Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ios LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. e.

bessi crassis aberrationibus labefactare infelici conatu nititur Cumberlandus. Non inficior, plura contra eumdem opponere principia vera I sed tot erroribus haec permixta sunt, ut, si ille per praerupta, hic per anfractus ambulet . Quod ut evidentius lector colligat , alterum transcribo ex hocce Philosopho Cumberlando principium , quo utitur adversus Hobbolam, ut inde evincat, mutuam inter limmines benevolentiam originem esse unde leges naturales dimanant. VIII. Principium istud eruit Cumberlandus ex inclinatione ad propa gandam speciem. Inquit enim cap. eis. 1.28. is Ad indicium igitur quartum, animalibus is omnibus commune, a propensione ad propagandum suum genus desumptum

si hoc solum quod observavi habet corpus humanum, quod ipsi pecu Iiare est ,

, , nempe quod eius propensioner ad Tenerem non limitata sunt ad quasdam anni,, tempestates, ut ceterorum sere animalium, sed quodammodo perpetuae sunt . .

,, Hinc autem fit ut hominibus plerisque necessaria sint connubia, dc prolis suscitiis piendae appetitus vehementior : hinc sequitur, nec ab his divelli posse appeis litus, immo dc pacta circa alimoniam , dc regimen familiae . Quoniam autem is haec omnia a sanguinis humani partibus agilioribus, dc a maiorum vi vasorumis spermaticorum proveniunt, necesse eli ut pariter maiora sint inter hominesis quam inter bruta : maior itaque erit familiae alendae regendaeque cura, quae siri ne cognitione legum naturalium, dc propensione aliqua ad earum observati is nem nulla esse poteth.

IX. Digna prosecto tanto Philosopho moralis doctrina. In hoc homines bruti praestant, quod sngulis dc omnibus quatuor anni tempestatibus semper exercendae libidini idonei sint, & parati Z Brutorum desideria sua habent definita coniania. Tum solum bruta libidini indu Igent, eum adsit prolis suscipiendae occasio

Hac sublata caussa , a turpi abstinent voluptate. Homines Vero nullos temporis limites agnoscunt; sed quolibet tempore his frui illecebris Valent. Dum haee Cumberlandus scriptis consignabat, odio sorte raptus erat contra Catholico- Romanam Ecclesiam, quae coelibatum colit, & castitatem consulit. Verum non modo deturpare hominum dignitatem Cumberlandur tentat; sed salsa quoque de ipsis animantibus scripturit. Siquidem istorum plurima non alicui anni tempestati suam coercent libidinem, sed pluries in annum generant; ut testantur qui de Indis, de Americanis brutis scripsere; quin δc in Europa in nou paucis animalibus id evenire, Naturalistae tradunt, dc experientia ipsa testatur. X. Plurima alia ex Cumbei lando referre possem, ut eiusdem operis tutilitatem evidentius patefacerem. Nee propterea inficior, plures in eodem , sicut in quolibet opere, contineri veritates ; sed illas innumeris , & crassissimis permixtas erroribus assero. Erravit impius Hobbefius, qui Deum ipsum de throno detrudere scelerate tentavit. At , si Cumberlandus ex hac parte profligavit Hobbesianam im

