Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

146 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT.

pacto in aeternae salutis . negotio a brutis differunt Christiani . Spoliatus caelestiba

donis fuit primus homo, laesa natura ipsa; at extincta anima non fuit. Ergo ne que liberum arbitrium , quod necessario animam consequitur . Qua ergo ratione extat anima, & arbitrium t Laesa anima, saliciatum arbitrium. Nihil, suis viribus relictum, supernaturale valet; quemadmodum nec infirmus se erigere suis, viribus potest; at alterius ope adiutus valet. Infirma est anima, infirmum arbitrium ; vetarum tamen tum anima, tum arbitrium vivunt, vita.utique naturali, dc gravissimo infrina; at vivunt tamen. Ergo divini medici gratia sanata anima , sanatum ae bitrium vivunt vita supernaturali . Vivunt Ergo agunt. Agunt 3 Ergo iuxta su naturam. At natura liberi arbitrii, testibus Luthero, & Calvino, ut a Deo conditi, ante peccanim in hoc sita erat, ut, exclusa necessitate , indifferentiam haberet. Haec indifferentiae ementia extincta non est , scut non est extincta anima. Ergo natura liberi arbitrii etiam post peccatum suam retinet essentialem indisserentiam, infirmam quidem, dc impotentem ex se ad quodcumque opus supernaturale. Ante peccatum sanum erat arbitrium , robustum, validum . Post peccatum infirmum, imbecillum, vulneratum. Gratia sanante eget, ut assurgat , ut opera, aeterna mercede digna , producat . Et ut pressus urgeam , dc ad incitas redigam

Luthera nos, Calvinianosque, si qui tamen haeresim hanc Lutheri, & Calvini h die sequunturi nam moderni Lutherani Pelagiani potius quam Lumerani sunt

Lutherus , dc Calvinus libertatem indifferentiae admittunt ad opera naturalia , ct civilia, ut sunt aedificare domos, colere vineas, politicam societatem moderari &e. Haec homo libere libertate indisserentiae operatur : ergo propter aliquem finem honestum , vel inhonestum . Actiones quippe humanae deliberatae hic dc nunc, seu, ut dicitur in individuo, non sunt indisserentes, quemadmodum vera senteniatia docet , de qua infra . Bonae ergo , aut inalae sint necesse est. Praeterea quid impedit quominus, Dei gratia sanante, hoc indifferens arbitrium, ad ordinem in pernaturalem evectum, bonum operetur libere ' Libere libertate indifferentiae v Iunias operatur in ordine civili . Ergo hoc liberum arbitrium , gratia divina eleia vatum , & roboratum, libere libertate indifferentiae , quacumque necessitate re

iccta, bonum morale operabitur. Antilogiis semetipsos perimunt haetesiarchae isti. XVI. Ut plenius Lutheri , Calvinio ue systenis de libertate pateat , pauca ex Concilio Tridentino , & ex Antidoto Calvini in praelatum Concilium deIibanda sunt . Sacra Synodus tribus canonibus sequentibus Lutheri , de Calvini doctrinam de libero arbiti io proscribit sese. v I. Can. IV. inquit : Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum, is excitatum , nihil est Nerari assemundo Deo excitanii, atque vocanti, quo ad obtinendam iusificationis gratiam se disponat, ac praeparet, nectie posse dissentire , si et His, sed, veluti inanime quoddam, nisu omnino a 'ere, mere que passive se habere; anathema fit.

182쪽

Can. v. Si qui, liberum hominis arbitrium post ADAE PECCATUM AMISSUM. ET EXTINCTUM esse dixerit , aut rem esse de solo tituis , immo titulum fine re,

