Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

sc DE IURE NAT. ET GENT.

tet in rerum n tura Verus, inquis , & quidem peccati originalis vulneribus ei eumquaque sauciatus. Huoc ergo hominem tu selicem , faustumque reddere contendis in hac vital Pro sutura vero comparanda illum docebit Doctor Theologus 3 An non vides quod duplici eκ capite aberras a veritate t Primo, quod haee iuris naturae scita difficiliora a caligante hominis mente comprehendi nequeant , nisi lumen divinae revelationis tenebras dissipet. Secundo, licet re ipsa doctrina revela ta, & scientia naturae iuris differant inter se, sintque re ipsa separatae, quid inde Homo imbuendus duabus substantiis constat, quae mutuo pugnant. Hoe bellum intestiniim inter has duas substantias soras erumpit , & socialitatem humanam fraudibus, dolis, rapinis, iniuriis abrumpit . Tu ne sola iuris naturae scientia hominum tum intimam, tum extimam tranquillitatem moderari , & mutuam inter eos conservare iactas societatem Nemo id hactenus assecutus est. Insistis : Ego societatem civilem, Τheologus moralem servabit . Nugae hae sunt, gerraeque vanissimae. Moralis quippe est actitum humanorum directio : dc ut crassissimum et

rorem defendas, rerum naturas adulterare, ac pervertere studes. Dicas, mi homo: perduellio illa furens camis adversus spiritum nonne ordini repugnat naturalit Annon iure naturae pars in serior obedire superiori astringituri Velis, nolis, adfirmare cogeris. Hunc perturbatum naturae ordinem agnoverunt ethnici Sapientes; at eausam nescierunt : idcirco erroribus scatet eorum moralis. Ab hac caussa abstrahere

Piisendor fiant volunt in moderandis hominum officiis . Ergo gravius quam ipsi Ethnici aberrant. C A

122쪽

CAPUT XIII. ARNANI suspicio, cur noti beterodoxi Scripturarum

usum in iuris naturalis explicatione reiiciant, manifestatur. Iliorum contra ius na turae errores gravissimι .

Ineptissime exprobrant Cafuistis nostris laxas opiniones , cum ipsi crassissimos errores doceant. Illorum calumnia , quod apud nos Catbolicos lumen rationis iupprimatur , denuo exploditur. M ultum ad Japerdas

quosdam Italos Grotianos, Pufendor nos , Ut olyia

I. T Ullus dubito quin multorum iam censuras subierim, quot oratione ade ει, prolixa systema Pusendorianum , aliorumque gregalium eηagitaverim .

nucis, inquies, transigenda res erat; cum error profligatus . utpote Parvi momenti , dignus tam longa disputatione minime esset .. Ita ne vero Imperitorum sententia haec est. Scopus istius systematis aperiendus , ut & isti , quo res pertineat, agri scant. Docent itaque communiter Auctores Iaudati, nihil CHRISTUM IESUM in Evangelio prohibere quod noli fuerit lege naturali vetitum . Hac ratione Iicitas usuras moderatas defendunt,. licita falsiloquia , licitam quoque βοθ-gamiam sustinent. Quo principio constituto, nemo non videt, universum evan gelicum aedificium a summo ad ima dirutum iri. Quoniam Iicet eorum quae Christus in Evangelio prohibet, plurima sint iure naturae vetita; tamen, si leges divinae ratiocinii naturalis examicii subiiciantur, actum de Evangelio est. Porro ita res se habet. Protestantes nostri, neglecta doctrina revelata, dc eiusdem iudice , sola natura duce iuris decreta sub examen inducunt ; canones istius iuris condunt definiuntque. Quia tum Ad istox canones doctrinain revelatam revocant . Exemplis dil putatio evidentior fiat. Usura, polygamia , divortium dcc. inquiunt Protestantes saltem plures, iure naturali Vetita non sunt. Ergo neque lege xe velata, potissimum evangelica. Textus itaque doctrinae revelatae, qui prohibere videntur fenora , polygamiam, divortia &c. ad legis naturalis praescriptum interpretandi sunt. Et quamquam praefata omnia lege naturali reipsa vetita sunt; tamen, quia demonstrationes ab istius iuris principiis arcessitae non ita cuique ingenio evidentes apparent, quia cavillationibus, & sophismatibus nequeant implicari, consequitur Protestantes perpetuo contrariarum opinionum fluctii circumvolvi,

123쪽

sa DE IURE NAT. ET GENT.

cum iudicem, qui definiat stat ne, an secus , recensita peccata vetita, ipsi non

habeant.