142쪽

impletatem, in alios ipse prolapsus errores est. Praeterquam quod omnia tam barbara oratione involvit, & tam perturbate omnia collocat , ut vix legi sine in. genti molestia queant. Barbeyraeus Gallica sua versione delinire dictionis asperiatatem, notisque illustrare obscuram doctrinam sategit. Αt, licet amoenior sit Gallica verso, non propterea melior doctrina est . Quin prolixis enarrationibus ex arbitrio adiectis, dc erroribus respersis auxit, non minuit aberrationes. Dum lego Lutheranos, novosque Resormatos, aut morum, aut fidei quaestiones versantes , mihi videre videor homines Andabatarum more secum pugnantes, dc Turris Ba belicae aedificatores Oinnia confundentes. Extorres miseri sunt, dc segreges a principio veritatis per abrupta, dc anfractus discurrunt errabundi, dc, crescente in dies obstinatione, dc rebellione a sancta matre Ecclesia, densiori quoque incredulitatis, impietatisque caligine Obducuntur. Quare non amentior Cl. Antonio Genuensi in Regia Neapolitana Universitate Prosessori, scribenti in Pro lego m. ad Elem. Metaph. g. r . Sed nil ibi melius hisee studia exeulta sunt quam in Anglia; idque non ob aliam rationem, ut puto, quam ob libertatem phiosopbandi. Experientia oppositum docet. Ubinam tot Athei, tot Deistae, quot sunt in Anglia, non ob aliam scilicet rationem quam ob libertatem philosophandi At, ut ipse perdoctus Genuens ibidem animadvertit g. 6. ex Verulamio, numquam consummati , sed inepti Philosophi Athei fuere. Quid vero novi attulerunt Angli adversus impios, quod non fuerat sapientius a nostris valde antea dictum e Sed de hoe fusius alibi.

XI. Ut vero ad Cumberiandum revertar, pauca adversus illius capitale princia pium, missis aliis consectariis, dicam. In hominum itaque benevolentiam leges revocat naturales. Hanc benevolentiam humanae societatis fundamentum constituit. Multis minime opus est ut evincam, hominem hunc prorsus delirare. Quoniam eκ iis quae in differtatione superiore dicta sunt, id luculenter innotescit . Animadverti ibidem, duas in homine reperiri substantias, secum pugnantes in t stino, dc non interrupto bello. Utique homo amore in alios homines fertur; &benevolentia, qua mutuo mares, dc seminae se complectuntur, sundamentum est societatis. Amor iste societatis non tam liber quam necessiarius est. Quandoquidem homo vivere, dc stirpem propagare absque societate nequit. Maritus, uxor , filius una sint necessum est. Ex hac parte benevolentia sundamentum est societatis; dc in eamdem quoquomodo leges re Woeari naturales queunt. . Verum enimvero, cum amor iste peccato Originali perturbatus sit, impotens, effrenis, & tum hulentus iactus est. Aio dc ego, amorem in homine, veluti Regem in throno , Imperatorem in exercitu, dominari, flectere, regere omnia . At quemadmodum Rex nisi legibus regiminis clavum moderetur, nisi amorem suum intra aequitatis fines coerceat, tyrannus evadit; ita hominis amor, nisi rectae rationis lumine dirigatur, nisi superiori oc caelesti igne purgetur, tyrannus est, qui O .nnia pervertit

143쪽

, os LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. oee.

tit; atque eodem tempore bellum dc pacem, Dedera & perduelliones parit, eoniungit, & separat, diligit, & odit, blanditur, & insectatur. Societatis necessitas mutuum infert amplexum ἔ at propriae se licitatis cupido, & praestandi ceteris ambitio, atque principatus, dominandique libido dissidia, iurgia , discordias , bella

perpetua, dc crudelissima procreant. Rectae rationis lumen ordinem ostendit quo in seriora mediis, media supremis parere debent. Videt homo experrectus haec omnia; sed vires deficiunt quibus tot debellare hostes, tyrannosque valeat. Video meliora, proboque e deteriora sequor. XII. Qualis ergo amor est qui recte omnia dirigit, qui societatem firmat , pacem colit, foedera servat inter homines, dc homines Deo aureis vinculis devincit Amor iste divinus est. Haee sola benevolentia eaelestis pacem sine bello, societatem sine divisione, tranquillitatem absque perturbatione, ordinem absque confusione sarta tecta cultodit. Sed, ut magis cumberlandi falsa doctrina appareat , illud in memoriam revocandum, quod, nisi primus homo peccasset. humana s cietas, mutua sulta benevolentia. tranquilla absque dissidio ullo vigeret . Perpetrata culpa, tranquillitas ordinis in dissidia, bella, dc tumultuantium affectuum

turbam conversa est. Porro omnes mutuo pugnantes passiones in amorem proprium inordinatum reducuntur. Haee amoris proprii perturbatio, ex prima culpa invecta, sons, Ac origo est omnium passionum, discordiarum, bellorumque, atque calamitatum. Et hunc amorem , dissidiorum parentem, cumberlandus, Ecclesiae protestantis serventissimus propugnator, praeiacit, tamquam huinanae societatis dc

concordiae sundamentum.

