장음표시 사용
621쪽
de Lutheto stribit Maldonatus Mati.
I 0. num. II. Pudet, inquit, me recitare.
quod Lutherum dicere, profitersque non puduit ; non magis posse virum sine semina , quam sine cibo, aut potu viuere. Epicurum sane illum , qui sola voluptate beatitudinem aestimabat, nihil tam Epicuraeum dixisse legimus: bellua illa duntaxat spurcisIima Nero , teste Suetonio capite 2 3. persuasissimum habuit ex suo videlicet ingenio caeteros metiens in neminem pudicum csse posse.
Et flum dominatorem, o Dominum nostrum Iesum Christum
PRorsus mihi persuadeo,haec verba ad Christum duntaxat, & nullatcnus ad Deum Patre pertinere. Moveor primo,nam etiam si textus Graecus praeseterre videatur , de Patre etiam esse intelligendum: sic enim cxprimas verbum e verbo: 2 seisi Deum, ct dominatorem Dominum no Erum δε-
sum Christum negantes: verum diligentius , & intimius inspicienti, liquido constabit, utrumque referri ad Christum,ut Graecanica Scholia apud OE-
umentum interpretantur, & acute coniecit ex articulo Grςco Bellarmin. lib. i .de Christo c. . unus cnim duntaxat articulus utrumque afficit nomen, Deum videlicet,dc dominatorc: perspicueq; conuincit, non poste duo illa nomina ad diuersas personas spectare. Et si mile militat argumentum ad Titum 2.num. I 3. Et aduentum gloria magni Dei, cr Saluatoris noΠri IessChris i. Falluntur enim, qui illud magni Dei referunt ad Patrem : nam re pugnat articulus unus utrique nomini
adiunctus. Quare Chrysostomus, de Hieronymus de solo Filio exponunt, quippe qui vidcbant, alium scnsum non nati Graecam structuram.
Moveor secundo,quia,ut hic obser- 6ouat Serarius in Editione Syriaca perspicue, & citra dubium ipte Christus dicitur Deus: sic enim habet: or in eo. qui est silus Dominus Deus, Dominum nos um Iisium Christum neeantes. Tertio , quia Nicolairae , contra quos scribit Iudas , negabant, Christum csse Deum; tantum fatcban tur , in eo Deum habitaste , ut refert Ignatius Epillol. 9 3c Irenaeus lib. s.
cap. II.& utrumque laudans Baron. tona. I .anno Christi 68. cap. io. Horum itaque Iudas recitat errorem , acrescitit: dc uniuerse verissimum est , quod observat Lorinus 2. Petri 2. num. Io. nullam fere haeresim extitille ab initio nascentis Ecclesiae,quq Christum non oppugnet. Vnde merito Haeretici omnes, Antichristi a Ioanne saepe nominantur. Moveor quarto , quia Petrus, qui si idem cum Iuda tractat argumentum,
cum quo ipse Iudas pleraque fere descripsit,tantum meminit Christi,dum
eumdem recitat errorem , 2. Petri a. num. r. ct eum, qui emit eos, Dominum
negant. Vbi Petrus titulum attingit, quo Christum, ut Dominum agnoscere debui sient: quae enim quisque emit legitimo pretio, in suam redegit ditioncm,dc dominium. Quare Christus iure redemptionis dominator, ac Dominus noster est. Nec minute , S anxie exquirendum est discrimen inter verbum simplex ems, Graece agora-zo, quo Vtitur Petrus,aut imo,quod frequentius cst in Scriptura: ut umque enim codem recidit, utrumque habitudine importat ad priorem Vcnditioncm , seruitutemque peccati: dc hoc ipsum verbum agorado usurpat Paulus r. Corinth. 6. num. 2 o. Empti enim estis presio magno. dc cap.7. n. 1 3. dc Ioannes, Apocalyps. I 4. num. 3. EN iμ ut de terra.
