Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

1 16 LIB. I DE IURE NA . ET G E . oee.

numque esse ossicium, mali finis gratia peractum; sed, dum bona permiscentur malis, & mala bonis, a diversis principiis haec duo diversa genera proficiscuntur. Nec enim arbor bona malos , aut arbor mala bonos edere fructus va-

XI. Opponunt testimonium divinae Scripturae IV. Reg. x. ubi de Iehu dicitur rQuia sudiose egisti quod rectum erat , Or placebat in oculis meis , is omnia quae

erant in corde meo , fecisti contra domum Achab r filii tui usque ad quartam tenerationem sedebunt super thronum Israel. Deinde subditur : Porro Iebu non eo divit ut ambularet in lege Domini Dei Israel in toto corde suo r non enim recessit a peccatis Ieroboam , qui peccare fecerat Israel. Quem locum expendens S. Augustinus Lib. contr. mendac. cap. o. inquit : Cum vero scriptum sit , eum rectum cor non habuisse cum Deo; quid ei pro uit quod pro nonnulta obedientia , quam de domo Achab omnino delenda pro cupiditaις fuae dominationis exbibuit , aliquantam mercedem transtoriam regni temporalis accepit e XII. Argumentum illud , quod magni faciunt adversarii , vanum commentum

est ; quod pluribus in locis sibi opponit, ct resolvit S. Thomas , poti Isimum 2.2.

in opere ossicium, di finis, seu praeceptum exequendi operis a praecepto dirigendi opus in finem verum, & honestum . Primum impleri abique secundo potest . Praeceptum exterminandae domus Achab implevit Iehu . Hoc Oficium regni temporalis infima mercede remuneravit Deus; iecus peccatum, quo in finem malum opus illud ordinavit. Voluit Iehu implere divinum praeceptum : dc actus iste quo voluit divini praecepti obtervantiam, ex ossicio bonus erat, dc temporali merce

de dignus. Verum ac iis quo voluit opus bonum ob finem pravum , totus malus suit. Simιoter cinquit S. Thomax I. a. quael L cx. art. IO. ad a. etiam Olletrices, luceι babu exint bonam voluntatem quantum ad Iiberatιonem puerorum , non tamen fuit earum recta voluntas quantam ad hoc quod mendacium confinxerunt . Nonne& ipse Iehu mendacium pronuntiavit , cum dixit : -hab coluit RaaI parum; ego autem colam eam amplius e Si verum adversariorum commentum soret , dice dum, quod Iehu ex mendacio, prolato ob firem bonum , praemium suerit assecutus; quemadmodum illud obtinuit ob opus bonum directi cri in finem pravum . Quod tamen nec ipsi admittunt. Egregie S. Gregorius Lib. XVIII. morat. cap. III. inquit e In qua magιs recompensatione cognoscitur quid mendacii ea a mereata ν . Nam benignIιatas earum merces , qu e eis ra arterna potuit vita retribui , pro admixta eulpa mendacii in terrenam est recompensationem declinata , ut in vita sua , quam mentiendo tueri voluerunt , ea quae fecerunt , bona reciperem . O vitreiusi quod expectarent , mercedis suae praemium non haberent. Vam fi subtititer perpendatur . amore vitae praesentis miniitae sunt, aestu inιentione Mercedis. Tacendo qu*pe

252쪽

pe conatae sunt infantiam vitam tegere , mentiendo suam . Perperam Itaque ei unmodi obtruduntur facta, in quibus plura distinguuntur ; nec vel longe indicant , actum illum, quo vel opus bonum in finem pravum , vel opus malum in finem bonum ordinatum fuit , praemio donatum suisse . Cetera quae opponere adversarii solent, discussione non indigent e seipsis enim corruunt : idcirco illa prae

tereo .