II. Hugo Grotius, Scriptor gravis, & quem semper a communi Protestantium grege exceptum volo, vim argumentationis lassus est Lib. I. de B. & P. cap. ii s. 6. Mud libenter agnoseo, nihil nobis in Evangelio praecipi quod non v atvralem habeat bonestatem; sed non ulterius nos obligari legibus Cbristi, quam ad ea ac quae ius

naturae per se obligat, eur concedam, non Tideo. Et qui aliter sentiunt, mirum quam Iudent, ut probent, quae Evangelio vetantur , ipso iure naturae esse illicita, ut eoneu-binatum, divortium, matrimonium cum pluribus feminis. Sunt quidem bisee eiusmodi,

ut eis abstinere bonestius esse dictet ipsa ratio i σι non lasa, ut absque lege divina nefas in iliis appareat. X, III. Grotius haud praesensit, e suis Protestantibus , & Evangelicis reperiendossore qui polygamiam, nedum usuram, ut licitam , dc triumphantem propugnarent. Αt, ut narrat vel ipse Christianus Thomasius in Hist. iur. nat. ev. v I. g. Ita prodiit dialogus de polygainia sub ficto nomine Sineeri Vabrenbertii, sub quo nomine creditus suit communiter latere Dannes Ioserus, qui sub Albanasii Vincentii, di Theopbili Alethaei nomine postea polygamiam, non solum licitam, sed dc praeceptam esse, defendere voluit. Addit Thomasius. ,, Illo vero tempore per non Pa -- ca Germaniae loca disseminatum fuit a viro non obsturae samae Ioanne Adamo si Seberetero ae si P endosus auctor scripti morenbergiani esset. Et, cum Fri-- derieus Gesenius superintendens Garlebiensis sub nomine Christiani Vigilis disseruis lationem super polygamia simultanea Sincero Vabrenbergio oppositam ederet , is de Sincero Vabrenbeetio ita scripsit, ut diserte quidem Pusendorfium eius auehcis rem esse non assereret, sed iis tamen verbis uteretur quae a quovis impartialiis lectore sic intelligerentur, ac si P endosum argueret, quasi sub isto Vabreabem is gio latitaret. IV. En quo turpissimorum errorum adducit la liberte de penser: qua libertate iit fruantur docti nostri heterodoxi transalpini, desectionem a vera Christi Eeelesia fecerunt. Sed rescribamus quae docet ipse Christianus Thomasius in cit. Hiae iurina t. praes. sec. I. num. 42. pag. 9, Huius iuris necessitas ἐν usus exinde quoque πώ parebar, podi quam disputatione publica anno r683. Liraiae habita de erimim bitamiae , ostenderam, ne quiram muliebris pol rami e prohibitionem ex solo iure naturae demo strari posse, murmurantibus quidem mahis eruditis, sed ob' deficientiam νationum evidentium publice contradicere non audentibus. Ut iam taceam , nultas 'Libidinis species ex iure naturali fusicienter impugnari posse, quod ostendi cap. Iro Lib. III. Hic autem Liber tertius est illius Tomi inscripti Fundamenta iuri nat..isgen. Acc. ubi pluraeon gerit in libidinis favorem . Inter alia haec scribit cap. II. num. 27. pag. 2 s.

