Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

16 DE IURE NAT. ET G ENT.

Exponit moraliter verum esse, si verba quae profers, animi tui sensa exprimant. Qitae expositio adeo vera est, quin necesse si te remittere ad s. iso. dc aliam adiicere propositionem eum commentario.

Falsiloquium est sermo moraliter falsus . Eam exponit inquiens : is Moraliter salsum est , si verba quae prosero , sint ais mente tua aliena F. Isa. quod pluribus explicat, i c continuo aliam sub iicit .vv O L F I U S s. I 'Quoniam falsiloquium est sermo moraliter falsus s. a 6. moraliser vero falsum esse potes quod logice verum est 1. Isa. fallioquium non supponit falsitatem Iuncam, nee per tuum probatur falsitas lutea . Adiicit commentarium, dc postea alias insucit propositiones cum commentariis; quibus missis, hanc rescribo.

Quando ad veriloquium obligamur, a falsiloquio abstinere debemus. Propositio seipsa cuique nota est. etiam minus acuto; tamen hanc adiicit ex P sitionem, dc commentarium; quae omnia eranscribere volo. EX P OS ITIO. Quando enim ad teriloquium obligamur, cum veriloquium sermo sit moraliteris Verus g. I verba nostra cum enitationibus nostris convenire debent F. t so. consequenter, cum lex praeceptiva, sit simuI prohibitiva contrarii g. 722. Parnis L iuri nat. 3 prohibitum est uti verbis quae a cogitationibus nostris dissentiunt, is adeoque ab iis abstinendum s. is . Tart. I. Phil. pract. univ.) Enimvero sermo is qui constat ex verbis a eogitationibus nostris dissentientibus , moraliter salsaso 1. 132. adeoque falsiloquium est g. 116. A fa sequio igitur abstinere debe- mus, quando ad veriloquium obligamur; consequenter falsiloquium illicitum est - s. IIQ. Fart. I. PHL pract. univ. o Mis

92쪽

DIS S. PROLE G. , 17eOMMENTARIUS.

contradictoria sunt verum loqui, o verum non Aqui . Sed qui falsum sequitur, non loquitur .erum. F. Iso. I 12. Ergo qui obligatur ad Aquendum verum, ei permissum non est loqui falsum . Manifestum itaque est in eo casu quo ad veriloquium obfigama , falsiloquium illieitum esse. E. g. fi tibi animus non est multio moi dandi pecuniam, is, necesse fit ut mibi dieas , num mutuo dare velis , non licet dicere, ae verbis fidem tuam astringere.

is Quoniam ad veriloquium obligamur, quando sine eo ossicio cuidam erga alios, is vel obligationi cuidam eontractae, qua alteri in singulari tenemur, satisfieri ne- is quit, seu quando alteri ius est ad animi nostri sensa cognoscenda, sive perse-- ctum, sive imperfectum F. 16r. ) A fa Aquio autem abstinere debemus, quan- ,, do ad veriloquium obligamur s. i . Falsiloquium illicitum est, seu ab eo abis stinere debemus, quando sine veriloquio ossicio euidam erga alios, vel obligati ,, ni contractae, qua aIteri in fingulari tenemur, satisfieri nequit, seu quando alteri ius

Quoniam falsiloquium repugnat ossicio euidam erga alios, vel obligationi contractae, qua alteri in singulari tenemur, si sine Ῥeriloquio neutri satisfieri possit; is quando autem satisfieri nequit sine veriloquio , falsiloquium illicitum est, & abis eo abstinere debemus F. I 63. Falsiloquium , quod repugnat officio cuidam ergari alios, vet obfigationi contractae , qua alteri in finguiari tenemur , iEPitum es, &, ab eo abstinendum, & eodem modo patet , falsiloquium illicitum esse , quod estis eontra ius, sive perfectum , sive imperfectum alterius.

