Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

,ας LIB. L DE IURE NAT. ET . GENT . oec

seipsa. Siquidem, quia bonum propositum limitatum est, ita intellectus iudicium illud proponit, ut simul ex adverso, sin expresse, saltem reipsa alia iudicia se se

insinuent; seu, bonum illud, quia scilicet finitum suapte natura, rationum momenta praebet , ut Intellectus alia opposita iudicia formare possit . Quapropter advertit S. Thomas, respectu ultimi finis, seu beatitudinis, non reperiri libertatem specificationis, quia intellectus. illam proponit ut plene saturantem appetitum. In hae vita respectu beatitudinis adest libertas exercitii r quia haec ab homine non videtur , valetque de ea non cogitare'. Ceterum haud valet propriam respuere beatitudinem in communi , etiam in hac vita ; quamvis , usque dum vivit , possit in.eo suam constituere beatitudinem in quo miserana, ct aerumnosam vitam ducat . Libertas ergo humana circa media versatur , quae fini assequendo idonea sunt . Et, ut dixi, Deum ipsum viatores libere amant, illumque habere odio valent ; cum pollit a ratione proponi ut quid propriis appetitionibus opposi

tum .

IV. Animadvertas insuper velim, praeter iudicium illud quod et endum bonum cum indisserentia proponit, ulterius requiri iudicium quod practicum appellatur In qualibet siquidem deliberatione quaedam syllogistica ratiocinatio occurrit , ut

frequenter S. Thomas docet, di P. Iosepb a Vita praeclare explicat. Bonum aman dum est . Hoc bonum ess . Ergo amandum . Secunda propositio in examen frequenter vocatur ἱ dc, expenss in utramque partem rationibus , iudicium practi inim decernit, tale bonum esse eligendum . Voluntas quippe non amplectitur bo num, nisi quatenus est hic de nune determinate iudicatum ut illi conveniens opportunumque . Quapropter ipsa electio aliquid rationis participat , inquit S. Thomas I. a. qua st. XIII. art. I. Iu nomine eLectionis impertatur aliquid pertinens ad ratationem, sive ad inreuectum, ἐν aliquid pertinens ad voluntatem. Et crarius I. Parrinuaest. lxxx m. art. 3. ad 2. docet, hoc iudicium esse veluti conclusionem consultationis praecedentis. Iudicium inquit est quasi conelusio, determinatio consilii . . Determinatur autem consilium primo quidem per sententiam rarionis , is secundo per acceptationem appetit πτ . . . . Et boc modo ipsa electio dicitur quoddam iudi eium, a quo nominatur liberum arbitrium . Nec praeiudicii quidquam insertur libertati , quod post proposita media, cum indifferentia eligenda , peracta consultatione, voluntas certo eligat bonum per iudicium practicum determinatum. Quoniam libertas confingit ex collectione amriim, & consultatione praecedente ho practicum iudicium , quod insallibiliter operatio voluntatis consequitur. Audi S:

Thomam cit. quaest. xx IV. de verit. art. a. Cum sid verationem nostram tria eοη-c νant, cognitio, appetitus, O operatio , rota ratio libertatis ex modo cognitioianis dependet . - tus enim coguitionem sequitur ἱ eum appetitus non sit nisi θο--i quod sibi pir vim cogηitivam propositur . Et quod quando ce videatur repperi

tur,

232쪽

rus eunitἰ-em non se vi , boc i/eo es , quia non eirea idem aeripitur appetitus , is eunitionis iudiciam. Est enim oppetitus de particulari operabili ; iudicium versvationis quandoque est de asseuo universali , quod est quandoque eontrarium appetiaret; sed iudieium de Me particulari, operabili xt nunc, numquam potest esse eοη- rarium appetitui . Qui enim vult fornicari, quamvis sciat in univerosi fornieationem malam esse, tamen rudicat Iisi ut nune bonum esse fornieationis actum , is sub specie boni illam eligit. Qua de re. s plura aves, consule ipsum S. Thomam a. r.

