Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Lis LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT . oee

die. Ergo nullum infringit praeceptum qui negligit ossicia deliberata in bonum ho nestum referre. Resp. Paritas vana est, atque adeo consequentia falsa . Praecepta homini sive imposita, sive insita a natura, impossibilia non iubent. Ratio autem humana a sensibus pendens saepe ab imaginatione praeoccupatur . Quare fieri nequit ut homo semper advertat, dum agit. Idcirco non adest praeceptum quod urgeat hominem ut semper deliberate agat I adest vero, ut, dum deliberate operatur, o Peretur ut homo, nempe propter finem honestum. XXI. Obiicies φ Dantur actus indisserentes secundum speciem . Ergo dantur actus indisserentes in individuo. Quoniam species quaelibet continet sua individua ;cum nulla species consistere absque individuo valeat. Indisserentia est vera moralitatis species: habeat igitur sua individua oportet. Resp. Sophisma illud non minus quam cetera Omnia , vanum est . Si quid evinceret, concluderet, actum indisserentem secundum speciem non posse ab homine, etiam volente & eonnitente, in finem honestum dirigi; quod fatuitate non caret. Dantur actus indisserentes secundum speciem , non hoc in sensu , ut indisserentia sit forma specifica talium actuum , sicuti rationalitas est differentia specifica hominis ; sed sunt eκ meritis obiecti , neque vetiti , neque praecepti , ita indifferentes, ut suscipere vel malitiam , vel bonitatem queant ; sicuti homo indisserens est ad albedinem, vel nigredinem. Haec itaque indifferentia ad bonum , & ad malum, neutrum excludit ; sed suscipere alterutrum potest . Nee destruitur indisserentiae species, dum actus indifferens ex obiecto evadit in individuo bonus, vel malus; sed indifferentiae status determinatur ad alterutram partem; actus autem semper ex meritis o lecti remanet indifferens; quamquam ex circumstantia finis bonitatem , aut malii iam induat; seut homo absolute est indisserens ad varios colores, quamquam re ipsa semper sit aliquo colore ornatus.

XXII. Obiicies s. Qui sequuntur opinionem P. VasqueE , aut Scoti , eliciunt actus indifferentes, qui nec boni, nec mali sunt. Numquid opinio, quam Seotica schola, ct P. Vasqueatus cum tanta discipulorum multitudine docet, probabilitate destituta erit 3 Porro , si probabilis est, qui hac probabilitate praeventi officia eae obiecto indifferentia exercent, in nullum finem eadem dirigunt. Ergo indisserentia sunt. Propterea non bona , quia non relata in finem honestum ; non mala, quia directa opinione probabilissima, quae ipsis probabilior, nedum probabilis, ain

paret.

XXIII. Resp. Argumentum istud aliquod fortasse aliquibus negotium facessit, mihi nullum . Frequentior est in casu istica Theologia argumentatio illa quae a multitudine, probabilitatis praesidium repetit. Verum, non a multitudine opinantium, sed a veritate , vel a falsitate actio bona , aut mala evadit . Sententiam nostram Scripturae divinae, Patres omnes, iudice ipse T. Mi vertis, & invicta ra

262쪽

tionum momenta , Ecclesia ipsa in proscriptis propositionibus evidentem demonia strant. Quid ergo adversariorum multitudinem obtrudis 3 Quid quod, si multitudo eum multitudine Theologorum conseratur , plures pro nostra quam pro contraria stant 3 Esto. At non heinc consequitur, adversam sententiam non esse probabilem Quid , si negarem eidem quamcumque practicam probabilitatem Probabilis ne opinio illa quam Patres, quam graviores Theologi improbant Quam ipsum naisturae lumen reiicit ut falsam Quam vel ipsi ethnici Poetae damnarunt Visa sim Iedant, natis ventis alma creandis servit e finem borum transtitisse nocet. Sed ne probabilem esse. Propterea ne actus erunt indifferentes Minime gentium.

