장음표시 사용
281쪽
phyrium docui: Antecedentium & consequentium nomine , omnia argumentorum genera, exceptis oppotatis, continentur, sed sine distinctione:& quicquid tamen
continetur in ea antecedentium & consequentium co-
fusione, definite & partite caussis, factis, lubiectis, ad- Iunctis, comparatis, coniugatis, tributionibus, finiti nibus,testimoniis distinguitur. Q are res teneatur, rei confusio tollatur. Q d autem Aristoteles hic opposita, & quae rei non possunt inesse, reiicit, permirum est, cum nullus argumenti cuiusquam locus tam multis libris ab eo descriptus dc propositus st: in Categoriis enim & Interpretatione,& Analyticis,&Topicis,& Philosophia describitur & proponitur: & multos negantes syllogismos Aristoteles docuit, in quibus omnibus argumentum oppositum sit ei parti sin qua negatur) n cesse est: oppositum inquam, aut certe quod vera negatione distinguitur: Imo vero, quod vehementer admirere, Aristoteles ipse proximo capite, hoc argumentum
in propriis singularum figurarum mediis adhibebit. Quod si dicas reiici oppositum, quia non fiat syllogisimus ex argumento utrique quaestionis parti contrario : certe inquam, neque fit semper in secunda & te tia figura ex argumento semper antecedente vel consequente : nam ubi complexio negatur, etiam argumentum alteri parti quaestionis repugnat. Quyre oppositorum locus non satis iusta ratione damnatur. Agὁ ero, conquesti sumus, in organo logico nil aperte definiri, nil acute diuidi:resellimur hoc loco: facta est elegans prima illa partitio inuentionis Logicae in definitionem,proprium, antecedens,consequens,Oppositum: oppositum reiectum est quatuor genera supersunt,definitio, proprium antecedens,consequens: deinde antecedens & consequens subtilius diuiduntur bifariam, uod dicitur in quid, vel ut proprium, vel ut accidens:
einde antecedens & consequens iteru diuiditur,quod secundum opinionem & veritatem. Obscurus &tenebricosus est hic doctor hoc no reprehendo solum,intel-
282쪽
ligo quid obruat:consilium & mentem perpendo: AnzE- cedentia consequentiaque diuidit duobus modis: primo trifariam. verum quaenam est ista confusioὶ Antea iussi sumus videre definitiones , propria, antecedentia, consequentia: ut distincta opinor, & diuersa argum e torum genera: nunc vero definitiones, quae dicuntur in eo quod quid est, & ut propria, partes fiunt antecedentium & consequentium: nunc propria, quae secundo loco a consequentibus distinguebantur, partes item fiunt consequentium: Secunda diuisio est antecedetium consequentiumque, quaedam secundum opinionem, quae dam secundum veritatem Quia ista diuisito 3n6nne omnibus argumentis non consequentibus modo, sed antecedentibus, sed oppositis potest tribuit Perse , subtilitas
diuisionis alia sequitur: Antecedentia consequentiaque generaliter aut specialiter antecedunt & consequutur: illa sumenda,haec omittenda. Error est initio reprehensus: fit enim syllogismus non solum ex specialibus, sed proprijs & singularibus,ut diximus: Ratio autem huius praecepti fatua plane est,qudd incertum, an sit propositio uniuersalis. At rhetoricus tropus est, synecdoche, cuius usus nos docet quando generale nomen generaliter aut specialiter intelligedum:Infinita intelligentia nulla est, neque logicum hic quicqua. Omnium artiu propositiones sunt infinitae: Grammatica, est ars recte loquo-di: Rhetorica, bene dicendi:Logica,bene disserenda: Arithmetica, rectὸ numerandi. Nec additur omni generaliter tamen intelligitur. De Catilina loquitur Cicero, nomine tamen generali utitur: Sine dubio perdidimus hominem, ait. Atque omnino, ut dixi, synecdoche nos id docet. Multa sunt eiusmodi in organo logico, quae
Aristotelem in omnibus magnis artibus, non in rhetoricis tantum versatum, arguunt harum nugarum authorem non esse, sed aliquem Aristotelicae doctrinae imperitum aemulum, & ignarum sephistem . Atque etiam consequentia rursus diuiduntur in propria & communia , ut illa sumantur, haec relinquantur. Videmus no
