장음표시 사용
131쪽
,6 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT . oee.
A IOlophiae. Ordo autem quem ratio considerando facit in rebus exterioribus conis is stitutis per rationem humanam, pertinet ad artes mechanicas. Sic moralis Philo-- sophiae, circa quam Versatur praesens intentio , proprium est considerare operaisu tiones humanas, secundum quod sunt ordinatae ad invicem, & ad finem.
IU. His principiis universim constitutis in homine, suam disputationem sistit Angelicus Doctor, eumque considerat, prout est & iuris naturae, de moralitatis veluti fundus. His quippe verbis, omni sublato medio, suam persequitur orationem. Dico autem operationes humanas , quae procedunt a voluntate hominis secunisis dum ordinem rationis . Nam , si quae operationes in homine inveniuntur quae is non subiacent voluntati, dc rationi, non dicuntur proprie humanae, sed naturais Ies ; scut patet de operationibus animae vegetativae , quae nullo modo cadunt
si sub consideratione moralis Philosophiae. Sic igitur subiectum moralis Philosophiae
is est operatio humana ordinata in finem , vel etiam homo, prout est voluntarie is agens propter finem. Sciendum est autem, quod, quia homo naturatiter est antais malociais, utpote qui indiget ad suam vitam multis , quae sbi ipse solus praeis parare non potest, consequens est quod homo naturaliter sit pars alicuius mulis titudinis, per quam praestetur sibi auxilium ad bene vivendum, quo quidem au- is xilio indiget ad duo . Primo quidem ad ea quae sunt vitae necessaria , sine quia δε hus vita transigi non potest : dc ad hoc auxiliatur homini domestica multitudo, is cuius est pars. Nam quilibet homo a parentibus habet generationem, de nutriis mentum, dc disciplinam . Et similiter singuli , qui sunt partes domesticae famia
is liae, se invicem iuvant ad necessaria vitae . Alio modo iuvatur homo a multiari tudine, cuius est pars, ad vitae sumientiam persectam , scilicet ut homo nonis solum vivat, sed & bene vivat, habens omnia quae sibi sufficiant ad vitam. Et, , sic homini auxiliatur multitudo civilis, cuius ipse est pars, non solum quantum , ad corporalia , prout scilicet in civitate sunt multa artificia , ad quae una d si mus susscere non potest ; sed etiam quantum ad moralia , in quantum scilicetis per publicam potestatem coercentur insolentes iuvenes metu poenae, quos paternais monitio corrigere non valet. Sciendum est autem , quod hoc totum quod est civilisis multitudo, vel domestica familia, habet solum unitatem ordinis, secundum quam si non est simpliciter unum : & ideo pars eius totius potest habere operationem, quae si non est operatio totius; sicut miles in exercitu habet operationem quae non est ,, totius exercitus. Habet nihilominus & ipsum totum aliquam operationem quae se non est propria alicuius partium , sed totius : puta conflictus totius exercitus, is di tractas navis est operatio multitudinis trahentis navim. Est autem aliquod to si tum quod habet unitatem non solum ordine, sed compositione , aut 'colligati is ne, vel etiam continuitate, secundum quam unitatem est aliquid unum simpliari citer . Et ideo nulla est operatio partis quae non sit totius . In continuis enim
132쪽
idem est motus totius, & partis : & similiter in compositis, & colligatis opera-o tio partis principaliter est totius . Et ideo oportet quod ad eamdem scientiam is pertineat talis consideratio & totius, ct partis eius . Non autem ad eamdem se scientiam pertinet considerare totum quod habet solam ordinis unitatem, & paris tes ipsius . Et inde est quod moralis Philosophia in tres partes dividitur : quasi rum prima considerat operationes unius hominis ad finem, quae vocatur Mona-ώ stica. Secunda autem considerat operationes multitudinis domesticae , quae voea -- tur Oeconomica; tertia autem considerat operationes multitudinis civilis, quae v ri catur Politica &e.