fgmentum denique a Satana invectum in Ecclesiam; anatbema sit. Can. vi. Si quis diorit, non esse in po sate bominis , vias suas malas facere, sed mala opera, ita ut boua, Deum operari, non permissive solum , sed etiam proprie, is per se, adeo ut sit proprium eius opus non minus proditio Iudae quam vocatio Pau- 'li; anathema fit. XVII. Audiamus nunc superciliosum Calvinum, qui inflatis tibiis Patres Tridenti nos 1 bilandos aggreditur. Hac inquit moderatio es , quam tenent veneransi Patres ad errores eorrigendos , quos de iustificatione hominis nostra aetate exortos esse dicunt. Sic quidem praefantur , ut initio nibiI Dirent praeter Christum . Sed , cum aurem ventum est, multum abest quin illi relinquant quod suum es . Immo nihil tandem aliud eontinet eorum definitio , 3 itam tritum iEud Scholarum dogma, partim gratia Dei , partim operibus propriis iustificari homines , ut aliquanto se magis Terecundos ostendant quam fuerit Pelagius . De more sutelis & cavillis, ne dicam mendaciis, rem agit vaser homo. Totum iustificationis opus Dei est , non partim Dei, partim creaturae : quia quidquid in hoc negotio homo agit, vi divinae gratiae praevenientis, & adiuvantis agit. Verum, non eo meum spectat institutum, ut Calvini errores convellam, quod docti Catholici praeclare iam praestitere, sed ut Calvinianae doctrinae de libero arbitrio systema nativis coloribus de plagam. Quare quae persequitur ille, transcribo . Liberum arbitrium pronuntiant viribus fuisse attcnuatum, is inctinatum, nou tamen EXTINCTUM. De nomiae non litigabo; sed, cum libertatem minime fuisse EXTINCTAM contendunt, hoe sane inteLigunt , asiquid restare facultatis human.e voluntati ad bonum eligendum . Ubi enim non est INTERITUS,

illic saltem aliqua es vitae portio. Tollunt deinde omnem ambiguitatem, cum attenuatum dicunt, inclinatum . De bacchatur in Patres, quod attenuatum dumtaxat

esse, non extinctum definiant liberum arbitrium. Adversus hanc Tridentini eat holicam doctrinam adeo furenter irrumpit, ut spiritum videas serocem, radianti luci obluctantem. Perfracte extinctum penitus liberum electionis & indifferentiae arbitrium contendit. Quare stibait : Sed insistunt Propbetae verbis , qνοd convesonem a nobis exigendo tiberum arbitrium compellat i quod frustra faceret , eorum quidem opianione, nis aliquod esset liberum arbitrium. Fateor sane absurdas fore eiusmodi loriationes, nisi esset aliqua in homine Voluntas. Non tamen propterea concedo, tiberam obsequendi facultatem inde posse colligi. Valde enim novitios esse Uortet venerandos istor Patres , fi ex praeceptis aestimant quid valeat homo; evm ideo potius requirat a nobis Deus quod supra vires nostras es, ut, imbecillitatis nostrae eonvicti, superbiam omnem extaremus, Meminerimus ergo, aliud esse voluntatem in homine, aliud liberam boni aemali e monem. Sublata enim po lapsum primi bominis eligendi libertate, sola volum

183쪽

1 8 LIB. I. DE IURE NAT. Ε GENT . oee.

tar relicta est , quae ob pereati υrannide captiva usque adeo tenetur , ut nonnisi ad malum feratur. Audistin' humillimum Calvinum, qui, ut, superbia pulsa, humilitatis virtus colatur, extinctam asserit arbitrii libertatem Ut superbiam omnem exuamus, truncos, & stipites in boni electione nos Deus voluit Quam fuerit hac superbia exutus, & denudatus Calvinus, ex iis quae recensui , & ex iis quae conti- nuo adiicit , colligere quisque potest . Scholasticorum nugas amplexatos esse Tridentinos Patres effutit urbanissimus haeresiarcha : sic enim clamat. . erunt Tridentini Patres gratia Dei nos praeparari ad percipiendam iustitiam ; sed huic gratiae partes assignant excitandi, adiuvandi , ut ipsi libere cooperemur . Nempe patidas naenias hic audimus, quas in Scholis deblaterare sopbistae olent. Ita ex tripode definit sapiens iste Plato. Sophista ne Paulus inquiens I. Cor. xv. Gratia eius in me vacua non fuit , fed abundantius illis omnibus laboravi r non ego autem, sed gratia Dei mecum . Sed quid divinas scripturas oppono homini , vel ipsis primis naturae