Atque adeo patet, falsoquium in se non esse illicitum, sed illieitum e ei repugnantia eum Gisio erga alios, vel obligatisne qua alteri teneris in singulari, aut, si mavis eum iure sive perfecto, De imperfecto alterius. Quando enim repugnat escio erga alteis vos, aut obfigationi, qua alteri in singulari teneris, eum iure perfecto alterius pugnat. Falsiloquio itaque in se non inest moralis quaedam turpitudo ; sed eam trahit ab act moraliter turpi, qui eidem aeredit. vVOL-

93쪽

DE IURE NAT. ET G ENT.

si si De falsiloquio Officio euidam erga teipsom, UeI erga alior, aut obsigationi eouis,, tractor, qua alteri in singulari teneris , μιisfieri neqviι , falsiloquiu- iacitum es. is Idem valet, si falsiis uiam non dicendo violatur ius alterius Me pejectum , sive imperis is fectum. Cum enim obligatio sit necessitas moralis agendi s. 118. Pare L Pbicis pract. anim officium vero tam erga te , quam erga alios. sit actio ad quamis emittendam obligamur cf. 224. 226. Part. L Phil. pract. uniυ. olscio erga nos, metipsos, & erga aliox non minus latissae ieridum quam Obligationi qua alteriis in singulari tenemur. Enimvero lex naturae dat nobis ius ad omnes actus sine is quibus obligationi nostrae satisfieri nequit 1. 339. I. Part. Fbic pram urin Ergo si dat etiam ius ad falsiloquium, quod sine eo officio cuidam erga nosmetipsos, vel si alios, aut etiam obligationi contractae . qua alteri in singularr tenemur, satisfi si ri nequit , consequenter in hoc casu fa Aquium licitum. Quod erae pri

is mum .

si Nemo quicquam facere debet quod est contra ius alterius s. 9o I. Part. I. iuriis is nat.) adeoque ius alterius nullo modo violare licet c1.139: I. Part. PbiIU. Wassi se univ. Quod si ergo salsum non dicendo violatur ius alterius , sire persectum, is sive imperfectum, cum lex naturae det nobis iuxactuum, sine quibus obligationiis nostrae satisfacere non possumus g. I u. Pan. I. Pbic pract. uniαὶ consequenter hiis actus liciti sunt g. r . L. Partis Phic pract. univ. falsum dicerct tum licet ἡ R ,, sequenter falsiloquium licitam ia Quod erat secundum -

Exemplum habemus in obstetrieibus AEgyptiacis, qu/e a Rege iussae necare is partu masculos infantes Hebraeorum , hoe minime fecerunt, sed Regi persuaserunt, mali νes Hebraeas tanta Deilitate parere, ut, antequam voeatae adesse possint, partus iam fit in lucem editus is Sine ipsarum enim sal siquio vita masculorum Hebraeorum servavi minime potuisset; immo nee propriae saluti consulere licuisset obstetricibus . Exem prium asius extat apud Psinium Lib. m. epist. xv r. ubi Ama fassiquio statur Paetum maritum. AEgrotabat enim Paetus, OV filius, uterque mortifereia Cu, filius decessisset parentibus earu ur, funus ei ita paravit, tu exequias duxit , ut ignoraret maritus, is quotiescumque cubiculuis intraret, marito intereoganti, quid ageret puer , respondebat eum bene quievi e , fibenter cibum sum Ne . Erat bie falsiloquium medium averteudi perieuBum mortis a marito, quod partim a terrore , partim a n Mio a cine animi imminere videbatur.

94쪽

is Si ad veriloquium non ob amur , nee taeere datur metu perieusi, nobis, ve is aliis imminentis, falsum loqui Iicer. Etenim , si taeere non datur, aut verum, is aut salsum loquamur necesse est et quod per se patet . Quod si ad veriloquium is non obdigamur, nec moraliter necesse est ut verum loquamur cf. t I 8. Part. Lia Philos pract. unis. cumque tacere non detur . nec simpliciter est salsum loqui se f. IS . Quamobrem, cum quilibet operam dare debeat ut sibi caveat a malisti eorporis, atque fortunae, quantum in potestate sua est F. I 83. Part. I. iuri nat. is eademque ab aliis, quantum datur, avertere debemus cf. 6 8. pari. r. iuri nat. si adeoque, ubi nobis, vel aliis periculum aliquod imminet ex veriloquio, id onis ficio erga nosmetipsos , vel alios repugnat I veriloquium efficitur illieitum cs. D IN. Part. I. Pbit. pract. univ. consequenter metu periculi, nobis, vel aliis im-ti minentis, falsum loqui liret. μ