U. Haee pauca ex plurimis quae ibi persequitur Doctor sanctiis, rescribere volui. Ut autem spissam novatorum caliginem sortius dissipem, mea refert nonnulla alia ex eodem S. Thoma transcribere , quibus hi tres hominis ordines , seu respectus explicantur, & pax mutua, bello sublato , inculcatur. Haec porro ANGELICUS in cap. x IV. Ioann. Dct. 7. scribit. si Sciendum est, quod pax nihil aliud est quamis tranquillitas ordinis : tunc enim aliqua dicuntur pacem habere , quando corumis ordo inperturbatus manet. In homine autem triplex est ordo, scilicet hominis ad se seipsum, hominis ad Deum, & hominis ad proximum :&sic triplex pax in homine. is Quaedam intrinseca, secundum quam pacificatur sibi ipsi absque perturbatio e viis rium. Psal. cxvi II. Pax multa diligentibus Jcc. Alia est per quam homo pacificaturis Deo, totaliter eius ordinationi subiectus. Rom. v. Iustimati igitur ex fide, pacemis habeamus ad Deum. Tertia est pax ad proximum. Hebr. x II. Tacem sequimini ,, eum omnibus Sanctis, is sanctimoniam. Sed notandum, quod in nobis tria ordinariis debent, scilicet intellectus , voluntas , & appetitus sensitivus : ut videlicet v si luntas dirigatur secundum mentem, seu rationem ; appetitus vero sensitivus se-- cundum intellectum, & voluntatem. Et ideo Augustinus in Lib. de verb. Dona is pacem Sanctorum definiens dicit : Pax es serenitas mentis, tranquilZitas animi, si simplicitas cordis, amoris vinculum, eonfortium caritatis r ut serenitas mentis reseratur ad rationem , quae debet esse libera , non ligata , nec absorpta aliquati inordinata affectione; tranquillitas animi reseratur ad sensitivam , quae debet ais molestatione . passionum quiescere ; simplicitas cordis reseratur ad voluntatem, is quae debet in Deum obiectum suum totaliter serri; amoris vinculum reseraturis ad proximum I consortium caritatis ad Deum . Hanc autem pacem hie Sancti si habent, dc habebunt in futuro : sed hic quidem imperfecte, quia nec ad nos, nec ad , , Deum , nec ad proximum pacem sine perturbatione aliqua possumus habere; sed in is suturo habebimus ea in perfecte, quando sine hoste regnabimus, ubi numquam is poterimus dissentire. Et utramque hic Dominus nobis promittit. Primam, cum
si dicit : Pacem relinquo vobis , in hoc scilicet saeculo , ut hostem vineatis, & ut, , invicem diligatis; quod est quasi testamentum servandum nobis statutum a Chri Tom. VI G sto
133쪽
is sto Eccli. xlv. Statuit illi testamentum paeis, Prineipem ferit eum . Sicut Α is gustinus dicit , non poterit ad hereditatem Domini pervenire qui testamentum ,, eius noluerit observare ; nec potest concordiam habere cum Christo qui discorsis voluerit esse eum Christiano . Seeundam vero, cum dicit r Pacem meam do
A bis, scilicet in futuro. Isai. ult. Declinabo super eam cscilicet Hierusalem caele-- stem quo flumen pacis. UI. En tibi hominis, quatenus di principium est naturae iuris , dc subiectum ab ipso iure dirigendum , delinea tam imaginem , accitis dc ab ipsa morali Philos phia, dc ab ipsa divina Theologia coloribus. Erumpant Lutherant . & Calviniani
omnes iuris naturae interpretes, suamque virgam censoriam extendant in haec qua
ex AQUINATE recitavi. Est ne hic quidquam censura dignum Immo quid hic
quod illorum non retundat audaciam Paucis verbis plurima docet Doctor sanctus, sed tanta perspicuitate , nitore, dc facilitate, ut in admirationem lectore in rapiat. Quid, quando ex illius secunda parte Summae omnes humanas facultates, intellectum, voluntatem, ceterosque appetitus, & quae inde proficiscuntur vitia, de virtutes explicabo Et Lutherani, Calvinianiqudi Scriptores iuris naturae illustrationem sibi, iactatione plusquam thrasonica, asserere audent VII. Et, ne gratis haec dixisse videar , expendam quae de Origine entium moralium suis sermone exponit Samuel Pulandorsus Lib. I. cap. t. de I. N. ἐν G. Et quae de rebus ipsis absolute acceptis scribit Ricardus Cumberlandus evia r. tractia de Legib. Quae ibi verborum sarragines , qui rerum aggestus, quae confusio , qua rerum indigesta moles 3 Pusendo ritus caput r. laudatum in 23. II tribuit. De Origine entium moralium, eorumque diversitate inferiptum caput cst; & de hac oriagine vix ibi sermo est. Siquidem moralium entium sontes sunt intellectus, ct voluntas. humana, seu