Commentarij exegetici litterales in postremum Canticum Moysis. Isaiæ cap. 38. Canticúmque Ezechiæ. Prophetas Nahum, & Malachiam. B. Pauli Epistolas ad Ephes. & Colossenses, & beatorum Iacobi, & Iudae canonicas. Auctore P. Augustino de Quiros Illiturg

발행: 1623년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

qui haec argumenta vel attingat,inue

nio neminem.

Principio igitur non eo inficias, fuisse Iud os ingenio ad idololatriam lubrico,at que procliui. Constat id a gumento vituli aurei,cum recentissimi ab evellit AEgypti,post tot, tantaque diuinitus edita prodigia, post accepta beneficia tam illustria, quorum

memoria in eorum animis quam dratissime vigere debuisset; nihilominus vitulum, tanquam Deum , in deserto coluerunt, Exod. 32.n. . Vide 3. Regum 22.n. 18 Quanuis enim Moyses vitulum ipsum comminutum , & in puluere redactum illis propinauerar, eo cosilio, ut aduertit oleaster Exod. 32 .ut persi sium haberem,mhιl reliquiarum idoli sivi mansisse, quas postmodam

βρeraitiose colerentnamen relapsi s rpe sunt in idem nefarium scelus, 4. R

3o Serpentem etiam illum aeneum, quem intuentes a serpetibus percussi sanitatem adepti sunt donec ab Era- chia minutatim coiritus est,pro idolo coluerunt. . Regum l8. nu.4.Consi δferpentem aeneum , quem fecerat Mo sis.

adolebant ei incensium. Itaque non inficior, fuisse Hebr os ad idololatriam procliuissimos r verum , quanuis monstrosa huiusmodi idola pro Numine culta,& adorata ab illis lego ; olla vero alicuius insignis Patriarchae,aut Prophetae simili cultu affecta,nusquam in tota Scriptura lego: potius videntur horrore quodam uniuerse prosccuti mortuorum cadauera , quorum vel leuissimo affrictu , imb vero etiam ipsius sepulchri attactu pollui te, & contaminati, pro cerro habebant, Numerorum 9. Num i6.Vnde sapientissime Iosias demolitus Excelsa. quae idolis extruxe-brat Salomon ut horrorem,ac detestationem Excelsor uiu Iudaeis incuteret, ne in postertim illa frequentarent, A.

Regum 2 3 .num. I .repleuit loca eorum Hsbm mortuorum. Confirmat hoc meum argumen- Itum ratio ab ipsa experientia ducta. Tametsi enim lex Mosaica de non

contingendis morticinis, Sanctorumosi, ,& cineres non comprehendebat, ut docte obseruauit Genebrardus lib. i .Chronographiae, ito 61.ac propterea veterum Patriarcharum sepulchra magnificὸ constructa , atque exornata, in summa veneratione habita semper fuerunt:condebant nimiis

rum sanctissimos viros , qui vivi po-ulum immortalibus cumulauerant eneficiis, mortuique stupenda mi racula patrabant: tamen nullum ab

illis unquam idololatrandi periculum Iudasis imminuit. Fuit quiae Patriarcha Ioseph ita mirabilis AEgyptiis , ut pro Numine coluerint, templum illi

erexerint , simulachrumque fabricauerint,eo modio capiti imposito, quo frumentum fame laborantibus mensus fuerat: distus propterea Serapis, quia Sarar pronepos fuerat. Auctores sunt Iulius Firmicus de Erroribus trophanarum Religionum c. I . hais eiur tomo 4. Bibliothecae.) Suidas, verbo, Serapis : Auctor Quaestionum

vetetis,& noui Testamenti,q. I s. apud Augustimim tomo 4. & apud eumdem tomo 3. libro I. de Mirabilibus Scriptum cap. tr. 8c Ruffinus lib. tr. Historiae,c. 13. Bisciola tOm. I. lib. I T. cap. I9 Horarum subcessivarum. Iosephi vero ossa magnificentissi- I32 me condita sunt. Testatur hoc Scriptura Genesis Io .nu. 2 1. Coniutus an malibus , repositus est in loculo. Addunt LXX. Sepelierunt eum, ct posuerunt in ν In arca.Et de eiusdem Patriarchet

sanctissimis ossibus legimus Eccles. 49. num. i8. O sa 'sius visitata sunt, ct post mortem prophetauerunt. Sive prophetare hic sit, miracula ederer

II ii patrauit

642쪽

patrauit enim eius corpus insignia miracula,quq recitat illustrissimus Giennensis lib. I.c. i.n.2- s. siue dicantur illius offa propherare , quia animam agens impense efflagitauerat, ut ea asportarentur ex AEgypto,Genesis Jo. num. 24. Cumque adiurasset eos, atque dixisset . Dem visitabit vos: portate ossa mea vobiscum. Quod magno cum honore , ac celebri pompa executus est Moyses Exod. I 3.num. I9. Itaque cum moribundus longe ante praedixisset, quod erat euenturum, exitu ipso praedictione comprobante,ipsa ossa quasi declarauerunt, eum vere fui ste Prophetam, atque adeo prophetauerunt. Atqui erga tantum,& tam beneficum Patriarcham,relatum in Deorum numerum ab AEgyptiis. & post mortem etiam miraculis, ac prophetia coruscantem, ne vestigium quidem idololatriae usquam exrat.