283쪽
prima fere genera mediorum fuerunt: nunc proprium, essicitur species consequentis. Additur postremd conse- uens , quod frequenter accidat, sumendum: reiiciendum tamen,quoa est omnibus consequens: Ratione videlicet eadem,qua summa genera reiecta sunt: tametsi paulo post constanter praecipitur, ut quam maxime generaliter sequentia quaerantur:Verum quid caussae,qu mobrem maxime generale, ut scholae nostrae loquuntur, transcendens repudieturὶ An ex eo nullus syllogismus
fieri potest ' Quid si sic ratiocinemurὶ
Omnis LMic res est quaedam: Omnis igitur Logica Deo nota est. An nullus hic lyllogismus 3 an non licet tales infinitos ex maxime comunibus, syllogismos facereὶ Hactentis comunis abundantia propositionu eli, qua docti sumus,cum erit aliquod problema positum,inquirere non infima, non suprema, sed media, ut definitiones, ut propria i antecedentia, ut consequentia: imd vero solum antecedentia & consequentia, eaque in quid & propria& accidentia: eaque rursus generalia non specialia,nec tamen generalissima: atque itidem propria, non communia aut frequentia,non rara: Tota denique facultas inuetionis in duobus antecedentiu & cosequentium locis,nobis posita, ne queramur perpetuo dissicile esse hue doctore: an facilior esse potuitὶ Duos nobis inuentionis
locos tantum proponit,ex antecedetibus & consequetibus,ne nos videlicet argumentoru & locoru multitudo obrueret:ex antecedetibus enim & cosequetibus postea
cocludet, omnes syllogismos fieri. Sed inuetio communis adhuc suit, propria singularu figuraru iam sequitur,
in qua non speciales caussarum, factoru, subiectorii, adiunctorum,oppositoru,& reliquorum argumentoru loci tradentur: imo verd merae nugae tradentur: repetentur
syllogismorum definitiones, antea falso med ijs in unaquaque figura attributae. Quadruplex est problema,generale,
284쪽
nerale,speciale,assirmatum, negatum: Quatuor igitur regulae ponuntur ad inueniendum medium, quo haec problemata syllogismo concludantur. Problematis a tem termini duo sunt, maior & minor, ' t saepe iam dictum est: Itaque ex terminorum antecedentibus & consequelabibus & oppositis , quatuor regulae texuntur ad erquatuor problemata concludendum,quae paulo fac Ilus quam in litera dicantur,exprimam. Prima est, Problema generaliter assirmatum, concluditur medio an-
tecedente maius extremum, consequente minus. Secunda est, Problema specialiter assirmatum, concludia. tur medio antecedente utrunque terminum.TeΠia est, Problema generaliter negatum, medio alterum terminum sequente,alteri opposito concluditur. Quarta est, Problema seecialiter negatum, cocluditur medio,quod oppositum sit maiori termino, minorem consequatur.
Quatuor hae sunt definitiones syllogismorti: I. enim in primi modi primae figurae definitione incidit, 2.in triplicem definitione triplicis modi assirmati in tertia figura: 3. in primi modi & secundi secundae figurae: . in quarti modi primae figurae,& terti j secudae. Ita syllogismorum
definitiones pro argumetoru inuetione, rudibus & im peritis obtruduntur: eade plane sapientia,qua medium figuris definitu est: Inuetio per iudiciu stilicet explicatur.Tanta Logicae his in libris colasio est & coturbatio, tamque Aristotelicae methodi legibus damnata. Sed tamen in tanta peri logia valde rudis est doctor noster. Has definitiones syllogismorum, regulas mediorum Scargumentorum inueniendorum fecerit, ut facit ait men pluribus modis concludi tria problemata postrema poterunx: specialis enim assirmatio,prima etiam figura , & specialis negatio, secunda tertiaque concludi potest. Valdi inquam, rudis : nec in vera Logica quicquam sentit. Quid tenebras capitis huius reliquas retexamὶ Definitiones syllogismorum,unde regulae istae collectae sunt, antea tenebris demonstrationum inuolutae fuerunt, ut diximus:hic tame rursus vana ingenii ostentatione.