XIII. Nos, inquiunt Cumberlandiani, Pulandorsani, ceterique de iure naturae agentes, sola naturae principia consit mus, ad Theologos messe relicta tractandica quae a doctrina revelata pendent . Ita res se habet. Sed hic est illorum error, dc caecitas non serenda. Quod Ethnicorum Philosophi hae via incesserint, venia digni sunt, quod doctrinam revelatam ignoraverint. At Lutheranorum, de Calvi-nistarum caecitas inexcusabilis omnino est. Vident isti, sicut videbant Pagani, humanae naturae infirmitatem : dc, quam illi nescierunt medicinam, isti perspectam habent. Sciunt hi, benevolentiam humanam perturbatam , dc inordinatam, discordiarum, litium, bellorumque originem ella secundissimam e dc in hane Cumia fortandus leges regerit naturales 3 Falleris, inquies. Homo suapte natura benevolus est : benevolentia ex ipsa proficiscitur natura . Philosophus benevolentiam , quae hanc naturam absolute consideratam consequitur, prae oculis habet , eamque considerat, ceteris relictis, quae eκ culpa originali, quae Philosophos latet, eidein accideriti t. Cum itaque natura haec humana seiungi a benevolentia nequeat; iure, tamquam standamentum legum naturalium , dc societatis mutuae , hane designamus benevolentiam.

144쪽

XIV. Existimabam moralem Philosophiam Protestantium eo pertinere , ut ho . minum , qui reipsa extant in mundo, mores formaret; at mea me sesellit opianio. Istorum Philosophia moralis naturam humanam spectat ut abstractam . . cinmetaphysica praecisione existentem. Hi sunt medici, qui aegrotum invisentes naturam humanam, ut ab infirmitate qualibet immunem, sanare student . Nae isti perit i is mi medici Sinamus ergo Scriptores istos Ethnicis caeciores . Utique vires naturae expendendae, meditandaeque. Considerandum, quo natura ex se propendeat, quo inclinet, quo tendat. Verum una eiusdem morbi affectiones intestinae revolutiones considerandae;&, quid re ipsa valeat, tota mentis indagine perscrutandum est. Porro natura ista ex una parte ad societatem, ex altera ad divisionem. separationemque sertur. Paganorum Doctores,eausam istius intestini belli nescien tes, idoneam sanandae naturae medicinam ignorarunt . Iitorum vestigia persequi novatoribus placet. His itaque in suarum tenebrarum spissa caligine relictis , veritatem paucis manifestemus. XV. Amor est qui, veluti clavus navim , hominem , hominumque societatem moderatur, flectit, subiicit, erigit, quocumque vult. Rex est qui omnibus appetitionibus imperat, qui obstacula superat, qui grandia molitur, qui non agit perperam, non invidet, non aemulatur, non est ambitiosus; sed omnia sustinet , omnia staffert. Amor iste primum naturali rationis lumine dirigitur r deinde & Dce, & stamina caelesti lavetur, accenditur, & perficitur . Amor iste Paganos latuit, eumque Lutherani, & Calviniani reiiciunt, repudiantque . Lumen itaque tum naturale, tum divinum benevolentiam humanam dirigit, roborat, dc suriunt effert. Haec benevolentia, praelato lumine directa, societatem veram inducit, pacem alit, tranquillitatem fovet. IIaec est doctrina S. Pauli Apolloli Epis. ad Rom. cap. iii. Qui diligit proximum suum, legem implevit . Nam non adulterabis , nono ades , non furaberis . non fassum testimonium dices, non concupisces, O , si quod es aliud mandatum, in boe verbo instauratur : Diliges proximum tuum, sicut tribum . Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis es dilectio. XVI. Revocet Britannus Philosophus Cumberlandus hominum societatem , legesque naturales in benevolentiam maris cum muliere concumbentis, in libidinem humanam nulli tempori limitatam , in vasa spermatica ampliora in homine quam