Eodem modo argumentari possium ut alios omittam9 de Elicaeo: de quo Iosephus lib. 9. Antiquit. cap s. Virines ta in Fili , ct citra controuesam Deo longe carissmin I muha enim. ct miran. da diuina mentis argumenta exhibuit, quorum memoria apud Hebraeos durat

clarissima sepulchro etiam honoratuν est

m Dimo, quale decuit hominem numini Dinino acceptismum. De eodem quoque legimus Eccles 8.num. I 4. Mo mru m prophetauit corpus eius. Quia videlicet edidit illud poli hominum

memoriam longe insigne,inauditumque miraculum, susci rado mortuum, casu duntaxat in suam sepulturam in-I34 iectum, .Regum is . num. 21. Uuod cum tetigisti ossa Elisei, reuixit homo,

ct striit super pedes suos. Prodigium sa

ne stupendam, optiique Diuinitatis

maxime proprium : nullae enim omnino suiu in uniuersa natura viles, quae hominem vita hanctum valeant rursus ad vitam reuocare. Hoc itaque

summum Diuinitatis indicium homines tam morbosos , Sc affectos in hoc superstitionis genere , vehementer permovere potuisset ad honores diuinos Elisaeo tribuendos: cum tamen ne prima quidem comotio Eliasaeum adorandi eorum animos subierit: certε ne minima quide talis sceleris suspicio scriptis prodita est . Quo

ergo fundamento nititur eorum coniectura, qui asseuerant, Moysen, si sepulchrum eius proderetur , pro Numine colendum fuissc 3 quo exemplo cofirmant3qua historia fidem faciuntὶ

Enim veto tantum abest, ut extru- I3 scto in omnium oculis Moysis tumulo , inde arrepturi essent Iudaei occasonem illum pro Numine adorandi, ut potius fidenter pronuntiem, si talis de Moyse opinio praeconcepta ludaeorum mei, tes occupasset, ad eam

stirpitus euellendam, nihil efficacius, nihil potentius excogitari potui iIer, quam ipsus ossa partam ablumpta, partim adhuc tabo, fameque respe sa, palam omnibus spectanda proporinere Hoc mortalitatis spectaculum

conceptam Diuinitatis opinionem fac u ex omnium animiS excuterer.

Arbur .r ii, cst Iosephus, Me sen vere non obi jlle , cui adstipulantur ex nostris Ambrosius libro l. de Cain,& Abel capite z. Hilarius Can. 2 o. in Mattharum, Catharinus in cap 2. Genesis, & Arboreus in sua Theos phia capite ii. quos iure , ac merito refellunt Suarea tomo 2. di sputat. 32. Bellarminus tomo r. libro 1.de Reliquiis Sanctorum , capite A. MendoZa quaestione s. Scholastica, numero T. Maluenda libro p. de Antichristo capite 8. Serarius in Iosue libro I. capite Io. quaest. s. Pugnat enim haec 136 opinio cum apertissimis Scripturae testimoniis: ea tamen vide, quemadmodum eludat, & ad suam sententiam detorqueat Iosephus lib. . An liquitatum, capite 8. In ipsis pene extremis

643쪽

tremis verbis. t Cum post mutuosi

complexus Eleazaro , ac Iosue vitia imum vale diceret , inter loquen- . dum repentina nube circumdatus in vallem quandam est ablatus. In sa-Cris autem voluminibus scriptum est , cum esse mortuum, propter me- Ium , ne ob excellentem eius virtutem ad Diuinitatem abiisse putaretur. J Ita habet emendatior versio losephi.Si ergo illius mors,scriptis dun Htaxat pro dira , obstare poterat opinioni Diuinitatis: quanto efficacius esset ad opinionem radicitus extirpandam, Moysis olla in.cineres re soluta oculis ipsis inlucriὶ 3 3 Cretenses habiti sunt, dc praedicati mendacissimi ab omnibus Historicis,atque Poetis Apostolus quoque refert carmen Epimenidis ad Titum I. num. I 2. Cretensis siemper memdaces: Inusta autem Illis nota ea cst,

ut erudite probat Angelus Politianus in Miscellaneis c. . s.quia Iouis, DeO- rues Gentilitatis facile Principis, sepulchrum Cretenses ostendcbant , in eoque demortui ossa astur uari apud

se laetabant. Impudens autem mendacium . Gentibus videbatur, quod-:que Iouem suum Diuinitate piorsus exturbaret , eius ossa, cinerEsque ostendere, quem in caedis regnantem pro Numine colabant. Est enim valω