124쪽

DIS S. PROLE S. 8 di

i iam , stupro , est oppositus, atque ab iis qui eoncubinatu utuntur, ad ev tantum eοπ- cubitum fibidinosum usurpatur. Saltem tu eo differt a matrimonio , quod concubina , liberi inde nati non fiat iussis uxor , is liberi . Fit enim saepe ad dies vitae, ni quod Lbertas divertendi, is poenitendi bis ubique maior fuerit. Quod vero ad Deetes scortationis Darii relatus, iterum debetur CLERO PONTIFICIO, qui, ut diximur ,

omnia dieebat seortationem, cui non accesserat benedictio sacerdotatis. His exemtis, re liqui Scriptores an gam matrimonium fecundarium, vel fimile quid. V. En patefactam arcani suspicionem eur Lutherani nostri in moderanda humana societate, regendisque hominum Oficiis, abstrahere a' doctrina revelata tanto studio adnitantur : ut usuras, ut polygamiam, ut concubinatum, vel fimige quis honestare facilius valeant. Coro Pontificio debetur, quod concubinatus scortati num sagitiis accenseatur Ceterum per Luthera nos est matrimonium secundariam ,

vel f is quide Scitissime. Quid est ro finxiis quid Festiva prosecto phrasis,& iucunda expressio. Et homines isti vocem exaltare adversus Casu ista ruin nostroruin Iaxas opiniones audent , In quo Casu ista Pontificio tam monstrosae aberrationes ut illae quae ex Lutheranis Theologis reseripidi sunt Quis Casu istarum defendit concubinatum, ut matrimonium feeundarium, vel simile quis Vl. In huius dissertationis ealce , ad illos quorum initio memini , semidoctos quosdam Catholicos convertere orationem paullisper volo. Ex paucis quae hactenus delibavi, colligere isti valent, quo loco habendi sint Auctores illi quorum studere operibus solent, de non tantum ut magistros suspicere . Quam sint Scriptores isti delirantes, impudentesque in universi humani generis Sapientes, inde constat quod a Luthero, a Zvvinglio, ab Hobbesio, a Cumberlando, a Pusendor- fio purgatam a superstitione religionem, a barbarie defaecatas litteras, instauratam iuris naturae scientiam ovantes iactent. Apud novos istos Septentrionis Aristarchos Graeciae, Latiique Sapientes, primi Christianorum Doctores vilescunt, Theologi scholastici stupidi, di trunei sunt. Doctrina divinitus revelata , sin basilice contemnitur, data opera negligitur. Solius naturae iuris decreta se interpretari gloriantur. Inter haec vero naturalia decreta eminet Papatus Romanus, quem singulis disputationibus interierunt. Hue tandem recidunt illorum maledicta, impotens furor, impostum, dc convicia tam rustica, quae vel servum pecus, tunicatum

que popellum dede eent . Suppressum in Ecclesia Romana rationis lumen ea lumniantur tanta impudentia, quae fidem superat omnem. Et, quoniam hune praeceteris clavum tundunt, sub oculos revocare illorum dilamma interest. Bar yraeus, sive quieumque alius sit Auctor praefationis ad librum Doctoris Mntio inscriptum, La Friponnerie laque des pretendus Eoriis ort/ d' iaculeterre contra libertatem cogitandi Doctoris collins haec dictatorio stilo gallice scribit pag. 3 i. quae latine sic verto. Merutrum Duantur Romani necessum est . Aut potiumur M.

125쪽

, o DE IURE NAT. ET GENT.