in brutis. Quoniam haec philosophandi ratio, Protestante haeretico revera digna , sat est ut heinc colligas, quo in pretio habendi sint libri quos ad illustrandum naturae ius evulgant Lutherani, & Calviniani . IIaec sunt opera digna ut Barboraci penicillo dealbentur. Hi sunt sapientes illi aquilonares, qui iacentem, ob scuratamque iuris naturae scientiam ad pristinam lucem restituerunt; qui , exesu

doctrina revelata, supernoque lumine, iuris naturalis arcana reserare conten

dunt.

145쪽

lio LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. ω.

CAPUT III.

Doctrina S. Thomae de bomine propter fnem operante . Finis , qui principium extrinjecum est bumanarum

actionum, notio, oe partitio. Plures hoc de argumen

to quaestiuncuti. Admonitio ad Pufendorsianos , moia

I. TNter praecipuas angelicae doctrinae praerogativas, perspicuitas, dc Ordo admi- ut randus in primis resplendent. In prima suae Summae parte Dei existentiam,

naturam , attributa , personarum pluralitatem , potestatem , vimque creatricem istius universi, & innumera alia arcana quae Dei naturam consequuntur , incredibili claritate exponit . In secunda eiusdem Summae parte , quam eius Assectae in partes duas tribuerunt, de homine propter finem operante sermonem instituit ἔatque eiusdem ossicia adversus se, adversus Deum, adversus ceteros homines singillari perspicuitate, dc ordine declarat. Quid naturae vires valeant , quibus auxiliis egeant, ut se se in ossicia exerant , dispicit. Intellectus, dc voluntatis , quae sunt duo iitris naturae proxima principia , operationes Omnes tam ordinate en cleat, tanta luce persundit, ut in admirationem raptus lector haereat. II. Quoniam vero amor est qui in homine dominatur , ut capite superiore di-Σimus, ab amore ultimi finis S. Thomas suam primam secundae partis aut Pica tur l. Initio huius libri doctrinam , qua Doctor Angelieus in Commentariis super Ethici ris. ideam veluti universalem hominis , se , Deum , dc ceteros homines respicientis, perhibet, in medium produxi. In praesens, quae idem Doctor sanctus in sua l. a. de hominis ossiciis mirabili ordine tradit , exponam . Primam suam quaestionem in octo partitur articulos . Nos vero sequentibus quaestiunculis omnia

perstringemus . Facilia quippe sunt, dc omnibus pervia quae hoc in capite dicturi sumus, idcirco paucis expedienda. III. Quaest. I. Quid, is quotvkx si fiat, ; is an bomini agere propter finem cοπ-τeniat e Resp. Vulgari circumsertur proverbio, in omnibus respiciendum esse finem , qui est humanarum operationum extrinsecum principium , dc terminus . Principium in intentione , terminus in executione . Huc pertinet quod Propheta David canit Psal. cxv m. Delinami cor meum ad faciendas iustificationes tuas . . . propter retributionem . Communis finis notio haec est : Id cuius gratia aliquid fit . Duplicem distinguit finem Angelicus . Unum appellat cuius , alterum quo . Ille res ea est ob quam consequendam agens operatur; hic est eiusdem rei adeptio .

