dc ad arcenda pericula a singulis ovibus euocandus Sic ipse faciebat Apostolus, 2. Cor. I I. num. 29. Quis infimmaturin ego non infirmor quis scandali
Sed idem Apostolus in Epistola ad 41
Ciaollenses grandiorem adhuc , dc
significantiorem vocem usurpat, C. 2.num. l. Volo enim vos sicire, qualem solicitudinem habeam pin vobis. Graecὰ,hebcon agona quantum certamen. Ita solet reddere Vulgatus eamdem vocem Graecam : ad Philippens. I .num. o. ad Hebraeos 32. nu. l.& r. ad Timoth. 6.num. ia. Sed nihilominus interpres I. Thcss alonicen. a. num. 2. expressit
etiam, ut in hoc loco, in multabolicitudine. At ex proprietate Graecae vocis,ea solicitudo mente concipienda est, quae extimulat, dc cruciat animum decertantis cum sanguinario hoste, atque eo conflictu , unde non modo vita, honorque pendeant, quae hominibus solent esse antiquissima , sed vera illa animi salus , in aeternum duratura,exitu praeli j contineatur.Perpe de, obsecro, quam solicitus erit de victoria, qui tali certamine confligit: dc
617쪽
de scito , talem debere esse licitudinem, agonemque Praelatorum. Vim vocis Graecae valde confirmat, quod
vehemens illa afflictio,angorq; Christi, qui sudorem illi sanguineum elicuit, agonia nominatur a Luca cap. 22.
num 43. hoc est, maestissima quaedam benignissimi pastoris solicitudo ; anxietas,& horror,quali solent homines corripi instante, atque adeo urgente grauissimo discrimine, de cuius exitu
3 Hac itaque solicitudine stimulatus strenuissimus Pastor Iudas , prospiciensque praesentissima pericula, quieincautis ovibus iam iamque a lupis rapacibus impendebant, serio fide-las adhortatur, impenseque Obsecrat, utrumque significat paracasion) ut pro tuenda fide sortiter,acritesque decer.
rent. De hoc certamine duntaxat cum
haereticis suscipiendo intelligendus
est Apostolus, non uniuerse de agone Christiano. Itaque quemadmodum monet Ecclesiasticus cap. q. num. 3. Pro iustitia agonizAre pro anima tua, ctvsique ad mortem certa pro iustitia 1, ita hic excitat Iudas ad dimicandum fortiter pro fide aduersus eos , qui illam oppugnant. Interpretatio Syriaca, quam noster Balthasar Et zelius Latinam fecit, ita habet Rogans,ut certamen faciatis pro Ade.Hoc ipsum exigit Paulus a Timotheo Epistola I. cap. 6.nu .l2. Certa bonum certamen fidei: I a- tablus: endere acerrimum sidei defensorem J apprehende vitam aeternam, idest, enitere totis viribus ad huius ceri minis palmam assequendam. Subest in his locis verbum agonizoma, quod significat, enixe , omnibus
neruis,& toto pectore,animόque contentione depugnare: ducta metaphora ab iis,qui in agone contendebanr, I. Corinth. s. numero 23. Ioannis Ι 8. numero 36. Ministri mei utique decem tarent. Ad Hebraeos. I2. numero A.
tistis , aduersus peccatum repugnantes.
ut fortiter dimicin ent, ct usque admMrte, Ure. Sed in hoc loco hoc ipsum verbum epitas in etiam habet: Fagonizestha supercenari. Et vero quia insolens 4s
videtur Latinis auribus , eertor actIua
usurpari significatione ; nec desunt, qui nostro Interpreti diem dicat violatae Latinitatis, vel saltem demendo huius loci suspicentur, δc legant ,-- percerrare , aduerto id , quod pridem obseruaui,in Vulgata Editione Interpretem, ductum eximia religione, &studio exprimendi verbum e uti bothrases,& idiotismos linguae originais, dum omni ope claborat,vi quam maxime fidus sit,non modo hellenismos,vel reclamante Latinitate,venuste retinere, ut Lucae 22. num. 2 . Reges Gentium dominantur eorum. Matth. 2 2 .num. I O. Impleta sunt nupιia disium . bentium. Ioann. I .mm . I 2. Maiora horum faciet. Sed interdum etiam non sine lepore verba cudere Latina ad Graecorum imitationem efficta , ut Psal 7.nu.76. Scopeiam spritum meum. Quia ad exprimendam Hebraicam,
Graecamque vocem,nullum forte tam idoneum verbum in toto Latio rcperietur. Idque essicit Vulgatus exemplo probat i sti inorum auctorum,qui Graeca verba leuiter in flexa , cirin opus erat,Romana ciuitate donabant. Ho. ratius in Arte Poetica.