Quinto denique moueor , quia ch
622쪽
virumque nomen dominatoris , de
Domini, aptissime quadrat Christo. Obseruat Erasmus, destolen , id est,
heru priuati iuris nomen elle ; Urion autem, id est, Dominum, honoris, &auctoritatis: & video Romanos Imperatores Domini tituluin , siue qua despoticum ius, sue qua auctoritatem praeseseri, tanquam inscia sum, &inuidiosum detrectasse. Tertullianus in Apologetico c. 34. Augusἱ- Imperi foran.ltor, ne Dominum quidem dici se volebat. Imo, teste Suetonio cap. Sy. Domini appellatione, ut maledictum,& opprobrium,temper exhorruit.Tiberius apud Tacitum libro 2, Annalium , & Sueton. cap. 27. denuntiauit ita appellanti, ne si amplius Dominum
contumelie causa nominaret. Captantes
videlicet Romani Imperatores popularem auram,pij magis, comes, & aD fabiles, quam potentes ,& imperion videri cupiebant. Orosius tamen non sine diuino numine factum est e scribit lib. 6. cap. xl. Cum eodem Iempore Auguam ad quem rerum omnium summa cocesserat, Dominum si appellari pa fyis non est,imὸ non ausim quo venu D minus totius generis humani inter homines natici est. Veteres quidem , ut scribit Seneca Epist. 7. Omnem tum Dominis inuidsum, tum simis contumeliam detraxerunt, Dominum, Patremfanultas
appellantes. Quod item obseruatum est ab Augustino lib. 19. de Ciuitate
Quia tamen seruire Christo gloriosius est , quam regnare , & ipse Christus loge sublimiore supra mortales omnes titulo, planeque diuino Dominus est ; dc destotes, & Drios iu-
Te,ac merito nominatur. Nam s ampla,& honorifica Domini compellatio , auctoritatis, & dignitatis est , ea crebro solet ab Apostolis,& Euam listis Saluatoris nomini adiungi,dum
illud non nude, & simpliciter efferiit, sed cum hoc honoris quas praenomine, Dominus Iesus. Marci H, . num. I9. Actuuin I. num. 2I. ad Philipenses 2.
num.9. Imo saepe, cum absolutὸ Dominum dicunt, Christum Dominum intelligunt. Quod frequens est etiam
in vetere Testamento Psalm. IO9. n. I. Dixit Dominus Domino meo. Quod testimonium citauit, hoc ipsum agens, ipse Christus Matth. 22. num.43. Eccles.s I . num. I . Inuocant Patrem Do-mιmmes. MIcharae s. num. a. Qui siuDominator in Urael. Malach 3.num. I. Veniet ad templum si um Dominasor.Sic Elisabeth, Luc. I. num 43. m veniat mater Domini mei ad me. Sc Zacharias num. 6. Pru ibis enim ainte faciem Domini. & Magdalena, Ioan. 2Ο. num. L. Tulerunt Dominum. Denique Apostoli .
Et vero usq; co quadrat haec com- 6 pcllatio Christo , ut prorsus nulli alteri possit aeque couenire ; atque adeo iure optimo , ut in isto loco a Iuda, sl- Dominis nuncupetur. Sic enim canit Ecclesia , tu selin Dominus :&Paulus ait i . Corinth. 8.num 6. Vnus
Dominus Iesim Christus. Quia videlicet solus ille est omnium Dominus, Ach. 'I O. num. 3 6. Domintas dominorum est, Apocalyp. II. num. I . Habet in vestimento, or in femore seno striptum : Rex
Si vero nomen alterum is res herile ius in seruos, ac dei poticu quoddam dominium prie fefert ; & proinde ubi terui in Scriptura iubentur hemris obicmperare , fiequentatur hoc
nomen. I. Timoth. 6. num. I. & a. ad Titum 2. num. s. & I. Petri 2. num.
18. ac Deo etiam propter uniuersale dominium in pmnes creaturas attribuitur , Luc. 2. num. I9. Actuum num. 24. Apocalyps.6. num. IC. & 2. Timoth. 2.num. 23. Merito Christus,
etiam quatenus homo , dcyotes nomi-
623쪽
tiatur in hoc loco,& 2.Petri 2.num. I. quia reuera habet dominium univcriale directum, dc excellens supra omneS res creatas,etiam caelestes illas Intelligentias ; non more humano, sed diuino ; hoc tamen discrimine, quod quatenus Deus , habet quidem hoc dominium independens ab alia priore voluntate , tanquam primus , &vnus Dominus cum Patre , & Spiritu sancto, ab intrinseco, dc per pro-66 priam naturam ; quatenus homo autem, est secundus Dominus, Ac quasi ab extrinseco, dependenter a voluntate diuina, atque adeo a libera , dc gratuita unionis hypostaticae collatione. Hoc sensu dixit Paulus ad Hebraeos I. num. 2. uem conssiluit ha- redem uniuersorum.Nam haeres non cst
j rimus Dominus haereditatis, sed iuam accepit ab alio priore Domino: de ipse Christus Matth. 28 num. 19.
Data est mihi cinquit omnis potes Min caelo. ct in terra. Psal. 2.num. 8. Dabo tibi sentes hareditatem tuam.
6 Enim vero uniuersale hoc, despo-ticumque Chi isti dominium, omnia caelestia, terrestria, infernaque complecti, manifeste probatur ex Psal. 8.num.8 Omnia subiecisti βb pedibus eius. Vbi Catholica fide certum est, si monem esse de Christo: ea enim sub pedibus subiecta habere dicimur,quibus arbitratu nostro utimur , quibus ad nutu impcramus: quod erga creaturas uniuersas, mortalium omnium,
nisi Christo,contigit nemini: ac proinde de solo Christo Psalmus est interpretandus. Acccdir, quod Apostolus Paulus , caelesti instinctu Regium
Vatem exponcns , signum illud uniuersale omnia, nullatcnus restringendum else ait, sed in latissima sua significatione ita accipiendum,Vt praeter Deum ipsum subijcientem omnia, nihil omnino ex tota rerum uniue strate exclusum ab hoc dominio in-
telligatur. I. Corinth. I . num. 26. &ad Hebraeos a. num. 8. itaque omnes
illae supremae Intelligentiae ad huius hominis Christi prouolutae pedes, ex eius nutu pendentes, eius dicto audientes , Sc promptissime obtemperantes sunt.