V. His praemissis , concludit Angelicus , posita indifferentia iudicii , necessario consequi libertatem . mandoquidem, si libertatis istius cauta est indisserentia iudicii, fieri nequit ut, posita, de consistente caussa ista , non consistat quoque lubertatis effectus. Unde inquit S. Thomas cit. quaest. xx Iv. de verit. arti 1. totius Mertatis radix est in ratione eonstituis . Unde fetandum quod Mi uia se habet ad rationem , sie se babet ad liberum arbitrium . Ratio autem plene is perfecte invenitur solum in homine . unde in eo solum siderum arbitrium plenaris inve -

f. XI. Lx parte folius obiecti necesitas proficiscitur voluntatis . Si Deus imprimere necessitatem voluntati velit , iudicii indisserentiam auferat oportet . Motio,

qua metis incaci sima , perficit, non minuit liberta

rem . I. X his quae breviter dicta sunt , palam est, non ex parte subiecti, sed ab is obiecto totam oriri voluntatis necessitatem. Plurimae in Theologia, & qualibet scientia disputationes , lites, & contentiones ardent, quod disputantes frequenter in ipsis rerum notionibus dissideant . Experientia didici , diversas omnino libertatis notiones formari in scholis variis : & hinc interminabiles lites , perpetuaeque. Plures ideam libertatis in quadam indigerentia subiectiva sola ad utrum que extremum constituunt. Considerant libertatem veluti hilaneem inter duo pondera , quasi in aequilibrio ad alterutram partem : sub quo aspectu bruta ipsa libera dicenda serent nam certum est indifferentiam subiectivam ad fugam , & prosecutionem in eisdem reperiri . Quid quod in ipsis rebus sensu tarentibus , inim pariete, in ipsa tabula indisserentia subiectiva reperitur ad hos, vel illos e lores Perspicue ergo, firmiterque doctrina S. Thomae , & communiter omnium

233쪽

1, 8 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. oee

Theologorum prae oculis habenda est , ut , vera libertatis notione penes omnes constituta, legitime instit ut dis puratio valeat. Hane autem libertatis notionem in ratione proponente bonum eum indifferentia modo supra explicato S. Thomas constituit . Quoties ergo disputatur , sit ne libera voluntas . videndum , num ratione regatur; num bonum quod appetit, dc amat, propositum a ratione sit cum indifferentia. Ut vero indifferenter proponatur bonum , ipsum limitatum & finiarum sit necessum est : quoniam tum aequare voluntatis amplitudinem nequit; at que adeo voluntas dominio potitur, quo ipsum respuere valet. Exemplis res elarior evadet. Homo in amentiam lapsus eamdem omnino indisserentiam subiectivam voluntatis , quam ante amentiam habebat. retinet. At, quia ratione ordia nate obiecta proponente caret , libertate quoque destituitur. Beati a sola infinita bonitate Dei clare visa, atque possessa necessitatem recipiunt: quia immensa iIIa bonitas non solum aequat, sed infinite superat voluntatis amplitudinem. II. Quibus constitutis, quacumque motionis efficacitate Deus praeveniat, & prae- determinet Voluntatem , nullam imprimere necessitatem eidem valet, nisi iudicii indifferentiam removeat. At numquid necessitate Deus voluntatem astringere nequit Valet sane eidem libertatem auferre ; sed libertatis caussam removendo , nempe indisserentiam iudicii. Ceterum usquedum haee iudicii indifferentia non aufertur , illaesa consistunt libertatis iura . Qui enim vult primum , velit Ac alterum, cum eodem necessario connexum, opus est. Iudicii porro indifferentia au-

serri nequit nisi per claram infiniti boni visionem. III. Quid itaque clamitant , auxilium quo Deus essicaciter , & immutabiliter

