Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

i3 6 LIB. I. DE IURE NAT. ET SENT . oee.

go necessario homo peccat, necessarioque, dum auxilio divino praevenitur, Opera tur. Quam Operationem voluntario quidem , seu spontaneo motu homo elicit ;minime vero libere , libertate electionis, & indifferentiae. Nullas omnino parte, exercere propugnant homines , cum Dei auxilio ad operandum applicantur ; sed mere passive se habere in morum sanctitate ; quamvis voluntario , seu spontaneo motu, quemadmodum & bruta, physice agant . Paucis accipe totius Lutheranae , Calvinianaeque docti inae succum . Non ideo Lutherus, ct Calvinus negant in homine liberi arbitrii indifferentiam, & electionem, quia Deus gratia, suapte natura efficacissima , humanam voluntatem praeveniat, & praedeterminet ; sed contra ita ratiocinantur homines isti : Patrato peccato originali , extincta suit tum in Adamo, tum in eiusdem posteris libertas indifferentiae : ergo auxilium divinae gratiae necessario hominem applicat ad operandum . Admisso primo errore extinctae per peccatum originale humanae libertatis , consequentia legitima est ; quem admodum, quia in brutis nulla est electionis, dc indifferentiae facultas , necessario a Deo determinantur. Contra Catholici argumentantur. Homines post Adami lapsum libero arbitrio, tametsi Iaeso, infirmo, vulneratoque, instructi sunt. Ergo libere a Deo praeveniuntur, & applicantur. En paucis delinea tum verum, germanumque Luthera nae, Calvinianaeque haeresis specimen.

III. Quae paucis perstrinxi, ostendenda nune sunt propriis Lutheri, Calvinique verbis. De Iansenio infra dicam. Et, ut a Luthero initium arcessam , hic est inlius de libero arbitrio articulus , quem LEO X. in Bulla , Exurge Domine , annoi 2P. Edita contra eumdem Lutherum num. 36. damnavit. Liberum arbitrium pestpeccatum est res de solo tituti . Lι dum facit quod in se est, peccat mortaliter. Pauca transcribam , non ex universis eius operibus , sed tantum ex opusculo de se To crbit so adversus Erasmum , ubi cκ instituto caussam versat . In aliis quippe opusculis iampridem omnem sustulerat libertatem: in quem Errorem calamum acuit Erasmus, ct Lutherum strenue exagitavit, prostravitque. Lutherus vero insita sua protervia adversus Erasmum opusculum edidit , inscriptum de servo arbitrio , insertumque est Tom. III. operum Lutheri . Inquit ergo. Sequitur nune liberum arbitrium esse plane divinum nomen, nee ulli posse competere , quam oti di vianae maiestati . . . suod bominibus tribuituν , nibiis rectius tribuitur quam fi divinitas quoque eis tribueretur : quo sacrilegio nullum esse maius pesst . Libero arbitrio donatum Adamum suisse, quis neget e Nullum itaque sacrilegium , quod arbitrio praeditus homo sit. Larvam arbitrii, quam in homine admittit Lutherus, paullo post explicat his verbis . uuod si omnino vocem eam emittere nolumus , quod esset tutissimum, θ' religiosissimum ; bona fide tamen eadem uti doceamus , ut homini ambitrium liberum , non respectu superioris , sed taxiam inferioris D rei concedatur ;boc es , ui sciaι se se in suis facutiatibus, , pessissenibus tabere ius alendi , Da

172쪽

ciendi, omittendi pro libero arbitrio, licet γ idipsum regatur solius Dei libero a bitrio , quocumque illi placuerit . Ceterum erga Deum , vel in rebus quιe pertinent ad salutem , vel damnationem , non babet liberum arbitrium I sed eaptivus , subiectus, is servus est , uri voluntatis Dei, vel voluntatis fata ae . Hoc est capitalo Lutheri principium. Homines in civili commercio, in officiis humanis, in comedendo, in bibendo, in saltando liberi sunt . In aeternae vero salutis negotio nulla libertate instructi sunt, nullas in eodem habent partes ; sed solus Deus, cuiusque humanae libertatis cooperatione reiecta , salutem operatur nostram , passive tantum hominibus se habentibus . Quin contendit , nihil Patres de libero deliniisse arbitrio : sic enim pergit ibidem . Rogamus itaque per Christum , mi Erasme , tu cum tuis nobis saltem concedite, ut periculo conscientiae nostrae absterriti, liceat metu trepidare, vel saltem assensum differre dogmatis, quod tu ipse vides esse nibu , nisi inanem τοeem, is strepitum filabarum: scilicet , vis liberi arbitrii est , vis si teri arbitrii est ; etiam si ad summum veneris is , im Omnia vestra probata sint , imeonsent. Deinde adtae incertum apud ipsos tuos, an ea vox fit , MI non fit, cum ipsi intσr se se varient, Θ fibi ipsis non eonstent. Iniquissmum est , immo longe m