dissimum telum , quod ex isto sepulchro Iouis arripit Lactantius, & in e Gentiles intorquet, lib. a. Diuinarum Institutionum c. ii. Quomodo igitur potest Deus alibi esse vivus , alibi

mortuus 3 alibi habere templum, ali-,bi sepulchrum Sciant ergo Romani, Capitolium suum,idest,summum caput Religionum suarum , nihil esse aliud, quam inane monumentumd

accommodare. . '

i 38 Porro quod legimus Deurer n. 236. num. O. Atinuus est ibi II disici simum Domini, iubente Domino, ct sepetiuit eum, sciliceri stye Dominus ; eum habet sensum ; quem sequitur Methodius apud Epiphanium, haercs 6 . prope finem , ela ipse Epiphanius hasrcii s. curatum videlicet fimus fuisse per Angelos. Lege Serarium lib. I. in

Iosue cap. IO. q.6a

Quod vcro subiungitur in Deuteronomio:Acm cognouit homo sepulchrum

eius usique in prasentem diem; potius ad eximiam,& singularem Moysis excellentiam, dc gloriam redundare, egre-grie scribit Pilito libro 3. de Vita Moysis Quod sepultus nullo praesento , non mortalibus nimirum manibus,sed immortalibus potestatibus: quod no in Maiorum sepulchro conditus , nem Pe monumentum prinstantius conlecutus, nulli mortalium

perspectum. J Ambrosius etiam humano quiddam maius, & augustius hoc existimauit, lib. a. de Ostic. cap. 7. Metito ae sit matus est supra homines , ut 3c vultui eius non possent intenderc, de sepulturam eius no repertam crederent J Auctor ille de Mirabilibus Scripturae lib. I. cap. 3 F. hanc. etiam attigit causam. Mortis eius, de sepulchri nemo conscius erat, quatenus illam faciem, quae consortio sermonis Domini. rutilauerat , mortis maerore repressam nemo videret. JQuare concludo, si ullum pericu- xlum impenderet Moysen pro Numine adorandi, pronior inde occasio enasci potuisset, quod neque sepulchrum ipsius uspiam cerneretur, necudum demortui vestigium in terris extaret. Atq; hinc sortasse fluxit,quod haercsi s s. rcfert Epiphanius. . in Arabia Petrea habitant,a Uem propter diuina signa Deum putant, ado)Atque ipsius imaginem. . Si qua ergo disceptatio,atque contentio fiasset inter michaelcm , dc

644쪽

Epistola B. Lugae.

magis propenderem in sententiam Genebrardi lib. i. Chronograph. fol. 7 s . Qura Haboluε,ne Mosses Humus h mo , propheticoque maior haberetur, eum sepeliri humano more pro suo iure squi mortis, corruptionisque habebat imperium, ad Hebraeos 1 .num. l4 Dupiebat , ut Iudais eum redderet contemptiorem , minusique pranantem : cum contra Archangeluου eius corpuι, tanquam diuinioris hominis, Abduci vesset ex vivorum oculis sepeliraque augus fiore, nobιlioreque modo quam mortati.

i o Verum si scopus,& contextus Apostoli penitius inspiciatur,cum habeat apertum Scripturae locum, quo alludere, quem ad suam sententiam confirmandam , in historico sensu citare possit, cum ipsissima verba, quae illic habentur, hic usurpet Iudas ; quid opus esset aliunde corrogare ; & ubi auctoritas Canonica suppetebat, ex libris apocryphis haurireὶ ut dicebant illi Patres, quos initio laudaui:quamquam ea , quae Apostoli hauserunt ex apocryphis,cum ipsa per se erant certissima, tum ipsi sua auctoritate &Canonica illa, & infallibilis certitu. dinis effecerunt. i t scopus igitur Apostoli est, nouo

quodam argumento , ex rara m destia Michaelis ducto, acrius insectari Haereticorum petulantiam, qui nulli hominum generi parcunt , sed vel ipsos Principes, & Magistratus probris , maledictisque proscindunt. Argumentum autem est huiusmodi. Quod non audet praecellentissimus Angelus in daemonem omni execratione dignissimum, audere non debent viles homunciones contra personas in altissimo dignitatis gradu collocatas : sed Michael Archangelus , Princeps , & antesignanus militiae caelestis , atque adeo inter Angelicas notestates nulli secundus, non

est aurus maledicto perstringere, dc blasphemiae nota inurere diabolum, tametsi re ipsa blasphemum,& in Dei

maiestatem contumeliosum ', tantum

modestissime dixit: imperet tibi Domi-

nm,coerceat te,ac fraenum tantae pro

cacitati iniiciat mundi moIitor Deus, cui velis notis,tibi parendum est:ergo iniquissimum est, infimae notae homulos, scelerumq; maculis notatissimos, blasphemare Principes, dignitatis e cellentia , sanctitateque conspicuos; eos deniq; petulantissime maledictis incessere. t laque duplex est in personis comparatio, ut notauit Feqprdentius. Prima: si Michael Archangelus non est ausus,quis homo iure audeat Al- tela: si ne diabolus quidem , quamuis aeternae damnationi addictus, & in Deum conuicia iactans imaledictis est proscindendus; quo iure Magistratus, ac Principes proscindantur Confirmatur liqc intelligentia hu- r 2 ius loci ex altero,no dicam simili, sed