voluntarium, di liberum. Igitur ista duo distincte explicanda erant. cum proκimae entium moralium origines sint. Et re ipsa Theologi catholici . qui via, dc ratione incedunt, primum de voluntario, post de libertate, dc tandem de moralitate agunt. Quatuor nos veluti entium genera , seu quatuor modos in ente consideramus: primum physicum, alterum voluntarium, tertium liberum, quartum moralem. En paucis rem totam expressiamia Quod autem has entis assectiones appelles, aut m dos, aut accidentia, quaestio metaphysica est nullius momenti. Pusendoritus s. . ova ponit infra excutienda sui gravissimi erroris ; nempe , moralitatem haud esse actionibus intrinsecam; sed unice ex arbitrio entium intelligentium suam nancisci existentiam r quem errorem mox profligabo . Haec moralia entia tribuit ille in classius quatuor, quas appellat statum, personam moralem, qualitatem , dc quantitatem. Statum vocat ens morale sun titium ob analogiam, quam habet eum spatio .. g. 6. Nonnulli scituli, cum quid simile in Scholasticis offendunt , commotum st
ni achum, contusas ex vocum barbarie aures clamant; deliciantur vero, cum eiusmodi
134쪽
modi elegantes formulas legunt in eruditissimo Pulandorso. Plura ibidem congerit de loco, de spatio, de tempore tanta confusione, dc verborum involucro, ut vix legi queant. Integros insumit fg. ut eXponat flatum hominis alterum esse absolutum, alterum erga alios homines; alium esse statum pacis, alium belli . Ad ver tit , pacem aliam esse communem respectu Omnium hominum, aliam esse peculiarem expresso scedere initam ἱ aliam internam inter membra eiusdem Reipublicae, aliam externam erga alios extra Rempublicam. Bellum aliquod est eommune inter omnes homines; aliquod particulare, quod certi homines gerunt: dc est vel internum , seu civile ; vel externum . Iterum F. s. saluum partitionem resumit, admonetque, aliquos status adiunctam istensionem , vel remissionem existimationis habere. Posterius genus satus s. Io. dividit in iunioratum, dc senioratum, in maiorenni
VIII. Post explicationem entium moralium , quae ad spatium analogum pertiis nent, T. I 2. exponit illa entia moralia quae per analogiam ad substantias concipiuntur, suntque personae morales simplices , vel compostae , publicae, vel privatae. Perlonae publicae vel sunt politicae, vel ecclesiasticae. Privatas personas distinguit i. ex negotio, quaestu, aut artificio, circa quod quis est occupatus . a. ex conditi ne, qua quis utitur in civitate, in qua alius civis, alius inquilinus, alius peregrinus. 3. ex familia, in qua ille mariti, patris, heri, haec uxoris, iste siti, vel servi personam sustinet. q. ex stirpe, unde homines nobiles, & plebeii appellantur. g. II. personas morales compositas dividit in publicas , dc privatas, sacras, dc politiacas. ba cras rursus partitur in generales, ut Ecclesia catholica est; & speciales, ut
Concilia , Consistoria, Synodi, Presbyteria. Simili partitione distribuit personas p
liticas. g. I . gradus recenset , quos eadem persona sustinere valet, nempe domi patrisfamilias, incuria senatoris, in foro advocati, in aula consiliarii. I. I . admonet, personarum moralium umbras reperiri, dc simu Iacra: unde factum est ut personae vocabulum scena sibi peculiariter vendicet. Fictae personae notionem in eo sitam asserit, ut alterius seriae personae gestus, habitusque reserat. De more perperam in trudit Petrum Alexandrinum Episcopum , probantem baptismum ab Athanasio puero inter ludendum collato; dc ritum quo Sanctorum Albo accensentur servorum Dei ani mae . s. I 6. a personis ad res transit , quas in primaeva communione homo suis
usibus applicabat; at, partitione illarum facta , quisque de re sua, excluse quo- eumque alio, disponit . Res autem solam denominationem extrinsecam subeunt, quatenus iuris obiectum constituunt. Hactenus, inquit g. i' de entibus moralibus quae concipiuntur ad analogiam substantiarum ; nunc autem disputandum de iis est quae formaliter sunt modi : quos modos distribuit in affectivos, dc aestinativos. Secundum illos personae certa ratione affectae intelliguntur I secundum hos perso--, ct res aestimari aptae sunt. Illi vocabulo qualitatis , hi quantitatis , latissime G i i acce-
135쪽
ioo LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT.