Iumine notis principiis proterve reluctanti ' Voluntatem animae rationalis non extinctam Adami culpa fatetur :& hanc liberam a necessitate esse inficiatur 3 Haec duo non minus pugnant quam hominem non esse hominem , lapidem non esse lapidem. Voluntas enim animae rationalis aut non est, aut, si est, libera ad bonum, malumve eligendum si oportet; nisi extra hunc viae statum constituta, aut infinita beatitate clare visa , ita plenissime saturetur , ut nequeat nisi bonum velle; aut aeternum damnata, ita obstinetur in malo . ut praetergredi iniquitatis confinia amplius non

possit. Acutum saepe dixi Calvinum ; elegantem, eloquentissimumque Scriptorem inpius appellavi : sed, dum religionis dogmata exponit , sive odio percitus, sive caecitatis caligine obductus, stipitem de truncum frequentissime sese exhibet . Nihil de libero arbitrio seripturit quod a suo magistro Luthero elegantiori quiadem stilo non transeripserit . dc non minus ae Lutherus proprio se conficit mu-

erone .

XVII l. Ut superius dixi, non eo oratio mea pertinet , ut Calvinianam doctriis nam profligem , cum id sapientes Theologi peregerint ; tamen, Occasione data, temperare mihi haud valeo, quin obiter saltem lectorum oculis immanissimae, unaque stultissimae doctrinae horrorem, atque seritatem exponam. id Abs stirpe primi criminis , libertatis iacturam repetunt Amitam tum primum libertatem,

eversas caelestes opes, extinctum rationis lumen, eupiditatum dominatu captivum 3nimum , libidinis tyrannide constrictam voluntatem , totam denique vitiatam , corruptamque humani generis naturam vociferantur novi Septentrionis Apostoli Natura illa, quae primum caelestium donorum copia affluebat, non aliud nunc est quam lutulenta vitiorum. & omnium scelerum , atque flagitior uin perpetua sentina ' Quid inde Poenas ergo luant homines, quod voluntate primi parentis pe caverint . Deus per Moysem , deinde per Christum Dominum gravissima praeceptos

184쪽

pla , de subliniem divinamque legem servandam imposuit , quibus 3 Hominibus omni eligendi libertate destitutis Deum ergo, non modo iniustum, sed iniquum, saevum, crudelem, truculentumque facis. Novit Deus homines compedibus devin Elos teneri; dc eos ad percurrendum in stadio, ut bravium accipiant, urget 3 Aniniustus ille non soret qui ebriis hominibus novum aliquod praeceptum, novamque Iegem imponeret Praeterea , quid , Luthere, dc Calvine , reformare Christi Eeelesiam molimini ; si destitutos libertate mali vitandi homines blateratis 3 Quid erocitas Calvinet Poena dignus est homo, quoties voluntas adest; tametsi neeessitatis eatena obstricta Qui enim vult peccare, quamvis necessario velit, peccat. Quid, si tales nugas a Sophista quopiam audires Digna ergo bruta sunt praemio , dc poenarum severitate plectenda, quod non coacte, sed sponte agant 3 Quid interest quod sponte agant, si tamen necessiario operantur homines 3 Cur qui coactus peccat , a supplicio liber est Non alia ratione , nisi quod vitare peccatum , quod committit, non potest. Sed neque qui necessario delinquit , evadere delictum va Iet. Sed quid ultra provehor adversus homines qui humani generis iudicium contemnunt, qui naturae vocibus aures occludunt, qui omni exuta fronte, quidquid in buccam venit, effundunt Cuinam in mentem venisset, tam monstrosa errorum portenta confingi vel a dementissima plebecula potui me . XIX. Si ad Turcarum , Iamnum , de cuiusque efferatae nationis tribunal hanc Cautam orarem , omnibus suffragiis definiretur , Luthera nos , dc Calvinistas omnium, quotquot in mundo sunt, sectarum eme dementissimos, quod magistrorum loco habeant Lutherum, Calvinumque, tantorum parentes errorum. Quid Z Lutherani, Calviniamque plures hodie liberum fatentur arbitrium, dc a pseudo patriarchis suis reeedunt. Itane vero Agnoscunt ergo suorum Patriarcharum errores eramissimos, qui funditus diruunt pietatis, iustitiae, fortitudinis , dc cuiusque religionis fundamenta. Sublata quippe libertate, corruat religio omni necessium est ; ut satentur totius humani generis Sapientes. Porro quae stolidior reperiri secta valet prae illa quae tales duces sequitur 3 Fatentur Lutherant, Lutherum nega me libertatem voluntatis humanae: dc Lutherum hunc Reatum Martinum appellant, dc a Deo electum ad reformandos corruptos Ecclesiae mores afferunt 3 8 les ne umquam Prophetas Deus elegit, qui populum deciperent in eapitali religionis principio Non est ergo quod reponant, se errores detestari Lutheri , eiusque veras tantum doctrinas amplecti. Quoniam, si errorum , dc quidem giavissimorum, magistrum fatentur Lutherum, eumdem mendacem reformatorem, verumque seductorem fateantur oportet. Plurima, quae dicenda occurrerent, praetereo, quod iam suis calamo Theologi ea tholici delirantium Calvinistarum , dc Lutheranorum absurda de libertate commenta penitus profligaverint.