CAPUT XI. Actiones humanae, tametsi ex obiecto indifferentes, rei a tamen, f eu in individuo, aut bonae emper funt, aut

malae . Plurium recentiorum commenta refelluntur.

ctat , summi momenti est . Agitur quippe in eo de fine in quem operationes nostrae a deliberata prodeuntes voluntate dirigi debeant. Ut perspicuae decisioni via paretur, quaedam in antecessum praemittamus fas est. II. Et primum dantur actus' humani ex obiecto, atque adeo eκ sua specie indifferentes. qui nec bois in ordine morali sint , nec mali. Ita docet S. Thomas I. a. quaest. xv tr . art. R Contingis quandoque aliquem actum esse indifferentem secundum suam Deciem, qui tamen est bonus, vel malus in individuo eonfideratus. Et in responsione ad I. ABquem actum esse indifferentem fecundum suam speciem, potes esse multipliciter . Uno modo fie, quod ex sua specie debeatur ei quod si indissere se θ' se procedit ratio. Sed tamen isto modo nuthur actus eae sua specie est indifferens. Non enim est aliquod obiectum humani actus quod non possit ordinari vel ad malum , Tet σου bonum per finem , vel circumstantiam . ia o modo potest dici indiffe-υσι ex Da Decie, quia non habet eu sua specie quod fir bonur , vel malus ; sicut homo non habet ex sua Decie quod sit albus , mel niger ; nee tamen babet ex sua specie quod non sit albus , aut niger r potest enim albedo , veI nigredo fuervenire homini aliunde quam a principiis Deeiel. Doctrina haec valde communis est, quid quid aliqui in oppositum disputent. Idcirco satis sit eam indicasse. His praeinissis ,

sequentem statuo thesim . III. Omnis actus humanus mora5s in individuo aat bonas , aut malas est , nu Deindifferens . Plura sunt divinarum Scripturarum testimonia , quibus evidenter declaratur conclusio nostra, dc inculcatur. Sιve ergo inquit S. Paulus I. Cor.κ.ὶ manducaris , sive bibitis , sive aliud quid faeιtis , omnia in gloriam Des facite . Quis dixerit , hic non iubere Deum ut omnia opera nostra in eum dirigamus finem qui in emidem cedere gloriam valeat Sed audiamus ipsum Redemptorem no . strum

253쪽

i h 8 LIB. L DE IURE NAT. ET GENT . oee.

strum, qui voce Evangelistae Matthaei cap. gra. inquit e sui non est mecum, eontra me est; ἐν qui non congregat mecum, spargit. Neutraliter hie habere se homo nequit. In alterutram se declarare partem debet . Subdit vero idem Salvator divi

nus et Aut facite arborem bonam, is fructum erus bonum ; aut facite arborem malam , is fractum eius malum. Nulla arbor indifferens : aut bona, aut mala est. Tandem concludit : Dico autem vobis , quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint bomines, reddent rationem de ea in die iudieii.

IV. Cl. P. Eusebius Amori , de Republica litteraria optime meritus , in sua Di uis demat. de actu morali indifferenti in individuo , narrat , in Ba varia n merum Neotericorum , qui defendunt actus morales indisserentes per se in individuo, ab anno 3 8. increvisse. Deinde rescribit quae Theologi in celebri universitate Germaniae discipulis ab an. I73M & ab an. 1736. dictarunt in defensionem opinionis propugnantis actus indifferentes in individuo. Inter alia quae extremam laxitatem produnt, hoc interpretamentum obtrudunt, quo eludere evangelicum oraculum de ratione reddenda cuiusque verbi otiosi contendunt Neoteriei Prosessiores. De verbo otioso reddenda utique ratio Deo est. Quid hesne Anne etiam de op re otioso Minime . Quod si haec responsio tibi non arridet , dicas, definitionem verbi otiosi non esse bonam . Verbum otiosum est quod non ordinatur in finem honestum. Tu nega 'hoc anteeedens. Sed rescribamus νerba ipsa, quibus Theologi universitatis Germaniae suam sententiam exprimunt. Illa refert P. Amori loc. cito pag. 4. edit. Uenet. R. I. non deesse equidem aliquos qui negant consequentiam , nec admittant paritatem a verbis ad opera, eo quod verbis fit labi pronius , ἐν peccare facilius quam operibus et adeoque licet uos detur actas indifferens aerebalis, dicunt immen posse dari actum indifferentem realem, seu in actione aliqua confistentem. Interim tamen , cum huic responsioni non videatuν adeo firmum subesse firmamentum, sa-tentur Theologi alii praefatae universitatis Germaniae hanc doctrinam quae doeet de verbis otios, non de operibus otiosis reddendam eme rationem in divino sormiis