Voluntatem praemovet, ut Iibere velit, iudieii indisserentia praecedente, bonum , praeiudicium livertati in serre 'Dem' inquit S. Thomas quaest.VI. de mal. art. unici ad 3. movet quidem voluntatem immutabiliter propter efficaciam virtutis moventis, quae deficere non potest; sed propter naturam voruntatis motae, quae indifferenter se habet ad diversa, non inducitur necessitas, sed manet libertas : sicut etiam in omnibus promidentia divina infallibiliter operatur ἐ em tamen a ea fis contingentibus proveniunt effectus eontingenter , inquantum Deus omnia movet proportionabiliter, unum

quodque secundam suum modum. IV. Invidiam constant adversarii vocibus quibus Thom istae appellare hane Dei motion m solent: eam siquidem vocant isti motionem plasicam, praedeterminantem, praevenientem, motionem virtuosam dcc. quas Voces usurpare idcirco coeperunt, ut reviviscentes, sicuti ipsi existimarunt, Pelagianorum, di Semipelagian ruin errores essicacius repellerent. Sola morali, idest extrinseca tantum motione , Iege nempe extrinsecus clamante & suadente , alliei & moveri voluntatem , contendebant praelati haeretici . Contra Catholici cum Augustino intrinsecus voluntatem praeveniri, adiuvari, & determinari contendunt. Quod vero hoc intrinsecuti

234쪽

auxilium, ipsam voluntatem immediate movens, atque determinans, praemotio , praedetermiaratio pissica , delectatio victrix appelletur , perinde est, si a variis phulosophandi modis praescindas, de istam essicacitatem divinae gratiae, qua voluntas applicatur ad agendum , consideres. Si enim concedis, voluntatem a Deo intri secus moveri; prae moveri quoque concedas necessum est. An negabis , ordinem inhoe movendi genere servandum Concipere autem ordinem istum nequis , nisi

definias aut Deum primum esse moventem, & voluntatem secundam; aut co tra voluntatem primam esse minionis caussam, I una vero secundam; aut denuque Deum δe voluntatem, nullo subordinationis ordine servato, simul concurrere ad producendum effectrum. Porro, ut ab hoe ultimo membro incipiam, hoe adis missio, d nae essent primae caussae, sibi minime subiectae in genere movendi, & pr dueendi effectum . Nam quod creatura in alio essendi genere a Deo pendeat, ais liud hei ne non sequitur , nisi quod creatura a Deo producta fuerit. Hoc vero extraneum prorsus est ab instituto nostro. In praesens quippe ordinem causiarum in movendo dumtaxat dispicimus . quaerimusque quaenam hoc in genere primast, Deus, aut voluntas, aut ambae simul , ita ut neutra praecedat. Deum prumam esse caussam in hoc movendi genere , quis iverit inficias Primus ergo Deus voluntatem movet. Ergo prae movet . Illa enim particula prae non alia in ob caussam adiicitur , nisi ad ostendendum Deum in movendo pracedrae . Tum . Praemovet aut extrinsecus legem proponendo , aut intrinseeus . Nullus hic evais dendi locus est. Si extrinseeus tantum; ergo instauratur Pelagiana haeresis. Si in trinseeus; ergo non moraliter dumtaxat : ergo physice . Movet , inquis , Deus ,

quin, si vis, di prae movet in sensu explicato, quatenus est primus; at auxilio non determinante ad unum , sed indifferenti, & a voluntate ipsa determinabili .