185쪽

r so LIB. I. DE IURE NAT. ET SENT. oees

I sint oportet discipuli, qui diversas trahuntur in partes, more scilicet turbarum, quae absque duce vagantur. Lutheranorum pars maior, Luthero neglecto in hac controversia, libertatem indifferentiae propugnant. Hos inter est Pusendorsius, qui de iuri nat. ἐν gent. Lib. I. cap. IV. libertatem defendit. Contra Cliristianus. Thomasius in suo de iur. nat. tract. libertatem absolute negat. Pauca transcribam. Et primum redarguit Budaeum, quod modo adfrmaverit, modo negaverit libertatem. Inquit ergo Lib. I. cap. I. de nati homin. morat. F. II a. Hie disputo contra d minum Budaeum , qui , cum ei placerent quidem nonnulla a me in doctrina morali inventa, qme ipse euitabat cum Elbica sobonisica eombinari posse; sed facile tamen videret doctrinam de pluribus voluntatibus unius bominis eum mustis sestematibus scholasticο- theologicis non faelis eombinari posse ; peculiari disputatione defendere v luit, vηam esse singulorum bominum voluntatem .... Optarem ut vir clarissimus ipse operam dedisset inveniendi veritatem , , inquirendi in naturam voluntatis . In prima editione Ethises suae hane communem scholasticae Pbilaopbiae doctrinam secutur , sequentem later intellictum , voluntatem posuerat differentiam cap. . F. 3 is Inter intellectum & voluntatem discrimen intercedit ratione modi operandi. Inis tellectus enim est potentia necessaria &c.... Ast a voluntate homo habet tum is quod sponte agat. . . tum quod libere agat. PII. Refert Thomasius alium locum Budaei, in quo libertatem coarctat ad acti nes externas. Id vero tantum intelligendum est de actionibus externis, quas ita temperare homo potest, ut, licet necessario avetat, ad quae per suas cupiditates fertur,

poenarum tamen, is praemiorum euitatione mο eaι voluntatem in alteram partem;

is se a criminum perpetratione eamὐm retrahat. Ex quo patet, quomodo , sublata Beet omni libertate, leges nihilominus poenae atque praemii locum habere queant . Musto itaque minus bomo libertate gaudet virtutis verae operandae, saltem quamdiu sibi re- fictus, nee divino lumine coliastratus es. III. Deinde se resumit suam orationem Thomasius. Cur tam astute dissimul.it viη eruditus, quod sententiam melius edoctus mutaverite Cur per verba, inquiunt, mihi videtur γα lectorem seducit P. . . Agitur de libertate non istius bominis , sed in specie de libertate interna voluntatis. Vulgaris illa is perpetua fibertas interea voluntatis fuit destructa per eonfessionem, quod voluntas fit potentia necessaria, non Libera. It