pene eodem . ut constat ex toto con

textu , apud Sanctum Petrum iis illa Epistola 2.cap. a. n. i i mi Angeti fom

tuudine,cr virtute cum sint minores, non

portant sGraece, Opherusi: non ferunt, non proferunt) aduersum se execrabile iudicium.Graece,blasphemon crisin. Iudest,

non sustinent prae modestia impingere vel ipsi daemoni blasphemae procacitatis, & maledicentiae notam ἱ non proserunt aduersus eum verba execrationis ; non audent sententiam pronuntiare , qua eum blasphemiae damnent qua illi tanquam blasphemo c uicientur;verentur illi imprecari supplicium blasphemia dignum Lege Isidorum Clarium, Adam ii, & Gagnetuin eum Petri locum. Subiungit continuo Petrus , ut & hic Iudas , latissimum discrimen inter hanc mirificam Angelorum modestiam,& procacissimam Haereticorum petulantiam.

Cum ergo hic sit Apostoli scopus, i shaec series totius contextus ; cum ad confit

645쪽

Epistola B. Iudae.

confirmandum id ipsum, quod Iudas tutelae, fideIque commissus,cum dia-

agebat, extet luculentum testimoniu bolus non solum dolis, ac technis ar- apud Zachariam cap. 3 o. cum ibi Mi- matus,sed,quod erat magis timendu.

ma verba Michaelis , ex Zachariae loco deprompta, hic reticeantur I cum caetera denique conueniant; rem mihi videtur quali acu tet Gisse Venerabilis Beda, qui in Commentario huius Epistolae ait,unam,& eamdem esse altercationem,concertationemque, ibi

a Zacliaria, hic ab Apostolo relatam. Atque in primis , quod attinet ad

personas disceptantes , cum utrobi

que diabolus aiserte nominetur , de Michaele duntaxat potest esse dubitatio : sed & Interpretes Zachariae consentiunt, & ratio ipsa persuadet, Angelum Domini,de quo in illo cap.

3. nu. . mentio fit, fuisse Michaelem.

Est quidem Michael omnium cael stium spirituum praestatissimus,Princeps non solum infimae Hierarchiae, quod plerique cocedunt ; sed omnino supremae, quod erudite probant Tena in cap. i. ad Hebraeos difficultate vltima , sectio. s. Serarius in cap. s. Iosue quaest. i. ubi etiam Magalla-

impingebat, & acerrima contentione aduersus eos decertabat,in illo cap. 3.

Zachariae. Quis alius Angclus diabolo se sortius opponeret quis feruentius cum illo disceptaret quis amantius Populi desentione, patrociniumque iusciperet, quam Michael, cui id ex officio incumbebat 3 Fuit itaque

Michel Archangelus, qui apud Zachariam cum diabolo disputauit. Addo deinde, ibi veram interue- I snisse disceptationem , altercationemque,ibi rationum momentis vltro,citroque acerrime pugnat uni haec enitndissensio , haec argumentorum obiectio, ac ponderario,haec refutatio, atque depulsio , spiritualis pugna est,

quae inter Angelos intercedit: quae nescio, quomodo solide excogitari possit circa Moysis cadauer patefaciendum:si enim causaretur diabolus, oportere tam sancti viri ossa honorisce in sepulchro collocari: & palam

Veneranda proponi;ex compotato, dcnes , sectione 3. annotatione 4. Fuit ab insito fallendi artificio totum id praeterea Michael Praepostus veteris emanare,liquido proderetur. Quς igi- illius Synagogae , ut & nunc praesidet tur ibi disputatio quae momenta ra- Ecclesiae. Peti picue id affirmat Sactus tionum utrinque coniecta At apud Dionysius de caelesti Hierarchia cap. Zachariam grauis sane, de anceps in-9. Hieronymus libro I. Commenta. tercessit Michaeli cum diabolo con- in Dani. cap. ro. &' Gregorius libro certatio: obseruat enim ibi Hierony- I ri . Moralium cap. 8. Vnde Pererius mus, diabolu a dextris Pontificis rei, libro ix. in Daniel. circa illa verba sordidasq; astitissu hoc est, potiorem capitis io . numero I 3. Ecce AficbaLI in iudicio obtinuitse locum , quia Ῥn- de Principibus primis , docte ait. vera linquit in erat accusuis. Itaque Quoniam in confesso est, Michae- causam suam acriter diabolus age-lem praefuisse populo Hebraeorum, bat: contendebat populum iure sibi

totius orbis tunc nobilissimo , claris- adiudicandum , supplicrisq; addicen-smo, Deoque charissimo, non est du- dum;interim vero a miscra illa capti-bitandum, ni ille cum Principem om- uitate minime liberandum, quia diuinium sui ordinis. J nas leges violauerat, atque perfrege-