285쪽
. .qΙM A D. LIB. VII. 1 itatione,modi iterum vitiosi colliguntur. Perissologia,licet infinite Aristoteli damnata, atque hic uniuersae caliginis fons effunditur. Neque id vulgo dissimulatur: In 'interpretatione de nobili modificatorum quaestione dictum illud urbanum in scholis peruulgatum praediximus, De modulibus non gustabit asinus: At nic pontem esse
asinorum, scholarum nolirarum doctores & interpretes
organi logici praedicat. Figuram quadratam instituunt v ijs triangulis incisam,quibus syllogismi recti & uitiaosi notantur: quam qui retexere non possit,asinus habetur: pons ea scilicet virtute,ut asinorum pedibus coculcati se no patiatur. At bone Deus, pontis huius sublicij videlicet, quales sunt sublicaeξ Etenim quonia hic masister, inuentionis Logicae architectus esse voluit, qui irnonne definitionibus, partitionibus, exeptis argumentorum & medio tu, quae inuenteda sunt, totam doctrina architectari & fabricari debuit Z caussas facta, subiecta, adiuncta opposita, coparata, coiugata, partes, definitiones, testimonia,quonia haec Aristoteli vera media sunt& argumenta,interpretariὶ Ad hanc enim ex dificanda
inuentionis artem,illa materies hae sublicae fuerunt: has manu atque opere & aperta methodi architectura machinari debuit. At toto isto capite nil nisi peri logia,& obscuritas doctrinae inanissima est:Et appellantur asini,cui mysteria hic occulta non videant3 Asinos scilicet multos fuisse necesse est, si asinos esse necesse est, qui Logicam inuentionem hic non videant, quae Omnino nulla estmee vllis igitur oculis videri potest. Enimuero fabulam ab histrion ibus agi solitam, nutus argumentis millimam spectasse me commemini: Vano cuidam Sc simplici Thrasoni pannus a nebulone sartore describitur percommodus, sed eo colore praeditus,ut a nothis &spurijs cospici non possit: Itaque Thraso cupidus emendi, pannum sibi proponi iubet: nebulo protinus laquam multarum vinarum molem profert: ex passis palmis,ut mercatores hic assolent, licia diducit, speciem miratur, ςmptori suo praedicat dc ostentat: Hic Thraso vanus,
286쪽
adulteth materni suspicione protinus tactus est coni
ri tamen pudor vetat:itaque pannum,quem nullum videt , qui nullus etiam est, se videre & admirari dicit, Memit, vestύmque sibi sarciri iubet. Hic sartor exultare gaudio & triumphare incipit: panum diuidit,diuisionis stridorem mitis modis imitatur , estemque hoc egregio inuisi inuisibilisque,ut ita dicam, coloris pano consarcit: pretiu denique accipit & addicit. Haec mihi credite ) pontis asinarij fabula est, in nobis scilicet idiotis
iam veritas & historia, non fabula: Persuadetur nobis, inuentionis doctrinam mirabilem quandam & singularem hic esse, sed ab asinis conspici non posse r Credimus: quid enim philosopho tot aetatum seculorumque
iudicijs approbato non credamusὶ non videmus tam nec omnino videre, quod nihil est, possumus:ne tamen asini videamur, laudamus, admiramur, emimus pretio non solum pecuniae, cuius iactura tolerari poterat,sed temporis & vitae, cuius detrimentu, nullo pecuniae pretio compensari potest. Quamobrem vera summaque
Aristotelis principia materiam verae artis,sormam verae artis cum his nugis comparemus: omnia hic contraria
reperiemus: Analysim Aristotelicam adhibeamus : innumerabilia praestantium authorum monimenta sunt, omnis doctrinae, omnisque sapientiae plena: ad eorum igitur inuentionem retexendum, cognoscendum, imitandum,quid assinarius iste pons proderitὶ Adhibeamus in Virgilio, Homero, Cicerone, Demosthene, Platone, Aristotele: in mathematicis, in legibus, in theologia, quid nobis explicabit 3 Tum vero cum Analyticum nihil esse viderimus, ad alterum exercitationis genus c&uertamur. Aristoteles Logicam viva voce tam multis
scriptis exercuit:experiamur igitur seu dicere, seu scribere meditemur) quid his inuecionis artibus possimus adiuuari: nec Sepias diutius imitemur: Vt enim pisces illi cum se peti a piscatoribus senserint, effuso atramento , quod illis est: pro sanguine, infuscata aqua abscondunt se, & piscatoribus iter veluti sepiunt atque intercludunt:
287쪽
iadunt: Nec sic videlicet cum veritate, cum luce, cum firma constantique ratione urgeamur & costringamur:
vel contorta aliqua & obscurata distinctione stultitiam nostram teneamus: ac si nubem distinctionis aliquam contradicentibus opposuerimus, praeclare nos philosophatos arbitremur. Etenim turbida ista aqua residebit aliquando, nec perpetuo conqueremur, quod Persius
de inertibus discipulis, Nigra quod infusa vanescat Sepia b ba.