186쪽

DIS S. I. DE HO M. OFFIC. Ux

Et iam contra asseritur , bomincm babere libertatem . Quo vero intuitu st Si intuitu voluntatis, aperta es contradictio; si intuitu alterius cuiusdam potentiae, mutatur status controver . Adde , quod nec secundum propriam confessonem , nullius partis, aut facultatis respiata, arbitrium vel libertas homini possit tribui. Contendit vero Lutheranus iste , tres in homines reperiri voluntates. Inquit enim s. I 3 i. Eadem ratio ostendit quod actiones voluntariae non possint oriri ex eommuni is una το&utate . Subdit 1. r33. Quod vero voluntates istae tres non solum sint opposita, sed revera pugnantes, monstrat partim earum natura, partim effectus, tum in singu-δει, tum in diveri bominibus. Si tres voluntates diversas admittit, tres quoque animas differentes admittat oportet. Rationem vero cur hominem libertate denudet, assignat g. 97. Nam , fi voluntas sequi deberet intelladium , nece se esset ut in- te IMI semper esset riatas. Atqui fatentur dari etiam intelZectum corruptum. Hau ergo voluntas non ribet sequi. At voluntas non habet potentiam iudicandi, uter i tenuius fit resius, vel corruptus ; cum omne iudicium pertineat ad intellectum. Ergo voluntas nescit quem sequi debeat. Ergo, si dum nessit, tamen sequitur, imprudςηter facit. Tandem l . II 8. haec adiicit. Ilia vero, qui libertatem electionis omni voluntari humame tribuunt , ex eo in errorem hune delapsi sunt , quod toti humano generi unam eamdemque naturam tribuerint; ἐγ eum observarint , quosdam bomines fingu-Ios non ita difficulter , id est voluntate sua parum repugnante , omittere quasdam actiones , putarunt alios aeque facile id facere posse , nolla saltem sua libemtate uti. Porro, cum unam voluntatem tribuerint etiam fingulis hominibus , is t men senserint actiones . hominum externas saepe praecedere pugnam in animo internam,

ct tamen nutu facultas animae possit pugnare eum se fa ; vel si siciter dixerunt

pugnare eum appetitu , Tel νη per tertium quiddam finxerunt , pugnare renetitum sensitivum cum inte Iect , voluntatem vero hic esse, tamquam tertiam qzamdam facultatem liberam , eligere posse , utrum appetitum velit sequi, utrum intel

IV. Haec referre Iibuit, ut novum argumentum resipiscendi praeberem illis qui Protestantium libris deleuantur in addiscendis iure naturae officiis . Monstrosa commenta Thomasii palam iaciunt, apud novos Septentrionis haereticos quemque pro ingenio suo cudere dogmata nova. Nihil apud eos certum, nihil fixum , O do nullus, confusio perpetua. Tot sectae , quot cerebra . Diversarum naturarum homines essingit Thomasius. Tres in quolibet homine commentus est voluntates, omnesque destitutas libertate. Budaeus modo propugnavit, modo de medio susti, iit libertatem. Nulla apud Protestantes Iex, quae petulantia, & insolescentia ingenia coerceat. Providentia, quae in ordinem, Ec intra definita confinia retineret ciste nem opinandi temeritatem, Tam um redoleret : idcirco, excusso cuiusque moderaminis iugo, vides novas Lutheranorum , Calvinistarumque turbas, Anda-

187쪽

1 11 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. O .

