Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

11c LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. oee.

XV. Animadvertit autem S. Thomas in hae quaest. v r. aνt. F. quod, ut violentia inciat achiam in voluntarium, debet esse absolute, & simpliciter talis , reluctante omni conatu voluntate, etiam exterioribus potentiis, quoad licet. Qirare, si quis tua manu alium percuteret, & tu indifferenter te haberes, ct non emcaciter reis pugnares , non esset violentia. Si puella omni virium conatu non reiicit aggressorem , non est vim passii . Si quis vi compellatur ad adorandum idolum , licet mente reluctetur , nisi exterius , quoad potest , repugnet ; violentiam non sustinet, nec in voluntaria actio dicitur. Sancti Martyres voluntate deliberata sustin bant tormenta, licet repugnarent iniquae actioni infligenti supplicia . Qua de re

consule S. Thomam eis. quaest. v I. art. s. ad a.

XVI. Quaest. VI. An quae fiunt ex metu , sint involuntaria ' Resp. Quaestionis decisioni praeire metus finitio debet . Est autem metus instantis periculi caussa mentis trepidatis . In iustum , dc levem tribuitur . Ille grave malum valde probabiliter menti obiicit ; di appellatur cadens in virum consantem : quia etiam constantes viri eiusmodi percelluntur me tu , qui validis rationum momentis imis

minere repraesentat mortem , membrorum mutilationem , tetrum carcerem , flagellationes, bonorum proscriptionem , damnationem ad triremes, infamiam, dc id genus similia . Maior , aut minor metus gravitas praeter imminentium malorum qualitatem, a personae quae metum patitur, conditione etiam colligi r . Metus qui respectu viri est levis, respectu puellae, mulieris, adolescentis potest esse gravis. Dupliciter metus respectu agentis timidi habere se potest . Primo tamquam Caussa obiectiva , moraliter movens hominem ad agendum , vel omittendum I vecum quis latroni , pugione districto aggredienti, & iugulum petenti . dat pecuniam , ut mortem evitet ; vel ad declinandum naufragium merces in mare prosicit. Secundo coneomitanter , quando revera non est caussia , cur homo agat; sed tantum comitatur actionem, quae fit cum, non ex metu. Confiteris veritatem delicti capitalis iudici interroganti cum metu mortis , quia revera mors imminens incutit timorem ; at non ex metu mortis cum potius ex metu negares eam dem sed ob praeceptum urgens confitendae veritatis, ob Dei gloriam , animaeque tuae salutem e cum metu tamen agis . Quandoque timor est tota caussa eur effectus Ponatur; ut dum luxuriosus mortem minatur puellae honestae , ni consentiat

in sui deflorationem , tum est cauta , ut dieitur , totalis e si mulier meretrix esset , timor diceretur caussa partialis : quia , etiam illa sublata , effectus haberetur. De metu nunc sermo est iusto, & qui sit tota actionis caum. XVII. Responsio communis est , ea quae fiunt ex me tu , simpliciter voluntariae me, in voluntaria autem secundum quid. Quod hoc pacto evincit S. Thomas cit.

quaest. V I. art. 6. cus per metum reguntur , mixta sunt ex voLπtario , ἐν involum

rario. Id enim quod per metum et itur , in se consideratum , non est volantarium ;

162쪽

sed fit voluntarium in eao , scilicet ad vitandum malum quod timetae. Sed, si quis recte eo deret , magis sunt Mi mori voluntaria quam involumaria r sunt enim volumaria fimpliciter . O isvoluntaria secundum quid . Unumquodque enim Nietur esse dicisur , secuου quod est in actu ; secundum autem quod est inoia a melexmne , non est smplisiter . ρή sacundum quid . Hoe autem quod per metum visur , secundam hoc es .a actu secundum quod fit . Cum enim actus is singularabus sint, semulare autem , ingsastum , si meri , est bis is nune ; secuη-