serrimum, Dis phantasmate voculis unius, eiusdemque incertae , nostras conmentias vexari , quas Christus sanguine suo redemit. Ae, nisi Texari nos sinamur , rei accusamur superbife inauditae , quod tot Patres tot saeculorum contempserimus , qui Merum arbitrium asseruerint, cum verius, ut eae dictis vides, nibu prorsus de libero arbitrio definierint ; ae sub praetextu is nomine tuorum , liberi arbitrii dogma erigitur, cuius tamen neque speciem , nec nomen possunt ostendere, is mendaci v cabulo se deludunt orbem . Quae disputatio esse cum homine potest qui, omni fronte posita, blaterat, Patres , Augustinum , Hieronymum, Fulgentium, Prosperum, ceterosque nil de libero des ni isse arbitrio εIV. Luculentius paullo post suam exponit sententiam , dum & Erasini, & Catholicorum improbat doctrinam . Erasmus in suo adversus Lutherum opere, ut liberum propugnaret arbitrium , in Semipelagianismum declinavit , cum liberum arbitrium suis se praeparare viribus, seseque applicare ad gratiam accipiendam aia seruerit : contra quam doctrinam hoc pacto Lutherus invehitur ..Hdes ne , mi ErUme, bae definitione teipsum prodi e . . . quod harum rerum nihiI omnino intel-ygis ... is, ut supra dixi , minus dicis. ἐν plus tribuis libero arbitrio quam omnes assi; neque totum libero arbitrio , omnia tamen illi tribuis . Tolerabilius uua tradunt Sophistae , veI saltem Pater eorum Petrus Lombardus , qui Liberum arbia

trium dicunt esse faealtatem discernendi, deinde is eligendi boni quidem, si ad tgratia, mali vero , fi defit gratia . . . Tu vero utrinque parem vim facis Γberi a bitrii , quod suapte , fine gratia, vi , is sese applicare possi ad bonum , is sese m vertere a bono . . . Non Leo dico, quod Sopbistarum sententiam de libero arbitrio

173쪽

probem ; sed quod tolerabiliorem esse duram quam Erasmi r propius enim aecedunt ad veritatem. Non enim mi liberam arbitrium, frui EGO, NIHIL esse dicunt ;tamen, eum fine gratia ipsum nihil posse dirunt, praesertim magister Se tentiarum . pugnant Erasmo , immo videntur sibi isti qMoque pugnare, im sola verbi controvem a torqueri . Ita ergo Lutherus extinctum in salutis negotio liberum arbitrium contendit, ut nihil , vel ipsa gratia praeditus, homo agere valeat . Et profecto

quod non est, nec sanare, nec erigere , nec praevenire . vel determinare gratia

potest . Pergit Lutherus . Ubil nisi tuanis vox Iiberi arbitrii reΓqua fit, velint .

nolint . . . Ego ex his verbis nihil possum eone ere , quam liberum arbitrium esse inanem voeulam, euius res amissa fit.

V. Scripturarum testimonia ab Erasmo producta deludit Lutherus ineredibili fatuitate. Ad illud Ioannis, Potestatem dedit eis filios Dei fieri, respondet: Ioannes non loquitur de ulta opere hominis, neque magno, neque parto , sed de ipsa innovatione , O' transmut rione hominis veteris Hic homo MERE PASSIVE , ut dicitur , se se babet , nee

facit quidpiam, sed fit rotaes. Post multa solia iterum clamat . Igiιuν ipsum ORIGLNALE PECCATUM liberum arbitrium prorsus nihil finit posse , nisi pereare, is damnari Ego Iane de me eonfiteoν , si qua fieri posset, nillam mihi dari liberum

arbitrium.