Ita ne vero Concedis ergo, voluntatem intrinsecus moveri . Ergo admittis pra motionem, quatenus Deus est primus motor . Admittere quoque debes hanc praemotionem esse physieam hoc in sensu , quatenus intrinsecus dc realiter voluntatem assiciat . Totum ergo dissidium hue reeidit : determinet ne Deus intrinsecus voluntatem. Si enim determinat; ergo praedeterminate sicuti si movet; ergo praeis movet. Iniuria itaque summa culpantur Thon istae ob usum harum vocum pri determinationis pMMAE ; cum istae duae voces non aliud significent quam Deum intrinsecus determinare voluntatem indifferentem ad agendum. Ceterum qua voce appellari debeat modus iste quo Deus voluntatem praedeterminat, an diei debeat quaωπι pissica impressa voluntati, an motio transiens, an actio ipsius Dei. an delenatia sancta, dc illuminatio earlestis, quis definire valet An de his vocibus diseputandum est An vera notio modi quo Deus voluntatem movet , percipi ab humana mente potest Moveri, determinari, di quidem intrinseeus, voluntatem a Deo , Scripturae , Concilia , Patres , re luculentissima rationum momenta evi

235쪽

1oo LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. O .

cunt; modus vero quo id Deus praestat, humanam fugit eognitionem. Mihs duis certa sunt; nempe Deum gratia natura sua emcaci voluntatem determinare, dc voluntatem sub hac gratia liberam esse libertate indifferentiae. U. Misso itaque voeum dissidio . res ipsa discutienda est. At numquid huc ego

celeberrimam de auxiliis divinis in humanam voluntatem controversian revocabo Si id agerem, ab instituto meo toto caelo aberrarem . Sed ea exposui. quae

ad rectam humanae libertatis ideam formandam conducere existi navi . Non sunt nescius, plures suturos. qui nimiae prolixitatis in explicanda libertate me sint reprehensuri. At meminerint censores isti , hoe nostro infelici tempore nihil ste'quentius in discrimen disputationemve adduci quam libertatis argumentum o Ego

autem non ea suisticam, leu ineros conscientiae catus, ab hominibus excogitatos . discutiendos, sed dogmata, di praecepta christianae professionis exponenda suscepi ..Haec obiter. E diverticula in semitam regredior, dc pauca adiiciam , veluti pertransennam, eκ S. Thoma, qui invictissimis rationibus evincit, divinum auxilium, quo Deus emcaciter voluntatem determinat , nullum inferre humanae libertati praeiudiciuna ; sed contra ipsam roborare, atque perfice te . Lιb. III. conI. Genl. ea lxxxviri. adducit haec duo Seripturae loca, ut inti in lecam essicaciam divinae mmtionis evincat . Cor Regis in manu Domiui , is quocumque voluerit inchnabit iclad r Prov. xxx. Allegat alterum ex S. Paulo ad Phili p. M. Deus est qui operatur in nobi/ is velis, O perficere pro bona voluntate. Eta quibus hoc pacto argumen- Latur cap. lxxx II. Quidam vero non interagentes , qualitra morum voluntaras Deus in nobis causare post ab quo proe iudicio Bbertatis voluntatis , coxatι Dat has aucta ritates male exponere; ut sciliceι dicerent, quod Deus causat in nobis vene, im peris fere , inquansvm dat nobis virausem volendi , non auιem sic quod faciat nos vella HOC, vel ILLUD; ficut Origenes exponit in m. Periarchon , liberum a1bitrium defendens contra auctoritates praedictas . Ex hoc procusisse videtur opinio quorumdan

εai dicebant, quod providentia non est de his quae subsum libero arbitria , set neu

de electionibus ; sed providentia re estur ad exterioreta eventus - n enim qur en sit aliquid consequi, vel perficere, puta aedificare, via ditari, semper poterit ad hoc pervenire. Et sic eventus nostrarum actionum non subiaceι libero arbitrio, sed providenti disponuntur. Quibus' quidem , auctoritatibus saerae Scripturae resistitur evidenteν . Dicitur enatu ID. xxv I. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Unde non sum viris ratem volendi a Deo habemus , sed etiam operationem . a. Praeterea - Ηοc ipsum

quod Salomon dicit , Quocumque voluerit , inclinabit illud , ostendit non festim diavinam causalis rem ad pillentiam voluntatis extendi , sed etiam ad actum th s. anei Deus non solum dat rebus virtutem I sed etiam nulta res potest propria Σω-

tute agere , a s uat in virtute tuus, αν supra ostensum est . Ergo homo non potes