dandoque tribunali, non niti adeo firmo firmamento idei eo praebent io bae aliud

2. reoonsum. Resp. a. eum pluribus aliis negando anteeedens nempe verbum otiosum est quod

non dirigitur in finem honestum. mee enim definitio : IIIud est inνbum otiosum quod non est ordinatum ad finem p tive bonesum : est probabitias falsa eu dupliei eapite. Primo quia potest dari verbum otiosum , licet finis fit honestus urud pνοθ-rendi . Ergo ilia definitio non eo venit omni . Antecedens probatur eae communi semis: qui iudicat eum loqui otiose qui in eodem sermone, vel concione, quam bono fine instituit, saepius ἐν pluries idem repetit , is fic verba inutiliter multiplicat, ut supra tempus ex naturasi quadam ae superflua loquacitate excurrat . Seeundo quia

illa definitio non convenis soli. Poto enim quod aliquis in tempore, veI loco , in quo

254쪽

qua loqui afiunde non es prohibitus , dicat alteri , Hodie est tempestas, pluvia, non intendendo bis verbis finem p tive honestum , non censetur sequi verbum oti

sum .

U. Plura quae ex praelatis Τheologis Germanis refert P. Eusebius Amori, fleo, ne lector excandescat. En quam verum sit pruriginem emolliendi sanctum evanis

gelicae legis rigorem , eo in dies progredi , ut vel ipsa luculentissima Christi Do mini oracula in nihilum redigantur ineptissimis distinctiunculis , & commentis. Quid mirum, si Lutherant , dum legunt a catholicis Theologis talia doceri, ineachinnos erumpant Otio ipse abuterer, si in eisdem naeniis refellendis immora rer. Pergam ergo confirmare auctoritate SS. Patrum sententiam nostram. VI. S. Augustinus Lib. II. de peccat. meriti eap. xv m. Quamquam voluntas miis

jum fi potes in medio quodam ita confistere , ut nec bona, nec mala fit. Aut enim iustitiam diligimus bona est : ἐθη si magis diligimus, magis bona; si minus, minus bona est : aut, si omnino non diligimus , non bona est . Evidentius hane doctrinam declarat epist. XIX. ad Hieronymum his verbis. Sed eavendum est , videlicet in Medisputatione , ne sicut Philosophi quaedam facta hominum media dieamus inter recte factum ἐν pereatum, ore neque in recte factis , neque in pereatis numerentur i is urgeamur , eo quod observare legis caremonias non potes esse indifferens , sed aut

bonum, aut malum I ut, s bonum dixerimus , ea nos quoque observare reamur I flautem malum , non vere , sed simulate ab Apostoris observatas esse credamus . Ego vero Apostolis non tam exemplum Philosophorum timeo , quando ἐν illi in sua disputatione veri aliquid dicunt , quam forensium Advocatorum, quando in adenarum causarum actione mentiuntur. Quid desiderari luculentius potest S. Gregorius Magnus Lib. XXVI. Moral. .explicans testimonia Scripturarum, quae indicavi eap. x m. inquit : Nyn enim ante oculos Dei vacuae transvolant cogitationes nostrae, is nutu momenta temporis per animum transeunt sine flatu retributionis . Plures adiicere