146쪽

DIS S.I. DE HOM OFFIC. m

Praeter hos duos fines alius nominatur finis eui , videlicet cui quaeritur res illa quae habet rationem finis cuius r aeterna retributio est finis cuius gratia; homo est finis eui desideratur illa aeterna merces . Alteram divisionem tradit S. Thomas in finem operis, & in finem operastis . Finis operis res illa est quam opus fuapto natura spectat, & in quam tendit . Finis opeνantis est in quem agens ex suo arbitrio ordinat opus suum. Tandem celebris est divisio in finem ultimum, in quem voluntas omnia dirigit, & in quo sistit; dc in finem intermedium , seu non ultimum, in quo voluntas non quiescit , sed ultra pergit; ut, dum vult laborem

propter mercedem, mercedem ob alendam vitam, vitam ob salutem animae, an iamae salutem ob Dei gloriam, in qua tandem sistit. IV. Homini agere propter finem convenit . Idque S Thomas ex ipsius humanae naturae finitione evincit . Homo quippe ratione, & voluntate a ceteris ereaturis distinguitur . Quare actiones illae humanae dicuntur quae a voluntate, rationeque deliberante procedunt . Aliae enim actiones , quae sine rationis deliberatione fiunt ab homine . hominis , non humanae appellantur , quod ab homine ut animali, non ab homine ut ratione praedito di manent . Porro actiones humanae Propter finem sint necessum est di quia, quoties homo deliberate agit , finem sibi praestituit, cuius gratia operatur . Eccur praestituere finem sibi debet Quia nequit humana voluntas agere , rusi propter bonum , . quod est eiusdem adaequatum obiectum . Ergo, quoties deliberate agit, proponere sibi bonum debet. Bonum autem propositum finis rationem habet . Ergo homini agere propter finem eo

venit .

V. Quaest. II. Sotius ne hominis est propter finem agere st Resp. Negat S. Thomas art. 2. sed omnia agentia propter finem operari docet . Nullum quippe agens ita actionem erumpere valet , nisi ab aliqua caussa determinetur . Est enim indifferens ad hoc aut illud agendum . Ergo, ut hoc potius prae alio agat, determinari ab aliquo debet. Porro hoe est discrimen rationales inter & irrationales creaturas, quod quae ratione prataitae sunt , semetipsas movent per propriam voluntatem , praevio rationis iudicio proponente finem , qui in sui prosecutionem voluntatem allicit i quae vero sunt rationis expertes , non movent seipsas in finem , sed moventur ab alio . Nam, si sensu carent , ab alio diriguntur in finem ; ut sagitta in finem, seu scopum dirigitur a sagittante; quae vero sensu praedita sunt, naturae instinctu in finem ducuntur . Homo finem , & media fini consequendo idonea cognoscit. Bruta apprehendunt finem , dc absque omni consultatione in eumdem naturae inclinatione rapiuntur . Aliqua bruta , ut canis, equus Sc. ita se gerunt in mediorum, quae fini obtinendo viam parant, electione, ut, consulistatione praemissa, agere videantur; sed ex ceteris operationibus liquido constat instinctu, non consilio illa duci ia Naturae auctor omneu creaturas quae ratione

147쪽

111 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. oee.