Et noua, Atiaque nuper habebunt verba
Graco fonte cadant,parce detorta. Interdum eriam,vi unico verbo G - co unicum item Latinum reddat, illud usurpat, quod & si iure Latinitatis gaudeat , delicatis tamen auribus
nis popuIκου manicabat ad eum. Sic quia Gaecum verbum Fagoniz oma deponens est ; ut alio item deponenti illud
618쪽
cxprimat Vulgatus, certandi verbum usurpat, passiua quidem voce, significatione tamen activa r quod non sin exemplo facit priscorum Latinorum , de alibi etiam frequentat.
Eccles. I I . num .9. De ea re,qua te non moles Fat, ne certeriae. Sapient. I S . num. 9. Concertatur aurificibus. Denique
ipsum verbum agonizomae & Latio donat, & eadem forma,qua Graeci, illud inflectit Eccles . num. 3. Pro tu stitia agoniz gre.
7 Iam me expedio ex isto versu,si vocem illam semel expediero. Dicitur Catholica fides sanctis tradita semel, id est, firmiter, prorsitis immutabiliter. Sic contra dixit Quintilianus lib. t. non semel decretum filisse, quod aliquando reuocatur. Et ouid. Epist. s. Nuga reparabilis arte Lasi pudicitia est deperit ista siemel. Atque ex hac significatione interpretanda sunt nonnulla sacrae Scripturae loca. Psalm. 88.num. 6. Semel iuraui in sancto meo. Illud semel firmitudi-ncm,& immutabilitatem diuini iuramenti praesesert. Semel duntaxat fuisse interpolitum a Deo iusiurandum, satis, supctque est : nihil opus est,
illud iterare. Psalm 6 i. num. i I.5c Iob 33. num. I . Semel loquitur Deus. Sic Prouerb. 28. num. it. Concidet semel id- est, ita corruet, ut nunquam se possit erigere.
homines. Vas in alicno lando vestigvum fecerunt; in eam posscl-lionem, quae Catholicorum propria est,contra ius,& fas per fraudem irruperunt. Eleganter Tertullia- nux in libro de Praescriptionibus c. 37. Qui estis ὶ quando,dc unde venistisὶ Quid in meo agitis,non meiὶQuo denique Marcion iure sylvam meam caedis 3 Qua licentia Valenti ne fontes meos transuertis 3 Mea est possessio.
Olim possideo prior possideo, habeo
origines firmas ab ipsis auctoribus, quorum fuit res. Ego sum haeres Apostoloriim. Sicut caueriliat testameneto suo,sicut fidei commiserunt, sicut adiurauerunt,ita teneo. JHaeretici ergo,quia in alienam possessionem inuolarunt, sens m , atque latenter irrepserunt. Hanc vim habet in compositione Graeca praepositio para , & Larinasub. Itaque pubintroierunt, idem est, atque clam , & furtim subierunt .Regia ub, runt,idest,vobis aliud agentibus,artificiose, dc callide li: se insinuarunt: vafre sanctitatem emetientes , doctrinam fallacissime vcnditanees , incautos , & parum attentos,pr textu pictatis in errorem,& flaudem induxerunt. Atque laaec est prima,certissimaque nota, qua Haeretici designantur , & a Catholicis internoscuntur. ImmaniS,& lupina contegitur sub ovina pelle rapacitas. Matth.7num. Is . Attendite afalsis Prophetis , qui veniunt ad vos in
vestimentis ovium, intrinsecus autemseunt lupi rapaces. 2.Cor. Ii .num. I 3. Opera
rii siubrili, tran figuranter si in P o solos Christi. Ad Romanos i 6.num. I 8. Per dulces sermones, ct benedictiones seducunt
corda ιnnocentium. Psalm. s. num. II.