mines iure examinandi quae credant, aut secus. Si air, Eeel a , quae bomines hoe iure privat, falsa, iniusta, tyrannica fit oportet. Si peceant homines er edenda discutiem res, Eeelsa Romana ad precandum eos follicitat , dum foris extantes ad se trabere sudet. Ecelsa baee similis leonum cavernae, obsuroque carceri est e extra quem oculis opus es, ut eumdem ingrediaris ; sed intas extans elausos tenere oculos debes , ne egrediendi voluntas aerendatur. His cavillationibus nugivenduli excantant imperitum vulgus, & his calumniis impudentillimis sucum faciunt scitulis etiam nostris. Iure potiuntur homines examinandi credenda , quibus rationabili obsequio subii ciuntur hominum mentes: Quisque in Ecclesia Romana pro modulo suo divinas examinare, & interpretari Scripturas valet. Catholicorum volumina in fidei artiaculos heterodoxorum mendacia profligant. Ecclesia Romana iudex pro tribunali sedet, ut gliscentes lites, ct contrarias interpretationes , post severis ima peracta examina, post discussiones, oppugnationes, omnesque humanae mentis conatus , studia, di indultriam, componat . definiatque. Suppressum ne rationis lumen in regno Anglico, Gallico, Germanico, quod supremi iudices sedent, qui lites su per varia legum regni interpretatione in dies insurgentes, componant , definiantque , poli audita utriusque partis rationum momenta Quid Extrinsecus dumtaxat a quiescere isti astringuntur, secus intrinsecust Quid heinc Argumentationis confinia iam transilisti. Dil putatio nostra est, num suppressum sit rationis lumen iailla Ecclesia in qua nihil credendum proponitur nisi post severum maturumque examen ' Quod postea, peracto examine, partes captivare intellectum debeant iudicis definitioni, non insert luminis naturalis suppressione in . Quin contra rectus naturae ordo praecipit ut iudicium inserioris. superioris iudicio subiiciatur. Provoco Barbeyracos, Pulandorfios, Budaeos. omnesque heterodoxos transalpinos, ut re

spondeant huic interrogationi. Si Christus Dominus nunc, ut olim, sederet , non Hierusalem, sed Romae, si congregato Concilio omnium sectarum , ct euiusque sectae rationibus, disputationibus, qua voce, qua scriptis auditis, definiret tandem. hanc prae alia sectam veram profiteri religionem, Verumque suae Scripturae assequi sensum; suppressum ne tum esset rationis lumen' Qii id mussitas3 Quid hiscis 3 Deustum, inquis, iudex esset, qui nec sallere, nec falli valet. Bene habet. Sed hoe tantum infert, quod tu divinae definitioni submittendo iudicium non errares. Quaestio est num lime tui iudicii subiectio divinae definitioni rectae rationis usum supprina at . impediatque Si ais; ergo Protestantes subiiciendo proprium iudicium divinae re velationi, medio spiritu privato repraeseatam, rationis lumen extinguunt. Si ne gas ;herito subiectio iudicii tui, superioris definitioni non supprimit rationis lumen. Quid ad haeei An cavillari audebis, rationis lumen non supprimi, quando divino iudici mens nostra subiicitur; e contrario vero rectam rationem destrui , si haee hominis definitioni parere debeat, eidemque salacs submittere t Extincta ergo ra-

126쪽

tionis iaκ in electo populo Iudaeorum, quando summis Sacerdotibus , quando Aa roni, Moysi, Salomoni, Davidi, Isaiae, Ieremiae, ceteriique Prophetis mentis obsequium praestitum ab illo fuit Z Finge, disputandi gratia, Deum constituisse suum Vicarium in terris, qui, post auditas dissidentium partium rationes, quid in hac, quid in illa controversia iustum, quid verum, quid s de credendum, quid reiicien dum sit, definiat. An negabis, hoc fieri a Deo posse An non factum in electo populo Iudaico An non factam in Ecclesia christiana , dicam ego loco suo ν Po sitione autem admissa istius iudicis, Dei vices in mundo christiano gerentis, inferri ne iure potest, eiusdem in controversiis componendis definitiones extinguere in litigantibus rationis lumen Patet ne ad effugium rima aliqua VII. Profligato ex hac parte vanissimo sive Barboraei, sive Eenties sophismate, eκ altera parte iugulum Littheranorum, Calvinistarumque petimus, omni ademigium occlusa ianua. Aut admittendus re ipsa in vera Christi Ecclesia est iudex supremus, salii nescius in definiendis religionis articulis, aut in christiana societate tot sunt religiones, quot sunt capita. Doctissimi Catholicorum viri luculentissimis demonstrationibus hane evicerunt veritatem. Quare actum agerem, si in ea illustranda otio abuterer; potissimum quod obiter, dc provocatus hoc de argumento verba facio. Quid quod vel ipse impius Aηtonius Collini in suo sermone de Liabertate cogitandi evincit, aut Tolerantismum omnium sectarum, dc ipsum denique . tbei am vi examinis Lutherani & Calviniani admittendum I aut Catholicae Romanae Ecclesiae irreformabile iudicium suscipiendum esse Et, ne quis suspicetur me haec ex ingenio asserere, reseram quae scribit Barbeyracus in praes. citi ad observaraones dentis pag. 3I. Itaque mirandum haud est Catholicos Romanos