batarum more belligerantes, non de rebus quae absque religionis dispendio in uia tramque disputari partem valeant, sed de ipsis primis religionis capitibus , atque

fundamentis. Festiva commenta trium voluntatum, humanaeque naturae diversae,

a Thomasto fabricata, risu & sibilo, non argumentatione, refellenda censemus . Quae contra libertatem opponit, vanissima sunt sophismata. Voluntas, inquit, potentia caeca est, quae intellectus errores corrigere non potest. Intellectus potentia est necessiaria, dc erroribus obnoxia. Ubi ergo libertas indifferentiae Nugae hae sunt, Lutherano viro dignae. Si arenam ex una parte, lapides ex altera, dc ex altera calcem colloces, parietem ne construes Non separatim , sed sinul coniunctis hae duae potentiae, intellectus,& voluntas, liberum constituunt arbitrium . Adeo quippe constederatae sunt, dc reciproca indigent ope, ut una absque altera nequeat libertatem constituere; quemadmodum nee oculus sine lumine, nec lumen absque oculo Producere visionem potest. Si Lutherani nugis similibus veritates, intimo sensu cuique notas, negare audent; quid mirum, si tanta insolescunt audacia adversus religionis divinae mysteriai

g. I M. Hamesis Ian feniann de libertate , iv tertia propositione

contenta I Ad merendum , dc demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed suffcit 'libertas a coactione .' paucis perfringitur .

i. Uobus praecedentibus paragraphis idcirco pravam dc impiam doctrinam O Lutheri, Calvini, dc aliorum haereticorum contra arbitrii libertatem propriis ipsorum verbis fuso calamo exposui, ut viam mihi pararem faciliorem ad

constituendum pleno in lumine Iansentanam systema contra libertatem indifferentiae, non minus quam ovum ovo, Lutherano, dc Calviniano simile . Lutherus , ut vidimus, omni freno excusso, laxatisque habenis, dc familiari suo furore abreptus, impotenter contra libertatem humanam debacchatus est . Ita extinctii mper originale peccatum contendit liberum arbitrium in genere morali, ut sit m erum figmentum, purum putumque nihiI. Admittit tamen spontaneam libertatem a coactione immunem. Lutheri doctrinam adoptavit Calvinus; sed suae singularis eloquentiae vi, elegantiae lenocinio, verborumque sucis horridam eiusdem asperitatem delinire exquisita sis a vafritie studuit. Deperditam, penitusque extincta naper origin te crimen in genere morali dc ille propugnat libertatem indifferentiae ad

188쪽

DIS S. I. DE HOM OFFIC. is 3

ad bonum & ad malum, quam libertatem plenissime ante lapsum protoparens humani generis possidebat. Liberum tamen hominem viatorem esse defendit ; atque elata voce clamat, se pro haeretico habere illum qui liberum esse hominem pernegat. Quo in sensus' Quia homo non coacte, sed sponte', licet necessitate ad unum determinante devinctiis, & velliti actus, agat. Ex quo inseri , humanam libertatem sub gratia divina mere passive se habere. Haec est sineera imago haeresis Lutheranae , dc Calvinianae de libero humano arbitrio, ut ex utriusque haeresiarchae productis testimoniis manifeste constat. H. Porro, quemadmodum Calvinus doctrinam Lutheri, ita Ian senius doctrinam Calvini amplexus est, totamque adoptavit. Et qua arte Calvinus temperare Lu- theranae haeresis horrorem conatus est , eadem'prorsus Ian lenius longe quaesitis pigmentis Calvinianam haeresim delinire , atque cavillatoriis commentis incrustare versute pertentavit. Post sedulam tum Calvini , tum Iansenti lectionem , &utriusque comparatione tacta , evidenter deprehendi , doctrinam Calvini totam immigrasse in Augustinum Iansenti ; atque Iansenium de libero arbitrio continenter caretnietare, & medullitus Calvinianum, non ambigue, sed evidentissime sese prodere. Eadem argumenta, eadem obiecta, responsa eadem, effugia , latebrae , sophismata, & in Theologos, quos Scholasticos vocant, scommata, dicteria omnino eadem. Discrimen unicum est, quod Iarasenius plurima consarcinat S. Augustini testimonia ; praecipua tamen , quae lacessere imperitis negotium possent , iam Calvinus prius mediam in lucem produxerat. Ne multa : quae Calvinus presse , ct Attica oratione complexus est, Ian senius amplificavit, auxit , inflavit . Si ex instituto oppugnare Ianseatus canones Concilii Tridentini, quos supra rescripsi,&bullas S. Pii V. Gregorii XIII. atque adeo Ecclesiae catholicae doctrinam destinasset, effrenatius scripturire nequivisset, ut mox constabit. Non inficior , quandoque Ian senium scripto suo intexere & interpretamenta, & distinctiunculas, qui- bus & Concilii canones, & Pontificum bullas revereri, & cum eisdem suam consociare doctrinam iactat, eamque ut ea tholicam divendere imperitis curat. Veruinreipsa omnia deridet, contemnit, & tam aperte & directe se se dc Concilio , &bullis opponit, ut illiberalius scribere nequivisset, si data opera , quemadmodum Calvinus in Antidoto, dc Kemnitius in Examine, carpere canones Concilii Tridentini, praelatasque bullas voluisset . An bona fide id egerit, Deo reservatum iudicium est. Si protestationem in calce operis adiectam spectes , Catholicum; si opus i plum legeris, Calvinianum manifeste deprehendes. Si eiusdem acumen, eruditionem, scribendique artem expenderis; colliges, ipsum latere minime potuin se Eccletiae catholicae doctrinam , neque illi defuisse phrases, modosque opportuis nos , quibus exprimere, interpretari , & declarare pro dignitate tum Concilii , tu in apostolicae constitutionis articulos potuisset, si huc sua molimina spectassent.