Sed mali erunt. Probabilitas contrariae sententiae essicere dumtaxat valet ne actu uiri malitia operantibus imputetur ; minime vero aufert quin actus re ipsa otiosi , seu vacui fine debito, mali sint. Ceterum, utrum concedendum sit, reperiri ignoran. tiam in vincibilem quae a culpa excuset operarios otiosos , quamcumque isti suae opinionis probabilitatem obtrudant, non tacite assentirer . Urget semper oraculum Christi Domini, punienda esse otiosa verba: ergo longe severius otiosa opera. Garrire, cavillari , distinctiunculas excogitare plures valent homines sophistae ad rixandum in scholis , ad altercandum in circulis I sed videndum, num haec ante Christi tribunal vim habere debeant. XXIV. Obiicies 6. Doctrina haec saevum prodit rigorismum , & iugum suave Christi nimis grave essicit et scrupulis continuis animas torquet, anxias, tristesque reddit . Omnibus ne delectationibus vale dicendum Quis est qui, dum suaves comedit escas, dum fragrantem rosam olfacit, dum virentem campum, florens vi ridarium prospectat , harmonicos cantus audit , non oblectetur, delectationemque non percipiati An David ipse non canit: Delectasti me, Domine, in factura tua st Si haec peccata sunt; vera ergo erit doctrina Ioannis Hus, Lutheri, Calvini, blasphemantium, homines in actionibus omnibus peccare; quam haeresim damnarunt Concilia Constantiense, & Tridentinum. Hoe ses. vi. illud ses. xv. ubi haec sextadecima Hus propositio proscripta est : Didim immediata humanorum operum est quod sint veI Uirtuosa, vel vitio . Adde, quod S. Hieronymus epist. lxxxi κ. ad Augustinum scribit : Bonum est continentia, malam es Luxuria. Inteν utrumque indifferens ambu- Iare , digerere alvi stercora , capitis naribus purgamenta proiicere , sputis rbeumata iseere. me nec bonum, nec malum es : sive enim feceris, sive non feceris; nee i iustitiam habebis, nec iustitiam. XXV. Haec opponere ii dumtaxat valent qui christianae legis indolem , de humanae naturae dotes ignorant. Iugum Christi honestatis amori suave; contra dei chationibus carnis, & sensuum voluptatibus asperum, amarum. Iugum Christi h stiliter cum voluptatibus pugnat . Quo magis homines moderantur sensus, cohi-

263쪽

1i s LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT . oee.

bent passiones, quo longius a brutis distant, operantes, non ut bruta naturae imis petu, sed rationis ductu; eo facilius portant Christi iugum, &, pulsa tristitia, laetantes in via Dei ambulant . Di rectio omnium operum in finem honestum nee scrupulos inducit , nee anxietatibus pungit animum et quoniam directio ista non actualis, sed virtualis est . Cedo. Onus ne grave istud quod homo singulos dies auspicetur a Dei invocatione, omniumque operum oblatione in Dei gloriam Harer sola oblatio , haec prima directio sat est ad regenda cetera omnia quae per integrum diem operaris ; tametsi plurima sis facturus quorum nulla te subit cogitatio . Quo frequentius repetitur directio isthaec , eo laetior & exultabunda anima incedit. Delectationes plurimas experitur in dulcium escarum sapore, in pulcherrimo naturae prospectu, in eantus auditu, in odorum fragrantia ; sed istis utitur. non fruitur , bestiarum more . Omnia in praestitutum a ratione honestum finem dirigit. Dum homines assuescunt in voluptatibus sistere , & sensibus indulgere. pedetentim a morum regulis , a rationis luce cum filio prodigo in brutorum regionem abeunt, & siliquis pasti voluptatum coeno sese ingurgitant . Et tum clamant, iugum Christi severum esse , crudele, immane, quod illorum voluptates damnet. Experientiam contulamus. Mundanis viris vera Christi paupertas, stultiatia est; poenitentia, qua caro reprimitur, sensus coereentur, subiguntur appetitiones, truculenta est earnificina. Contra Dei viris suave convivium, dulces epulae, Interroga bene moratos homines, grave ne illis sit iugum istud dirigendorum op u in finem honestum. Uno ore clamabunt, suavissimum esse, di Omnium consolatiOnum plenissimum : tum dies laetos ducere cum vigilantius & serventius propter Verum finem operantur; tum tristem, moestamque agere vitam, cum tepidi, ostitantes, negligentesque in hoe operum moderamine fuerint. Et quoniam saepe sensus rationem prae τeniunt, voluptas vigilantiam sallit, dc subdole irrepit; hesne est quod viri sancti trepidant, humiliantur, & cum tremore & pavore aeternae salutis negotium agunt. Respondeant actuum otiosorum propugnatores. An non peccamus quotidie omnes An non cadunt septies in diem iusti Propterea ne ab op ribus cessandum t Propterea ne laxanda lex est Propterea ne scrupuli , anxietatibus, superstitionibus lacerantur in partes 3 Pavidi utique semper sunt viri iusti; sed tum beatos se reputant, cum pavidos se experiuntur. Pavor iste , vigilantia. attentio, sollicitudo in hoc altissimo negotio, non tristes, non anxios animos effiaciunt, sed hilares, experrectos, constantes. Quid , si Augustini lacrymas fusas obvoluptates captas, modo in ipso Ambrosiani cantus auditu , modo in escis perciapiendis repraesentarem uid Hieronymi auctoritatem obtrudunt Narrat Doctor