Bι ii blanditiis sibi demeruisse D. Collins. Viro Protestante egebant s Catholici Romani J qui ad ultimos abusus gradus euitandi libertatem urgeret . . . Hae nixus co

sideratione D. Bentio satis elare indieat variis in Acis D. Collins adlaborasse pro communione Romana contra Protestantes : ne quid fiat absque confisio . Quaedam quoque adiicit, qua suspicandi occasionem praebent, matrem D. Collitas fuisse Cath lico-Romanam, quae filio sua communionis principia insinuavit.

VIII. Haec rescribenda erant, ut orbis litterarius intelligat , quam amoeni sint Protestantes noltri. Autonio Collins Catholicis opus erat, ut evincerent Eccles asLutheranas, & Calvinianas turbas esse acephalas , sanaticas, furentes, caecas ,

absque duce, absque capite, absque iudice, absque ordine Turbas confusione , perturbatione, caligine, dc tenebris undique circumfusas Turbas, in quibus quisque id credit quod proprium sinciput ex Scripturis divinis credendum iudicat Turabas, in quibus Manichaei, Cerinthiani, Origenistae, PeIagiani, Ariani , Iconoclastae, Albigenses, Sociniani , Ana baptistae , &, quotquot haereticorum sectae fuerunt, eruntque, tolerandae sunt Impio Antonio Collim opus erat Catholicis Aut hoc

127쪽

9L DE IURE NAT. ET GENT.

hoc evincerent, si vel rudiores, quin vel ipsum catholicae religionis vulgus has splendidissimas veritates continenter in ore habent Dicant potius adversarii nostri, Catholicorum caussam adeo esse evidentem, adeo exploratam , ut vel ipsi impii Athei eam agnoscant; contra, Protestantium errores adeo crassios esse, adeo

turbulentos, perniciosos, ut vel ipsi impii, in quorum numero sunt Imbbesius , &COmns, illos derideant, improbentque. Latius haec trahere instituti mei ratio nons nit. aepe e via digredior, Pulandorfit, Barbeyraci, Thomasii, Heinnecti. Budaei , quos rei ello, intempestivis, nedum salsis, impost uris ad veritas Catholicoc ubique iturusis, & sparsis provocatus, dc coactus. IX. Pauca, quae in hac protegomena dissertatione obiter delibavi , summopere confirmant quae supra dicta sunt, videlicet in universo terrarum orbe sectam haudquaqua in reperiri caeciorem . pervicaciorem, & sit venia verbo stolidiorem L therana & Calviniana. mod sit dictum absque praeiudicio doctrinae & eruditionis qua in aliis a religione scientiis harum sectarum plurimi praestant . Truncus sit oportet, & statua, qui tum eκ Lutheranis, tum ex Calvinistis plurimos viros doctissimos eruditissimosque nou suspiceret. At in religionis adversus Catholicos controversiis nec unum me legisse scio quem ipso communi sensu exutum, caecum, onania per imposturas, & calumnias, atque ex insidiis agentem non invenerim equod nemo cordatus negare potest.