236쪽

virtute suae voluntatis fibi data uti , nisi inquantum agit in virtute Dei . Iliud av-tem in cuius virtute agens agit, es ea a noἡ solum virtutis, sed etiam actus eius uod in artifice apparet, in cuius virtute agit instrumentum, etiam quod ab hoe aratifice propriam formam non aecepit , sed solam ab ipse applieatur ad actum . Devpes nobis causa, non solum voluntatis, sed etiam valendr. q. Ampsius. Perfectius invexitur ordo in spiritualibus quam in eorporalibus . In eo oriarbus autem omnis motus causatur a primo motu . Oportes igitur quod in spiritualibus Omnis motus voluntatis a prima voiantate causetur , qua es voluntas Dei. s. Adbve . Superius o-fensum est quod Deus est eausa omnis actionis , ἐν operatur in omni agente r es igitur cavsa motuum voluntatis. 6. Item . . . Huius , quod aliquis intelligat , conficte-tar, θ' eligat, On vehit, oportet aliquid esse earfame quia omne novum oportet quoahabeat aliquam ea am . Si antem es ea a eius aliud coolium, em asia volunιar praecedens , eam non sit precedere in his in infinitum , oportet devenire ad HiquoAprimum. Hur modi autem primum oportet esse aliquid quod est me us ratione. Hi hil autem est melitis intellectu, ratiεηρ, ns Dem. o igitur Deus principium n fretum eo filiorum, O Toluntatum.

VI. Quis aliquo commento eludere hanc sancti Thomae doctrinam valet Do-eet, Dei virtutem de voluntatem movere, & eiusdem caussam esse . Qui indisserenter se habet ad aliquem essectum , dicitur ne operari essectum hunc Appi

care Deum voluntatem ad agendum , quomodo artifex applicat instrumentum . docet Doetor lanctus . Cur vero applicatio haec non praeiudicet libertat , seMe lis in locis explicat. Unum reseram ex I. a. quaest. u. art. 4. Ad pνovidentiam diis vinam non pert net naturam rerum corrumpere , sed servari . Unde omnia movet fecundum eorum conditionem I ita quod eae eaos necessariis per motionem divinam sequuntur effectus ex necessitate I ex causis axiem contingentibus sequuntur effectus contingentes . Quia igitur voluntas est activum principium, non determenatum ad

unum, sed indoerenter se habens ad malia ; se Deus ipsam moetet . quod non evnecessitate ad unum determinat, sed remanest motus eius contingens , ἐν non necessarius , nis in his ad qua naturaliter movetaν . . . Voluntas divina naa solam Demeadis ut alFquid fiaν per rem quam movet , sed ut etiam eo modo fiat qua congνuit naturae ipsius . Et ideo magis repugnaret divina motioni , s voluntas emueeesstate moveretur , quod sua naturae non eo erit . quam fi moveretuν Libere

prout competit suae natura . Si plura alia cupis, consule loca citata eiusdem S

Doctoris .

237쪽

io, LIB. I DE IURE NAT. ET GENT. oee.

Mirabilis actuum bumanorum barmonia, oe ordo. uuam inepte de humanis inciis Lyputent Pufendorfius, Th

masius, Cumberlandus , Heinecius, V Volsius, ceteriaque Protestantes.