. Odc st ia satis, & beneuo- 68y la praefaciuncula praemu-ῖ nit exhortationem: dum
rudes, & ignaros, Cluistianae doctrinae clementis informat ; sed tanquam scientia rerum omnium excultos, &bene vivendi praeceptis abundantes, tantu modo omcij sui admonet. Hanc
vim habet Graecu verbum Myomnes, suggerere, in memoriam redigere ; &participium illud praeteriti temporis idolas, id est, gnaros, & scientia complexos:qui iam pridem omnia,quae adsdem lucndam,formandosque mores spectat, semel a magnis Apostolis didicistis ; quibus eadem iterare opus
no erit, sed capita doctrinae in memoriam quam breuissime reuocate. Porro nullius est momenti discrimen inter Latinos, Graecosque codices;& Interpres videtur nactus emendatiores,
in quibus non tuto, id est, hoc, sed panta, id est,omnia,legeretur.
Ruoniam Iesus populum de terra Aeg)pti salvansscundo eos,
qui non crediderun/, 'perdidit. TAnquam scientibus legem lo- 69quitur: & quia sapienti dictum
sit, si vel unico verbo eum admoneas; innuit potius, quam explicat argu
624쪽
mentum: tantum abest, ut dilatet, ac premat. Haec enim inest in hac argumentatione vis. Praeclara quidem haehenus initia posuistis:etiam, arque etiam opto, Deus ipsa fortunet, & ad felicem exitum prouehat: sed non satis est prospere inchoasse,nisi preclara
coepta ad finem usque promoueantur. Ille ipse populus Deo charus, atque ex AEgyptiaca seruitute tot patratis prodigiis mirabiliter ereptus, quia in fide,& obedientia non perstitit,in vasta illa solitudine consumptus adeo est,ut ex tam infinita multitudine Iosue duntaxat,& Caleb terram promissionis intrauerint. o Expressit luculentius huius argumenti vim Apostolus I. ad Cor. lo.
num. I. Omnes mare transierunt, oecinum. s. Sed non in pluribus eorum ben
placitum est Deo: nam pro irati seunt in
. desino. ex num. II. Haec autem omnia in Agura contingebam illis , scripta sunt autem ad eorreptionem nostram. Et ad Heb. 3. num. i T. Quibin autem insensus estὶ Nonne istas , qui peccauerunt, num. I 8. quι increduli fuerunt in quorum cadauera pro irata sunt in deserto ' Et cap .n. l. Tmeamin ergo, ne forte reuela pollicitatioue,cyc. Et cap. 3 num. I 2. ridere sta- tres, ne forte bis in aliquo etesirum cor malum incredulitatis.
i itaque fideles ab incredulitate dehortatur,ac deterret ludas, proposito ante oculos cxemplo, eu supplicio illorum, qui , ut ait Paulus ad Hebr. 3.nu. I9 non potuerunt introire propter m-m uri. item. Sixtus Senensis lib. 6. Biabliothecae annot. 2 r . late nimis Vsur.