VI. Transcribendum integrum opustulum , alioquin spissum , mihi esset, si ea omnia congerere vellem quibus probare contendit liberum arbitrium titulum vanum esse sine re, purum putumque Sophistarum sie vocat Scholasticos figme tum et dc selam admittit Dontaneitatem, quam etiam labentiam vocat. Dum hos , dc alios similes errores in Luthero lego , satis mirari nequeo Lutheranos , quiram delirantem Sycophantam ut propriae sectae Patriarcham venerantur , & ut Theologiae reλrmatorem ex tot Iuni vel ipsi inter eos doctiores. Quid Errantem Lutherum non sequimini Cur ergo ut legislatorem suscipitis 3 Si erravit in funadamento universi iuris naturae adeo manifesto ; quanto impudentius in obscuri ribus arcanis deliravit Sublato penitus per peccatum originale libero arbitrio , legitima consecutione infert haeresiarcha Lutherus ibidem , divinum decretum mnia necessario praefinire, & determinare . Decretum Dei fulmen vocat , sub quo liberum arbitrium penitus contritum, & extinctum in Adamo peccante asserit . Verum Lutherus, sicut ceteras, ita quoque istam controversiam summa confusi ne, oc perturbatione implicat, dc involvit ; ae passim anti logiis manifestis semetipsum conficit . Ad Calvini , qui suosverrores clariori methodo exponit, & sibi magis constat, doctrinam destritandam accedamus. VII. Calvinus Lutheri de libero arbitrio doctrinam adoptavit. In hoe tantum discrepant. Lutherus in suis seriptis iudicio caret, Ac immani furore abreptus, hac atque illuc irruit , modo ut inlanus . modo ut sannio , dc stilo lutulento, dc im- plexis

174쪽

plexo errores suos exponit. Contra Calvinus profundus, acutus , Vaser , versutus arte scribendi peritissimus. Iram qua vexabatur, suo tempore exercet. Ut Luthe rum versutia, eruditione, & elegantissimo stilo superat ; ita facilius lectoribus ima ponit . & errores suos sucat, atqite catholicorum dogmatum veritatem adulterat . Fatetur Calvinus, eamdem eum Luthero caussam se habere. Numquam . sicut nec Lutherus, ex divinae gratiae efficacitate, sed ex primi peccati mortali vuInere emtinctum liberum humanum arbitrium eolligit. VIII. Uerba Calvini. transcribo. Is in secundum Lib. Pigbii de libero arbitrio harescribit. Respondeo , ἐν Luiberum, is nos omnes duplicem eonstituere naturam: pri rem, qualis a Deo cosita fuerat, quam puram ἐν integram fatemur fuisse ; alteram, quae lapsa bominis vitiata, suam integritatem perdidit. Et paullo post. Iam vero, ut

nihil praetermittas Pighius quod odium quolibet modo conflare queat Latiari sententis, aut nostrae, originem trabere a veteribus bisereticis commemorat die. Post multa, libertatis, quam cum Luthero defendit. notionem exhibet . Sed quoniam astute Tebius eum nee tate eoactionem perpetuo eonfundis , quarum discrimen tenere , is diligenter meminisse plurimum ad propositam quaestionem refert, b c quatuor, quid i ter se disserant , observare convenit , voluntatem aut liberam esse , aut servam , aut spontaneam, aut coactam. Liberam voluntatem vuθο intelligunt, is fir Pigbius qu que de is , quae bonum aut malum eligere babeat is sua potestate. Coacta voluntas nutia esse potest , eum alterum alteri repugnet . Verum doeendi causa, quid rini et . dicendum est, ut iste aiuν, quid sit coactio. Eam ergo sic vocamus quae non Ponte sua, nec interiore electionis motu, inelinatur hac, vs iliae ; sed eaeterno motu viogenter fertur . Spontaneam dieimus qua ultro se flectit, quocumque ducitur; non autem rapitur, aut trabitur invita . Serva postremo voluntas est quae propter eoruptionem sub malarum cupiditatum imperia eaptiva tenetur , ut nihil quam malum efigere pust ; etiamsi is Donte, ἐν libenter, non externo motu impulsa faciat. Secunium bas definitiones , mini arbitrium concedimus , idque oontaneum, ut, fi quid mali faciat, sibi, ac vο- tantariae suae electioni imputare debeat. Coactynem. ἐν violentiam tollimus , quia pugnet eum natura voluntati1 nee fi I eo stat ; liberum autem negamus . quia pro-ρων ingenitam bomini pravitatem c N. B. ad matam necessario feratur, Me nisi ma tam appetere queat. Atque binc colligera sicet, quantum fit necessitatis , is eoactioni, discrimen. Neque enim bominami dicimus invitum trabi ad peccandum ; sed , quoniam vitiosa fit eius voluntas, sub peccati ius teneri captivam; ideoque necessaνio male venis . Ubi enim servitus , ille necessias : sed plurimum interes voluntaria ne fit servitus ,