carent, dirigit in finem . Bruta utique movent quoquomodo seipsa in rem quae snis est; at s nis rationem cum respectu ad media, & mediorum proportionem cum fine non distingit uni, nee consulere super iisdem valent . Ceterae creaturae sensu destitutae extrinsecus tantum in finem moventur . Neque hinc colligas velim , homines a Deo non moveri in finem r moventur enim & isti , sed iuxta propriam naturam , libero arbitrio instructam. VI. Nine colligas , uno in sensu agentia omnia propter finem operari , quatenus ab auctore naturae diriguntur in finem ; altero in sensu solum hominem inter istius universi creaturas agere propter finem , quia solus finem eum mediis ,& media cum fine conseri . Actiones ridendi, flendi, admirandi, licet ab homine prodeant, si tamen rationem praeveniant, sicut & prima cogitatio intellectus, de motus indeliberati voluntatis, non sunt proprie actus humani; cum non producantur ab homine per rationem agente . E contrario actiones ipsae quae brutis competunt , ut comedere , bibere , ambulare, dcc. si fiant deliberatione imperante; humanae sunt. VII. Disputare hie Theologi solent, operetur ne Deus propter finena . Communis sententia est, illum agere ad extra propter finem , quatenus unum Pr pter aliud ordinet; non quatenus ideo velit hoc, quia vult aliud : seu actio qua vult finem, ei caussa non est cur velit media : quia quo actu finem, eodem dc media vult, dc omnia in seipsum ordinat, ut Salomon ait Prov. xv I. Universa propter femetipsum operatus est Dominus. VIII. In controversiam similiter revocant Theologi , num omnes actiones humanae, tam elicitae, nempe quas ipsa voluntas producit, quam imperatae, nempe quae eliciuntur ab intellectu . aliisque potentiis, sint propter snem . Communis sententia adfirmat . Nam actiones quae in mediorum executione occupantur , ut consensus, electio, Sc usus, sunt eiusdem finis enectus . Siquidem ideo voluntas eligit media, quia vult finem. Aliae actiones quae finem spectant, ut simplex volitio, dc intentio, similiter sunt propter finem : quia voIuntas a finis bonitate vel vera, vel apprehensa movetur. Bonitas itaque sinis illicit, movetque voluntatem in sui prosecutionem. IX. Quaest. III. O cia humana recipiunt ne a fine speciem , seu bonitatem, ae malitiam e Res p. Humana officia, ut moralia, S. Thomas considerat; ita ut actiones humanas , dc actiones morales pro eadena re accipiat. Porro has actiones humanas suam a fine speciem capere docent Scripturae divinae, & Patres . Inquit enim S. Matthaeus cap. vi. Si ocu us tuus fusex fuerit , totum corpus tuum lucidum erit. Quem textum sic interpretatur S. Augustinus Lib. II. de ser. Dom. in monticap. xI M. Oculum bie accipere debemus ipsam intentionem , qua facimus quidquiἀfacimus : quae si munda Deris, ir recta, b illud ospiciens quod inspiciensum est ;

148쪽

D IS S. I. DE HO M. OFFIC. O 3

omnia opera nostra , quae seeundum eum operamur , necesse est bona si t. suae . mnia opera totum eoῬas appellavit . Luculentius rem hane explieat S. Doctor Lib. de morib. Manich. cap. LII. Quod non vescimini earnibur, O vinum non bLhitis , signaeutam oris mirandum, laudandum putatir . Quod quaero a vobis quo

me faetatis ρ Finis enim, quo refer ηtur ea qus facimus , idest propter quem faeimus quidquid Delmas , fi non Dium inculpabilis , sed etiam laudabilis fuerit ,

fune demam facta nostra laude aliqua digna fuat . Sin iis iure merito ea patur . quem spectamur, is intuemur , cum in alii O vcrsamur Ulaio I id quoque o elaminemo improbandum , vituperandumque .dubitaTerit. De Catililsa memoriae proditum. est, quod frigus , sitim , famem ferre paterari: b eo erant i i Dareo , Dexilegoque etiam cum Apostolis nostris communia . Unde ergo discernitur parrisida ista ab Apostolis nostris , nisi fine uis , quem diversissimum sequebantur e Hanc S. Augustini doctrinam ipse S. Thomas in hac r. a. quaest. r. art. 3. allegat, & ratione sua confirmat . Actiones , inquit , humanae & a principio, dc a termino speciem capiunt honitatis, vel malitiae. Principium autem extrinsecum actionis humanae est finis movens voluntatem, quae simul in eodem fine, executionis ordine spectato , tamquam in termino quiescit . Heine concludit Angelicus Doctor. Et ideo manifestιm est quod principium humanorum actuum , inquantum sunt Famaeti, est Dis ris similiter es terminus eorumdem : nam id ad quod termiσatur actus bamanus, est id quod votantas intendit tamquam finem. X. Quaest. IV. Sit ne aliquis finis tittimus bumanae vitae e Resp. Hanc quaestionem art. . proponit S. Thomas , qui abstrahit a fine vero, de quo ita altera sequenti quaestione agit, dc ficto. Ordinate quippe incedit, & a generalibus ad particularia gradum facit . Quaestiunculae his verbis respondet . Impossibile es in fini