pat incredulitatis nomen pro inobedietia,& pervicacia: ruim apud Paulua.Thech. I . iidem sunt, qui no crediderunt vel jtati, sc4 co senserunt iniquitati. Ego qu)dem,et si fateor,populum illum non tantum incredulum extitisse,sed smul etiam Dei mandata temere violasse,iameia aduerto,sacros Vates incredulitatem pHcipue illi exprobrasse, ac propter cam lacu irritatum acerbius excanduisse. Vnum dun- γ χtaxat e multis testimonium seligemus. Psal. 77.num. I9.Et male loquuti sium de Deo dixeruti Numquid ρο:eris Deus parare mensam in desertoiNon ex indigentia , sed ex perfidia contumeliose i eblasphemiae in Deu eruperunt. Nuiri- quid poterit potes Hebraice,ed in hac inculta,& horrenti solitudine,ubi nihil suppetit ad victum,mensam lauta,& pane,carnibusq; instructam apparare Aquas enim ex rupe haurire, nihil mirum est ε, quotidie scilicet videmus ingentia flumina e saxis erupere:Manna quoque instar pruinae e caelo dei bente populum alere , non est ab ipsa
natura alienum ; multa etia eiusmodi in media aeris regione gigni,& in terras dcfluere videmus: Panem vero,&carnes, undena in hac solitudine educturus estῖn. I. Et conuessiunt,oetentaverunt Deum , er Sanctum Grael exacerbauerunt. Tantum illis perfidiae, incredulitati sq; supererat, ut non semel tentasse cotenti, iterum,ac saepius obtrectarent Deo, & de illius potentia maligne detraherent. Pro exacerbauerunt, Hebraice legimus hilebu , idest, signauerunt imitauerunt miseri,ac perfidi ex suo videlicet ingenio potentia diuinam metientes,terminum perexiguum illi statuerunt; fines circumscripserimi, quos egredi non posse putabant. Quς sane quam grauissima iniuria Deum vehementissime ostendir,& acerbissime irritavit.Ibi n. 23.Ignis accensus est in Iacob, ct ira Venaei in Israel:quia crediderunt in Deo. Quod vero hic assirmat ludas , Ie- Issum populum situm ex AEgyptiaca seruitute redemissἡ,Diuus Hieronym. libro i. aduersus Iovinianum intelligit de Iosue Nam, ut Tertullianus ait in libro contra Iudaeos cap. 9. po pulum introducturus erat Igsus in
625쪽
eerram repromissionis, non Moyses: idcirco vocatus est Iesus ob nominis sui futurum Sacramentum;quia videlicet Christum repraesentabat. Certum tamen est,non ducem Iosue, sed Iesum seruatorem nostrum in hoc loco esse iiitelligendum. Primo, nam
in Textu Graeco subest vox Drios,id- est, Dominus , ille scilicet ipse Dominus, de quo versu superiore verba se cerat. Secundo , quia in Editione Syriaca expresse vocatur Deus:ait enim,
Deus secundum unum tempud populum τε ex εχ 'o liberauit. Tertio , concorditer in omnibus editionibus, disertoque alseritur , illum ipsum , qui eduxit ex AEgypto Israelitas , eosdem rebelles, de incredulos postmodum extinxisse:quod in Iosue minime quadrat. Quarto , quia etiam Apostolus Paulus aperte testatur , rebelles illos, qui pestifero amati veneno serpentum obierunt, Christum Dominum
tentavisse, I. corinth. I.num.9. Neque tentemus Christam , sitast quidam eorum tentaverunt , ct aserpentibuι ρerierunt. Probat autem erudite Lorinus Actuum 3. vers 6. Christi nomen ab unctione derivatum, qua sacratis sima illa humanitas siue oleo Diuinitatis iue unione hypostatica, siue gratia capitis pene infinita,perfusa,ac de-l; buta est , Verbum hominem factum sigmficare. Quinto denique ex isto Iuda: testimonio Beda, ela OEcumenius couincunt Christi Diuinitatem. Si enim Deus ipse ait,& cepe alias, designatu Exodi 1 o. numero a. Egosum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de ιerra . Upti; & Apostolus hic assirmat, Iesum populum ex AEgypto liberasse ; pertipicue conuincitur,lesum verum esse Deum. Vide Bellarmin. lib. i .de Christo cap. 4.
7 s Occurrebat hic nobilis illa,ae peruetusta quaestio an Diuinum Verbum aereo , & aspectibili corpore ad tempus indutum aliquando fuerit,ut π.yherium,quod pnaestituto & opportu
no tepore summa cum voluptate peracturu erat, iam Tum quali proludens repraesentaret:& an re vera ita ductauerit illum populum : quod magnis
auctoribus video mirum in modum placuisse.Verum hac quaestionem accurate enodaui , dum exponerem illa verba Deuteron. 32.n 32. Dominus solus dux eius uti . Summa est.Non Diuianum Verbum corporatum, sed Ang tum Christum repraesentantem,eiuinpersonam sustinentem,populi ducum extitisse;& Vniverse,ac generatim apparitiones factas Patriarchis, eorumdem Angelorum interuentu, Ac ministerio fuiste oculis obiectas. Videantur VaZq. t Om. 2.in I. P. disp. I 8 s. c. I. Barrad.tOm. l. lib. I. cap. I S. Serarius Iosue s. q. go. Tena in cap. I. ad Hebraeos dissicultate i. sect. i. dc diffi
Angelos vero, qui non seruauerunt suum principatum. N eadem persistit Apostolus
cohortatione, quam alio, atque alio urget , de illustrat exemplo ; sed eo proposito duntaxar, id ipsum, quod maxime intendit,colligendum inserendumque relinquit: videlicet ne ob accepta a Deo in-sgnia beneficia, aut superbo animi
fastu turgescant, aut eorum relanguescat industriar Angelis etiam longe ampliora, ac sublimiora ornamenta diuinitus contigisse , quae nihilominus per superbiam, & ingrati animi vitium,perdiderunt. Graeca vox arche, & princi si significat, & principatum. Vnde Erasmus, Caietanus, & Tigurina reddiderunt, iam origivem, idest, non seruauerunt
626쪽
primaevam illam, in qua conditi fuerant,naturae, gratiaque excellentiam;
decorem illum , quo a Deo insigniti sunt, peccati labe , ac turpitudine
macularunt. Gagncius explicat. Di- . Amtatem sinam non retinuerunt. Adamus Graecam vocem vertit, magia sum: ut vertit etiam Vulgatus Lucae c. I 2. num II.) exponitque Angelica dignitatis honorem, acpraeminentiam. Omnia eodem recidunt; de Latinus Interpres ita solet usurpare vocem originalem. Lucae cap. 2O.numero Zo. Vt
traderent illum principatus, or potestati Praesidis. 77 Valde confirmatur ex hoc loco id, quod multis aliis prolatis sacrae Scripturae testimoniis erudite probat Cassianus Collatione 8. cap. 8. ex illis caelestibus spiritibus , qui in superbiam elati defecerunt , plerosque e summis eorum Principibus cxci-risse , qui propterea Graece archa, id est, principatus , in sacra Scriptura
nominantur. Ad Colossens. a. nu-. mero I s. Dolians principatus , cst ρο- te Eates. Ad Romanos 8. numero 38. Neque Angeli, neque PrincipaIus I . Corinth. I numero 24. Cum euacuaverit omnem Principalum , er Potestatem. Ad Ephes 6. num. ia. Aduersim Principes, or Potestates.