an eoacta. VOS AUTEM NON ALIBI N. B. STATUIMUS PECCANDI 2 GrassITATEM QUAM M. VOLGNTATIS. Luculenta haec sunt. Non alubi Calvinus eum Luthero necessitatem voluntatis constituit quam in malitia contracta ex peccato originali. IX.

175쪽

t o LIB. I. DE ITRE NAT. ET G ENT. oee.

IX. Sed alia testimonia in medium afferamus. Calvinus Lib. I. Inst. cap. xv. s. s. Potuit igitur Adam sare, si vellet, quando nonnisi propria voluntate eeeidit : sed, quia in utramque partem flexibilis erat eius voluntas, nec data erat ad perseverandum constantia ; ideo tam facile prolapsus est.... Hine tanta Philosophis obiecta ca-ἰθο , quod in ruina aedificium, is in dissipatione aptas iuncturas quaerebant. Priuia pium illud tenebant, non fore hominem rationale animal, nisi inesset Bbera boni, iminali electio. Veniebat illis in maentem, alioqui toni discrimen inter virtutes is viatia , ns proprio consilio vitam homo institueret. Probe quidem hactentis, si nutu fuisset in homine mutatio, quae dum i os latuit, nihil mirum, si caelum terrae misceant.

Qui vero Chrsi se discipulos esse profus , in bomine perdito , b in Dirituale exitium demers , Bberum arbitrium adhuc quaerunt , intre Philosophoram placita , b elestem doctrinam partiendo, plane desipiunt. In margine vero adiicitur . Telagia norum , is Papistarum delirium . At delirare Calvinum cum toto suo grege, vel ipsi ethnici Philosophi evincunt. Non de primi hominis dotibus , quas ignorarunt Sapientes ethnici, sed de corrupti hominis libertate, qualem in semetipsis experiebantur, locuti sunt. Perspiciebant, quin manibus sere tangebant, virtutes inter &vitia discrimen auferri , si ab homine auseratur libertas indifferentiae. Natura rationalis ex peccato non periit . Ergo neque liberum arbitrium , seu neque mens,

neque voluntas, quae animam spiritualem necessario consequuntur, evanuerunt.

Vitiata utique, di inquinata voluntas est : idcirco sanari , ct sordibus ablui indiget; praeparari, & determinari ad bonum opus habet. Quod autem mortuum extinctumque est, neque sanari, neque corroborari, neque applicari ad op potest. Lib. II. IV. cap. II. Θ seqq. particulam quampiam libertatis , sicut & Lutherus, in ossiciis humanae societatis admittit. Philosophorum effata, praecipue Marci Tullii , expendit . Morbos quos homines ex culpa contraxere , comparat ferocibus equis, qui, exturbata ratione, ceu auriga excusso, intemperanter , ac sine modo lasciviant. Titillatur quippe animus nune voluptatum illecebris , nunc salsa b norum imagine deluditur , nunc immoderatis abripitur affectibus . Inter tantam malorum multitudinem ardere virtutum igniculos , ct semina animae insita tellatur Cicero , quae opinionum pravitate frequentissime inficiuntur . Philosophorum sententiam summam hanc esse fatetur . Subdit , Ecclesiae Patres , ne Philosophoriam, quibuscum certamen erat, cachinnos contra se provocarent, carnique suapte natura torpenti novam desidiae ad bonum occasionem praeberent , plus aequo humanae voluntatis vires extuli me , di Scripturas divinas Philosophorum dogmatibus conciliare studuime . S. Ioannem Chrysostomum omnium primum hac in parte emrasse , quod doceat, mala , & bona in nostra Deum posuisse voluntate : omnes Patres Graecos in extollenda voluntate nimium excessisse ζ ceteros Veteres omnes, uno excepto Augustino, vacillasse , atque perplexe fuisse locutos effutit, Luthe

176쪽

rum omnino imitatus. Ad Scholasticos tandem devenit, de quibus haee scribit g.