maximus naturae opera, alvum eAOnerare, nares purgare, rheumata eiicere, quae

nulla prareunte deliberatione , & necessario exercentur . Dum vero libere fiunt, spectata illorum natura , sive seceris, sive non seceris , nec iustus, nec iniustus

264쪽

evadis. Vestigium ne in tota illa epistola est de debito operationum dirigendarum in finem honestum Ubi hane versat doctrinam, nonne conceptis verbis clamat : Si de verbis otiosis reddenda ratio est, quanto magis de operibus Qua ratione Hieronymi, eadem & S. Thomae auctoritatem obtrudere possent. Nam dc Angelicus integrum articulum insumit, ut evincat, ossicia reperiri ex obiecto indifferentia. Verum de hoe plusquam satis. XXVI. Ioannis Idus haereticalis doctrina merito proscripta est in Concilio Constantiensi , quod haeresiarea ille , non secus ac posteriores discipuli, Lut rus, Ac Calvinus, contenderet, hominem peccatorem in singulis actibus peccarea Haee est illius doctrina. Divisio immediata humanorum verum es quod sint vel virtuosa, veImitiose : quia fi bomo es vitiosus , ἐν agat quidquam ἔ tune agit vitiose : ἐν si est

Uirtuosas, ἐν agat quidquam ἱ une agit virtuose . Quia Mut vitium , quod erimen dieitur, sive peccatum mortale, issicit universaliter actus hominis vitiosi ; sic virtus vivificat omnes actus hominis virtuosi. Hunc errorem adoptavit Lutherus , qui ex

operibus Hus , dc V vici essi se profecisse testatur in praelatione quam in istorum

haereticorum opera ipse praemisit: & a Luthero errorem adoptavit Calvinus. Verum error hic perperam obtruuitur contra sententiana nostram . Nos enim de iustos venialiter peccare., dc peccatores opera moralia bona essicere posse desendimus . XXVII. Obiicies τ. Divinae Scripturae, quae omnia in Dei gloriam faetenda, semis per orandum praescribunt; Patrum testimonia, quae omnia in finem dirigenda evincunt , aut probant dirigenda esse in finem supernaturalem; aut nihil evincunt. Non primum quia alioquin omnia opera infidelium essent peccata. Ergo neque

secundum; cum non minus primum quam secundum evincant.

XXVIII. Fateor hoc argumentum non leve mihi facessere negotium. Urgent ex una Parte Scripturarum oracula, & Patrum, praesertim Augustini, testimonia, quas omnia propter Deum facienda esse declarant. Urgent ex altera parte Ecelesiae definitiones, quibus decernitur , non omnia sive peccatorum , sive infidelium opera esse peccata . Theologi plures , & doctrina , de eruditione celebres, reipsa propugnant, omnia opera dirigenda esse in Deum finem supernaturalem, nulluminque dari actum per se talem in individuo indifferentem, etiam in ordine supernaturali: quoniam homo in hoc providentiae statu elevatus est ad ordinem supernaturalem . Omnibus auxilia sussicientia offeruntur , vel conseruntur ad dirigendos actus suos in finem eumdem . Dicunt vero', non omnia peccatorum , vel in fideislium opera esse peccata. z quoniam ipsa opera ex ossicio bona , id am non detorisquentur in finem pravum, non inficiuntur a malitia omissionis dirigendi eiusmodi opera in Deum. Neque heinc sequitur: Ergo infideles semper peccant, aut quia opera natura tua bona in finem pravum inflectunt , aut quia omittunt. eadem