alios Patres possiem , quos missos iacio. Adeo quippe compertum est Patres omnes hanc propugnare doctrinam , ut P. Gabriel Va ME eandide fateatur , illam eme S. Augustini, Prosperi, Fulgentii, S. Thomae, aliorumque Patrum: a qua tamentecedere, religioni minime ille sibi vertit; idque non raro praestat. VII. Rationum momenta, quibus S. Thomas hanc nostram firmat sententiam, inconcussa sunt. Omnis actus humanus idcirco humanus nuneupatur , ut supra probatum best , quia a recta proficiscitur , dc regitur ratione. Rationis autem est ordinare omnem actionem quae sub eius lumine elicitur , in aliquem finem . Neque enim fieri potest ut aliqua actio sit ratione moderata , di non sit in aliquem finem directa. Quoniam notio, & natura rationis est distinguere hominem a bruistis , quatenus homines vi istius rationis agunt propter finem. Hinc est quod acti nes, etiamsi ab ipsa humana voluntate eliciantur, humanae non sunt , nisi rationis

255쪽

o LIB. L DE IURE NAT. ET GENT. oee.

nis lumine dirigantur : atque hominis, non humanae appellantur . Porro aut b

nus, aut malus est sinis in quem actio dirigitur. Si bonus sinis, bona quoque actio; si malus est finis, mala itidem actio sit necessum est. Hanc rationem his

Uerbis proponit S. Thomas I. a. quaest. xvras . art. 9. Actus moralis non fodum babet bonitatem ex obiecto, a quo habet speciem; seu etiam ex circumstantiis, quae sunt quaedam accidentia r sicut aliquid eonvenit individuo hominis secundum accidentia inditidualia, quod non convenit homini secundum rationem speciei. Et oportet quod quilibet individualis actus habeat aliquam circumstantiam , per quam trabatur ad bonum , vel malum, ad minus ex parte intentionis finis. Cum enim rationiι fit ordinare , actus a ratio e deliberativa procedens , s non fit ad debitum finem ordinatus, ex hoe ipse repugnat rationi, is babet rationem mah ; si vero ordinetur ad debitum finem , convenit eum ordine sationis : unde babet rationem boni. Necesse es autem quod vel ordinetur , vel non Ordinetur ad debitum finem . Unde necesse est omnem cla/n bominis a deliberativa ratione procedentem, in individuo confideratum, bonum csse, et eI malum. Si autem non procedit a ratione deliberativa, sed ex qtiadam im ginatione Hvt. cum aliquis fricat barbam , .el movet manum, aut pedem talis rectus non est proprie Aquendo moralis, vel Amanas , cum hoc babeat actus a ratione : is sic erit indisserens, quo extra genus actuum moralium exsevc. VIII. Mollioris Ethices propugnatores negant hoc luculentissimum S. Thomae principium, videlicet debitum ordinandi omnes actiones humanas in finem honestum. Sat est, inquiunt, hominem agere ob naturae commoditatem, voluptatemque. An licitum non erit , appetitus humanos suis frui actionibus; aures cantus melodia, oculos florum , aliorumque colorum varietate, odoratum odorum suavitate, tactum carnis teneritudine oblectari , palatum comedere dc bibere ob v luptatem, nisi obsit valetudini

IX. Hanc carnalem d., ctrinam diris devovit Ecclesia sub Ven. Innocentio XI. in his duabus proscriptis propositionibus et quarum prima . in ordine octava, est. Comedere , , bibere usque ad satietatem ob solam voluptatem non est peccatum, modo non fit valetudini: quia licite potes appetitus naturalis suis actibus frui.