I. uia Fufendo us in suo de bomine is eive tractatu ossicia humana exisponens adeo ieiune principia proxima , quae humana ossicia producunt. nempe voluntarium, liberum , libertatisque ideam . mentis, & voluntatis reciprocam motionem explicat, ut mirum sit, opusculum istud a sciolis magni fieri. Sed ea est eorum qui tumultuarie, nullaque servata methodo scientias addiscunt, conditio, ut vix distinguere secatum a genuino, verum a salso sciant . In opere a tem de ivr. nat. ἐν gent. de intellectu, & voluntate, de ignorantia, de conscie tia fusior illi sermo; di de more salsa miscet veris . cumberlandus, ut viam latam sibi aperiat ad mores humanos formandos , a vasorum spermaticorum amplitudine , ab ingenti eerebri quantitate , a ceteris humani corporis partibus praesidia arcessit. Rei ecius de voluntario, de libero, de actuum tum mentis , tum Vesu latis oeconomia vix verba facit. 'Olfius in Philosophia morali immensa propositionum multitudine omnia involvit. II. Illud hie advertendum, Auctores Mos . excepto Thomasio , viro impudentissmo, libertatem propugnare, desertis ducibus Luthero, Calvinoque . Ut humani generis invidiam declinarent , fateri tandem aliquando liberum eta hominem coacti sunt. Si recte saperent. & nisi caecitatis caligo eos abduceret, confiteri quo que deberent, Lutherum, & Calvinum nonnisi commentitiam , & Iudicram praedicare potuisse religionem; si ipsis fatentibus, primum verae religionis, humanaeque societatis sun4amentum , humanam nempe libertatem , penitus suffoderunt. At, his missis, propositum exequamur.

III. Duplex in primis ordo in animae nostrae internis ossietis distinguitur, intentionis nempe, & executionis . Novem comprehendit ordo iste ossicia. Actio primamis cognitio. Nil quippe volitum, quin sit Praecognitum . Haec finis cognitio v Iuntati exhibet bonitatem , quae ad sui amorem invitat , & allicit . Huie primae intellectus actioni respondet voluntatis actus, qui s lex voBtio nuncupatur; quique primus voluntatis fructus est, in quem ut erumpat voluntas, impelli ab aliquo principio debet, ut supra ex S. Thoma demonstravi. Omnes voluntatis actus sunt

238쪽

sunt volitiones; sed haee prima, ut a posterioribus distincta, simplex molitio idcirco appellatur , quia in finis complacentia sistit, illumque in se a mediis seiunctum diligit; dc propterea velisitas , seu actio languida , & inefficax vocatur. Virtutis pulchritudo etiam vitiosis arridet, eam absolute spectatam diligunt ; at dilectione

torpida dc infirma e quia, ut ad executionem respectum habet, ab eadem voluntatem avellunt. Hane simplicem finis volitionem efficax eiusdem finis intenti. consequitur, quae finem mediis comparandum spectat, seu finem spectat. ut ratio. nem prodit volendi media quibus obtineatur. Et quamquam actus quo media executioni demandantur, specie distinguatur a finis intentione; nihil tamen impedit quo minus voluntas uno actu seratur in finem , dc in media , quatenus in fine

continentur. Qitonia in tum plura ordinate, dc per modum unius attinguntur, ut S. Thomas docet I. a. quaest. v III. ara. a. his verbis : Manifesum est ergo quod unusis idem motus voluntatis est quo fertuν in finem . seeundum quod est ratis volendi ea quae fuat ad Mem, in ipsa qua sint ad finem. Ceterum actus electionis mediorum absolute distinctus ab intentione finis est. IV. Saepe finis intentio intellectui, attentio voluntati a nonnullis seriptoribus

attribuitur. Verum similes locutiones non adeo praecisae sunt, nec ad Metaphysieae regulas exactae ; sed promiscue quandoque intentio pro attentione usurpatur in communi sermone : quoniam sicut attentio operationes dirigit, ita intentio asse Ouum , dc universae moralis disciplinae oeconomiam moderatur. Intentio Oculus, ac lucerna saepe nuncupatur et quia quemadmodum oculus hominum gressus, sic intentio voluntatis molimina, eonatus, dc studia in ultimam humanorum actuum amussim dirigit, ordinatque . Ab istius intentionis rectitudine tota pendet morum sanctimonia. Si istius intentionis oculus simplex Ae splendens fuerit, totum corpus lucidum erit . Haec scopum definit in quem collineare conatus tuos debeas. Si haec prava fuerit, cetera omnia, licet virtutis speciem praeserant, sordent, dc inquinata iacent. U. Intentioni succedit eoolium, situm in ratiocinio intellectus practici. Hic media explorat quibus obtinendus finis est. Illorum cum hoc eonvenientiam maiO-