accepto, veniunt. Has qualitates dividit in formales, dc Operativas r illae non ordinantur ad actum, sed subiecto tantum conveniunt. Operativam qualitatem dividit in primam, dc secundam . Illa concipitur , prout res apta est ad actum : dc est vel interna, vel externa ἱ quam etiam dicere possis patibilem qualitatem moralem. Secunda est quae oritur a prima . g. I 8. inter attributa moralia recenset tiatulos , 'puta Serenissmum , Eminentissimum , IEustrissimum dcc. Plura de his titulis congerit, qu* praetereo. F. I9. qualitates Operativas morales in activas, dc passivas dividit. Illarum species sunt potestas, ius, de obligatio. Potestas est qua quis legitime quidquam moraliter agere valet : quaeque duplex est, perfecta, dc imperfecta. Rursus respectu subiecti potestas ista dividitur in personalem , dc communicabilem. Illa subsistit in persona, qualis est maliti in uxorem; haec alteri communicari pro arbitrio potest. Iuris vocabulum, inquit 1.2α valde ambiguum est . Ius istud inter qualitates activas , dc pessivas collocat , seu utrisque accenset . Obligationem exponit Lai. per quam quis praestare , aut admittere , vel pati quid necessitate
morali tenetur . Dantur enim, inquit , qualitates patibiles , quae certo modo itidiacium hominum incere intelligunt a r. 1. 22. de quantitatibus moralibus sermonem instituit . Quantitas in rebus dicitur pretium , in personis aestimatio . Tandem F. 23 concludit , quod entia moralia , sicut impositioni suam debent originem , ita ab eadem suam aut stabilitatem, aut mutationem suscipiunt. IX. Paucis perstringere specimen eorum volui quae tribus supra viginti para- graphis Sani uel Pusendortius fuso calamo in capite veluti prae liminari ad ius naturae, de gentium praemittit. Selectiora vocabula , elegantiores phrases, doctrinas prosundiores, magisque reconditam eruditionem in apricum eκ tanto Ructore educere studui. Quod si antiquata vocabula, barbarae phrases, ineptae doctrinae, sutilis eruditio tibi videntur, quae compendiaria oratione dedi I quid, si illa in sente leageres Opus haud est ut evincam, summum hunc Luthera num Doctorem omnia sulaeque permiscere . Res ipsa loquitur. Illius oratio adeo strigosa , de implexa, distinctiunculae adeo vanae, doctrinae adeo disparatae, ordo tam perturbatus, ut legi absque ingenti fastidio nequeant. Quae ad Politicam, ad civile regimen, & procurationem spectant, cum actuum humanorum moralitate, seu malitia, ct bonitate confundit. In prolusione ad ius naturae & gentium ea explicanda suscipit, &quidem suis calamo, quae sunt externi quidam ritus, dae gradus, quos ius civile invexit di de Icti suis in locis praefata omnia eleganti oratione, ordineque perspicuo declarant. Et hi sunt illi PUFE DORFII , qui buccis inflatis ad sidera extolluntur 3 Hi sunt quos Brucherus, sudaeus, Thomastus, Barboracus veluti e caelo delapsos esse iactant adiacentem iuris naturalis scientiam erigendam, illustrandamque, ad Scholasticorum barbariem, ignorantiam, de non tantum stupiditatem eliminandam Hi sunt Platones, Panaetii, Terentii, Tulliique septentrionales, qui singulis paginis Theologis
136쪽