Altera, in ordine nona, est. Opus coηiugii, ob solam voluptatem exercitum, pennius earet culpa, ac defectu veniali. Has propositiones docuerunt, teste P. Dominico Viva in Commentariis, Ioannes Sanchez, Escobarius, Diana, Martinus PereE,& alii. Quia inquit P. Viva iuxta probabilissimam sententiam Seoti, Vasiue et, eraliorum , dari potest actus moralis indifferens in individuo; puta, si quis aecedat ad ignem, ut calefiat; vel si quis deambulet per pomarium , ita ut advertat huiusmodi actiones nee prohiberi, nec praecipi, sed permitti. Hanc probabit illimam doctrinam , cui nititur propositio damnata, haud refellit P. Viva. Asserit utique num . io..dd rationem . . . fundatam in pusibiΓtate actionis moralis indifferentis in iudiet iduo

satis Disiligod by Cooste

256쪽

IDIS S. I. DE AO M. OFFIC.

fatisfuisse abunde. verum nee tenuiter , nedum abunde, opinionem hane consutavit, ut mihi videtur, δε legenti constabit. Quin num. I 3. scribit : Sequitur priamo, ex condemnatione harum propositis num nullatenus concuti σιπionem de possibil tale actus moram indifferentis in individuo. Eecur eoneussa non est opinio isthaec Quod eam docuerint VasqueE , Escobarius, Diana , Tam burinus Istius opinionis doctrinae nixa potissimum est proscripta thesis e & non est concussa Verum ultra pergit P. Viva, dc, ur mea praefert opinio, partim consulare, partim approbare

damnatam propositionem videtur. Scribit enim num. I9. ,, Neque dicas, quod, is sicut possumus citra culpam caelum, aut vernantem campum prospectare , mu-- si eam audire, rosam olfacere ob voluptatem naturae consonam, quia ex natura

si ipsa operis huiusmodi delectatio ad finem debitum , nempe ad vitae eonserva A tionem, ordinatur ἔ ita pariter potest homo citra ullam etiam venialem euia is pam uti coniugio directe ob delectationem , quia pariter ex natura operis adis sinem debitum ordinatur δce. - Nam, ut diximus , lata est disparitas inter voluptatem ortam ex aspectuli eampi vernantis, δc voluptatem ortam ex actu coniugali et illa enim est volu- is mas moderata, quae animum ad caelestia trahit potius quam retrahat; dc idci is eo natura ad hoc ipsum praestandum eam instituit , unde illam intendens ordi-- nat ad finem intentum a natura I contra vero voluptas venerea, utpote immodiari ea, animum minus aptum reddit ad finem suum dce.

X. Haee distinctio mihi non arridet. Nam P. Viva docere ridetur, idcirco esse proseriptam propos ix. quod Opus coniugii exerceatur ob voluptatem veneream immodicam. Sed propositio proscripta voluptatem absolute profert , non immodia eam. Nonne in propos v III. damnatur quaecumque comestura ob solam voltu ma- remi Id non exprimi in damnata thesi contendit P. Viva, inquiens num. 6. Quam vis in tho id non evrimatur; iuxta tamen, subdit, communem Dri sententia in neque moderate comedere ob solam voluptatem licet. Sed fallitur P. Riva id non exprimi in damnata thesi, illam comesturam defendente quae non obest valetudiani. Ex duplici capite propositio mee damnabilis est r 'vel ob solam immoderationem, seu intemperantiam Vel ob solam voluptatem. Catholi eorum nemo defendit immoderatum , dc in emperantem cibum non esse peccatum . Damnata ergo propositio est, quod doceatur in ea, cibum potumque, pereeptum ob solam v luptatem , esse licitum. Doctrina P. Visa eo spectare videtur, ue unioesm illieitum sit frui actibus appetitus naturalis et inquit enim nam. 7. Et sane, si fie/rer univer fνui actibus appetitus naturalis , lueret etiam ebrietas. Ceterum, quando voluptas actus natura sua moderata est, ut est illa olfactus, visus, auditus, tunc

licita est, quia ipsius actus natura ordinatur ad finem debitum. Sed hoc idem diiscebant Auctores damnatae thesis, ut constat ex iis quae ipse P. Viva sibi opponie

num.