rem aut minorem , . Propinquitatem proximiorem aut remotiorem expendit, libratque . In hoc consilio duo includuntur actus. Prior est inquisitio mediorum , quando media incerta sunt δc dubia ; pol terior iudicium , quo mediorum utilitas, dc eum fine convenientia iudicatur. Priorem actum dirigit virtus , quae nuncupatur evbusia; posteriorem senem, gnome . Consilium agendorum summopere inculcant Patres , dc Scripturae sanctae . Ego sapientia in confisio habito, is erasitis intersum cogitationibus , inquit Salomon Proverb. v IIIo Et iterum cap. xxv. causam tuam tracta cum amico tuo , ἐν secretum extraneo ne reveles : ne forte insultet tibi,

cum audieriι, is expνobrare non eesset. Consilium peculiare donum Dei est, paucis

239쪽

concessism; tametsi vix unus sit qui illud sibi non arroget. Duo ad eonsilium n cessaria ζ prudentia, quae sine penetratione mentis, dc rerum experimento raro re peritur; affectuum puritas, ingenua benevolentia. Amicum habes sincerum, canindidum, benevolum, sed hebetem, loquacem, nullius penetrationis. Amicitia haec inutilis . Habes alterum perspicacem , acutum , eruditum, sed subdolum, Versutum, vastum e quid hine commodit Videbis plurimos, qui aeute omnia cribrant, enucleant, media omnia in scenam revocant, quae eontra obsunt, dispiciunt ; sed

ita moros, superstitiosi, & anxii , ut nee ipsi , quid eonsilii dare debeant, inte noscant; dc frequentissime peiora siradent, Ac eligunt. Quid ergo Nulli ne consiliarii boni Audi omnium hominum sapientissimum Salomonem Eccles vi. MuLri pacifici μι tibi eo filiarius fit tibi unus de milis . Heinc collige quam difficile sit verum reperire consiliarium . Seribit enim S. Ambrosius Lib. II. OLFc. Talis debet esse qui confisium dat , ut se fum formam aliis ad exemplum bonorum operum exhibeat in ἀοctrina , in integritate , in gravitate , ut fit eius sermo salubris, atque irreprehenmilis, consilium utile , vita bonem , sementia de

VI. Consilium sequitur voluntatis consensus , quo proposita media approbantur,& acceptantur, quatenus utilia sunt, & ad finis assecutionem idonea , 8c consentanea . Actus iste ab electione unius prae alio medio secernitur ; quando tamen plura occurrunt media quae ad finem conducunt, in quae consentire voluntas potast, ct in ei idem sibi complacere propter propinquitatem eum fine. Si unicum sit

ad finem medium, tum ab electione minime distinguitur consensus. Hic te admonere iuvat, ut sensum a consensu distinguas. Non pauci , dum sensum in tentationum spectris experiuntur, anxii sunt, quod non discernant sensum inter δc consensum diserimen. Selle S. Bernardus hae de re loquitur de dom. inter. cap. v m. Ioeum fueriorem ratio semper obtineat . Si vero aliquem mοι um ad id quod non

debet, etes quomodo non debet, senserit; non eoUentiat, sed iEi resistat . I am solus