X. Colligant heine Italiae nostrae saperdae nonnulli , quantum a via hactenus aberrarunt recta, dum in addiscenda iuris naturalis scientia , omissis limpidissimis sontibus, lutulentillimas Protestantium lacunas adierunt. Plus ex una hac de re S. Thomae quaestione doctrinae, quam ex integris Pusendorfit, Heianeeli operibus indepti suissent. Ex alia parte praeiudiciis, de erroribus illorum mentes inquinatae non essent, neque in religionis servore adeo tepescerent . Sensim sine sensu ist rum librorum lectio quodam erga religionem tepore animos assicit , contemptibulem auctoritatem supremam reddit , dc infirmas hvirianae mentis vires plus iusto exaltat. Dicteria illa, scommata , vellicationes , derisiones Papatus , Papistarum dic. quae in istorum libris passim occurrunt , vestigia in lectorum mentibus imprimunt, que is animus a recta deducitur via; dc heinc paullatim languescit fides, caritas extinguitur, & tandem aliquando impietas succedit. Atque illud omnium malorum maximum est , quod scituli nostri, ea tholicae doctrinae armis denudati ,

di antequam verae doctrinae lumine inens illustrata sit, haereticorum libros revol-Vunt, satyras, paraemias, censuras, sco in mala memoriter addiscunt , dc errores ignoranter epotant. Ipse audivi plurimos, cum de senore in Italia nostra bellum arderet litterarium, inclamantes, divinas Scripturas ad rectae rationis tribunal ex iis gendas esse, errasse Patres, despuisse Scholasticos; signatum esse super nostrarum

animarum mentes rati Oais lument, illud consulendum; nihil iussita Christum quod

128쪽

DIS S. PROLE G. 93

non sit lege naturali praeceptum. Heinc colligebant , moderatam usuram haud esse prohibitam : quae gravissima praeiudicia, dc iniquas praeceptiones e transalpinorum haereticorum lectione didicerant. Pudere autem illos deberet ab hostibus sanandae infirmitatis pharmaca, ct a catholicae religionis derisoribus inveniendae veritatis lumen emendicare. Numquam ergo haereticorum libri legendi e Legantur, saeuitate habita, non repugno . Sed prius christianae doctrinae sundamenta altius praeiaciantur, prius catholici Doctores consulantur ; dc postea haeretici legantur, tamquam hostes , qui insigni vastitie sucum lectoribus facere student . Verum, nisi illos refellendi Occasio adsit, si illos penitus neglexeris in religionis controversiis, satius tibi erit. Quoniam vix aut controversiam philosophicam, aut punctum eruditionis tractare insensissimi hi hostes consuescunt , quin religionis caussam , & Papatum eidem immisceant, dc imposturas calumniasque fide mala excogitatas interserant, ac Catholicorum privatorum abusus, vitia, dc corruptelas in ipsam Romanam Ecclesiam regerant. Porro imperiti lectores, haud suspicantes tantam in filiis ancillarum fraudem, calumnias pro veritatibus deglutiunt, ill rumque sucis, dc artificiis non raro capiuntur. Tuta ergo res erit nullum cum istis habere commercium.

129쪽

LIBER PRIMUS

DE IURE NATURAE, ET GENTIUM DE UE P OS ITIVO DIVINO ET HUMANO.

DISSERTATIO PRIMA

DE HOMINIS OFFICIIS, SEU DE ACTIONIBUS HUMANIS.

De Deo, cs' bomine, quatenus sunt iuris naturae priu-cipia. 5 Thomae doctrina , qua exacta hominis idea refertur, fundamenta moralitatis praeiaciuntur . Eorum quae de origine entium moralium 1cribit Samuel