bus procedere in infinitum quaeamque ex parae. Is omnibus enim quae per se habent ordinem ad invisem, oportet quod, remoto primo, removeantur ea qua funt ad primum . . . . Non es possibile in moventibus ea s procedere in infinitum : quia non esset primum movens , quo subtracto alia movere non possunt , cum non moveantns per boe quod moventur a prima movente . In finibus autem invenitur duplex ordo , solicet ordo intentionis , is ordo executionis : is in utroque ordine oportet esse aliquid primum. Id enim quod est primum in ordine intentionis, est quo principium movens appetitum : unde, subtracta principio , appetitus a ualu moveretur .

Id autem quod est principium in executione , est unde incipit operatis r uade , isto principio subtracto , nullus inciperer aliquid operari . Priueipium autem intentionis est ultimus finis ; principium autem executioηis est primum eorum quae sunt ad fnem . Sic ergo ex neatra parte possibile es in infinitum procedere et quia, si non esset ultimus Anis, nihil appeteretur, nec asiqua actio terminaretur ἱ nec etiam qui Deret intentia agentis. Si autem non esset primum in his quae suxi ad mem , nuLTom. n. H lus

149쪽

ii 4 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. Ori

tas inriperet aliquid operari, nee terminaretur confitiam ς sed in infinitum praeed fret. Ea Uero quae non habent o Mem per se , sed per accidens sibi iuvicem rem antiantur, vibiI probibet instaualem habere 2 - α enim per accidens indetermina eae sunt . Et hoe etiam modo contingis esse infinitatem per acri ηι ius tribus , O

bis quae sunt ad finem.

. XI. Integram argumentationem S. Thomae rescribere volui , ut Wel ex hae s Ja eolligant Pusendoriani , V Voltanique vim , ordinem , profanditatem , atque perspicuitatem ratiocinii quo utitur Dinor Angelicus in qualibet sua firmanda sententia. Innumeri sunt fines particulares, qui ordinem per se, seu ementialem non habent inter se e nee enim unus istorum ab altero pendet in movendo a petitu , eum sint disparati. Quare voluntas a quolibet particulari fine ineipere valet, eumque alteri subiicere; cum nullus ex his finibus particularibus suapte natura ita determinatus fit , quin eadem voluntas ab altero incipere possit. Hine voluptuosus quaerere pecuniam valet, ut epuletur, ut fornicetur , ut ludat , ut aedifidet, di ad quemcumque alium finem , ob rationem datam , quod nullus ab . altero in appetitu movendo pendet. XII. Quaest. V. Unius heminis valeat ne esse plures ultimi Mo e Re . Negat S. Thomas ara. F. tresque rationes assignat . Prima haec est. Unusquisque suam appetit perlactionem. Ergo, quoties appetit bonum, tamquam ultimum finem, appetit ultimam , plenamque persectionem , quae totum impleat appetitum . Nisi enim totam appetitionis amplitudinem satiaret , iam non esset ultima Persectio . Si totam implet ; nil ergo alteri fini relinquit occupandum . Notio finis ultimi est, ut omnia reserantur ad illum . Si duo essent ultimi fines s vel unus istorum Rmaretur propter alium , vel laeus . Si primum , iam finis , qui Propter alium

amaretur , non esset ultimus i cum reserretur ad alium : quae ordinatio ultimi Mnis notioni repugnat. Si secundum , neuter esset ultimus finis, cuius notio est , ut omnia propter ipsum appetantur. Altera ratio. Sicuι in pocessu rationis prin-Mρium est id quod nuuraliter cognosci r ; ita in processu rationaris inpetitus, qui est voluntas , oportet esse principiam id quod naturassiter desideratur . me autem oportet esse unum : quia natura uos tendit nisi ad unam . Principium avium in moressa rationadis appetiιus est ultimus finis e uiae oportet id in quod pendit voluntas sub ratione uisimi finis, esse unum . Tertia ratio eiusmodi est . Cum actio-