eo sensus reos nos facis . Tunc enim anima mori , fui seriptum est , dieitur, eum ipsa ratio ad pecealum per c se sum incurvatur . Anima enim erae peeeaverit. ipsa morietur. VII. Post consilium incredit Hectio mediorum, quae Pst actus voluntatis. Praesu I ponit utique actum rationis dirigentis, ordinantis , dc mediorum cum fine utilitatem conserentis . Verum voluntas est quae eligit unum prae alio mediun , ut d cet S. Thomas r. a. quos. MILI. an. I. Et quamvis Circa media versettir , nil impedit quominus eligere finem valeat, quoties finis rationem induit medii condu-oentis ad alium finem superiorem ; sicut principium unius scientiae potest alterius e se conclusio. In lata significatione dicitur voluntas eligere finem ultimum , se-- c nidum illud Deutcr. xxv I. Dominum eleg subc die , ut fit tibi Denis, ombula in

240쪽

ia viis eius . Item Luc. X. Optimam partem elegit sibi Maria , quae non austretur ab ea. VIII. Electionem comitatur imperium , cuius est iubere mediorum executionem. omnes quos dei cripsi , actus interiores sunt: electio ipsa intra voluntatem sistit Imperium, quod est actus intellectiis, foras erumpit , & ceteris potentiis tum ini. ternis, tum externis executionem intimat, iubetque , ut praeclare S. Thomas i. a. quaest. xv M. art. I. ad I. Post determinationem consuli , quae est iudicium rationis, voluntas eligit; ir post electionem ratio imperat ei per quod agendum es quod eligiatur ; ἐν tune demum voluntas allevius incipit uti exeqcendo imperium rationis: qua doque quidem voluntas alterius , cum asiquis imperat alteri ; quandoque voluntas

ipsus imperantis, cum afliquis imperat sibi ipsi. Quomodo voluntas applicet intellectum ad imperandum, di vicissim intellectus imperet voluntati, mutuamque istius duplicis potentiae subiectionem , dc reciprocum ordinem explicat idem S. Thouris

IX. Intimato imperio , continuo succedit usus actsuus voIuntatis: qui actus ab electione distinguitur. Haee media spectat ut futura; ille ut praesentia, dc in executionem redigenda per potentias exteriores. Hoc opus, hic labor est. Officium istud omnium difficillimum . Plurimi sunt qui recte iudicant , qui consilia optima

praebent, qui eligenda decernunt. At, cum executioni demandanda consilia sunt , tum omnia eVanescunt, languent, torpeseunt: & si manum operi admovent, cito ab inceptis recedunt. Quae omnia praeclare S. Bernardus explicat Lib. I. de Considerat. cap. i. Quoties vis, b incassum' Quoties moves, nec permoves e Quoties e naris, is non datur ultrae Eniteris, is non obtines e parturis, is non aris '. remtas, is non abriperis. Ubi incipis, ibi defieis ; em, dum adhae ordiris, Decidunt te. Haec singuli experimur, dum pia proposita multiplicamus, quibus saepe executio non respondet ob voluntatis nostrae imbecillitatem. X. Postremus, & nonus amis est fruitio finis . Hic actus voluntatis est , quac quemadmodum finem possidendum concupiscit, sic eo obtento, de possesso fruitur. Fruitio haec quies est appetitus, dc delectatio de amato fine. Venite, fruamur bonis :Sap. r. Duplex distingui fruitio solet. Altera imperfecta, quae sibi de fine sperato,& amato complacet, secundum illud Rom. x m. De gaudentes . Altera persecta, dc consuminata , quae finis adeptionem consequitur, dc solum in patria habe

tur .

XI. En delinea tam actuum humanorum picturam paucis quidem, dc nimis rudi penicillo. At, si plura cupis , consule laudatum S. Thomam , qui de more haec omnia incredibili perspicuitate, dc profunditate exponit, omnes animae recessiis penetrat, dc omnia ob oculos ponit. In hac mirabili harmonia duo potissimum sollicitos habere nos debent, intentio, do executio.. Intentio, tametsi cognitionem,

SEARCH

MENU NAVIGATION