9. II. Nonnulti anima Aeolaries in recensitas propositiones

I. T ut ab ultima initium capiam , plusquam centum paginas implet Vvol- fius propositionibus circiter is i. de suis veriloquiis, & fa opulis. Vix unum textum sanctarum Scripturarum allegat ad aliquam propositionem firma dam. Solum, ut errorem suum de licito falsioquio confirmet, exemplum obstetria cum AEgyptiarum in medium aflari. Cui assuit aliud exemplum, narratum a Plinio de Arria solante Paetum medio mendacio ; quod tamen ille non mendacium, sed D Aqurum vocat. Quare etiam celebres Icti Lutherani verborum, & rerum notiones pervertunt, cum illorum interest. Nee illos postea pudet eiusmodi desectum quibusdam Casuistis nostris improperare. Si loco Plinii legisset Uvolsas Augustinum lib. de ἐν contri mendae. simile exemplum invenisset. Porro distinctio falsiloquii deliberati a mendacio tam nova, & vana est, quam est eiusmodi methodus II. Reeensitas propositiones ex centum di amplius idcirco excerpsi, non ut earumdem doctrinam expenderem , aut refellerem id quod cum vero pugnat ; sed ut methodi Uvolfianae vanitatem evincerem . Vidisti multiplicatas propositiones, prolixa eommentaria, ut id probetur quod sua natura cuique ratione praedito no tum est. Quae paucissimis declarari verbis possunt, plures implent paginas. Consul

95쪽

co DE IURE NAT. ET GENT.

sule Ioca citata, quae intexit suis explanationibus, ut te in circuitu suorum librorum contineat ; dc vix ullum invenies in quo id evincatur quod promittitur. Quam implexa postea sit locutio, quam strigosa , non est quod patefaciam . Res ipsa loquitur, & Scholasticorum cautam orat. III. Si postea vocabula quae ipsi asperiores Scholastici non excogitarunt, desideres, dabo aliqua, quae in oculos incurrunt e nec enim abuti otio licet in his quisquiliis. Loci eit. cap. v. f. 9 3. inquit : Dispiciendum es, utrum dolosum, aut culposum fit periurium. V Volsius Niloseph. pract unis. Part. I. s. I. Seientia affectiva o Ieientia voluntatem, is noluntatem ad actus suos determinandi.

g. 2.

Scientia practica est scientia Aromotivam facultatem , veI etiam eognoscitivam determinandi ad actus externos , vel internos voluntati , is noluntati conformiter exequendos , via omittendos.

IV. Mille similes propositiones exterpere possem ex V Volsi operibus. Sed paucae quas recensui, satis sunt ad V Volfianorum, & Lutheranorum retundendam dicacitatem, & superbiloquentiam illam , qua scholasticos Theologos deridendos propinare student. Provoco illos, ut vel ex uno alicuius nominis Theologo scholastico excerpant propositiones iis similes quas nune ex UVolfio adduxi . Quin, si omnia

Scholasticorum dumeta percurramus , tot spinas , tot anfractus, tot salebras non offendemus . Nullius mihi sane Scholastici lectio tantum taedii , fastidiique attulit umquam, quantum unius V Volsi lectio . Ineptas, vanissimasque quaestiones versant illorum plures : non repugno. Sed de his modo sermo non est . Temporis, personarumque desectus isti sunt. Methodum, qua res etiam nihili Scholastici ve sant , cum methodo VVolfiana comparatam , optimam, perspicuam , facilemque asserimus. Quid 3 An non optima illa methodus qua homo suas naenias, nugas, cavillationes uno veluti aspectu exponit, ut extemplo earumdem , ct insuper e rum omnium quae contra opponi pomunt , callentissimus emciarist E contrario V Volsiana methodus te in propositionum Iabyrinthum detrudit , ibique te in perpetuum rotat circulum . Quid Scholastici quisquilias , vanas subtilitates versant Esto. Sed, ut dixi, clara, Ac obvia methodo. VUOlfius controversias summi m

menti dispicit ; sed methodo imelexa , fluctuosa , spinis , dumetis, an fractibus, maeandris, salebris undique obsepta . At quod rem conficit, est, Scholastici qui

ius naturae illii strant, an non omnes alicuius momenti controversias quas VVolfius

versat , tractarunt ipsi prius Quid tibi mali affert quod inutiles quoque quaestiones discutere illi voluerint i Tu fruges elige , relictis glandibus. Quamquam plu-