dum hoc id quod fit , est is actu , sem dum quod est bis is xune , is sub Hiis

conditionibus indiaeidualibus. Sic autem boe quod L per metum, est voluntarium ,

inquantum scilicet es bie ἐν nune , prout scilicet in boo easu est impedimentum

maioris mali quod timebatur ἱ sicut proiectio mercium in mare fit voluntarium tempore tempestatis propter timorem periculi. Unde manifestam est quod simpliciter v Iuntarium es : unde is competis ei ratio istumarii , quia priηeipium eius est in-ι - Sed quod aeeipiatur id quod per metum fit . ut extra hune casum existens . prout repugnat viauntati, boe nos est aes sem dum rationem tantum r ἐν ideo es involuntariam secandum quid , idest provi confideratur extra buse casum MLflens. XVIII. Haee doctrina altius memoriae eommendanda est , tamquam apprime necessaria ad percipiendam necessitatem divini amoris , quo poenitens sincere in

Deram Eori Nortatur . Quae fiunt ex metu , quid involuntarii admixtum habent . Co versio vero peccatoris , ut si vera, & sincera , totam animam , totum cor ,

totam sacrificare Deo voluntatem debet . Quod fit ex metu, est voluntarium bieis nunc , prout scilicet is hoc casu es impedimentum maioris mali quia timebatur, inquit Angelicus . Sublato malo imminente , metus evanescit . Quemadmo dum mercator vale meretum iacturam, imminente naufragio; sublata circumstantia tempestatis, vult conservationem mercium . Detestatur peccator culpam ex

inferni metu. At, si infernus non esset, culpam vellet. Hanc ille hypothesim expresse non format; sed in eiusdem timoris natura involvitur . Quoniam iuxta omnes tum Theologos, tum Philosophos, timor producit involuntarium secundum quid. Qiuid hoc prodit Hoc sane, quod sublatis circumstantiis , nollet id quod hie dc nune agit . mod autem sint simpliciter voluntaria quae fiunt ex metu , evidens est. Quoniam mercator, spectatis mercium valore, dc propriae vitae conseivatione, & gravissimo periculo naufragii, omnibusque hic, dc nune expensis , absolute vult mercium iacturam . Actiones enim sunt in singulari , omnibus eir-eumstantiis consideratis. Et de illis iudicium fit, secundum quod reipsa eveniunt. idcirco absolute , quae fiunt ex metu , sunt voluntaria . Secundum vero quod sunt in apprehensione , dicuntur invoIuntaria secundum quid. Quoties in S. Thoma , aut in alio Auctore legis , actiones ex metu non esse Ampsiciter voluntata

rias ,

163쪽

,L8 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. O .

rias , hoe in sensu id intelligas velim , non esse voluntarias omni ex parte abs que ulla timoris mixtura e habent enim quid timoris admixtum, quatenus, sublatis circumstantiis, homo eadem respueret quae hic & nune revera vult. XIX. Argutare in oppositum solent . Quae sunt ex metu , sunt voluntaria ex

suppositione , seu ex hypothesi imminentis mali : qua suppositione , seu hypothesi sublata , non sunt voluntaria . Hinc poenitentia ex timore gehennae non est absolute voluntaria . Habet quippe inclusam conditionem : Sublato inferno , pe carem. Atque adeo attritio ex solo metu mala erit, di faciet hominem hypocritam, ut docet Lutherus. XX. Utique operans ex metu agit ex suppostione imminentis mali. id inde An non propterea actio voluntaria, dc libera e Agens, spectatis omnibus, &expensis, absolute hic dc nunc eligit hoc medium , quo evitet maius malum . in maxime voluntarius,& liber est actus iste, ut ex gravi, seriaque consultatione, &consideratione omnium circumstantiarum proficiscens. Timor gehennae bonus est . non solum hominem hypocritam non iacit, ut contendebat Lutherus, sed donum Dei esse docent Scripturae, & Tridentina Synodus. Quas conditiones exigat, ut satis sit ad veram christianam poenitentiam , in tractatu de poenitentia palam fiet. Hoc certum est, gehennae timorem disponere de parare cor humanum ad poenitentiam. At, sublato divino amore, plenam voluntatem peccandi non excludere ibi ostendetur. Satis mihi nune est palam secisse, actiones, timore imminentis mali elicitas, esse simpliciter voluntarias, & liberas ; quamvis quid involuntarii admixti habeant.