molasticis inscitiam, gerras, chimaeras , confusionem , barbariemque exprobrant Et tamen quis Scholasticorum, qui ius naturae di gentium illustrarunt, tanta eo fusone, tanta rerum perturbatione scripsit. ac Pusendorfius ille vir summus in ipso ingentis operis vestibulo X. Rieardus Cumberlandus & ipse protegomena praemittit ad suum de suibui naturae tractatum . Sub initium sibi blanditur , meliorem prae ipso Hugone Grotio reperiisse methodum leges naturales investigandi. Nam Grotius ex effectis manifestis naturales leges colligit I cumberlandus e contrario caussas ipsas , unde leges istae progeistuntur, dispicit . . De cumberla di doctrina plura insta. Unum in praesens animadverto , videlicet opus istud tam lutulento stilo , tantaque obscuritate Priptum esse, ut, sua veluti rubigine exesum, natalitiis tenebris sepultum iacuis set, nisi Barboratus e Latino in Gallicum idioma vertisset , notisque illud exoria
nasset. Quae tamen enarrationes non minuunt, sed Auctoris errores, ut mox videbimus. augent.
Ricardus Cumberlandus ad benemolentiam singulorum bominum erga alios bomines, ad propensionem propagandae sirpis, ad cerebri humani magnitudinem, ad eius
dem inclinationem ad venerem non timitatam tempori, ad ampliora vasa Dermatica omnes revocat naturales
leges. Hi, O' alii errores prosigantur.
I. o Icardus Cumberlandus Anglus, Ecclesiae Romanae iuratus hostis , nibus, infensius inquit Pone eiusdem vitae scriptor detestabatur quam Papimum; nihil altius illius animum exulcerabaei quam quae bule Eecloae javere via bantur. Numquam illi de hac Ecelesia sermo erat quin eius odium, stactis aggeribus, excandesceret ι tametsi in ceteris negotiis temperato animo esset. Cum Carolus II. thronum occupavit, tanto correptus timore fuit , ne schismatica Anglicana Ecclesia in sinum Romanae matris suae rediret , ut mortifera febris eum invaserit. Celebris fuit hypocrita, qui ore religionis tuendae studium iactans , m rum pravitate eam foedabat. Haec pauca delibare volui, quoniam , inquit Arist teIes Lib. I. Ethic. cap. I. atque eiusdem interpres S. Thomas, summopere scire interest qui sint mores illius qui de morum honestate scribit. II. In hominis itaque benevolentiam, ceu in primam Originem , dc fundame tum , naturae iuris decreta revocat novus iste Philosophus. Illius verba in me-
137쪽
,6, LIB. I DE IURE NAT. ET GENT. ωα
dium adducenda , ne quidquam per eXaggerationem dictum appareat. In titulo
cap. r. I eges naturae omnes ad unam de benevolentia erga rationales omnes redueun
tur. Deinde ipso primo capite pag. q. haec praemittit : Sinciet nobis in v eusi huius initio lyctorem monuisse, totam moralis Thilosep biae, legumque naturasum doctrinam in observationes naturales, omni m experientia notas, aut in conclusiones a Nara Phro ei a cinitas is stabilitas, ultimo resisi. Nonne firmissima haee sunt iuris
naturae tandamenta Meditationes quibus vi Physiologiae explicantur corporum naturalium phoenomena, origines sunt in quas mitimo tota moralis Philosophiae, & legum naturalium doctrina resolvitur Sed ultra pergamus. Hoc eodem eap. I. pQ. 3. 4. totius doctrinae suae propositionem praeiacit his verbis. , Quamquamis autem innumera sint quae e cognitione universi desumi possint in materia partiis cularium dictaminum, ad mores sormandos dirigentium ; visum est tamen pauca se tantum, eaque generalissima seligere.quae generalem, quam initio proposui, legum naturae descriptionem aliquatenus explicent, &in unico dictamine, omnium legum' naturalium parente , paullo apertius continentur . Illud autem ita se habet.