96쪽

DJS S. PROLE G.

plurimae non dico omnes Scholasticorum controversiae , quae vocantur inutiles, non prorsus carent utilitate, re bene pensata. Quid quod , si propositiones V Votisanas ad severam criticen revocemus, plus stri bliginis, quisquiliarum , dc sutilitatum in eisdem reperiemus quam in pluribus alicuius nominis Scholasticis Sed ea est humani palati infirmitas , ut omnia nova eidem sapiant . Quando primum scholasticae dapes mensis appositae suere, dulcissimae Omnibus erant I elapso congruo tempore viluerunt. Quis fidem Oppignoraret suam , eas non pristinum indepturas locum

V. Breve specimen eorum quae V lfius suis sex Tomis de iuri nati tractar. Tomus I. quatuor capitibus concluditur. Capita ista in fis. I 263. distributa sunt. Primum ius , dc onera hominum , eorum Iibertatem, aequalitatem, dc alia quae hinc consequuntur, dispicit. Secundo capite officia hominum erga semetipsos, quo nempe studio corporis conservationem , di persectionem comparare, quibus cibis eorpus nutrire , quibus induere vestibus , qua industria expellere morbos, vitare ebrietatem, ceteraque noxia , qua patientia sustinere adversa , de qua moderati ne prospera fortuna uti debeant, de plurima alia exponit. Tertio capite edisserit ossicia hominis erga alios. De amore proximi, inimicorum, de ignominiis, de calumniis, conviciis , detractionibus , de famae , dc vitae defensione, de homicidio, aliisque pluribus disputat . In quarto capite cultum quo colendus, amandus, &orandus sit Deus, manifestat . Sed omnia oratione adeo sicca , stylo adeo arido, dc saleb in dividit, secat, involvit, ut taedium, non amorem excitet . Plura d cet gravibus obnoxia censuris. VI. Alter Tomus includit disputationes de primaeva rerum communione, de d minio, & modo idem acquirendi originario , & de obligationibus, ac iuribus ex dominio oriundis. In tertio Tomo disputatur de modo acquirendi derivativo, seu de translatione dominii, de veritate in sermone manifestanda, seu veriloquio, dc fa

filoquio, de sinceritate, simulatione, de dissimulatione, de promissionibus, & paci is, de iureiurando, & votis . Unicus inter Lutheranos , quos legere mihi licuit, eliqui, votorum onera ibi venda ostendens, non carpat vota monastica, eaque superstitione polluta effutiat . Tomo finem imponit tractatibus de modo constituendi alteri ius quoddam in re sua, de derelictione praesumpta, de usucapione, dc praescriptione . In quarto , di quinto Tomo valia contractuum provincia exornatur .

Sextus Tomus ad meas non pervenit manus.

VII. Specimen istud tibi exhibere volui, ut compertum tibi fit, nullam ab istis dispici controversiam quae non sit a nostris prius enucleata . Nec UVolfio, sive eeteris Lutheranis , Calvinianisque vitio verto , quod nova nobis non exhibeant; sed illorum thrasonicam iactantiam . qua Scholasticis, veluti stupidis de truncis, insulianti iure retundo. C A

97쪽

6 2.

DE IURE NAT. ET GENT.

CAPUT VII.

Tres Scholasticorum elasses. Postrema ius natur. σω gentium, omnibus pensatis, felicius prae cunctis

novatoribus exponit.