XXI. Hinc colliges, non esse a peccato mortali immunes homines qui ex quocumque gravissimo metu aliquid perpetrant natura sua inhonestum . dc vitiosum. Quam ob caussam graviter peccabant qui ob metum tormentorum fidem negabant tantummodo exterius, licet in corde eamdem retinerent. Quae enim per se mala sunt, nullo honestari metu possunt, etiam amittendae vitae. Id solum verum habet, metum minuere culpae gravitatem e quemadmodum enim timor diminuit voluntarium, de liberum; ita etiam aliquid malitiae adimit,& delinquenti facilius veniam conciliat. Quae vero intrinsecus mala non sunt, licet lege humana prohibeantur, possunt interdum gravi metu urgente absque culpa executioni dema dari. Exempli gratia, quando vitae conservatio cedit in maiorem Reipublicae v tilitatem, maiusque bonum; tum servanda est vita, lege neglecta . Quando vero legis humanae violatio inseri contemptionem, aut scandalum; tum etiam cum vitae dispendio servanda lex est. Si quis in derisionem catholicae religionis ad man ducandas carnes in Quadragesima, ad non audiendam Missam in die festo cogeretur; mors sustinenda esset potius quam religionis catholicae praecepta volanda .

XXII.

164쪽

DIS S. I. DE HO M. OFFIC. ix

XXII. Quaest. VII. Qui contractus ex metu initi, sint irriti Resp. Omnes contractus ex metu gravi celebrati, cum sint voluntarii dc liberi, sunt validi iure naturali; quod metus, ut dictum est, rationem voluntarii & liberi non auserat. Sic

ut enim peccatum ex metu gravi Perpetratum voluntarium est; ita etiam contractus, quamvis ex metu initi, voluntarii sunt. Lex tamen tum ecclesiastica xtum civilis nonnullos contractus, ex metu celebratos, irritos declaravit. Matrimonium ex metu celebratum nullum est , ut habetur cap. Veniens de sponsalibus . Nulla est promissio, aut solutio dotis ex metu, ut declaratur L φ deest. tit. a. l. si mulier . Iurisdictio ex metu data, nulla. I. a. f. de iudiciis. Electio Praelatorum eκ metu sit uiliter nulla. Cap. ubi periculum, de elect. F. Ceterum in vi. Absolutio ab excommunicatione metu iacta pariter nulla. cap. unic. de his quae vi , metusque causa inur. Vota solemnia ex metu iacta, irrita. Dissicultas est devotis simplicibus, de quibus nil iura positiva decrevera . Haec , cum naturae iure valida

sint, servanda videntur. Circumstantiae spectandae sunt, & dispensatio peti potest.

XXIII. De iuramento metu extorto disputant Theologi; quorum subtilitatibus

milIis doctrina S. Thomae amplectenda est a. a. quaest. lxxx x. art. I. ad 3. In iura mento quod quis eoactus facit, duplex es obligatio. I a quidem, qua obligatur bomini cui asiquid promittit, is talis Obligatio touitur per eoactionem : quia ille qui vim intulit, hoc meretur, ut ei promissam non fervetur. Alia autem est obsigatio, qua quis Deo obligatur, ut impleat quod per nomen eius promisit; ἐν talis obligatio non totai-