Opinionum enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat. Malitiosi & improbi animi cst errore delectari, lucem odisse, tenebras consectari, publicis malis gaudere, honesta studia remorari. Quod cum quidam tam pertinaciter faciant, considerent secum Quam principiis Aristotelis cogruentius, quam sibi m destius,quam publicis studiis utilius fuerit confiteri nescire se quid dicant, quam ista tam temere effutientes, sibi primum; denique bonis adolescentibus tam miseram,tamque perniciosam calamitatem parare: Sed coquestionis huius dolore saepe longius evehor, quam putaram. Sicut exposita genesi disputatum est, eius doctrina syllogismos omnes concludi, sic exposita mediorum, S propositionum inuentione, disseritur omnia problemata , omnύsque syllogismos ostensivos, hypotheticos 'el ex absolutis necessariis contingentibus, denique cuiusuis generis perfici idque ita demonstratur: Manifestum igitur ex dictis,quod non solum accidit hac rati ne & via omnes syllogismos fieri, sed etiam quὁd alia impossibile sit: Demonstratum enim est, omnem syllogismum per aliquam expositatum figurarum fieri: Has ero non accidit per alia constitui, quam per consequetia& antecedentia: Ex iis enim propositio & medij sumptio. Quare nec syllogismum possibile est fieri per lia. Via igitur de omnibus una, & circa philosophiam
quamuis artem & disciplinam. Quapropter in omni problemate hic erunt inuenienda secundum veritatem
Ri4ςm, quae etiam secundum veritatem insint: ad dias lecticos
288쪽
lecticos autem syllogismos ex probabilibus propositionibus. Haec inquam, disputatio est, antecedentium Icconsenuentium argumento , Omnes disputationes Scphilolophicas Ic dialecticas effici. Disputationis clarior conclusio sic est: Omnes figura es icitur antecedentibus sequentibus:
Omnis silogi vis aliqua enicitur figura: Omnis igitur ollogismus esicitur antecedentibuι σconsequentibus. Huius tamen demonstrationis propositio non niis vera est: medium enim dc argumentum in omnibus negatis syllogistius alteri extremo opponitur, sicut Aristoteles etiam in his capitibus loquitur. Assumptio planEfalsa sicut antea docui, quia syllogi sint de proprij dc co- iuncti connexos dc disiunctos dico) non perficiantur tribus expositis figuris: Et interpretum vanitas illa, de qua iam dixi, hoc capite tricesimo, etia testimonio Aristotelis aperte refellitur: cum differentiam docet syllogismi ostensiui Sc hypothetici: quod ille proposita duo
vera habeat, hic alterum falsum, ut ad impossibile dicitur ideoque mendach syllogismus appellatur: aut certὸ pro certo Sc indubitato,quod incertum tamen sit de di bium, secundum assumptionem, sicuti de Mathematici postulare solent Sc assumere: Sc qualitatem quandam. quam demonstratam non habent, concedere, unde d monstrationes suas efficiunt. Aliquando cum species plures sint, una tamen probata, ex hypothesi concluditur genus. Principia syllogismorum generaliter quidem dicta sunt quemadmodum se habeant, de quomodo sint indaganda & inuestiganda: hic media & argumenta rursus appellantur principia syllogismorum: Sc eorum inuentio apte venationis cuiusdam, tametsi ea hic nulla instructa est indagationi coparatur. Atque hic, quod in genesi monui, non est omittendum: Una geneus est communis Sc generalis & uniuersalis, nec in minores
artes secanda: Cuius doctrina quan uis in his libris imperfecta sit, est tamen per se quaedam una. sic inuentio
289쪽
na est generalis, communis, uniuersalis, nec pluribus