265쪽

1 3 o LIB. I DE IURE NAT. ET GENT . oee.

dirigere in verum finem ultimum, nempe Deum, quem ignorant. Quandoquidem respondent, Deum infidelibus ipsis interdum illustrationem infundere, adc auxilium, quo aliquando in verum Deum aliquod opus bonum ordinant. Sententiam hane probabilem reputo. Iuxta hanc opinionem corruit obiectio. Oppositam ego Propugnavi Tom. I. in Deran dissert. iv. Idcirco alia via occurro argumentationi quam obtrudere adversarii erubescere deberent. Siquidem, ipsis satentibus , Scripturae, α Patres praecipere videntur, omnia opera dirigenda esse in Deum auctorem supernaturalem . Ergo de hoc dumtaxat .disputari posset , urgeat ne semper, dc pro semper praeceptum istud. Verum quod dirigi debeant omnia opera in finem hon num , naturae rationali consonum, neque in disputationem ex Scripturis, & Patribus revocari potest . Discrimen autem , eur nullum opus in individuo sit indis rens respectu honestatis moralis, de sit indifferens in ordine ad meritum superna turale, evidens est, dc constat ex iis quae dicta sunt. Nam obligatio operandi ob finem honestum insta est naturae rationali, Quoties enim homo ut rationalis ope Fatur , Ob finem rationis operetur oportet. Praeeeptum caritatis dirigendi omnia opera in finem supernaturalem adfirmans est, de peculiare, quod pro semper non obligat. Consule, si plura cupis, cit. Tom. I. in Decia. XXIX. Quaest. I. Sincit ne habitualis directio operum 3n Deum, Me in bonesum em' Resp. Negat S. Thomas pluribus in locis. In disput. quaest. δε carinari. Tu

scribit : Omnia actu referre in Deum non est possibile in hac vita , φαι non V posmiae quod semper de Deo cultet str , hoe enim pertinet ad ρισectionem patris sed

quod omnia virtute referantur in Deum , hoe pertinet ad perfectionem carisatis, ad quam omnes tenentur . Post ad 3. subdit Aliud est habitualiter referre in Deum. ix aliud virtuanter . Nabitualiter enim νefert in Deum is qui nibu agit, nee alia quid actualiter intendit , ut dormiens ; sed Mirrualiteν aliquid referre in Deum es agentis propter finem ordinatum in Deum . Interdum S. Doctor directionem habia tualem pro virtuali usurpat. Reqniritur ergo virtualis intentio, quae actuum praecedentium virtute remanet in voluntate. Consule quae dicta sunt in Tom. I. iaDeea . cf. IV. XXX. Fusius quam par erat, quaestionem versavi ; at utilitate prolixitas compensabitur. Quaestio quippe haec universalem morum regulam spectat: etenim errorem in capitali principio plurima consequuntur absurda . Si itineris initio a se mita deflactis, quo magis progrederis, eo longius ab scopo declinas. Primum mnium ergo honestae piaeque intentionis lux dirigat universum negotiationis tuae opus, praecedatque officia omnia. Memento primum dignitatis animae tuae, qua abrutis animantibus seiunctus es. dc inter spirituales creaturas collocatus. Recorda. re postea redemptionis tuae , qua Deus te ad finem supernaturalem revexit, ut

scilicet vivas divinam vitam, cuius principium dc radix vivifica est gratia sanctia