189쪽

iue 4 LIB. I. DE IURE NAT. ET G Ε . oec.

III. Quare diligens severaque Calvini,.& Iansenti lectio , ainborumque conlatio duo in me summopere miranda excitavit . Primum , repertos fuisse homines adeo partium studio obcaecatos , quos pernegare minime puduerit, haeresim quinque famosarum propositionum in Augustino Iansenti reperiri . Siquidem non minus patenter, atque basilice Iansenius, ac Lutherus , di Calvinus, adfirmat , penitus extinctum esse in genere moris liberum arbitrium post Adae lapsum . Ex

quo haeretico articulo cetera proficiscuntur . Porro hunc articulum non obiter . non latenter, ted claritate proterva, & fusa oratione probare, & confirmare adnititur, ut mox evincam. Heinc colligit, peccatores homines aeque ac daemones

ad peccandum necessario obstringi, liberosque dumtaxat dici, non quia a peccato abstinere valeant, sed quia hoc, vel illud peccatum patrare possint. Quamobrem, sicuti dementes haberentur illi qui negarent, in libris Lutheri, & Calvini reperiri haeresim contra libertatem humanam in sensu Lutheri. dc Calvini ; ita prosecto mentis sanitate laborant alii qui negant, praefatas propositiones extare in Augustino Ian senii, & quidem in sensu Ian senii, seu in sensu quem produnt in opere Iansenii; cum germanus sensus haereticae doctrinae, non ex corde, sed ex opere Auctoris colligi valeat. Alterum , quod me admiratione defixum suspendit , est, Theologos catholicos extitisse, qui systema Calyin Iansentanum confundere cum doctrina Thomiliarum, sive quorumque Catholicorum ausi fuerint, di Calviniis lansienismi te terrimam maculam obiecisse Thomistis; ut inter alios obiecit P. Aginatus. Prolixam, eruditamque apologiam Thomiliarum P. Gonet edidit, &P. Annatum salse defricat, atque pluribus latissimum Thom istas inter &. Calvin Iansentanos discrimen patefacit. Omissis ego omnibus quae P. Gone , dc ceteri Apologistae adduxerunt pro Thomistica Schola. sola descriptione doctrinae haereticae Calvino-Iansentanae, tanta evidentia demonstrabo, Thoin isticam Scholam, omnei que catholicos Theologos non minus ae infernum a Paradiso distare a systemate Iansentano, ut ii soli qui aut sensu communi carent, aut supina doctrinae Calvino Iansentanae ignorantia obcaecati sunt , audeant in Calvinismi , & Iansenismi suspicionem invidiosi illinam Thomilias , sive quamcumque catholicam Scholam adducere. Optime P. Gonet advertit, solam propriae asilictae causae defendendae necessitatem obstrinxisse P. Franciscum Annatum cum ceteris, ut hanc chimaericam impostiiram excogitaret. Ad rem accedamus.