Est huic quam simillimus locus
Ioan. 8. numero ψ . In veritare non1tetit. Exponit S. Leo Sermone Io. dc Quadragesima. Totam natura με gloriam, dum siuperbir, amisit. Ita etiam explicat Augustinus libro tr. de Cillitate , cap. 13. veritas enim in hoc loco. idiomate Hebraico, Vocatur natura ipsa daemonis integra, & recta, nondum sit perbia corrupta, nondum peccati labe adulterata. Integritas illa, atque perfectio , veritas appellatur : sic vcrum vocamus aurum, quod non est adulterinum.
domicitium. SIue cadum Empyreum , ut Aucto res illi existimant,qui ibi conditos fuisse Angelos arbitrantur;siue firmamentum , ut multis rationibus contendit Lotinus in illud verbum a. Petri 2. num .4.istracto Res enim est incerta , cum ex Scriptura soluin constet , post lapsium in culpam, e caelo
fuisse deturbatos. Isaiae I q. num. I 2. Ezechiel. 28 .num. t 6. Luc. I .num. 18. Apocalypsi 2.nu. 8. Dicuntur aulcm
suum dereliquiste domicilium, non quia ipsi sua sponte inde recesserunt, eiecti enim per vim sunt, ac praecipites exturbati; sed quia prudentes, &volentes,iam tum videntur deseruisse, cum lethalem culpam cancsti indignam domicilio sponte perpetrarunt.
In iudicium magni diei, vinculis aeternissub caligine reseruauit. Μ Agnui reuera erit Iudicij dies;
singularis proi sus,& valde metuendus : in illo enim a mortuis excitati , quotquot unquam huius lucis Vsuram acceperunt , si stemur tribunali suprcini Iudicis S spectante
Angelorum , honra numque theatro, singulorum causae accuratissime uiscutientur : occultissima cordis consilia prodentur in lucem, refercique unusquisque pro meritis aeterna siue praemia, si uc supplicia. Ita solet ille dies vocari in Scriptura. Malachiae A.
numero s. Antequam veniat dies Dominι magnus, Er iambilis. Ioclis 2. nu-n er. I l. Magnus enim dies Domini, er
rerribilis valde r est quis pustinebit eum'
Et num .s i. Sol conuertetur in tenebras, ct Luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus. Sophoniae I. numero I . Iuxta est des Domini magnus. Hierem.
627쪽
Hierem. o. num T. Vae , qui. r magna ies illa. Apocal. 6. num. IT. Imam venit dres magnus irae Fβorum , er quis poterit stare Et cap. i6.niun.I . ωλem magnum omnipotentis Dei.
So Sunt,qui velint eodem sensu diem Iudici j vocari in Scriptura diem Domini, vel diem magnum. Ezechielis
ta est dies Domini. i. Thessalonicens. F. num. 2. Dies Domini, sicut fur in nocte, sta veniet. Et χ.Thessalonicens. 2.num. 2 . que terreaminι,quasi instet dies Domini. Solet enim idiomate Hebraico genitivus iste Dei, aut Domini, appositi subire vicum; & nominis, cui adiungitur , significatum intendere; non utcumque , sed exaggerato quodam gradu. Caret nimirum Hebraica lingua superlativis nominibus , eaque supplet hac notabili loquendi formula. Sic ἐicuntur montes Dei, Psalm. s. n. 7. idest editissimi. Cedri Dei,Psal. 9.DU. II. ceristinae. Paradisius Domini, Genet. I 3. nu. Io. amaenissimus, delicatissimus. S. Fitie Domini Iob. I.num . velocistimae, potentissimae. Sopor Domini. . Regum 26. num .ia. altissimus,
profundi stimus. Ciuitas Dei. Ionae 3. num 3 .amplissima, frequentissima. P siones Dei .EZechiel. I.nu. I. admirandae, stupendae. Filii Dei, Genes.6.nu I. procerissimi. robustissimi. Exercitus Dei