Si ergo populus ille erat Michaelis rat.Iactabat etiam blasphemias contra Ilii. 3 Deum,

646쪽

Deum,criminando, eu acceptatorem

esse personarum, qui Angelos vel semel peccantes continuo ad Inferos detrusisset populo vero illi, quotidie in eada flagitia relabenti, toties ignosceret. Atque ista blasphemia fuit,qua non sustinuit Michael prae modestia daemoni impingere: non est ausim N imdicium inferre bu fhemia. I 8 lam vero verba illa , quibus Michaci daemonem criminantem,conuiciantemque repressit,eadem omnino,

ex Zacbalia fideliter descripta,recitat Apostolus; non appendit , sed nu-mcrat. Quanuis enim legamus apud Zacharia in increpet , & imperet apud Iudam ; sed sciamus , idem utrobique subesse verbum epitimao . ex Editione L X X. quam tere citare solent Apostoli. Est autem eius verbi germana significatio,vt obseruat Maldo

natus Matth. g. num. 26. & Marci I. num. 23. cum obiurgatione quadam,& potestate, adiunctis minis imperare. Vnde idem prorsus verbum, & in eamdem sententiam usurpatum ab Euangelistis , qud vim eius omnem exhauriat, trifariam Vulgatus Latine

vertit: Matthar. 8.num. 26. Imperauis ventis .er mari. Marci 4.num 39. Comminat in est vento, ct dixit mari . tace, obmutesce: Lucae 8. Dum. 24. Increpavit ventum,ct te emtem aqua.

49 Minus autem debet mouere quem- iam , haec verba ab Apostolo attri-ui Michaeli, clim constet apud Zachariam , ea effatum fuisse Deum, cap. 3. numero 2. Et dixit Domini ad Satan. Vbi ineffabile nomen Ieho-ua,dc Deo maxime proprium,Hebraice subest quia scitum est in Scriptura, Angelos saepe Dei personam sustine-

Te,e que tunc enuntiare,quae nullatenus ipsi Angelo,qui loquitur, sed soli

Deo,cuius vices gerit, possunt conuenire: ut multis Scripturae testimoniis demonstraui Deuteron. 2. n. I 2. Michaelem autem in hoc iudicio Dei personam egisse, liquido constat, quia

coram illo iudicium ipsum exercebatur, Zachar. 3. numero I. Et ouendit mihi Dominus Iesum Sacerdotem magnum flantem coram Angelo Dom/ni. Itaq; non Dominus ipse,sed Michael Domini personam repraesentans , Satanam allocutus est. Sic vitatur duriuscula illa locutio. Dixit Dominus ad Satan Increpet Domιnm in te. Quomodo enim ipse Dominus Domini increpationem exoptaret

Cum tota haec explicatio sne ullis r so salebris placidissime decurrat, tamen aqua in eo nobis haeret, quod corpus Moysi non in sensu proprio de

corpore naturali, sed in metaphorico de corpore mystico , hoc est, de populo Israelitico . interpretemur. Quod videtur inauditum, valdeq; coactum. Sed cum videamus alioqui totam explicationem lenissime fluere , nescio, cur nobis haerendum sit in hac salebra : suppetunt enim multa , iustissumaeque causae , cur Moyses caput illius populi , cur populus vicissim Moysi corpus nominetur, ut diserte hic affirmauit Beda. Principio namque vulgatissimum

est in Scriptura , Principem populi,

caput appellari. Oseae I. num Cro II. Ponentsibimet caput unum.Amos 6.numero I. Optimates capita populorum. Et sexcentis aliis locis. Nullus vero Vnquam extitit Princeps , qui potiore iure, quam Moyses, caput sui populi

diceretur. Nam, ut erudite probat ex Scriptura , dc Patribus Bellarminus lib. s. de Romano Pontifice, cap. 9.simul in Moyse concurrebant in supremo quodam gradu ea Omnia,quo

rum singula Principem illum , & caput suae gentis effecissent. Fuit enim Summus Pontifex , ex X

quo,tanquam ex capite. Omnis in corpus derivaretur influxus. Liquet id

647쪽

cap. I I. Numerorum. Cum enim solus non posset tantam regere multitudinem , ac Dei iussit leptuaginta, seniores elegisset; addit sacer textus

num. s. abstulisse Dominum de spiritu , qui erat in Moyse,& septuaginta illis senioribus dedisse. Quod rectὸ

exponit Augustinus q. I 8. in Numer.& Bellarminus lib. .de Romano Po-tifice cap. 2 . ablationem istam non

significare diminutionem spiritus in Moyse , quia tunc nihil illi profuisset habere adiutores , si propterea ipse debilior factus esset: sed voluit Deus ostendere , in Moyse residere totam

auctoritatem; caeteros autem, si quam haberent, totam ab ipso habere, tanquam a capite derivatam. Is 2 Fuit praeterea summus Legislator: nam etsi lex illa vetus a Deo data erat tamen, quia populus non a Deo, sed a Moy se eam acceperat, eiuS auctor Moyses dicebatur. Ioan. .nu. I T. Lex per Moysen data est. Et cap. 7. num. I9 . Mo es dedit vobM legem. Imo vero etiam lex ipla diuina,lex Moy lis

rea,quae in lege scripta, atque praecepta sunt, ea dicitur Moyses scripsisse,

ac p cepille. Ioan. 8. num. S. In lege Mo sis mandauit nobis.