A Lenevolentia maxime fingulorum agentium rationalium erga omnes flatum constituitis finguiorum, omniumque benevolorum quantum fieri ab ipsis potest felici um ; Ο
se ad fatum eorum, quem pessunt sequi, Discissmum necessario requiritur; ae pr is inde commune bonum erit suprema lex. Quam haec propositio, quae totius fere capitis doctrinam continet , sit implexa , atque obscura, nemo non videt . Nec elarior est explicatio quam continuo Auctor exhibet . Nomine benevolentrae, non quamcumque volitionem languidam, & emortuam, quae nihil pariat , sed esticacem, cui essectus respondeat, se intelligere declarat. Illius interpretes Maxuvν, &Barboracus mutuo pugnant in interpretanda hac voce benevosentia. Ille quippe hoc pacto argumentatur , Tametsi actiones alicuius individui in bonum commune, atque totius humani generis felicitatem tendant , non Plopterea consequitur propriam ipsius individui selicitatem illas procurare . Deinde animadvertit, Cum berlandum hac voce benevountia modo instinctum quo ad amandum alios ducimur, modo actiones quae ex eodem instinctu proficiscuntur , intestigere . quo ins ensu concludit accipi generalem naturae legem minime posse. Barbeyracus in suis enarrationibus ad Cumberlandum resutat interpretem fli glum , nempe MaxuvlI, aitque ineptas esse quas opponit dissicultates . Contendit Barbeyracus. Cumberland m hanc propositionem evidenter demonstrasse ; Benevolentia universalis magis magisque promovet possibilem felicitatem generis humani et ergo magis magisque promovet possibilem selicitatem huius, aut illius individui . Ignorantiae arguit Anglum interpretem, quod in quaestionem vocaverit sensum in quo Cumberlandus benevolentiam accipit. Luce quippe meridiana clarius, inquit, est, Auctorem nostrum bene et olentiae nomine actum liberum voluntatis nostrae, cognitione,
138쪽
deliberationeque productum , intelligere . Nec ipse inficior , Cumberlandum nomi ne benevolentiae non raro amorem deliberatum accipere. At non minus certum est saepe etiam eum naturae instincta benevolentiam confundere. Comparat siquidem eap. o. g. 22. hane benevolentiam amori illi quo animantia ad propagandam speciem seruptur. Ego inquit tartum adiiciam , manifestum admodum esse, annmalia boe modo in alterius sexus , ἐν prolis amorem impelli , atque adeo angustam φιλαυνι αν exui , qua semel seposita facile ducuntur ad alia, atque alia adamanda, donee amor tandem omnia congςnera ob naturae similisudinem eomplectatur ; atque adeo in communi animantium natura fundatum esse illud, quod multiplici experientia observatum est, bomines post susceptam prolem pacis esse amantiores, is propensiones ad prolem suscipiendam omnes ad pacis amorem di onere. III. Ut ab ultimis verbis incipiam , quis crederet , Scriptorem hunc adeo p tuisse desipere, ut cum ipsa manifesta experientia pugnare ausus fuerit Impotens ille amor quo homines. ad concubitum cum mulieribus abripiuntur, primum est Iegum naturalium principium 3 Eiusmodi amor qua individua multiplicantur, unice bonum commune spectat Iuvenes illi qui puellarum amore succensi, contemptis legibus tum naturalibus, tum divinis, humanisque , nullum non movent lapidem , ut libidinem expleant , numquid bonum promovere commune student Numquid iuvenes isti propagandae stirpis benevolentia aguntur Tali ne eommer clo societas coalescit An non de religionis, & societatis leges similem congressum quam severissime vetant , Nihil itaque tam salsum quam quod scribit Cumberlandus, propensiones nempe ad proiam fuseipiendam omnes ad pacem disponere. Idqur in communi