I. Cholasticorum chorum ducit Petrus Lombardus . Horum Principes sunt LThomas Aquinas, S. Bonaventura, Albertus Magnus, Alensis, Scotus, Durandus, Antoninus. Secundae classis sunt Caietanus, Victoria, Solus, Molina, SuareE, VasqueΣ, Iavellus, Bannez . Postremae classis Sylvius , Medina, Comitolus. Lessius, Corradus, Salmanticenses, Gonzalea, dc mille similes. Hos quippe nominavi, quod menti occurrerint primi, salvo erga alios obsequio, ossicioque. II. Si eum unius S. Thomae Aquinatis doctrina de iure naturae dc gentium opera quae ab infami desectione Martini Lutheri ediderunt heterodoxi transalpini,

compararem , non levem caussae meae praeiudicium inferrem . Quae siquidem n cluarum cum sole, pygmeorum eum gigante comparati O Fateor me, repugnant animo, haec in scenam inducere. Sed ad hoc me renitentem coegerunt AE transalpini novatores, dc scituli plures Italiae nostrae , qui, neglectis frugibus quas domi habent, glandes, dc quisquilias extrinsecus conquirunt. Seκ solae quaestiones Angelici Doctoris de hominum ossiciis, de legibus, de iustitia & iure praestant omnibus

quae de iure naturae dc gentium edidere Pusendorfius, Thomasius, Budaeus, UVolfius, ceterique omnes eiusdem sectae. Si solam methodum , de perspicuitatem spectes, in admirationem te actum sentis. Una oculorum acie quaestionis statum, de quae in utramque adduci partem pomini, unaque eum caussae resolutione conspi- eis. Viκ Verbum superiluit, quin quot verba, tot, ut ita dicam, sententiae. Phraiasis opportuna: si elegantior esset, veritatis gravitatem, de maiestatein sucaret; si neglectior, illam foedaret. Blaterent Oudinus, Clericus, Thomasius, ceterique Pr testantium nugivenduli, barbaram esse locutionem e quoniam veram isti orationis notionem ignorant. Si excipias plures voces, sormulasque loquendi, quas usus tum invexerat quasque ipse Marcus Tullius, si animi sensa melius, dc iacilius exprimunt, probat I & illarum non paucas istius naturae in S. Thomae sermone esse . solus amens inficiabitur : si, inquam, eiusmodi voces excipias, in quo Auctore reperies Atticum illum nitorem , concinnam illam brevitatem, qua, omnibus ad vivum resecatis, verilax in animum tuum seipsa nuda, et ara, splendida il labitur Una sola voce prae alia posita , non raro graves evanescunt dissicultates . Plurimos tum antiquos, tum novus Scriptores legi. In aliquibus integros libros, in aliis plura solia attenta mentis indagine saepe meditati opus mihi suit, ut alicuius cori

ci M.

98쪽

DIS S. PROLE G. σ3

troveri ae decisionem eruerem. Unum consulo Thomam; & ecce mihi hine omnia quae contra, illine omnia quae pro me sunt, sub unico conspectu proposita. Si demetaphysica scientia sermo sit; quis hoc in genere cum Aquinate vel Ionge coma parandus 3 Deus immortalis i Quae prosunditas mentis , quae vis acuminis , quae ratiocinii essicacitas, quae rationum soliditas, quae rerum omnium dispositio , quis ordo mirabilis, quae omnium rerum comprehensio At caruit , inquiunt, linguae Graecae notitia. In huiusmodi caussa sedere iudex nolo. At quid, si tali ornamento caruisse Thomam concederem Ingenium ne Aquinatis hoc idiomate egebat, ut naturae arcana penetraret Linguae Graecanicae usus idcirco utilis est , ut Graecorum Sapientum consuli scripta valeant. Quid, si ingenium Thomae nullis Graec rum ingeniis in acumine, iurisque naturae comprehensione inferius esset Quid, si omnibus tum Graecis, tum Latinis in hac scientia praestiterit Necessaria ne tum illi suisset istius idiomatis cognitio An ignorantes Graeci , quod linguas exoticas nescierint Neque hae se intelligat velim, quasi parvi faciam Iinguae Graecae peritiam. Absit tam enormis deceptio. Plurimi illam facio, dum divinae Scripturae, dum genuina Auctorum sensa, dum alia eruditionis puncta sunt definienda. Addo, ad ipsa naturae iura penetranda illis omnibus utilissimam esse eiusdem linguae notitiam qui ingenio mediocri praediti sunt, qui, Graecis Doctoribus inseriores eum sint, illorum Scriptorum ope proficere hoc etiam in genere valent . At, cum S. Thomas Graecis ingenio superior fuerit , in Metaphysicae scientia plus illi Latinae