'Pνincipio consentiunt , nomen arbitrii magis ad rationem referendum, euius es di eeνnere inter bona is mala r epitritum liberi ad voluntatem proprie pertinere, quae ad uιrumque flecti possit. Quare, cum libertas proprie voluntati conveniat, THOMouoptime quadrare dicit, fi liberum arbitrium dieatur vis electiva, quae mixta quidem ex intelligentia, is appetitu, magis tamen ad appetitum inclinet . Iam tabemus, in quibus Istam esse doceant vim liberi arbitrii, in ratione scificet, is voluntate. Nunc, quantam utrique tribuant, breviter videndum superes. Post animadvertit, triplicem ab Scholasticis distingui libertatem, a necessitate primam, secundam a peccato, amiseria tertiam . Quarum primam ita inhaerere voluntati contendunt, ut avelli ab eadem nequeat, duas alteras per peccatum amissas concedunt. Hane distinctionem cinquit s. s. ego libenter reeipis, ns quod illic necessitas cum eoactione perpe-νam eonfunditur. Inter quas quantum fit discriminis, is quam necessaris confiderana dum, atibi apparebit. Fatemur de nos, maximum esse discrimen coactionem interdi neeessitatem. Illa cum spontaneitate, haec cum indifferentia pugnat. Tota ergo libertas ealviniana a coactione, secus a necessitate immunis est . Quod fusius explicat in opere de libero arbitrio contra Pigbium, ubi prolixa apologia luam libertatem a sola coactione propugnare nititur . Ego vero inquit quantum ad verem pertinet, adhue profiteor quod in tota mea institutione testatus sum, non adeo me suis

perstitiosum esse in verbis, vi eius causa velim contentionem aliqvam movere , modo vel onteUrgentia fana maneat. Sι eoactioni opponitur Abertas , Liberum esse arbitrium

ἐν fateor, is conclamer assevera, ae pro biseretico babeo, quisquis seeus sentiat. Si

hoc, inquam, sensu liberum vocetur, quia non rogatur, aut violenter trabatin extemno mota, sed Donte agatur sua, πibiI moror. Verum, ut dictum est , etiam bruta

sponte aguntur sua; nec ipsa externo violento motu trahuntur . Non plus ergo

libertatis homo habet quam bruta Sed brutescentem Calvinum iterum audiamus, qui incredibili fraude depravare Augustini doctrinam studet . Inquit ergo loco cit. Verum iam festius dictum es, quam ut repetere opus sit , ideo liberi arbitrii nomeneoncedere Augustinum bossibus solitum, ne ob vocem passim receptam, morositatis invidiam subiret . . seud ergo asserat oportet , fi premere nos velit. Nec se , nee quemquam dubitasse orthodoxorum restatur, quin nemo peccet, nisi libere volens. His subscribimus nos quoque, fi LIBERE pro SPONTE positum interpreteris , ut mens Seriptoris fuit accipere . Sequitur postea e , quod Deus nibiI praeceperit quod non D ia potestate nostra Dum, nempe fi sana esset voluntas .... Hunc vero, eum pro sus eorruptae fiat totius animae jacultares, , ad bene agendum inutiles, non amplius

in nobis quaerenda . sed e caeso petenda es potestas illa quae legis iustitiae sufeiat.

IIaee, non mea, sed ipsius Augusini verba sunt . . t semper verbo adiuvandi utitur , Io videtvr innuere, non ipsum agere opn; ia, sed nobis paries in agendo aliquas ro-

177쪽

i , LIB. I DE IURE NAT. ET GENT . G.

linquere. . . Primum aut non animadvertit, aut animadvertere se diffsimulat his nugatον

pighius) Augustinum illii in obris non ex instituto tractare quid fit, aut quidnam valeae

Bberum arbitrium; sed obiter eius facere mentionem. Quae esse cum tanto cavillatore disputatio valet Modo Augustinus voce arbitrii utitur, ut communem declinet i vidiam; modo obiter, & non ex instituto liberi arbitrii quaestionem versat. Quid est vel in divina Scriptura, vel in Scriptore quolibet tam perspicuum, tam luculentum, quod eludi his effugiis nequeat Sed finge, Augustinum in libris ad Marce inum, laudatis a Tubio , obiter rem hanc tractare. Adeamus librum de gratia ἐν libero arbitrio scriptum ad Mialem, ubi ex instituto controversiam dispicit tanta perspicuitate, ut