Iur in foro conscienti. e : quia magis debet damnum temporale subire quam iuramentum violare. Potest tamen repetere in iudicio quod solvit, vel Praelato denuntiare, non obstante quod contrarium iuravit e quia tale iuramentum vergeret in deteriorem exiatum e esset enim contra iustitiam publicam. Romani autem Pontifices ab huiusmodi is ramentis abolverunt, non quasi decernentes eiusmodi iuramenta non esse obligatoria Ised quas huiusmodi obtingationes ex iusta causa relaxantes. XXIV. Hanc eamdem doctrinam. confirmat quaest. xcv ID. art. 3. ad I. Coactio

non aufert ruramento promissorio vim obligandi respectu eius quod fieite fieri potest . Et ideo, fi aliquis non impleat quod coactus iuravit, nihilominus periuriam incurrit , is mortali Ier peccat. Potest tamen per auctoritatem summi Pontificis ab obligatione iuramenta absαι, praesertim si coactus fueriι lao metu qui cadere posset in constatem virum . Vuod autem dicitur, quod tales non sunt puniendι tamquam pro mortali erimine , non hoc ideo dicitur, qu ιa non peccent mortaliter, sed quia poena eis minor imfigitur. mando itaque res promissa honesta, di licita est, iuramentum etiam ex metu factum obligat. Quod autem tua bona des aggressbri , nil mali praesert . Idcirco implendum iuramentum, docet S. Thomas.

XXV. Quaest. VIlI. Quae fiunt ex concupiscentia, sunt ne involvatariae Resp.Con-

165쪽

13 o LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. ω.

cupiscentiae nomine quaelibet appetitus sensitivi commotio, seu passio cirea bonum intelligitur, exclusa tristitia, dc dolore circa malum. Concupiscentia duplex est. Altera antecedens, quae praecedit voluntatis actum , estque eiusdem causis . Visio obiecti delectabilis accendit appetitum sensitivum : dc voluntas desiderat', vel de Iectatur de eo. Altera consequens, quae actionem voluntatis consequitur , qua te nus exercitium actionis excitat , accenditque passionem concupiscentiae . De hae nulla quaestio. Haec enim non potest esse involuntarii caussa, cum actionem eon sequatur. Solum ostendit, tamquam fgnum, peccati magnitudinem, seu magnam voluntatis delectationem in exercenda actione. Quare haec non diminuit, sed au get potius culpam. Propositae quaestiunculae respondet S. Thomas r. a. quaest. v t. art. 7. Concupiscentia non cauot involuntarium, sed magis facit aliquid votantarium. Dicitur enim aliquid voluntarium ex eo quod voluntas in id fertur e per eoncupiscen tiam autem voluntas inclinatur ad volendum id quod eo cupiscis: O ideo eoneviseentia magis facit ad boe quod aliquid fit voluntarium , quam quod fit involuntarium Non eli tamen confundendum voluntarium cum libertate. Nam voluntarium situm est in inclinatione cum finis cognitione; dc, quo maior est inclinatio, eo maius est voluntarium. Porro, si hoc Voluntarium spectetur, ut liberum, eum lia hettas iudicii indifferentiam postulet, concupiscentia vehemens, dc antecedens ob

scurare hoc iudicium potest, ct simul diminuere Iibertatem , atque adeo malitiam. Quam doctrinam pluribus in locis S. Thomas tradit, dc potissimum quaest.

III. de mal. art. II. Meritum, demeritum in electione consillis ex ratione praere- acnte . Posso autem obnubilat, veI etiam ligat iudicium rationis. Quanto autem iudiacium rationis fuerit purius, tanto electio es perspicacior ad merendum , ve demeren iadum. Unde qui inducitur ad bene faciendum ex iudicio rationis , laudabilius opermiar quam qui inducitur ad hoc idem ex fota animi passione ἰ hic enim errare potest is debite miserenda. Concupiscentia itaque minuit voluntarium , quatenus liberum est; auget vero, quatenus naturale. Discrimen quod est inter timorem & concupiscentiam, assignat S. Thomas cit. quaest. v I. art. 7. ad I. dc ad a. Timor , inquit, est de malo; concupiscentia autem respicit bonum. Malum autem secundum se eontrari

tur voluntati; sed honum es voluntati eo senum. Ideo timor semper minuit & v luntarium, dc liberum; secus concupiscentia, ut dictum est. XXVI. Quaest. IX. Utrum ignorantia inferat involantarium e Resp. De ignorantiaiosis calamo agemus Tom. II. Apparatus ad Theologiam christianam. Idcirco paucis hanc gravissimam quaestionem expediam . D, Thomas ignorantiam dividit in

antecedentem, concomitantem, dc consequentem his verbis cit. quaest. v I. art. 8. Ignorantia tripliciter se habet ad actum voluntatis. Uno modo concomitanter , alio m do conseqxenter, tertio modo antecedenter. Concomitanter quidem , quando ignorantia

est de eo quod agitari tamen, etiamsi Uciretur, nibilominus ageretur . Tunc enim ignorantia