usu egerit, ut Thomam intelligant, quam Thomas Graecae cognitione, ut Graecos legat. Quamquam nec linguae Graecae indoctus prorsus Thomas fuit; sed eam n litiam eiusmodi linguae habuit quae sat erat ut in gravioribus dissicultatibus conia sisere Graecorum scripta posset. Dicant nobis Oudinus , Clericus, Thomasius, Bar-heyracus, ceterique Protestantes , quis umquam tam vastam iactare Patrum tum Graecorum, tum Latinorum eruditionem valet, ac unus Thomas Eius scriptum quod Catena aurea nuneupatur, an non quid divini portendit Incredibilis ille sanctarum Scripturarum usus ad quamlibet suam confirmandam doctrinam , nonne

memoriam mithridatica vastiorem prodit Sed quid ego actum ago , & in silvam ligna affero Innumeri sunt qui Aquinatis doctrinam dignis celebrarunt elogiis. Censores illi qui eiusdem ingenium, sane prodigiosum, eiusque auro, cedroque digna opera flocci iaciunt, homunculi sunt , quos libido , furor, voluptas, & tum Piora scelera ita fascinarunt , ut vel ipsum communem sensum exuerint . Quare deridendi hi sunt, non refellendi. IIL Si secundae classis Theologos spectes, quis, quaeso, ex transalpinis heterod scis cum aliquo istorum comparandus in exponendo naturae iuret Caietani acumen Ioco prodigii habitum suo tempore suit . Quis illi in dissicilioribus arcanis naturae i. is reserandis comparandust Celebriores S. Thomae interpretes Iegi. Nemo, mea qui-

99쪽

K. DE IURE NAT. ET GENT.

quidem sententia, CAIETANO aequalis. Sint alii eruditiores, sint faciliores, abundent perspicuitate. Sed vix quidquam ex iis didici. Ad eruditionem quod attinet, alibi maiori in copia nunc habetur quam in quolibet Angelici commentatore. Veis

sum, dum aliqua doctrina abstrusior, dc difficilior occurrit, Caietanus ceteris altius assurgit, dc rem penitius invadit, penetrat, reseratque arcana omnia. Quod postea ad divinas Scripturas pertinet, teste doctissimo . & morum probitate spectatissimo Maetetoebis, Metropolitanae Ecclesiae Neapolitanae Canon leo , dc linguarum exoticarum callentissimo, atque tot operum eruditionis immensae editione celeberrimo, Caietanus in Scripturarum divinarum interpretatione inter celebriores interpretes resplendet. P. Fronsium IIcto iam universa Hispania , acutissimorum ingeniorum feracissima, ut summum Magistrum venerabatur. Eius Relectiones de be A, de potestate civiΓ, dc de naturae iure transalpinorum heterodoxorum, sibi quasi vindicantium primana eius deni iuris illustrationem , Ora penitus Obitruunt . Ingens de legibus volumen eximii Doctoris Francisci Suareet praevalet omnibus operibus quae hoc de argumento vulgarunt Pilendorsus , Budaeus, Thomasius, VUolsus, ceterique omnes ex Protestantibus. Qui fuerint Sotus, Molina, Vasquea , Lessus, Ban-nea, illorum de iustitia, dc iure volumina patefaciunt. Chrysostomus Iavellus saeculo dc amplius ante Pulandorsum , de homine , de cive , Ac insuper de eive christiano maiori eruditionis copia quam Lutherani septentrionales scripsit, ut patet ex eius secundo ingenti volumine. IV. Verum sermonem odii , invidiaeque plenum , dc solum enentibus praei V transalpinis susceptum, in pauca contrahere lubet . Aio ergo. Grotios, Pusendor fios, Thomasios , UVolsos a nostris usurpasse qui ala, ae doctrinae in eorum operibus continetur . Lege Pulandorsum de homine , ἐν esue; dc nisi in quolibet mediocri Scholastico meliora de eodem argumento inventurus sis, herbam tibi porrigere velim. Aliqua vox diversa caecurret. Quod nostri vocant tractatum de actiabus humanis, illi officium hominis. appellant a Ceterum , si voces elegar tiores , dc phrases amoeniores frequentius in Pulandorso quandoque quam in quibusdam Sch Iasticis rostris, occurrunt; non est tamen quod absolute aut ipse. aut eeteri illius sectarii gloriari vel in hoc ipso genere valeant , ac si Terentiano , vel Tulliano pollerent eloquio . Quin dico illorum este hoc punctum dissimulare . Nam deridendum se propinaret qui contenderet, in linguae Latinae peritia excelluisse landatos Teutonos. Itaque , dum nostris postremae classis Theologis comparo Grotios, Pusendor fios, Thomasios, Budaeos, V Volsios in iuris naturae interpretandis arcanis, non partium studio indulgeo, sed favore eosdem prosequor. Erunt qui hanc meam comparationem, veluti nimio partium assecta partam, improbaturi sint. Verum, quid isti dicturi erunt, cum mox dem Instravero, prae satos omnes, eorumque gregales turpiter errasse in hac ornanda provincia ὶ Unum ab his excipio HU