I. Paralipo. I 2. num. 22. numerosissimus. Vox Domini. Psalm. 29. num. 3. maxima, de contentissima.
8ι Sed non probo, diem Domini idem esse , ac diem magnam. Primo , nam cum genitivus Dei appositi vices gerit , nihil est supra , quod addi possit: at videmus alias saepe apposita knge minus significantia , imo & posiimum ipsum magnuου, praeterea eriam adiungi,quo sane decresceret,ac relan. gueret oratio, Vide citata testimonia, Malachiae . num. s. Sophon. I. Du. ΤΑ. Hierem. yo. num. T. Deinde, quia dies
Iudici j non solum vocatur dies Domini, sed etiam dies Christi, tanquam Iudicis supremi: bi nullus erit, qui confugiat ad Hebraismum I.Corin. s. num. s . In die Domini nostri Iesu Christi.
Denique , quia ex Scripturae usu 81 dies Domini opponitur dici humano.
no die. Subiungit statim num fautem iudicat me, Domῖntu est. Itaque nolite ante tempus tuaecare, quoadusique veniat Dominus. Vocat autem diem
humanum, iudicium, xluod ab hominibus exercetur. Ncque id abhorrct a Latinae linguae cosuetudinemam diem alicui dicere , cst illum in iudicium trahere:& erant olim apud Romanos selecti quidam, statique dies , qu: bus licebat ex lege ius dicere. Ouidius
lib. 1. Fastorum. Illa nessi in erat, per quem tria verba silentur. Fistus erit per quem lege licebit agi. Congruit cum Apostolo Hierem. cap. II. cuin enim praemisisset num. I .Laus mea tu es; continuo subdit numero IS. Diem hominis non desideraui, tu sicis. Hoc est, irrideant illi, quantum volent, iudicium de me suum susque ddque faciam:in te solo gloriabor:tua de meis operibus approbatione contentus , hominum iudicia non requiram.
Illud sane notabile obseruo in sa- 83cro sermone , quod extremi diei m gnitudinem valde repraesentat: videlicet per antonomasiam,etiam ubi nullus antecessit de illo die sermo, tamen illam diem absolute, & emphatice vocari: quia nimirum usque eis praesens nobis ante oculos semper obseruari debet , ut vixdum audito diei nomine , statim dies ille vehementer
formidandus mentibus nostris occur-1 al.Matth 7. num. 2 2 . Multι dicent mihi
628쪽
in illa die. De qua scilicet die nulla
omnino metio facta fuerat. 2.Timot. I. num. I 2. Potens est depositum meum seruare in istam diem. Et cap.4. num. 8.. . Quam reddet mihi Dominus in ilia die rustus iudex. Cum utrobique nullam prorsus Apostolus de extremi Iudicij die mentionem iniecisset. 8 Porro ex isto Iudae loco manifeste conuincitur, daemones in extremo illo dic,tanquam reos,ante Christi tribunal comparituros, subituros acerrimam seuerissimi Iudicij, ac discussionis aleam ; inurendos deinde foedissimis maculis ignominiae ob admissa scelera, qdae ad perpetuum illorum dedecus, luce palam in omnium oculis, atque auribus patefient:ac dena un, fetiendos extrema damnationis sententia, & ad aeterna inferoru claustra contrudendos. Audi August. lib. I I .de Ciuitate cap. 3 3 hoc ipsum deducentem ex altero quam simillimo Petri loco 2. Epist.cap. 2.num. . Peccasse quosdam Anselos , & in huius
mundi ima detirutos, qui eis velut carcer est, v qe ad futuram in die Iudicij vltimalia damnationem, Apostolus Petrus: aperti ssimc ostendit,dicens,quod Deus Angelis peccantibus non pepercerit ι sed carcetabus caliginis inserni detrudens, tradiderit in iudicio puniendos reseruari.J
8 s Nec minus solide id ipsum probat
Chrysostomus, Theodoretus, Anselmus, Ambrosius, do communiter In terpretes, ex illis verbis I .Corinth. g. num . . Nestitu quoniam Angelos iudicabimus t Quem locu expendens Ter tullianus prudentissime nos admonet nostrae dignitatis: .serioque. hortatur, . ne appetamus eorum munera, qu rum iudices futuri sumus, . dc propter