De ultimo , qu3 est communis , sortiantur vario em generis Hur naturalia ρε- mur in genere secundum rationem formalem eommunem . Cum igitur omnia appetibilia voltimatis , .nquerntiam huiusmodi , sint unius generis, oportet, ultimum mnem esse Mam : ἐν praeosue quia in quolibet penere est unum primum priseipium: aest Ar aurem finis baset rariorem pruni priscipii , ut dictum est. Sicut autem fe

150쪽

babee astimus finis bomixta fimprieuer ad totum humanum tenus ἱ ita se babeι uia simus finis huius hominis ad hune hominem . Unde oportet quod sicut omnium b minum es nam iure uisa finis uistinus , ita huius hominis voluntas in uno altimo fine statuatur . Nec verbum adiicio tam sublimi , dc luculentae doctrinae , quami pie Christius Dominus confirmat inquiens Matth vi. 2 emo potes duobus dominis fervire, qui scilicet supremi sint, nec unus. alteri subiaceat. XIII. EVI. Uuis ne homo , a appetit , omnia propter ultimum finem e Resp. S. Thomas ara. 6. hanc proponit quaestionem , & affirmanter respondet ob duplicem rationem . Quoniam quidquid homo appetit , sub ratione boni illud arpetit. Porro aut illud appetit ut bonum persectum; dc tum est ultimus finis raut ut bonum minus persectum; & tune hoc bonum vult, ut tendat in bonum perfectum, quia semper inchoatio alleuius ordinatur in persectionem consummatam, in ultimo sine constitutam . Accedit quod ultimus finis eodem modo app..titum movet quo Prima caussa ceteras movet . Omnes autem seeundae cantae moventes non movent , nisi secundam quod moventur a primo motore . Igitur

secunda appetibilia appetitum non movent nisi in ordine ad primum appetibile , quod est ultimus finis . Hactenus S. Thomas totidem sere verbis. Qua de re la te dispurat in dio au . de carin art. II. Omnia actu referre is Deum πω est posfbile in bae vita ; Mut non est pos iis quod semeν de Deo cultetur . . . . Sed

quod omnia virlaasiiter refreantur ia Deum , hoe pertinet ad perfectionem carit iis , ad quam omnes tenentur . Ibidem distinguit relationem habitualem a virtua ii his verbis . Aliud es babituaister referνν in Deum , ἐν Miud virtualiter . Habiis tuaΓιeν -- refert in Deam etiam is qui nihil agis , nee Hiquid actualiter intemdit , ut dormiens . Sed virtvaliter asiquid referre es agentis propter finem ordina tum in Deum . Uσde habitualiter referre ometia in Deum non eadit sub praecepto , sed virtvafiter referre omnιa in Deum cadit subi praecepta caritatis ἰ cum hoc non

aliud fit quam habere Deum ultimum Mem . verum de hoc plura in disserti Dearit. dicta sunt, quae ibi videri possunt. XIV. Quaest. VII. Sit ne omnium bominum unus ultimus fisis Resp. Finis ultimus sub duplici aspectu consideratur. Primo secundum seneralem finis ultimi rationem : & sub hae consideratione unus est omnium finis ultimus . Altero modo spectatur ut res quaedam particularis , in qua homo suum ultimum finem constituit i de sub hae consideratione unus non est omniuni homicum finis ultimus . Quoniam non una omnium est sententia de re in qua boni summi , & persecti , explentis appetitionem voluntatis, ratio sta sit . Nam hanc summi boni persectionem alii in divitiis, alii in voluptatibus eonstituunt . Finis vero ultimus sub priori consideratione unus est omnium e squidem omnes appetunt id quod exultimant esse bonum. mmum dc persectum , quodque potens sit saturare un

SEARCH

MENU NAVIGATION