is 3 Fuit etiam summus Rex , & Princeps temporalis, qui populum illum ex AEgyptiaca seruitute asseruit, &hoc titulo redemptionis iure fecit

suum. Propterea enim Nazianzenus in Oratione ad Gregoriu Nillcnum, Principum Principem cum nominat. Fuit denique summus Iudex, Exod. 18. num. I 3. Sedit Ado3ses,urru dicaret populum. Cuius in iudicando tanta extitir auctoritas , ut scripserit

Augustinus, q. 68. in Exod. Sedebat iudiciaria sublimitate solus , Populo vn ues ante. Si ergo Moyses tam multis titulis is Pontificis, Legislatoris, Regis, atque Iudicis, erat caput illius populi ; si populus ipse non solum Dei populus, sed Moysis etiam populus ore Diui -

no diccbatur,Exod. 32. num. T. Peccauit postulvi tuus , quem eduxisti de terra. Opsi ; si popularis multitudo, quibusdam constricta,& compacta nexibus , unum efficit corpus, ad I oni. I 2. numer.ε. ita multi unum corpuι - -

pus multi sumus. Elcganter enim Tertullianus in Apologetico,c. 3 9. fCOrpus sumus de conscientia religionis& disciplinae unitate, & spei foedere. JVbi Pamelius num. 98. probat, corpus pro coetu populi usurpari. Lampridius in Seuero. Corpora constituit

Vinariorum, e c omnino omnium am

rsum. Exl at etiam in Iure ciuili ad hoc probandum textus singulares , l. Non

tantum. iis de Excusationibus tutorum in Inforta at O. Non omnia corpora , vel coligia vacationem Πιtelarum habent. Et l. Uuae ex relatronrbus , Cod.

Glossa explicat, coetud , aut communi rates ) aut Prouinciae, vel ciuitatι dona-uimin. Vide etiam l. Rerum. e. Vs capionibus. Si ergo corpus absolute positum, i 3 ssaepe idem est , atque communitas;

quid mirum videri debet, si populus,

cuius tot nominibus caput erat Moyses , corpus Moysis appellaturὶ Sic etiam Ecclesia vocatur corpus Christi ad Ephesi .num. 23. Qua est co pusi ius.-cap. q. num. I 2. ιn aedificationem corporis Christi. cap. S. num. O. Inmbra sumus corporis elud. I. CO-rinth. I 2. numero 17. Hos eais corpus

Chris Ti,st membra de membra. Ad Colossens. i. numero Ι 8. Isse e scaput corporis Ecclesia. n. 2 4. Pro corpore eius, quod

est Ecclesia.

648쪽

Epi toti BIudae.

NUMERUS X.

Hi autem, quaecumque quidem ignorant, blas=hemant.

Xtat etiam huic gemina sen-

si jn tentia in illa Epistola a. Petri

rant, blalphemantes: hoc est, in mysteriis, quae non attingunt, quae eorum captum superant, aciemque praeteruolant,blasphemias effundentes. Adhuc enim Apostolus blasphemam,atque procacem haereticorum petulantiam cum temperat issima Michaelis moderatione contendit. Michael ne

scelestissimum quidem diabolum, Inferorum fornacibus addictum , Deo ipsi conuiciantem, aduersus eius pOpulum multa nefarie molientem, ausus est maledicto perstringere : hos aute, parum est Magistratus,& Principes probris incessere: non hic consistit eorum impudens, atque effiaris nata procacitas: etiam ipsa sacrosancta Religionis mysteria,quae illi climplane sint belluinis sensibus affixi, dein coeno voluptatu haeretes,atq; adeo

prorsus stupidi, ne cogitatione quidem informant ; omnia tamen ex suo captu metientes,quq sensibus non assequuntur, non modo non credunt,

sed blasphemiis etia pro sciridunt. Sic mysteriu sanctissimae Trinitatis prorsus no attigerunt,ac proinde blasph miis lacerarui Arius, Eunomius, Macedonius, arque Sabellius. Vcnerandum Eucharistiae Sacramentum , &ignorarunt simul, & blasphemarunt Berengarius, Vulclephus, Zuinglius, Oecolampadius,&c. Ruaecunque autem naturaliter, tanquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur. 11 Vm omnes suas cogitationes ad