quae ipsi in tam horribilem damn tionem incurrerunt, libro de Habitu muliebri cap. h. t Hi sunt, nempe Angeli , quos iudicaturi sumus: hi sunt Angeli, quibus in lauacro renum ia-mus .Haec sunt utique,per quae ab homine iudicari meruerunt. Quid ergo faciunt apud iudices suos res eorum QAyd est commercium damnaturis cum damnandis Qua constantia tribunal illud ascendimus decreturi aduersus eos , quorum munera appetimus 3JQuod vero hinc vetusti quidam 86
Patres , ut Sanctus Iustinus in Dialogo cum Tryphone, Irenaeus lib. s. aduersus haereses cap 3 3. &Euseb. lib. q. Historiae cap. i . SI plerique alij collegerunt, daemones adhuc no sub ijsse cruciatus inferoru,sed in media aeris
regione reservari ; tunc demum cruciandos, cum in extremo tandem Iudicio damnationis sententia percellentur , hoc, inquam , cima a veritate longissime abhorreat,aut benigna interpretatione indiget,aut veni .Thcologia videlicet,prout illa ferebat stas, nondum satis culta, similes corum spinas proferebat. Enim vero per caliginem in isto 8
Iudae loco, no elle intelligendam mediam regionem aeris,ut plerique non modo Recentiores,sed etiam Veteres interpretantur,aperte mihi videor intueri Nam in illo Petri loco,ubi ipsi i-simis fere verbis cadem sentetia continetur,vocem Graecam zophos, quam
hic Vulgatus caliginem, ibi infernum vertit. Rudentibus inseret detractos in
Tartarum, 2Petr. 2.num. . Inauditum
autem est in Scriptura , & sine ullo
prorsus affirmaretur exemplo , insem num .aut Tartarum significare aerem.
Ipsa etiam vox originalis ophos,ut Audintes sunt Lexicographi omnes,& signate linguae Graecae scientissimus docet Erasmus in cap. . 2.Petri, proprie Tartareum specum, subterraneum , tenebricosumque sgnificat: Ac ubi Latine a Vulgato exprimitur ealiga, atra illa sempiternae noctis ca-
629쪽
ligo concipienda est , quae in sernas
illas fornaces horrendum in modum Opacat. 2.Petri 2.num. T. Quibus caligo te ebrarum reseruatur. In hac ipsa Epistola numero I 3. vertitur eadem vox, procella. Ouibus procesia tenebra-mya struata est in aeternum. Quia in illo ergastulo caliginoso nusius ordo,sidsem iternus barror inh.ditat,ΙOb IO.Du
88 Denique in horribilem illum carcerem aptissime quadrat caliginis nomen , non item in acrem , qui saepe serenus est,& luce perfusus. Vrit quidem damnati , acerrimus ignis in Inferno; sed ignis ille calidus vehementer est, lucidus non est 3 quia non solo calore, sed etiam obscuritate torquet. Vnde a Christo nominatur locus ille, tenebrae exteriores. Cuius nomenclaturae causam eleganter explicauit Maldonat. Matth. 8. num. I L.
Baslius vero expones verba illa Plat.1 8. num. 7. Vox Domini intereidentiae flammam ignis , multo admirabilius esse ait, naturales virtutes ignis sibi cohaerentes, Sc inter se unitas intercidi , ac dissociari a Deo , quam mare rubrum in partes diuidi. Intersecatur autem diuinitus ignis flamma , quia in ardentissima fornace Babylonica lucebat quidem eximio cadore ignis; sed, suspendente cocursum Dco,pueros in flammas coniectos non urebat: in Inferno autem contra urit quidem vehementissimc damnatos acerrima
illa flammarum vis; sed, Deo item cocursum subtrahente, nullum prorsus splendorem cruittit. 89 Sunt tamen , qui velint, quibus ego libentcr assentior, in internalemisnem subobscuru quiddam, Si subfuscum radiare, vix quod satis sit ad tetra, horribiliaque spectacula, ante oculos obuersantia, quasi per caligi.nem dispicienda, ad maiorem terr&rem , ac supplicium improbis inc tiendum. Lege Pinedam in id Iob 1 ci.
num. L . Devorabit eum ignis, qui musuccenditur : de MendoZatu quae st. 6. holastica num. I I.
Vnica adhuc superest quaestio bie sauiter modanda,quamam sint ista vincula, quae damoncs adeo acriter conis stringunt, ut etiam si maxime enitantur, se loco illo Tartareo ratisqua mouere possint. Vulgatus 2. Petr. 1 nu. . haec vincula vocat m entes , id est. crassos funes nauticis similes, validissimosque ad vinciendum ivr erant catenae illae Vulcaniae, cel brutae a Pol - tis;aut funes illi neruicet,quibus Samson constrictus fuit, Iudic. ἰ6. num . .