solus Calvinus implicare Augustinianam doctrinam valeat. Pauca producam ex Augustino : post Calvini adiiciam commenta. Quamquam enim eo oratio mea nune pertineat, ut exponam dumtaxat, non ut consulem Calvini de Iibertate systema a tamen pauca obiter saltem illius commenta explodere opportunum iudicavi. X. Innumera Scripturarum testimonia in medium promit Augustinus, ut arbit. trii libertatem evincat. Cap. D. sic inst. Revelavit autem nobis per Scripturas suas sauctas , esse in homine liberum voluntatis arbitrium . Quomodo autem revelaverit, commemoro Ῥοbis, non humano eloquio, sed divino. Primum, quia tua divina praeceptis homini non prodessent , nisi taberet liberum volunIatis arbitrium . quo ea Diaciens ad promissa praemia perveniret. Ideo enim data sunt, ut homo excusationem de

ignorantia non haberet si Ipse ab initio secit illum, & reliquit illum in manuis consilii sui. Si volueris, conservabis mandata, dc spem bonam placiti. Apponetis tibi ignem, di aquam, ad quodcumque volueris, extende manum tuam. In con spectu vita, & mors, & quodcumque placuerit, dabitur ei. Ecce apertissime vide--us expressum Bberum bamanae voluntatis arbitrium. uia i ua quod tam multis sicii omnia mandata sua custodiri, is fieri iubet Deus ' ...is Nolite fieri, sicut equus, deis mulus, quibus non est intellectus οῦ γ noli repellere consilia matris tuae ... noliis negligere legem. . . noluit intelligere, ut bene ageret. . . noluerunt accipere discipli nam. Et innumerabiria talia in veteribus libris divinorum eloquiorum qia id semduisi, nisi Liberum arbitrium voluntatis humanae st II hbris etiam novis evangelicis,

is, apostolicis quid aliud ostenditur P ubi dicitur e is Nolite vobis condere thesaurosis in terra : is nolite timere eos qui occidunt corpus et P qui vult venire postis me, abneget semetipsum et is pax in terra hominibus bonae voluntatis: quod dicit Apostolus Paulus e se Quod vult, faciat : non peccat, si nubat; qui auia tem l latuit in corde suo non habens necessitatem potestatem autem habens suae is voluntatis, de hoc statuit in corde suo servare Urrginem suam, bene facit. Item dicit. A Si autem volens hoc facio, mercedem habeo . ἐν alio loco : - So- ,, briirest te, iusti, & nolite peccare ... Et alibi et is omnes qui pie volunt viati vere in Christ. IESU , persecutionem patientur et 'l b ipsi Timotheo : - Noli

178쪽

negligere gratiam quae in te est : ir ad Philemonem : si Ne bonum tuum is velut EX NECESSITATE esset, sed ex voluntate M Item Dannes in Episto-ia sua : - Nolite diligere mundum : ἐν cetera huiusmodi ; nempe , noli boe, is noli ilaud, is ubi ad aliquid faciendum, veI non faciendum in divinis monitis opus viauntatis exigitur, fatis liberum demonstratur arbitrium. XI. Arrigite aures Calviniani, adeste animis . Notionem liberi arbitrii exponit Augustinus, sitam non in actione spontanea , sed in facultate indifferenti agendi hoe vel illud. Quoties divina Scriptura dieit : Noli boe, is no F iiDd; is ubi ad

aliquid faciendum , veI non faciendum in divinis monitis opus voluntatis exigitur, fati, Bberum demonstratur arbitrium. Quibus a I iis luculentioribus vocibus exprimere S. Doctor poterat indifferentiam ad agendum, vel non agendum, ad faciendum hoc, vel faciendum illud , ad arbitrii libertatem necessariam esse Et hanc doctrinam integro hoe libro repetit. Subdit cap. IV. Proinde, earissimi, ficut superioribus testimoniis Scripturarum probavimus sanctarum ad bene vivendum, is recte agendum esse in bomine liberum voluntatis arbitrium ; fie etiam de gratia Dei , fine qua nibu boni agere possumus, quae sint divina testimonia, videamus . . . . In hac re potestatem voluntatis ostendit, ubi ait: si Non habens necessitatem, potestatem au-- tem habens suae voluntatis , ut servet virginem suam : is tamen non omnes capiunt verbum hoc , sed quibus datum est . Quid Paulus Apostolus exclusit ne necessitatem Asseruit ne, voluntatem nostram habere servandae virginitatis potestatem, ut declinaret Pharisaeorum invidiam Ne vero effutire quisquam valeat, Augustinum plus iusto extollere humanae libertatis vires, semper addit in toto illo

libro, dc ubique, ubi de arbitrio sermonem habet, sibi illud nequaquam sufficere, sed gratia Dei egere. Nee tamen continuo ibi subdit) sufficit arbitrium volunt

eis humanae, nisi a Domino victoria concedatur oranti, ne intret in tentationem . . . . Homo ergo gratia iuvatur, ne fine causa aeoluntati eius iubeatur.