Pufendor fius, examen

L. Raepotens universi conditor Deus, quemadmodum omnia ex nihilo creavit omnipotentia summa, ita sapientia infinita res omnes tum invi-- cem, tum ad seipsum mirabili ordine disposuit, atque ordinavit . Rex Omnes ratione destitutas, ceu partes componentes hoc universum, concinna harmonia aptavit, easdem hominis servituti commodoque subiecit, hominem sibi arctiori vinculo devinxit, atque omnia tandem in suae omnipotentiae, & providentiae manifestationem direxit. Ordo iste regula est, & mensura actuum humanorum,. seu moralium. Actus quippe isti sunt moralitatis. seu bonitatis,& malitiae subiectum , cui insunt modi isti morales. In hocce porro Ordine ius naturae , ad quod, cui ad amussim, hominum. ossicia revocantur, & a quo diriguntur, situm est. Hinc apparet, Deum ut primum, hominem ut secundum, principia esse naturae iuris . ordo enim qui elucet in rebus omnibus , a Deo est, sicuti res ipsae quibus inest. Actus vero humani ab hoc ordine dirigendi, & recta ratio ipsa dirigens ab homine proficiscuntur. Homo, ratione prae ceteris istius universi crea

130쪽

turis ornatus, tria respicit; Deum quem colit, seipsum regendum, moderandum que; ceteras creaturas rationales, quibuscum societatem componit. En universum regnum iure naturae dirigendum, di in Dei, a quo omnia proficiscuntur, gloriam

ordinandum.

II. Haec omnia explicat Angelicus Doctor perspicuitate summa. Clamabunt Pu-sendorsant, Thomasiani, Heinnectani, V Vol fiant, nos, ratione domi relicta , auctoritate armatos in campum progredi. Sed falluntur eruditi homines . Nos Aia UINATIS nostri doctrinam non ideo in medium afferimus, ut eidem fasces illi submittant; sed ut illorum pudibundam iactantiam, qua sibi iuris naturae sciet

tiam vendicant, retundamus; ut discant, Jc, velint nolint, fateantur, hanc provinciam unum S. Thomam selicius exornasse, ac uberius, non dicam Lutheranis, de Calvinianis, qui eam erroribus crassissimis respersere, sed ceteris omnibus qui aut praecessere, aut secuti post ipsum sunt, illustrasse . Haec autem , tamquam fundamenta iuris naturae, di moralitatis, praemittit S. Τhomas Aquinas in Lib. I. Lib. sessi LIII. si Sapientis est ordinare : cuius ratio est', quia sapientia est potissima persese ctio rationis, de cuius proprium est cognoscere ordinem. Nam, si vires sensitiis vae cognoscunt res aliquas absolute, ordinem tamen unius rei ad aliam cognori scere, est solius intellectus, aut rationis. Invenitur autem duplex ordo in re-- bus. Unus quidem partium alicuius totius, seu alicuius multitudinis ad invia se cem, sicut partes domus ad invicem ordinantur . Alius est ordo rerum in Mis nem : dc hic ordo est principalior quam primus. Nam , ut Philosophus dicitis in undecimo Metaph. ordo partium exercitus ad invicem est propter ordinem is totius exercitus ad ducem. Ordo autem quadrupliciter ad rationem comparari tur. Est enim quidam ordo quem ratio non iacit, sed solum eonsiderat ; seu tis est ordo rerum naturalium. Alias autem est ordo quem ratio considerando fata se cit in proprio actu; puta, cum ordinat conceptus suos ad invicem, & signais conceptuum, quae sunt voces significativae. Tertius autem est ordo quem ratio considerando facit in operationibus voluntatis . Quartus autem est ordo quem

ratio considerando facit in exterioribus rebus, quarum ipsa est causa , scut in arca, & domo. Et quia consideratio rationis per habitum perficitur; secundum is hos diversos ordines, quos proprie ratio considerat, sunt diversae scientiae. Nam ad Philosophiam naturalem pertinet considerare ordinem rerum quem ratio humana considerat, sed non iacit; ita quod naturali Philosophia comprehendamus& Metaphysicam. Ordo autem quem ratio considerando iacit in proprio actu ,- pertinet ad rationalem Philosophiam, cusus est considerare ordinem partiun, orationis ad invieem, de ordinem principiorum ad invicem, dc ad eonclusiones . Ordo autem actionum voluntariarum pertinet ad considerationem moralis Phi

SEARCH

MENU NAVIGATION