animantium natura fundatum esse. Oppositum experientia docet . Propagandae prolis amor animantia ipsa, nedum homines , suspiciosa, Eelotypa, anxia, dc belligera essicit. Nonne gallus, gallinarum multitudine stipatus, si occumrentem, atque in suas amasias ingredientem gallum videt,Zeum confestim aggreditur, nec a conflictu desistit, donec aut victus iaceat, aut victor evadat Similia in ceteris animantibus plus minusve conspicimus. Evidens itaque est , perridiculum esse Cumberlaudi effatum , videlicet propensiones propagandae stirpis paci a
IV. At non minus festiva est , dc ridicularia altera eiusdem propositio , scilicet homines post susceptam prolem pacis esse amantiores. in nihil magis hominem
anxium, turbulentum, cavillatorem, usurpatoremque essicit, quam prolis multitudo. Quas angustias sustinet paterfamilias ut filiabus provideat, ut filios patrimonio ditet Quae bella passim aliquis non suscitat, ut vicinorum bona capiat, quibus filios opulentos reddat Amor itaque propagandae stirpis non pacem , non concordiam, sed rixas, discordias, bella, homicidia parit. Amor iste non bonum commune, sed privatum, summo impetu anhelat. Quid, si dissidia provinciarum,
139쪽
1 o LIB. I. DE IURE NAT. ET GENI . oee.
regnorumque calamitates, quas amor multiplicandae prolis, seu amor explendae Iibidinis peperit, oratione complecterer At sunt haec omnibus nota. Bonum commune hominibus leκ suprema Utique bonum commune est id in quod hominum actiones tendere debent. Sed vi illius benevolentiae, de qua loquitur Anglus iste, nihil homines minus deliberate eurant quam commune bonum . Extra mentem raptus fuerit oportet Cumberlandus, dum talia scripturiebat. Bonum quippe N
prium est quod homines agit, & sibi mancipia essicit. Boni proprii amor dominatur, imperat, iubet. Huc studia, curae, molimina omnia tendunt. Omnes suam Propriam, non communem felicitatem quaerunt; &, ut beati evadant, miseri es.ficiuntur. V. Sed alia quae hoe eodem tarp. D. Cumberlandus scribit , examinanda occupisrunt. Iam sub initium cap. r. monuit, ut vidimus supra, legum naturalium doctrinam in naturales eorporum observationes a Physiologia agnitas resolvi. Quod ut evincat, cap. II. g. 23. inquit. ,, Postulat methodi nostri ratio ut nunc non- se nulla expendamus quae hominum corporibus propria sunt, ut videamus, an nonis illa homines ceteris animalibus aptiores faciant ad benevolentiam mutuam in- A ter se exercendam , atque adeo ad societates magis amicas constituendas. Proprium autem hominis esse scribit ingens cerebrum , cuius virtute homines ad pacem, ad societatem aptiores esse contendit, his verbis., Cerebri magnitudo insi-
gnis est in proportione sui corporis, ut habet Aristoteles. Et, ut plurimum is homo duplo plus cerebri habet quam bos , nempe ad librarum quatuor , velis quinque pondus. Inde vero sic ratiocinandum esse puto. Corporis humani meis diocris pondus non assurgit ultra quartam partem ponderis corporis bovini; &is tamen duplo plus cerebri ei concessiim est in regimen tantilli corporis . Inde is sequitur, octu plum cerebri datum esse ad regendum aequale pondus membro