res vilissimas , & sordidissimas abiecerint; cum nihil,nis crassum, lepecuinum sapiant I cum pecudum ritu ea duntaxat magno aestiment, quae sensus titillant ; cum naturaliter omnia voluptate metiantur: Graecὸ - sicos, id est, cum sola natura, dc exp rientia sensuum duce, instar belluarum rationis expertium;nullo cosilio,

nulla ratione, multo vero minuS ca

testi aliqua luce, sed caeco,ac bellu in Ouaturae impetu ferantur , quid inde cosequetur Imo vero quid mali non consequetur Remoto pudoris,ac Rationis fraeno,perditissime in omnes se libidines insatiabiliter ingurgitant non secus , ac porci lutulentissimi,in coenoso illo libidinis fretore se ipsos misere prouoluunt. Sed quia saepius iam de effusissima Haereticorum luxuria mentionem fecimus, hic etiam verecundo flentio pudori consul

mus.

Hieronymus, sue hunc, sue alte- I I 8rum quam simillimum Petri locu ex

illa Epistola 1.capor .num. I 2.ita reci tat lib. i. contra Iovinianum cap. 24. Isti, quasi irrationabilia tumenta, in veno trem,or libidinem proni sunt. Nec infre- quens est in sacra Scriptura, libidinosos cum bellu is comparare ἱ maximc vero cum equo,qui, ut scribit Aristoteles lib. 6. de Hilloria Animalium cap. 2 3. salacissimus , & impotentissimus est ; aut cum muto,qui apud V teres , ut auctor est Pierius lib. i 2. lascinum, spurcumque hominem, tanquam aptissimum hieroglyphicu, exprimebat. Hieremiae s. Dum. 7. In d

mo meretricis luxuriabantur: equι am

roras, ct emissa' friti siunt: unusquisque

ita suscipiunt, ut Deum a st , ct a sua

mente excludant, ct sua libidini ita vacent ,sicut equus .ct mulus. V bi obserua, CO qum aditu patefieri ianuam ad

649쪽

Epinyola P. Iudae. 62s

tam effusam luxuria,quia homo claudit oculos ad ea intuenda, quae fraenare,& continere possent libidinis impetum, Dcumque a sua cogitatione prorsus excludit. Sic impudici illi

senes Daniel. I .nu. a. Euerterunt bensium μum,er declinauerunt oculos suos, ut

non viderent miam.

Illud etiam hic obseruandum est, nunquam salacissimos equos transilire eOS , quos natura constituit, fines; haereticos autem omnia iuris, ac pudoris repagula perfringere;omnes naturae ipsius leges peruertere , in omni se luxuriae, etiam praeposterae, coeno volutare Narrat Aristoteles tib e, de hi storia Animalium , cap. 67. equum

cum matre coire nunquam. cum vero

aliquando tectis oculis quida admis- sus esset matri ; poste que detracto velo, matrem agnouit Iet, sese ex alto monte praecipitem egisle. Eadem historiam refert Plinius lib. 8. cap. 42. Addit etiam Varro lib. 1. de Re rustica secap.7. priusquam se praecipitarta, perorigam, qui coegerat, ut matrem iniret, ab ipso equo calcibus, ac dentibus laceratum.

Id vero, quia leuissimum duco, ne attingerem quidem, nisi ab iis,quibus lingua, non pectus sapit, magni fieri

animaduerterem. Corrigit Tigurina Vulgatum; &pro muta, iubstituit rations evertia di, alij, irrationalia. Id scilicet ignorabat Interpres: quasi verologos, non utrumque siὀnificet,sermonem videlicet, & mentem: unde aloga, animantia dicuntur,quae & mente,&scrmone carent. Quia ergo utrumque signi hcatum vidit Interpres ea voce comprehendi. Vt Vtrumque nobis enuntiaret; ipsissimas voces Graecas hic muta animalia, apud Petrum Vero cap. 2. num. 3 2. irrationabilia pecora vertit. Neque id abhorret ab elegantium Latinorum usurnam apud Cicerone rationis expertes animases, non semel muta nominantur:qula nimirum,ut scribit Aristoteles 4.de Historia Animalium cap,& notum est vel pueris,sermo proprius est ratione utentis hominis. Haec enim duo sunt

praeclara munera, nobis diuinitus co-cesia,quibus a cςteris secernimur animantibus,ratio,& quasi nuncius quidam rationis,& interpres ferino. Lege Lorinum in id Sapien. II .num. Ic. Colebant mutos serpentes. Graece, alga herpetu.

Vae ilias, qui in via Cain abierunt.

N tonat haereticis formidan- is Idu illud is, toties illis a Prophetis intentatum : & vulgari denotat Hebraismo , eos exprimere haeresiarcharum mores,quorum se discipulos profitentur: abire enim , aut ambulare in viis alicuius,est illius v eastigiis insistere,illum vita,& moribus imitari. De peruerso Rege δε chra legimus A. Reg. I 6. num. 3. Ambulatvt invia Reaeum rarael. id est , coluit idola, sicut illi coluerunt. Contra vero de sanctissimo Rege Iosaphar, 3. Reg. 12.nu. 3. Ambulauit in omni via Asa patris Fui Sc de piissimo Iosia, 4. Reg. 2 2.

num. 2. Ambulauit per omnes vivi D

uid patris fui. De filiis Samuel, I .Reg.