166쪽

uon Indueis ad ιοθηdum ut bos fiat ; sed accidit fimuI esse aliquid factum , sta

ratum I ficat in exemplo postro, si Beet eum aliquis vellat quidem occidere bostem , sdignorans occidit eum, putans occidere cervum. Et talis ignorantia non facit involum

tarium, ut Philosophus dicit : quia non causat aliquid quod fit repugnans voluntati ;sed facit non voLntarium, quia non potes esse actu voli/um quod ignoratum est . Conseqcienter autem se babet ignorantia ad voluntatem, inquantum ipsa ignorantia est voluntaria. Et boe contingit δερ Sciter, secundum duos modos voluntarii supra positos . Uno modo quia actus voluntatis fertur in ignorantiam ἱ sicut cam asiquis ignorare vult, veI ut excusationem peecati habeat, via ut nou retrabatur a peccando , fecundum il- Ad Iob xx I. Scientiam viarum tuarum nolumus : θ' bac dicitur ignoravita Eata. Alio modo dicitur ignorantia voluntaria eius quod quis potes scire, Ore debet :fie enim non agere, ἐν non velis, voluntarium dicitur, ut supra dictum est. Hoc igitur modo dicitur ignorantia, sive eum aBquis actu non confiderat quod confiderare potest . ' debet; quae est ignorantia malae electionis, vel ex passione, vel ex babitu proveniense de cum aliquis notitiam quam debet habere, non curat acquirerer ἐν fecundum hune modum ignorantia universalium iuris, quae quis scire tenetur, voluntaria dicitur , quasi per megligentiam proveniens. Cum autem ipse ignorantia fit votantaria aliquo istorum modorum, non potes ea are fi lieiter involuntarium ; cauot tamen secundum quid involuntarium, inquantum praecedit motum voluntati s ad aliquid agendum, qui non esset scientia praesente. Antecedenter autem se habet ad voluntatem ignorantia, quan do non est vommaria, ἐγ tamen es causa volendi quod alias non vellet ἔ sicut eum aliquis homo ignorat aliquam eircumstantiam actus , quam non tenebatur scire , θ' ex hoc aliquid et ii, quod non faceret, si seiret ; puta , cum ahquir dictgentis adbibita uesciens abquem transire per viam, proiicit sagittam, qua interficis transeuntem . Et ta5s ignorantia causat involuntarium fi liciter. Si plura de ignorantia Pelagiana , Iansentana. Probabit illica eupis, consule laudatum Tom. II. Anarat. & Tom. I.

Histor. Probabilis. in Appendice, ubi ex initi tuto materia haec dileussa est. XXVII. Sa in uel Pusendor fius in suo tract. de Hom. ἐν civ. ab officiis, seu ab actionibus humanis, quae iure naturae dirigi debent, initium capit . Verum tam implexe, & ieiune haec versat, ut nihil obscurius scriptum apud Scholasticorum aliquem, etiam inferioris subsellii, inventurus sis . Plures Auctoris istius errores infra re sellam. Christianus Thomasius Lib. I. cap. I. de natura hominis morali, pluribus insumptis 13. quibus physicam corporis humani naturam exponit , tandem s. I7. intellectum , & voluntatem definit his verbis : Igituν inteuectus est facultas anima humana cogitandi in cerebro, im voluntas facultas eiusdem animae eonevia

scendi in eorde. Adeo impedite de intellectu, & voluntate scribit Lutheranus ille, ut corpoream potius quam spiritualem animam se propugnare indicet . Quippes. 18. aperte scribit, iis mundo nihil esse, nisi eorpora z dc g. 34. repetit, omnem ve-