artibus minutius discerpenda: Communis Inquam,omnium disputationum necessariaru verisimilium , ut hic doce tuta verύque a nobis est libro secundo, & ex Aristotelicae Logicae sententia disputatum, quantionum partitionem esse vanam,quia comunis esset Logica omnium qu stionum: Logica doctoris huius c6munem omnium problematum genesim docere voluit, nunc comunem inuentione docere vult,& communia principia seu media. Propria vero in unaquaque arte plurima sunt, ait hic author:Singulares enim artes,inuentiones quςdam sunt singulares,ut secundo libro docuimus. Hic memeto syllogismorum principia in argumetis & mediis statui: ideoque horum principiorum doctrinam, doctrina syllogismi ex illis principiis compositi priorem & antia quiorem esse: quod ide magis aperte dicetur catile tricesimo primo: nic enim locus est accurate considerandus. Disputaui iam saepius Analytico primo nullam logicet inuentionis doctrinam tradi id verδ ipsum iam vi, detur hic nobis ab Analytici operis authore dici. Generaliter igitur quomodo propontiones assumendae sunt, dictum fere est accurate vero diligetόrque in dialectica institutione tradidimus. Haec verba doctoris sunt, quiabus significat Topica Analyticis non solum priora esse, sed in iis antecedentium & consequentium,unde syllogismi tatexantur,genera speciesque describi: ut inuetio ex Topicis cognosteda sit,cognitaque ad syllogismi genesim asserenda Nec in Topicis inuetio syllogismi dialectici propria docetur, cum omnium syllogismorumesimunia media illinc nobis petenda esse iam dicantur. Haec inquam, ostensiui & hypothetici differentia cunitalis describatur, & doceatur,ostensivum, hypotheticu,& omnino omnem sy llogismum tribus fisutis, duobus antecedetium x consequentiu locis absolui planissit docetur hypotheticos syllogismos, hic nominatos sim plices syllogismos esse, no eos qui coniuncta argumeti dispositione, connexa vel disiuncta propositione coctu
290쪽
duntur. Locus vero unus est in hac disputatione, eapite eodem diligenter animaduerte dus , iam saepius a nobis citatus: Principia itaque uniuscuiusque rei constituere, est experietia: & usus: sic ατρολογικη εμποία d est astrologica experientia, astrologicae scientiae principium est: smiliter reliquarum omnium artium & disciplinarum experientia, ipsarum principium est. Itaque si usu praecepta sunt & experimento cognita , quae sunt in rebus, licebit hinc sane demo strationes facile promptόque exprimere : Etenim si nihil κατα ἀω i ρίαν, inquistionem
obseruation Araque omissiam sit eoru , quae certo ac vere rebus insunt, facile cuiusuis rei demonstrationem comperiemus. Hic inquam, locus no negligenter legendus, sed diligenter attentdque cognoscendus. Procreatrix Sc parens omnium artium ἐμπήρία im i ρία est: verissime
dictum est: sed infinitarum tenebrarum totis Analyticis cumulataru nulla procreatrix est εμπέιοι, nulla χορίω . ab usu vitae & humanitatis nullo, a prudentiae ratione nulla prosectae sunt: ad nullu vitae & humanitatis usum, ad nulla prudentiae rationem referri possunt: tollantur
igitur. Ac si quaeras quomodo his sublatis, syllogismigenesis, me dij inuetio explicari & demonstrari possint,
tibi respondebit huius admonitionis veritas, Si κατα etia ρίαν singula vere deprehederis, hinc demonstrationes efficies. Principia definitionu, partitionu, si quare vera sint, addubites,ad ἐμπκιαν rini ἰπρίοιν recurra: aliter nouostenda: nec aliter ostendi principia debent, ut vere posterioribus Analyticis postea dicetur:Ex principiis aute
per ἐμπήριαν-ιψορίαν collectis caetera deinceps ostendenda & explicada sunt. Hoc uniuersae disputationis &animaduertionis meae Aristo licum principium est ad- uersus organi Logici tenebras : Principium veru, principiu certum, principi u toto organo, Aristotelis doctrina dignissimum: Haec enim praecipua est Aristotelis h - resis contra Platonem: principia cognitionis nostrae po- . sita esse in sensbus: principia artium, inductione sensibilium & singularium reru colligi: nihil denique in intellectu