XII. Quid ad haec explorata Augustini testimonia reponit Calvinus 3 Audi, &obstupesce. Faciam inquit loco et t. in respon. ad Pighium quod bactenur solitus

sum. Nemini enim alteri aptiui quam Augusino is mandari posse bas partes existimo, ut mentem suam inierpretetur. Quid ergo, eum homini liberum arbitrium tria huit, sub hoe nomine compreheπdaι , postea definit bis Oerbis. si Voluntas inquit in homine semper est libera ; sed non semper bona : aut enim a iustitia liberari est, quando servit peccato, & tunc est mala ; aut a peccato libera est, quando is servit iustitiae, di tune est bona. Gratia vero Dei semper est bona , quae priussi mala suerat : per quam etiam fit ut ipsa bona voluntas , quae iam esse coepit, ,, augeatur. Habemus, non alia cavsa liberam dici voluntatem, nis quia spontunso movetur affectu . Tigbius autem sive aliud requirit , ut seificet liberam habeat velhεni, vel mali eligenda facultatem. Libera est , inquit Augustinus, quia oonte maia.

179쪽

, . LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. oee.

Verba desunt, quibus Calvini ausus exprimatur. Nos, cavillatoris verba usurpaniates, vere Augustino partes mandamus, ut causam suam agat. Non modo S. Pater verba illa, sponte mala, ab ipso Calvino adiecta, non adhibet; sed tanta evia dentia indifferentiam voluntatis exponit, ut unus Calvinus imponere simplicibus oppositum audeat. Subdole, dc insigni fraude Augustini textum detruncatum e hibet, ut fucum facere imperitis possit. Integrum Augustini testimonium exscribo, initium capiens ab ultimis verbis adductis a Calvino . Per hane etiam fit ut ipsa bona voluntas, quae iam esse carpit, aueatur . Hic sistit Calvinus, pergit vero Augustinus r Et tam magna fiet, ut possit impore divina mandata, quando voluerit, eum etalde perfecteque voluerit. Ad hoc e im valet quod scriptum es : Si volueris , eonservabis mandata : ut bomo, qui voluerit, θ' non potuerit, nondum se plene velis e gnoscat, is oret ur habeat tantam voluntatem, qμanta issent ad implenda mandata. S c quippe adiuvatur, ut faciat quod iubetur Integer Augustini liber transcribendus mihi effet, si vellem ea omnia referre quae scribit, ut indifferentiam esse-ctricis voluntatis ad utrumque extremum patefaciat. Adiuvatur, inquit S. Augustinus, liberum arbitrium, ut, declinato malo, eligat bonum. Si adiuvatur, ergo viavit, ergo operatur, ergo eligit unum prae alio.

XIII. Heine colligas velim, quam iucundae sint , de sestivae Lutheranorum, &Calvinistarum sectae, quae vel ipsa prima principia . intimo lausu cognita, persta

te negare non reformidant. Non modo sublatam libertatem a necessitate clamant

Lutherus , dc Calvinus; sed eo prolapsi sunt, ut tanti erroris patronam praedicent Augustinum. Tolerari utcumque illorum insipientia postet, si in explicanda libertate errarent. At, cum iacti veritatem negent luculentissimam i omnium contra se indignationem concitant. Calvinus ad sidera usque Lutherum eκaltat, tubamque , divino inflatam spiritu, vocat. Scribit enim adversus Pighium Lib. I. Non Lutherum iniιio Acutum , sed Deum per os eius fulminasse . Neque nos hodie loqui, sed Deum e caelo virtutem suam exerere Nam, si quis temporis illius statum prudenter confideret, quo exortus est Lurberus , eum actas fere omnes difficultates habuisse cum Apostolis communes videbit ; una vero in re iniquiorem, ae duriorem fuisse eius conditionem quam illorum, quod nullam erat tune in mundo regnum , nultas principatus, cui illi beltam indicerent. Hie aruem emergere nulta modo poterat, nisi eius imperii ruina , is interitu , quod non modo potentis um emt , sed reliqua omnia, quasi obnoxia , tenebat . Communes ergo eum Apostolis dissicultates Lutherus habuit 3 Communia ieiunia , itinera, preces, martyrium Communes sustinuit labores inaequandis solo monasteriis, in constuprandis sacris virginibus et Commune ne convivium in modio salis eum diabolo comedendo Quicumque Lutheri scripta legit, videt hominem mero ingurgitatum, modo huc, modo illuc furentem , bacchantem, atque despumantem, furiis agitatum, dc ira. Nunc scurram, sannionemque