167쪽

13 L LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. ων

Mntatem esse eonevisee tiam in eorde. Omnis eoneusti entia amor est . Omnis amors de derium uniendi δε eum re amata. Omne desideriam eonatus est agendi . Dum mera voiuntas eonatus est eordis, differt a conatu qui sentitur in aliis membris eοπο-ris, ut eonatus eiiciendi excrementa, conatus in ustere. Hinc ultra pergit, de g. . improbat eommunem, certamque doctrinam, quam supra confirmavi, voluntatem nempe non posse cogi. Unde falsum es, inquit, commune dicterium , quod voluntas non possis eui. Et a quo eret potest Αb homine A Deo, cui omnia obediunt Transcribit s. io. doctrinam Cumberlauri de magnitudine cerebri humani, de de hominis propensione ad venerem , non aliquo tempore limitata . Innumeris istius Lutherani aberrationibus praetermissis, paveas hie obiter indieasse tussiciat , ut Italiae nostrae iuvenes qui iuri naturae student, ab istorum Protestantium lectione abducam. Quoniam nihil ex istis addiscere praeter errores valent. Quid quod vel ipsas erroneas opiniones tanta obscuritate, de tanta imperitia exponunt, ut homo

bonis studiis addictus, legere istorum opera sine fastidio nequeat

De Amana libertate . Hae bomo in fui creatione prae ritus fuit , nec eam per originalem culpam a misit

aliorumque Protestantium errores.

I. c Uaestionem prae reteris omnibus neeessariam in restigandam laserpio. Qii niam. sublata libertate, saperfluerent tura Omnia, conatus, studia , industria, ceteraque hominum molimina Vana, & commentitia forent. Sola quippe ossicia libera, iuris tum naturalis, tum positivi directioni subiacent . Porro mnium primum, quid Iibertatis nomine intelligatur, exponendum est . Et, quia plures libertas excipit sensus, notionem divisio eiusdem praecedat fas est; quemadmodum de ipse Marcus Tullius Lib. I. cap. r. ossicia dividit , antequam definiat. Dividi autem libertas solet primum in libertatem natur e , qua homo conditus suit; gratia, qua a culpa redemptus est , de qua s. Paulus Rom. vi. cum servi essetiν precati, liberi facti egis iustitiae r Ac toriae, ad quam, eae miseriis subducti , destinati sumus,ut ait idem S.PaulusRom.vII r.Et ipsa creatura liberabitur aθrvitute eον- ruptionis in fibertatem gloriae florum Dei. Libertas naturae vocatur etiam Dontaneitatis, seu complacentiae, quae a violentia, de Coactione immunis est. Coactio est vis extrinsecus illata, passio reluctante . Hoc in sensu libera drcuntur bruta ipsa; oc humana voluntas in omnibus actionibus suis internis, dc el:citis, tametsi

168쪽

DIS S. I. DE HOM OFFIC. 133

necessariis, libera nuncupatur et quia ad istos interiores actus cogi a nemine pol est. Hane doctrinam suis exponit S. Thomas tum L Part. quaest. xli. art. a. ad tum quaest. x. de potent. art. 2. ad s. ubi ait , quod naturalis neeessitas , fecundum quam voluntas aliquid ex necessitate Velle dicitur, ut felicitatem, Libertati volantati

non repugnat . . . Dei libertas enim voluntatis violantiae, vel coactioni oppon tur . . .

Lib.re ergo spiritus sanctus procedit a Patre i non tamen posbiater, sed ex neetista ij. Libertatem hie accipit Angelicus Doctor pro ipsa immunitate a coactione, dc pro naturali voluntaria inclinatione, ae necessaria propensione divinae volunta

tis . .