266쪽

ficans, quam in baptismate recepisti. Vita haec caelestis omnia ia suum finem erigit quae malitia nou sordent. Ad hanc regulam oculos converte , animumque intende. Tum iter tuum saustis avibus perficies L rectasque semitas alacriter percurres. Dam mane surgis, primum omnium Creatorem, Patrem , Provisoremque tuum omnipotentem. Deum profundo reverere obsequio ,. victimas omnium operationum tali die exercendarum eidem. lita .. Oblationem hanc sepius in diem in Itaura amorisque ignem accende .. Tum experimento edoctus, comperies, quam vanae, quam ineptae sint nugae quas adversae sententiae patro opposuere ia Concionatoria ne hare XXXI. Qiaest. IL In duabus propositionibus ab Eces a damnatis , is supra relatis, comprehenditun ne opinio, de actuum. indifferentia in individuo e Resp. Ut meam prodami imbecillitatem . non video qua ratione opinio isthaec declinare proscripti nem possit .. Non me latet . clamaturos. adversarios. foret, opinionem, hane docere Scotum, Uasquegium, & innumeram Scholasticorum maltitudinem. Puerorum terticulamenta haec sunt. Suspiciendi sunt Scotus, vasqueΣ, & ceteri omnes, & merito, excusandi, quod' ante definitionem Ecclesiae fcripserunt .. Si post Ee lesiae oracula scripsissent, aliud docuissent. Laxius de more scripsit in istius opinionis sau rem P. Matthaeus Moya tract. v t. disp. o. quaest. rata. nec allegare pro hac opinionae reformicit S. Gregorium Na Eianzenum , Hieronymum ,. immo, vel ipsum D. Thomam proturbeliter faventem. Laudat quoque S. Bonaventuram, Scotum , Uaia quea, Stubrochium is nempe Honoratum Fabrum, quorum auctoritate probare studet, & coniuges propter delectationem posse Iicite exequi coniugales. actus , &homines ceteros mandacare, bibere , sensusque alios. exercere ob moderatam, voia Iuptatem captandam .. Sed hae theses proscriptae abi Ecclesiae sunt ia

267쪽

DISSERTATIO ILDE IURE NATURALI, GENTIUM, ET POSITIVO,

est norma actionum humanarum, seu

DE LEGIBUS. '

HActenus iuris naturalis, & universae moralis honestatis sundamenta te

cimus. Animae rationalis actus voluntarii ila liberi si sunt qui iure naiaturali, & positivo divino, ac humano moderari , & regi debent. Lu-ιherus , Calvinus . dc ceteri qui libertatem a necessitate immunem negant , de medio necessario tollunt leges omnes . Vindicata adversus istos rationalis naturae hostes libertate, eiusque idea exposita, illud nunc est reliquum ut iura, seu leges quae hominis liberi ossicia moralia dirigunt , coercent, & moderantur, pleno inlumine collocemus. Plura diximus supra adversus aquilonares haereticos , qui elatis cothurnis, thrasonica iactantia sibi plaudunt, se iuris naturalis scientiam , tot saeculis iacentem, & undique tenebris circumfusam ad primaevum, Luthero duce , revocasse splendorem . In hac dissertatione crassiores Hobboi , Fufendosi, Thomasis, & aliorum errores Contra naturae iura, nempe , non rebus ipsis cohaerere, sed sola hominum opinione consistere naturale ius, bonum , & malum, quemadmodum Ηοbbestas cin cuius castra, velit, nolit, immigravit P endosus a re alii eontendunt, pro modulo meo profligilo , potissimum S. Thomae Aquinatis invictis rationum momentis. Heinc propriam institiam deprehendent illi semidocti ho mines qui praelatos haereticos , tamquam iuris naturae magistros, sust ipiunt, &praeconiis extollunt. Sed ad rem.

268쪽

DISS. II. DE LEGIBUS

Variae iuris acceptiones. Pro lege bic accipitur.

Iis ginem unde proficiscitur , tum circa varios significiis quos perhibet.

Hugo Grotius in Pro legom de iur. bec is par. g. I a. non aliunde eiusdem repetendam originem arbitratur quam ab ipso Iove , a quo Iovis nomine ius Latinis dictum probabiliter putat. Quam etymoIogiam prius usurpaverat Scip. Gentil. orig. pag. a . ut animadvertit Heinecius Lib. I. cap. I. F. 9. de iuri nat. ἐν gent. ιχ post dicis Ioannes Baptista meo. Franciscus Connanus. Lib.I. iuri civit. cap. II. num. Iuris etymologiam a dictione iuxta arcessit e quam deductionem communiter ut arbitrariam reiiciunt alii . Maioragius 'ILib. IV. MUc. cap. I. a verbo iuvo ius deria vat, quod adversus vim praesidium asserat . Sed commentum vanum est. Quarta