Linguis suu dolose agebant. Hieron. Linguam siuam lenificant. Pagninus, de Valabius, lingua a blandiuntur. Hebraice,ia icum. Proprie vertas,lingua sua diuident, aut partientur: partim dicent, partim reticebunt. Prouerbior. 29.
Ia um. s. Homo qui blandis. Usque sermonibus loquitur amico suo , rete expandirgressibus eiuS. Merito itaque Haereticos vocat
Paulus subintroductos falses fratres, ad
Galatas 2. num. . Graece , pari cI-. Et
619쪽
Et quia nomen est , non participium;
irreptitιos , aut subindustitios proprie vertas, ut vertit Erasmus. Eodem lensu usurpauit Petrus verbum Pari sego, unde hoc nomen deducitur,2. Petri 2. num. i. Magi Di mendaces,quι introducent sectas perditionis. Vbi Gagneius.
Subintroducent, ct clam inuehent. Sic subiungit Paulus ad GalataS 2. num. 6. ui siubintroierunt explorare libertatem nostram. Solent enim exploratores ab hostibus submisit, latenter, ac velut aliud agentes, ementitaque sodalium specie in castra penetrare. Sapienter itaque monet Ignatius Antiochenos Epistola ci. Haec scribo vobis,o Christi olivae tenellae, ut praemuniam vos, quasi pater liberos suos.Circumspicite igitur malignos operarios , canes
mutos,serpentes se contrahentes,dra-cunculos squarnosos, aspides, basiliscos, scorpiones: hi enim sunt lupi astuti,simiae hominum imitatrices J
wui olim praescripti sunt in hoc
iudicium SVbobscura lantetia est, cui lucem
afferet exacta duarum Graecarum vocum cxplicatio. Praescripti, Graece pro grament,idem est, ac ante icripti, prius descripti. Ad Galatas 3. num. I. Ante quorum oculos Iesim Christus prascriptus est idest, prius descriptus, graphice depustus, atque expressus. Iudacium, Graece crima, idiomate Hebraico in Scriptura frequentissimo,sumitur pro condemnatione, liue
punitione. Hierem. 68. num.47. Huc Osique iκdicia Mou.Matth. 2 3 .num. 16. Propter hoc ampli in accipietu rurictum.
Vnde quod Vulgatus extulit Lucar
xum damnatio iusta est, Graece, quorismiudicium iustam est.
Sensus itaque huius loci est. Non s a. subito, & quasi ex insperato, atq; improuiso Haeretici in Catholicorum castra subierunt mam Dcus aeterna sua praescientia , eos tam impium facinus commissuros, dc ad subsecutura postmodum horribilem damnatione sua sponte miserabiliter deuenturos, Sccerto cognouit, diserte praedixit, de cos,ut facile secerni,& internosci pos.sent, vivis coloribus expressit. Cum Christus eos egregie depinxisset Mati.
T. nu. l cap. 23. nu 26. Ecce,inquit, predixi vobis .Quasi dicat. non vos imparatos Oppriment: ecce iam nunc venturos praenuntiaui, eorumque notas edidi, ut cum e tenebricosis lat bris repen re prodierint, yersutos hostes sedulo caueatis. Obseruant autem communiter Pa- s 3 tres,cum praevidisset Deus Haereticos
diabolicis actos furiis Ecclesiam oppugnaturos,& plerosq;fideles in frau deni ac ruinam impulsuros, facilique
negocio eorum conatibus obuiam ire potui lici; permisiise tamen, ut ardentissimo huius persecutionis igne , perinde ac aurum in fornace, electi probarentur: nam oporret,ct hareses es, is qui probati sunt,manifestisiant, I . Cor.II. nu. I 0. Illa praeterea obseruatio digna
profecto est Augustini ingenio, libro
36. de Ciuitate cap. a. Multa quippe ad fidem Catholicam pertinentia dum mereticorum callida inquietudine agitantur, ut aduersus eos defendi possint,ct considerantire dii gentius, ct intesistuntur clarius, Gr instantius praedicantur, ct ab aduersario mota quinio , discendi exi iii occasio.