II. Alia est libertas indifferentiae, quae non modo a coactione , seu violentia puerum etiam a neeessitate, seu a determinatione ad unum per modum naturae

immunitatem secum affert. Haec itaque libertas facultas est quae indifferentiam praesert ad opposita . Duplex est. Una contrarietatis, seu Dee eationis, ut aiunt, quae oppositos producere actus, nempe odium, dc amorem, bonum, dc malum , valet. Altera est contradictionis, seu exereitii, quae agere, Vel non agere, elicere actum, vel omittere eumdem absolute valet. To absolute signincat quod, spectata natura obiecti limitati, atque adeo cum indifferentia ab intellectu propositi, ita voluntas prosequitur illud obiectum, ut possit suspendere proseeutionis actum. III. Ad libertatis persectionem sola requiritur exercitii indifferentia , sublata indifferentia eo trarietatis ad malum, quae impersectio libertatis est . Quamobrem di Deus extra se liber est, tametsi malum velle nequeat ; de Christus Dominus liber est, quamvis malum patrare non possit. Quoniam vero ex perspicua libertatis idea graviorum difficultatum resolutio pendet, lubet paucis ea hic indicare quae susius infra dicturus sum. Voluntas humana sedes est libertatis . Caussa, de priueipium libertatis est intellectus, proponens voluntati bonum amandum cuna indifferentia iudicii. Toties vero proponit intellectus cum indi fierentia iudicii , quoties id quod proponit, finitum dc limitatum est, non aequans voluntatis potestatena. Haec est angelica S. Thomae doctrina I. a. quaest. κUM. art. r. ad a. ubi

inquit e Radix Bibertatis est voluntas, sicut subiectum ; sed, fui ea a , est ratio: evboe enim voluntas libere potes ad diversa ferri, quia ratio potest habere diversas eo repti es boni. De variis intellectus actibus, qui liberam praecedere electionem debent, itasta dicam. IV. Quemadmodum varia est libertatis acceptio ; ita multiplex est necessitatis sensus. I. Alia est necessatas coactionis, dc violentiae, quae extrinsecus inducitur ;a qua voluntas, ut dixi, libera est, ct cui membra exteriora tantummodo subiecta sunt. II. Alia est necessitas inclinationis naturalis, a principio intimo proficiscens, quae ad unum naturaliter determinat; ut inclinatio in natura spirituali erga beatitudinem in communi. III. Alia necessitas, quae extrinsecus advenit ;

169쪽

i,4 LIBI DE IURE NAT. ET G ENT. se

qualis est in beatis necessitas amandi Deum . Iv. Rursus alia appellatur antees dens Ac abibluta; alia eo sequens, dc conditionata. Antecedens rationis, & voluntatis usum praecedit; ut contingit in motibus primo primis, qui involuntarii , seu indeliberati nuncupantur. Necessitas consequens, seu conditi ata, ea est quae consequitur liberam aliquam suppositionem, seu deliberationem I ut necesse est amiabulare , si ad ambulandum me determinaverim. Necessitas antecedens nuncupari etiam solet necessitas eonsequentis ἱ dc necessitas conditionata necessitas eonsequentiae. V. Tandem alia appellatur pHfica, dc absolute in vincibilis, quae est ipsa aeantecedens; alia moralis, quae in summa dissicultate iuxta communem loquendi modum sita est, abstinendi a malo, vel faciendi bonum; qualis dominatur in hominibus inveterata aliqua consuetudine, vel habitu pravo affectis quem exinpellere absolute valent, sed maxima eum dissicultate. U. Potestatis nomine, quae in voluntate libera requiritur ad oppositum, Intellitigitur potestas expedita. Potestatem hane Theologi considerant dc in actu primo. ec in actu secundo. Potestas voluntatis in actu primo, proxima, dc expedita, illa dicitur eui nihil ex parte sui deest ad operandum. Hae ratione in Schola Th mistica gratia lassiciens constituit potentiam proxime completam , dc expeditam

ad operandum, quia ex parte potentiae nil amplius requiritur; ut vero erumpat in actum secundum, requiritur gratia essi ea x, quae ex parte actus secundi se te

net.