derivatio , Latinis Scriptoribus satis familiaris , est a verbo iubeo , unde iussum,& inde, dempta syllaba, his dictam volunt. Haec derivatio minus praecedentibus dispIicet. II. Ulpianus Lib. I. f. de iust. is iuri a Iustitia ius deducit inquiens : Est autem ius a iustitia appetiatum . Communior est deriWatio haec . Quare etiam Isidorus Lib. V. etymol. cap. III. scribit, ius esse dictum, quia iustum est. Et S. Augustinus in Psalmis cxlv. inquit: Ius, is iniuria eontraria sunt. Ius enim est quoi iustum est. Hoc idem scribit S. Doctor Lib. XIX. de Civ. Dei eap. κκr. Illud ius esse dicunt quod deissisiae Date manavis. Haec de etymologia, unde ius suam sortitum est appellationem. III. De multipliei istius vocis significatu pauca nunc delibanda sunt . Saepe usurpatur ius pro eo quod rationis dictamini, divinae , humanaeque legi co sentaneum est . Interdum aecipitur pro loco in quo litigantibus ius suum cuique redditur , inquit Ulpianus I. E. de in terr . iuris iaciend. Ius eum s lummodo laeum esse ubi iuris disendi , vel iudicandi gratia iudex eo stat . Interdum pro sententia accipitur, qua iudex ius dicit, ut alicui rem sirum adiudicet. Sententia siquidem iudicis Iex quaedam privata est. IV. Communiter ius accipitur etiam pro facultate quidquam agendi, vel omit tendi, aut ad rem aliquam assequendam, aut obligandi alterum ad aliquid age dum, vel omittendum. Et talis potestatis violatio iniuriam inseri, & restitutionis debitum. Hine, quando aliquid cuidam ex iustitia debetur, is habere ius ad illud dicitur. Hoc in sensu quis habet ius agnationis, cognationis ad tutelas, ad her ditates,. quod ius necessuudinis nuncupatur; sicut di quando heres dicitur succedsce in Ouidia destincti ius.

269쪽

V. Iuris nomine ars ipsa non raro intelligitur, se in scientia. legum, . canonum;

seu ti medicinae, inquit S.. Thomas , ars a medicinis applicandis suam recipit appellationem. Ex quo ii qui huic scientiae student, Iurisconsulti, vel periti, aut doctores, aut professores iuris nuncupantur MVI. Tandem verior, & principalior iuris significatus pro ipsa lege seu norma humanorum actuum suscipitur .. Leges quippe ist quod iustum est, vel inter ipsos cives, vel Rempnblicam. inter ω cives praecipiunt. Et idcirco, legesi ipsae turn divinae , tum humanae iuris nomine communiter veniunt: & se dieitur ius natur is, divinum, humanum, ecclesiasticum, seu canonicum, civile, publicum, . dc pruvatum. Paucis haec sere omnia exponit Angelicus. Doctor 2. a. quaesLIUl IM art. I.. ad 1. Sicut nomen medicina: impositum est primo ad significandum. remedium quod

ρνaestatur infirmo ad soandum , deinde tractum es ad significandam, artem qua bus; ita. etiam. hoc nomen ius. primo i, tum est ad significandam tuam rem isstam , postmodum autem est derivatum ad artem qua eunosituν quid fit in m : is, uis rius ad significandum. locum in quo ius redditur; sicut dicitur a lauis eomparere in iure; ἐν ulterius. dicitur etiam , quod ius reddituκ ab. eo ad euius. officium pertinetitistitiam facere; licet etiam id quod Beernix, fit iniquum iaVII. Gratianus dist. I. cap. Ius generale docet, ius in communi accipi pro lege; . legem in particulari pro constitutione scripta. S. Thomas sic. cit. ad a. concludit, ius proprie non esse legem, sed aliqualem legis rationem. Et ideo leae non esti uis ius , proprie loquendo M sed. aliqualis ratio iuris . . Ius ergo. latius. ipsa lege

patet.