Impidi, Dei nostri gratiam transfe
rentes in luxuriam. Ditio Syriaca sic habet. Gratiam s
Dei peruertentes in ιmmuniuitam.
Non dubium est , quin vox astigia
620쪽
effusam in turpitudine venerea inte-perantiam, obicoenamque libidinem ligni ficet. Crebro solet V ulgatus eam voce, pudicitiam interpretari. Marci
is Edit hic Apostolus maxime propriam , Sc indiuiduam omnium Haereticorum notam. Hirci isti petulci mulierosi in primis sunt, effusique in omni libidine. Verissime enim scriptu cst a Hieronymo in cap.9. Oseae, Vix , aut ne vix quidem Haereticum reperiri ullum, qui diligat castitatem.
Voluptatum amatores sunt magis , quam Dei, 2.Timoth 3. num . . Onager est inter animantes salacissimus, ut erudite probat Peret. tom. a. in Genesim lib. i l .num. 66.δc Pineda Iob 6. versu 3.eXpOn Ensque Gregorius verba illa Iob χ . num. s. Ali1 quasi onagri, in. lib. i 6.Moral. cap. 2 2.sic ait. Recte o
gris comparantur haretici, quia in suis voluptatibus dimisi sunt a vinculis simul Mei, ct rationis. Nimirum quali nn- potentissimi,& ess natissimi onagri, sine ullo pudoris i aeno in oblcaenit tem praecipites seruntur.Iui ergo Dei gratiam transferebant in luxuriam: quia ex ipso Euangelio occasionem captabant suae libidinis dcfendendae, ut restri Epiphanius hqresi et s.& por-rentosa plane excogitabant commenta 't aliquo saltem quaelito praetextu obscana, ,e impudica perpetrarent. Sed antequam coenosos istos , &lutulentos Borboritas excutio, liceat
mihi praefat i cum eodem Epiphanio haereu et Timeo,ne sterquilinij occultati canalem reuelem , dc quibui-da:ra videar pestilentis graucolcntiae inductionem operari. Attarnen quandoquidem ex veritate depcndemus mc ipliim cogam, ut impostorum de
tegam facta. J Sic Epiphanius. Ego
vero consulam pudori meo, si eorum horrcnda,& abominanda flagitia,priscorum Patrum verbis ipsissimis recitauero. De Simone illo Mago,in cuius familiam , & scholam totam impudicam Iudas inuehitur, ita scribit Tertullianus in libro de Anima cap.
3 . f Helenem quamdam Tyriam de
loco libidinis publicae eadum pecunia redemit, qua scilicet Spiritus sincti donum cinere tentaucrat) dignamsbi mercedem pro Spiritu sancto. JAd verbum fere haec desumpsit Tertullianus ex Irenaeo lib. I . cap. 2o Epiphanius vero diserte prodit haercii 11. Simonem cum hoc scorto libidinose
volutatum. Video noctiarnos coetus , infandos- que concubitus Luthcranorum nostrae tempellatis , iam olim usitatos a Carpocratianis. Verba Clementis Alexandrini lib. 3. Stromatum sub initium haec sunt. f Hos dicunt ad caenam couenientes viros simul, δ mulieres , postquam sitietate venerem excitante exsatiati fuerint , lumine amoto,&c. J Et libro . haec tradit desectatoribus Balilidis. J Dicunt, non pugna sum aduellus naturales insurgetes pastiones, sed eis csse asscutiendum; ac proinde libidinibus inquinari, licitum, atque concessum esse. JDe Apelle item H rcsarcha haec scribit Tertullianus libro de Praescriptionibus , cap. 3o. In alteram faminam impegit, illa virgi Dcm Philumen cm, postea tamen immane prostibulum.JHieronymus denique in Epistola ad
Te sphontem contra Pelagium , expendens illa vcrba a. Timoth. 3 numero 6. Capitre.u ducunt mulierculo, indicem texit Haereticorum, qui fuerunt foedis mulicrcularum amoribus implicati. Sed iam extraho me ab isto fieti. dissimo coeno; tantumque rescro,quae