Vox Graecasina, proprie significar eatenas r& ita vertit Erasmus, Regia, &Tigurina, August. lib. ii. de Ciuitate cap. 3 3 Ita recitat hunc Petri locum:
earceribuι ealiginis inferni detrudes. Va- tablus vocat etἐncula caliginosa. Sed prudenter admonet Caietanus , non e sse mente concipiendas ferreas aliquas , adamantinasve catenas, quibus daemones acerrime constricti tenean
tur tenebricoso illi carceri alligentur ; sed potestatem diuinae virtutis, illorum motricem vim suo imperio coercentem. Quod, ut paulo ante de igne dicebamus, facile intelligetur, si modo concursus ille Dei,quo ad omnem motioncm indiget creaturae,daemonibus subtrahatur. Quomodo vero sue ab alio Angelo bono, siue a suo Principe Lucifero daemones in
loco aliquo vinciantur, ac religentur, tractat erudire Serarius Tob. 8. q.7. 8.& 9. Vide etiam Interpretes Apocal.
Sicut Sodoma Gomorrha. Ota tua similitudinis ad ob- s Iscoenissimos haereticos,inseri
da etiam , ac praepostera tibi-
630쪽
dine notat issimos, reserenda est : cui paulo post respondent illa verba n. 8. Simili er 2 l, carnem quidem maculant. Itaque B. Iudas dedita opera refricat memoriam atrocissimi huius suppli- cij, ut non obscure , sed aperto perstringat Haereticos, tam infami libidine commaculatos. Obseruat hoc Lorinus 2.Petra.vers.6. Verum quia ingenitus a natura pudor vel nominare horrct hoc execrandum scelus, etiam detestandi,& abominandi cauia, unde & vulgo nefandum crimen appellatur; quae ad eius horrorem incutiendum afferri possent,vcrecundo silentio libet inuoluere.
Et itimae ciuitates simili-modo
exfornicata. QV inque fuerunt urbeS, quae eodem exarserunt incendio. Sap. I O. num. 6. Destendente gno in Pentapolim. Harum urbi uin nomina produntur Deuteron. 29. nu. 23. dc Oseae
I I. num.8. si ad quatuor in his locis
memoratas adiungas etiam Segor, eadem turpitudinc contaminatam, sed precibus iusti Lolli a flammis vltricibus ereptam , G cne sis l 9. num. 2O. dcχ I. Auctor est Hieronymus in Locis Hebsaitis,urbe hanc Segor sua ctiam
aetate adhuc incolumem ext.HC. Con
firmat id multis phst saeculis Borcardus de Locis terrae iam hae P. I. cap. 7.. num. 38.& Isa.cap. I s. num. F. Hieremi atque cap.48. num. 3 . huius urbis meminerunt.Quare no usquequaqile
vidctu errum , quod scribit Theodoret us quaeit. 69. in Genelim,& Iώyranus in cap. I9. Genes. post discessum Loth fuisse diuinitus vallatam, de hiatu terrae habitatores illius penitus absorptos Nisi dicamus, tunc quidem fuisse subuersam,postea vero reaedificatam. Lege Perer. tom. 3. in Genesim,cap. I 9.disp.7.
Et abeuntes post carnem alteram.
Emiror saepe vcrccundam laone- 9 sitatem, decentisIimuinque pudorem sacraru littorarum. Quam sanctz,quam tecte, quam honeste efferre
solent ea,quae vetat ingenua verecundia suis nominibus exprimeret Illustiat hoc prolatis luculentissimis exe-plis noster Pinc la in quadam erudita digressione ad caput 3 r. Iob,Vers. I . Itaque modesti sume hic Apostolus de praeposteram libidinem coercet,&eius foeditatem, absurditatemq; perstringit: dum affirmat.o tam diro morbo laborantes , abreptos impotentia libidinis, quasi oestro percitos Onagros , abire , hoc est, procacIter, cffraenate, Sc impotenter efferri post
carnem alteram , nempe masculcam. Tigurina vertit,carnem alteram: eam
demque versionem ex Erasmo recitat Adamus: nec abhorret a proprietate Graecae vocis heseras ut cum Apostoli dicuntur loqui alienis, ac variis linguiS, I. Corinth. I . num. 2I. & Aest a. num. 4. Virilis itaque caro prorsus aliena est: quia Deus Auctor naturae s non fecit eam aptam, de idoneam ad concipiendam prolem, liberosq; procreandos qui unicus debet spectari in commixtione finis. Est item altera caro,omninoque diuersa,& quae nullo modo possit in unam, eandemque coire : quod de viri, de uxoris carne aflirmauit Christus,Matth.Ic num. I. Adhaerebit uxori sua , ct erunt duo in carne υna. Itaque iam non sunt avo, sed una caro. At in hoc infando flagitio, caro mascula,& mascula semper duae sunt 1, semper hic est altera caro. Ne .
scio , an ad praesentcm Iudae locum alluserit seuerissima illa Iustiniani lex in Codice Theodos j , ad legem Iuliam de Adulteriis. Cum vir nubit, ctc. ubi scibu est id, quod vin prostit scire: ubi Henus mutatur in alteram