VIII. Non est operae pretium, fusius varios iuris signiscatus dispicere : quoniami

in praesens, missis ceteris omnibus signiscationibus, ius pro lege, seu norma acti num humanarum, accipimus. In hae vero, significatione ius est iusti , aue iniusti . boni, aut mali regula. Quare quod ini aliis facultatibus est norma, . ni in mathematicis est eire ulus, in Geometriac linea, in artae fabrili perpendiculum , in ceteris rebus. mensurationii Obnoxiis ulna , pertica cubitus, palmus &c. id est in humanis officiis ius .. m. Ius pro lege usurpatum , . quemadmodum in. praesentiai accipitur,. tribui inina arale, & positivum solet. . Postivum in divinum , & humanum: z istud in sa-erum , dc profanum . Profanum ini illud quod: est omnibus populis commune , dc in aliud quod est alicui Reipublicae proprium . . Illud ius: gentium,. istud civile nuncupatur .. Aliuae ius publicumi,. particulare aliud . Ius publicum, est quo publica est auctoritate institutum, dc respieir publicam utilitatem .. Ius publicum, quandoque idem est ae universale , quod omnes sere gentes, ct civitates comprehendit; de coalestit partim eκ praeceptis naturalibus, partim ex placitis. Gentium I quandoque vero seculiare tantumi est.. eum videlicet populum, particularem , . ut Athe

270쪽

DIS S.IL DE LEGIBUS.

niensem . Romanum , Germanum cita spectat - Et haec quantum ad varios iuris .sgnificatus satis sint

CAPUT II.

De lege in communi de suam repetat originem. Eius dem notio, θ' divisio. Cur praeter naturalem, o b manam , divinam positiviam Deus indixerit a Pusen-

dorsi, Cumberlandi, Thomasii, viliorumque gregatium

I. A Ntequam de lege in particulari seruaonem instituo, legem ipsam, prout ad quasque peculiares leges sese extendit , discutere opportunum existimavi . De legis origine variae sunt opiniones. Aliqui a Prando, eo quod leκ scripta legatur, eam derivant: quae derivatio communiter reiicitur, cum necesse minime sit ut lex absolute scripturae consignetur. Melius a deligendo eam alii repe-qunt, ut S. Augustinus quaest. o. in Levit. Legem a legendo, idest ab eligendo, Latiani Auctores appellatam esse dixerunt - S. Thomas in hac a. quaest. κc. cam deruvat a figando , quia obuerat ad agendum . Sed haec levia sunt. Legis aeceptiones variae. I. Interdum sumitur pto conditione adiecta alicui contractui. II. Pro quacumque regula quidquam praescribente , sive bonum, sive malum : nam dc iussa tyrannorum iniquae leges appellantur . contra quas clamat Isaias cap. x. Vae qui condunt leges iniquas. III. Pro termino, & cuiusque rei confinio, iuκta illud Pr verti vita. Quando certa sege, raro vallabat ab σοι. . . . Iegem ponebat aquis , ne transirent fines suos. IV. Pro ipsa legis executione ; sicut inquit Ioan. vis. Nemsax vobis facit legem. V. Pro disciplina religionis dogmata continente; iuxta quam acceptionem dicimus legem christianam, legem veterem, legem novam. VI. Pro quacumque inclinatione, & instinctu usurpatur, iuxta illud Rom. v M. Mideo aliam Ierem in membris meis &c. II. Notio legis quam S. Thomas tradit et. 2. quaest. xe. art. q. haec est: ordinatio

vationis ad sonum commune, ab eo qui curam communitatis habet, promulgata . Dir

ctio haee praecipiens eis. Ex quo lex a consilio distinguitur. Ad bonum commune. Per has particulas lex a Fraecepto , quod nec bonum commune directe spectat, nee perpetuitatem prodit, distinguitur. Quare fallitur P. Dominicus Viva, quipari. I. quos. I. art. I. num. I. post relatam S. Thomae definitionem subdit, clarius legem definiri a P. Suarra, quod sit praeceptum commune, iustum , ac flabiis, sus cunier promulgatum. Quae lane definitio re vana est , quod legem cum praecepto

confundit, di diminuta, quod praeceptum iusium, ac stabile ab iis promulsari potest

SEARCH

MENU NAVIGATION