180쪽

agit; nune praeconis. evangelici personam sustinet. Non ex historicis haee eolligo; sed illius opera typis prodita eiusmodi nobis coloribus depingunt Lutherum. Calvinus Lutherum extollit , potissimum quod docuerit , fiberum arbitrium rem esse post pjimi hominis lauum de Do titulo .... figmentum esse in rebus, titu iam De re. XIV. En quam verum sit, nullis nos egere testibus, ut evincamus, Reformato. res istos Ethnicis peiores esse . Illorum scripta , illorum opera testimonium perhi bene de ipsis . Bellum indicunt non Evangelio , non doctrinae divinitus traditae modo, verum etiam ipsi libero arbitrio, Iumine naturali , & intimo sensu cuique

noto . Lubet pauca alia ex Calvino transcribere , ut novum praebeam lectoribus eiusdem dementiae argumentum. Audi illum loquentem Lib. II. Inst. cap. in . s. it. Semper fane mihi vehementer illud Chrys Omi placuit , fundamentum nostrae Phisi ο-pbia esse humilitatem. Asagis etiamnum Ulud Augustini. Quemadmodum, inquit, Ne-thον illa rogatus, quid primum esset in eloquentiae praeceptis, respondit pronuntiationem ;quid secundum . pronuntiationem ἱ quid tertiam, pronuntiationem : ita, si me interroges e religionis ebristianae praee tis, primo, secundo , is tertio, ἐν semper respondere liberet humilitatem. Porro humilitatem non intelligit. ubi homo, aliquamae virtutis sibi conseius,

a superbia fastuque abstinet; sed ubi triem se vere sentit, qui nuuum babeat , nisi inbumilitate , refugium . Ut hanc porro humilitatis virtutem in homine excolat foveat, atque perficiat, haec illi meditanda proponit rap. rv. ubi haee Icribit F. t. Hominem peccati iugo ita raptivum teneri , ne ad bonum axe voto aspirare, aut flu-dio contendere suapte natura queat, fusciente , nisi faΠον, probatum es . Praeterea distinctio inter eoactionem is necessitatem posita fuit, unde liqueret eum , dum necessario peccat, nihilo tamen mietur voluntarie peccare. Sed quoniam , dam in servitutem diabolo addieituν . Ulius arbitrio videtur magis agi quam suo, quale sit actionis utriusque genus , expediendum restat : tum solvenda quaesio, an aliquid in malis veribus Deo fit tribuendum , in quibus nonnullam eius actionem intercedere Seriptura in uat. Alicubi Augustinus humanam voluntatem equo comparat, fessoris nutum ex-nctanta r Deum, ae diabolum sessoribus. Si Deus illi insidet, inquit, perinde ae moderatus peritus sessor , eo ste uiam regit, tarditatem incitat, nimiam celeritatem Nescit, petulantiam. luxuriamque coercet , pervicaciam retundit, in viam rectam

Adtieit. Quod si eam diabolus occupavit, insar stolidi , ae petulantis fessoris , perlavia rapit, immiait in foveas, per praecipitia devovit, ad contumaciam , ferociam que instigat. Tandem concludit, Voluntatem , Satanae praesigiis fascinatam, isti se

ad omnem ducium obsequentem necessario praebere.

XV. Verum, ut paucis rem expediam, dicant nobis Lutherani, Calvinianique a in quo differunt a brutis Christiani in genere moris Spontanee agunt bruta; irontanee tantum operantur Christiani , iuκta Lutherum , dc Calvinum. Nullo ergo

Tom. n. Κ pacto

SEARCH

MENU NAVIGATION