IV. Sola tertia damnata Iansenti propositio evincit , eamdem prorsus esse Calvini, ac Iansenti de libertate haeresim . merendum , is demerendum ιο sam naturae se non requiritur in homine libertas a necessitate, sed suscit sebertas a coactiove. Hic autem est totus succus haereticae Calvinianae doctrinae, ut confitetur vel ipse Honoratus Turnely de grat. Christi p. I. pag. mihi 26s. Hsc autem sententia eadem est ac Cia LVINI, qui numquam eo sensu negavit liberam arbitrium',

190쪽

DIS S. I. DE HO M. OFFIC. 11 i

quasi actiones nostrae voluntatis liberae non essent voluntariae ; sed eo in se u, quod negaret nobis inesse indifferentiam ad utrummet. Consule quae supra ex Calvino ad duaei; ct inde eolliges, hanc lacti veritatem extra disputationis aleam constitutam esse.

V. Habemus itaque Iansenium, non secus ac Calvinum, negare libertatem inadisserentiae, a necessitate immunem, in hoc statu naturae lapsae . Illud nune est reliquum ut videamus , num ex eodem principio quo Calvinus, suum quoque Iansenius deducat errorem. Supra evidenter patefeci, Calvinum , non ex gratiae efficacitate, non ex decreto praedeterminante negare libertatem indifferentiae. Nul- tibi in operibus Calvini, nisi oculi me sesellerint, vel leve de hoc vestigium. Sed contra, quia extinctum per peccatum originale arbitrium indifferentiae contendit, ideo cum Luthero colligit, hominem necessiario agere, gratiamque divinam ita voluntatem humanam, passive se habentem, impellere, ut haec diisentire nequeat . Εκ hoc venefico sonte suos derivavit Iansenius'rivulos . Luculentissimis Iansenti testimoniis, quod proposui, evidenter demonstro . Haec autem Iansenius Lib. III. de flatu nat. lanae cap. x m. scribit. Ex quibus omnibus recte comgas , non actio fensu post lapsum ante reparationem superesse libertatem arbitrio ad bonum , nisi quia arbitrium es tantummodo capax boni, hoe es quia, Deo quod AMISSUM es reparante, actualem libertatem arbitrii boni faetendi recipere potest . Luculentius hoc idem emplicat Lib. IV. de erat. christ. cap. ix. ubi haec habet. Vera itaque rittio , cur caelestis delectatio ad actus bonos necessaria sit, ex natura medicinae, seu medicinalis adiutorii petenda es. VOLUNTAS ENIM PER PECCATUM PRIMI HOMINIS IN LIBIDINUM IMPERIUM PRAECIPIT TA EST . Ex quibus sit , ut in OMNIBUS actionibus ante tratiam delectatione quadam libidinosa praeeunte, as titilla te provocetur , eui consentiendo peccat.

VI. Haec est clavis prima, dc potissima Calviniani , & Iansentani systematis ,

quae prae oculis habenda semper est ab iis qui veram Calvinianae, & Iansentanae doctrinae imaginem contra arbitrii libertatem eκprimere velint . Heinc est quod Iansenius in statu innocentiae Molinianus sit, gratiamque versatilem propugnet 'Hanc vero libertatis iacturam, a peccato originali invectam, collocat in Abidin D imperio, ita dominante, di captivante Voluntatem humanam, ut nullam haec retineat activam indifferentiam ad utrumlibet. Heine infert duplicem illam dele ctationem, terrenam unam, caelestem alteram, ceu duo pondera, quibus , veluti captiva, premitur, agitur, urgetur hamana Voluntas. Si delectatio carnalis prae valet, necessario voluntas peccat; si delectatio caelestis superior dc victrix st, necessiario voluntas bonum operatur. Has duas delectationes simul belligerantes, dc de victoria certantes, effusa Oratione describit de stat. nat. DV. Lib. IV. east. I x. ubi haec habet. Confictus itae delectationum sopiri non potest, nise altera alteram δε-

SEARCH

MENU NAVIGATION