100쪽

DIS S. PROLE G. cs

NEM GROTIUM, virum revera doctum, gravem, moderatumque, ut alias dixi. Is viam communem persecutuus est iu hae tractanda caussa , nempe rationis , de auctoritatis. Scripturas divinas, Patres, Canones, Doctores scholasticos, Summitas. Philosophos, Poetas, Oratoresque consuluit : alios ad ornamentum, alios ad con firmandam ea ustae doctrinam adhibuit.. Et hoc est quod ceteri heterodoxi, Pusen. dorfius, Budaeus, Barbeyracus, Vitio Grotio vertunt. Nimis Otacitus es tu eon dii rendis Graecorum, ἐν Latinorum Scriptorum testimoniis, dum aliquid iuris naturie is

gentium esse, probare voluit. . . . Adde , quod lumen revelatum, naturale ubique fere miserat. Thomasius Hist. iuri nat. c. v I. 1.2. Verum habet. Grotius Scripturas,

Patres, S. Thomam, Caietanum , Victoriam , aliosque Theologos passim laudat . De Seholasticis haec scribit in proleg. num. r. Qui bis successerunt Scholastiei, quaniatum ingenio valeant, saepe ostendunt ι sed in inoficia , is artium bonarum ignara se

euia inciderunt. Quominus mirum, fi inter multa laudanda, aliqua condonanda sunt. Tamen, ubi in re morum consentiunt, vix est ut errent : quippe perspicares admo dum ad ea vitanda quae in ahorum dictis reprehendi possunt. In quo ipso tamen diamersa taendi studio, laudabile praebent modestiae exemplum, rationibus inter se eertanates, non, qui mos nuper adeo inquinare coepit, conviciis turpi fetu impotentis aximi. Hae e sola quae Phoenix Belgicus promit, satis sunt ad propulsandas aliorum, quos memoravi, adversus Scholasticos imposturas. Porro, quia Grotius graviter, moderateqiue caussam oravit , licet a communione Romana seiunctus, licet eiusdem opus a Romana Sede proscriptum sit, utpote erroribus scatens I tamen non sine laudis praefatione eiusdem meminimus. Utinam licuisset simili humanitate ossieto que Pulandorson Budaeos, Barbeyracos , Thomasios, ceterosque suscipere. Libenatissime illos ipsos, tametsi haereticos, simili lenitate excepissem. At adeo isti agrestes sunt, asperi, superciliosi , thrasones , & totius sere generis humani, demptis Lutheranis, de Calvinianis, derisores, ac contemptores. ut nisi acerbiori sermone propulsari illorum imposturae viκ possicit.

SEARCH

MENU NAVIGATION