8. num. 3. Non ambulauerunt filiν istitia in viys eius. Itaq; Haeretici in via Cain abierunt, hoc est, expresIerunt mores illius imitando, ingressi sunt eandem viam, quam Cain reliquit notatam, atque impressam errorum vestigiis. Fuit nimirum Cain primus haere- I sarcha, in que aptius multo, quam in Marcionem, quadraret celebre illud . Polycarpi dictum: agnosco mimogeni-ium Diaboli. Si enim haeretici ex parte diibolo sunt, Ioannis 8. nain. 4 atque adeo fit ij diaboli, r. Ioan. 3. num. IO.

650쪽

626 Epistola B. Iude. 'primus diaboli filius , primogenitus

diaboli iure Gentium appellabitur. Atque huc respexit Polycarpi Magister Ioannes , cum agens de Cain,

Epistola I .cap. 3 .num. I 2 ait. Non cut Cain, qui ex maligno erat, Graecc , ecluponem: cum articulo emphatico , evasso maligno nempe cx diabolo: de quo paulo ante dixerat idem Apostolus

cap. 2. num. I 3.& I . micissis mal gnum Graece, ton poneron. dc cap. i. num. II. I 63 m. signus non tangit eum. Eadem enim

voce diabolus desigriatur Matth. I 3. numero I9. Venit malus Graece , hoponeras, ille malignus j cr rapit, quod feminatum est in corde eius. Quen apertius expressit Luc. cap. 8. num. 13. Venit Diabolus , ct tollit verbum de cor de eorum. 8c Marcu S cap. q. numero I S. Venit Sathanas , cr aufert verbum.

Quare quod obsecramus in oratione Dominica , sed libera nos a malo, Gra ce apo tu ponem, Tertullianus libro

de Fuga in persecutione cap. i2. Uertit , erue nos a maligno: & subdit: tune . en m emimur Diaboli manibin, cum isti non tradimur in tentationem. Sic interpretantur ea verba Chrysostomus, Theophilactus, Eutymius in Matthaeum c. 6. Cyi illus Hierosolimitan. Catech. s. Nissen. de oratione Dominica, Dilius Ambrosus lib. s de Sacramenti capite 4. Cassianus Collationes. capite 23. & Pctrus Chrysologus

sermone 6 π.

1ς Quod autem Cain fuerit primo.

genitus Diaboli, & primus haeretiarch. cstatur exprcsse Paraphralis Hierosolymitana lia cap. q. Genes .num. 8.circa illa verba, HYιtque Cain ad Abel fratrem suum. egrediamur foras. fCumque egressi essent ambo in agrum, re- . spondit Cain: idest . sic exorsus est loqui non est iudicium, nec iudex,nec saeculum aliud , nec merces bona pro iustis , nec poena pro impiis: ncc Dei misericordia creatus cst mundus,&c.JAttende blasphemum haeresarcham:& vide , quam pcstiserum venenum innoccntistimo Abeli faucibus amare moliretur. Atque ab hoc Haeresiarcha proseminatos fuisse hareticos quoiadnm, qui Caini, sue Cainani cognominarentur,auctores sunt Philast ei de

Haeresibus cap. 38. Irenaeus lib. I. c. 3 1. Theodoretus lib. t. Haereticarum tabularum,Epiphanius haereti 38. Et errore Balaam mercede effusi sunt. VNo verbo complexus est Beda i σι

sensum huius loci. Errore Balaaeffusi sunt,qui pro amore terrestrium commodorum, veritatem , quam ipsi Dorunt, impugnant. JEst autem effun- laxas habenas cupiditati remiti re. Lege Deirium ad illa Gencs. q9. i ..ε. effusius es sicut aqua. Sed pro clariore horum verborum expositione, sciendum est,Balac Moabitarum Regem , cum Hebraeorum arma formidaret,ad Balaam hariolum quasi ad Acram anchoram, confugi L se Etat hic, ut scribit Augustinus sermone ros. dc d empore, bamotissimus in arte Magica, ct in carminibus noxiis praepotens. Nisi enim experi- nacta plurima praecessissent,quod frequetei maledictis hostem verti flet armatum,no utique praesumpsisset Rex, hoc polic ficri sermonibus, quod ser-rO,& acie vix posset.J Legauit ergo ad

eum Rex seniores , E maiores natu, habentes pretium diuinationis in ma- iribus Numerorum χχ. num. .qui illi .

suo nomine renuntiarent:y sen Ο maialedic ropulo huic quia fortior me est. Mercedem itaque iniquiIatis amauit: corre

gale mutum auimal hominis voce loquens, 2. Petri 2. num. 1 i.

Igitur cum omnino persuasum haberet populum illum, non nisi a Deo propter

SEARCH

MENU NAVIGATION