is rum. Ipse etiam comperi, corpora ovium. maiorum, & poscorum corpora ponis dere corpus humanum aequare. Eorum autem cerebrum tantum octavam circiis ter partem habere ponderis cerebri humani . . . . Ex his autem sponte sua is hoc sequitur, maiorem & molem, & vim cerebri, quae in homine conspicitur, is ei naturaliter inservire, ut multiplicem actuum, seu motuum varietatem inde ,, pendentem diligentiore deliberatione, consilio, & cura qui usus sunt cerebri,, peculiares dirigat. Hoc autem fieri nequit, quam sibi maximum proponendo, , , commune nem Pe universi, bonum, entium vero rationalium praecipue ; & o-- ptima media commodissima ratione sollicitando, idest, essicaci benevolentia raia is tionales sibi omnes devinciendo . . . . In avibus aliquot , & piscibus cerebriis quantitas adeo exigua est, ut ab oculorum suortim mole & pondere aequetur , is quandoque etiam superetur ... nec his tamen hoc deest ingenii, ut meate a-
is gant cum animalibus sui generis. Quanto minus hoc deesse potest salva ipso-
140쪽
rum se licitate) hominibus universim, qui amplissimis agendae cognitionis instruis mentis donantur; praesertim cum in cerebri usu ad prosecutionem veri, boniqueri maximi, maxima pars selicitatis humanae consistat α' VI. Hoc itaque est illius Britanni Philosophi ratiocinium . Homines exercendae benevolentiae adversus sui similes, dc ad ineundam cum eisdem societatem aptiores sunt ceteris animantibus, quod illorum cerebrum superet in magnitudine aliOrum animantiam cerebra. Et hoc unum eκ principiis est quibus refutat Thomam
Hobbesium, inquientem, homines uisis , lupis , is fementibus esse ferociores: flatum
eorum naturalem esse flatum belli omnium in omnes et nutum inter eos esse naturam boni, veI mali publici, antequam ei vitates constituantur; adeoque nutum eiusmodi boni notitiam, nullum eius oppositum. Quod ut evincat Hobbesius , hanc inter ceteras affert rationem Leviatb. cap. xv. Bruta inter iniuriam dc damnum non distinguunt : itaque, quamdiu bene sibi est, ceteris non invident. Homo autem tunc maxime molestus est, quando otio , opibusque maxime abundat e tunc enim la. pientiam suam in regentium actionibus reprehendendis ostentare amat.
VII. Ut hunc errorem Cumberlandus refellat, prae aliis rationibus unam Opponit ex cerebri magnitudine arcessitam. Unde autem colligit Cumberlandus, hae cerebrum praeditum esse praerogativa, qua societas, & mutua benevolentia homines inter promoveatur, & custodiatur de iam istius effectus rationem assignat Nullam omnino. Nos contra habemus, unde istius principii salsitatem olendamus. Nam, R i ad consisteret, inde sequeretur, homines maiori ornatos cerebro aptiores, & emeaciores eme ad benevolentiam, Zc societatem exercendam , pr movendamque. At frequenter e enit, ut magni genii, sapientioresque nequiores, turbulentioresque, pacis, & societatis violatores sint. Quomodo scit Cumberlandus, mentem hominis ita pendere ex ingentiore cerebri quantitate , ut nequeat arcta, & vehemens benevolentia haberi sine ingenti cerebro In avibus , inquit , γ piscibus cerebri quantitas adeo exigua est , ut ocuArum suorum mole , is pondere aequetur, quandoque etiam superetur e nee bis tamen hoc deest ingenii , ut paea te agant eum animalibus sui generis . Hoc exemplo confirmat suum principium, ex maiore cerebri quantitate arctiorem proficisci benevolentiam, & societatem . Uerum , hoc admissio principio, consequitur, eiusmodi pisces, ct aves , parvulo instructas cerebro, minus aptas en ad pacem, & benevolentiam. Et tamen, Cumberlando iudice, pacate una vivunt pisces eiusdem speciei. At, inquit Auctor Illi bfiothecae ratiocinatae Tom. XXXII. art. q. cur pisces isti , qui tanta benevolentia mutuo sese complectuntur intra eamdem speciem, bello semper ardent contra alios alterius speciei Cur mutuo se se devorant, deglutiuntque 3 Duplici .ne eerebro instructi sunt 3 Uno, quo sui similes diligant, in eosque benevolentiam exerisceant; altero, quo ceteros dissimiles hostiliter persequantur e Errores itaque IIob-