VI. Pro libertatis intelligentia prae oeulis quoque habenda est celebris distinctio

sensus compositi, &divisi: quae in vero sensu explicata a nemine negari iure valet; in sensu falso e contrario ab omnibus sibillanda . Sensus salsus huius distinctionis est, si quis diceret, hominem, auxilio eMeaei determinatum ad bonum , libertatem habere non in sensu composito cum ipso auxilio , sed in sensu diviso , idest sublato tali auxilio. Hoe in sensu etiam homo vinculis devininus libertatem ha het ad ambulandum, si vincula stangantur e quo nihil absurdius concipi potest . Uerus sensus est, hominem, praefato auxilio essicaci determinatum ad amorem , liberum esse ad oppositum sub ipso auxilio , non in sensu composito, quatenus

stilicet valeat coniungere amorem cum non amore, actionem cum non actione ,

quod repugnat; sed in sensu diviso, inquantum, dum amat, retinet facultatem expeditam ad non amorem, aut ad odium. Ne multa, sensus compositus excludit, inquiunt, coniunctionem actionis cum negatione eiusdem I minime vero e cludit potestatem ad non agendum, vel ad agendum oppositum.

subiicientes. Fati nomine omnium caussarum influxum significabant. Alii ex divina praescientia cogi indeclinabiliter homines ad malum asserebant . Manichaei . ut resert S. Augustinus Lib. III. cap. v. contra duas epis Pelag. libertatem negabant

170쪽

DIS S. I. DE HOM OFFIC. 131

bant ex natura mala Deo coaeterna. Pelagiani, in aliud extremum declinantes , errarunt, libertatem nimium extollentes . Docebant quippe hominem aeque ad bonum, atque ad malum solis naturae viribus idoneum esse, quin egeat ad bonum divinae gratiae subsidio e contra quos haec S. Augustinus epif. xlv M. ad Valentinianum nam. . scribit . Fides catholica neque liberum arbitrium negat sive in vitam maiam, sive in bonam; Meae tantum ei tribuit, ut fine gratia Dei valeat aliquid . Contendebant Pelagiani, liberum arbitrium laesum haudquaquam fuisse per peccatum originale; sed, veluti in sequi librio constitutum, aequales habere vires sive ad bonum, si We ad malum. Heinc inserebant, libertatem arbitrii cum necessitate gratiae, quae voluntatem praeveniat, componi minime posse . Si alterius 'ope iis reo, Bber non ero, effutiebat Pelagius. Lutheri, Calvini, Iansenii, aliorumque errores adversus libertatem mox reseram.

Haereticum Lut beri, Caletini , ct Ia enii Lastema delibero arbitrio in aeterane salutis negotio.

L I nativis, sincerisque coloribus Lutheri, Calvini, & Iansenti de libero arbuta trio systema depingatur, nisi me omnia saliunt, in nihilum occidunt gravissimae, quae inter Catholicos servent , quaestiones . Siquidem non raro accidit ut homines longiores contentionum, litiumque sunes texant, perpetuaque dissidia s veant, quod Principium unicum , unde tota pendet controversia , pleno in lumia ne haudquaquam collocetur. Eadem veritas sub una oculorum acie adversantes dissicultates explodit , non item sub altera . Quorsum haec Novum ne reserandum mihi arcanum est in Lutheri , Calvini , dc Iansenti doctrina de libero arbitrio exponenda Minime gentium . Sed notam illorum hoc de argumento haeresim sub eo repraesentare aspectu deliberavi , ut ex solo eiusdem intuitu in suismum abeant sophismata illa quibus vellieari Catholicorum plurium doctrina Met. IL Et, ne plus iusto in limine haeream , caussam aggredior tractandam . PH-mum hominem Iibero praeditum arbitrio fatentur vel ipsi haeresiarchae; at extinctum, sublatumque penitus esse post Adae peccatum contendunt. Liberum hominem in hoc lapsae naturae statu dumtaxat asserunt in civili societate , operumque naturalium regimine . In genere vero moris , aeternaeque salutis negotio , exclusa omni eligendi facultate , omnique activa indifferentia sublata , necessario illum peccare docent, nullasque omnino partes habere in iis quae divina gratia praeventus operatur. Omnino periit libera eligendi potestas in Adamo peccante. Er-

SEARCH

MENU NAVIGATION