257쪽

LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT . oee.

xv n. s. Respondetque illum qui intendit opus coniugii ob solam voluptatem, exponere se probabili periculo prolabendi in varias culpas excedendo modum debitum. Secus vero N. B. qui moderatam intendit voluptatem, olyaciendo rofam , aut a diendo gratum concentum. Haec eadem repetit num. I 3. Quarto posse hominem fieite prospectare campum, olfacere rosam, audire mi eam ob delectatioxem illam , conse vationi vitae consonam ; etiamsi sium virtualiser , ictu ex natura operis, ea delectatio ad hune finem ordinetur Quam ambigue , . ut mitissime di eam, interpretetur has duas propositiones damnatas P. Vava, ceteri iudicent. . Huc recidit. illius doctrina . . si omnia simul conserantur. Cibus ..potus sunt illicita, quia ob magnam voluptatem ex natura operis eiusmodi actus non ordinantur. in finem debitum ; immo exponunt periculo prolabendi in varias culpas . . Contra, audire musicam, prospectare campum, . olfacere rosam ob solam voluptatem non sunt mala. Eccuri quod homo advertit esse voluptatem moderatam ordinatam ex fine operis.ad debitum finem . Sed etiam manducans advertit eta moderatam cibi voluptatem; &maritus advertit moderatam esse voluptatem ex opere coniugii pereeptam, dc ex parte operis in debitum finem ordinatam Ergo utrobique eadem ratio,.ut con tendunt Auctores damnatae thesis. Nec ulla apparet ratio cur voluptas sensuum iauditus, visus , Odoratus. virtualiter ex natura operis tendat in finem; secus.v luptas palati, & operis coniugalis . Quoniam etiam voluptas percepta ex moderato cibo magis quam musicae auditus, quam olfactus rosae, virtualiter dc eκ natura operis tendit in finem consonum conservationi naturae. Licitum ergo erit comedere, & bibere moderate ob solam, voluptatem , quia haec voluptas moderata virtualiter tendit in finem naturae convenientem . . XI. Opponenti aliqui. Cur tam severe inquiris, &. criticen exerces in commentarios T. Vivae Sincere respondeo : quia, ut mihi videtur, de communiter visume Ih viris doctis, partium studio, non praeventis , P. Viva. frequenter variis distinctiunculis eκtenuat , dc ad nihilum sere reducit multas propositiones damnatas. Idcirco, data occasione, . admonere lectores mea. interesse existimavi , ut opera P. Viva, sicut plurium cuiusque ordinis. Casu istarum , . caute legantur . Quod attinet ad actus , . recensitos a P. Viva , . Ob solam voluptatem exercitos, sive moderati. sive immoderati sint, eo modo proscribuntur ac comedere, bibere , exercere Opus coniugii ob solane voluptatem . . Ceterum , dum homo, deliberate agit, facile dirigere eiusmodi actus in finem honestum valet, ut honestam musicam ad pellendam tristitiam . olsachim rosae ad caput confortandum , at pectus eampi ad animum exhilarandum . . Eiusmodi directiones ita homine. bene. morato faciles, in puc

catore perrarae. .

XII. Sed reeensitam, opinionem de indifferentia actus in individuo hoc pacto

iterum profligandam aggredior . . Homo deliberate Operans , ut homo operari debet

258쪽

bet, & ut a brutis distinguitur . Ergo operari astringitur ob finem rationalis naisturae, qui est bonum honestum . Et hinc homo indeliberate operans non peccat At quoties ut homo ratione praeditus agit, agere ut rationalis debet, atque adeo propter bonum rationis; sicut homo arti sex non semper ut artifex , Ac secundum artis regulas operatur ; at, dum agit ut artifex, iuxta artis regulas ordinare, de disponere opus suum debet. Ergo quoties homo deliberate ut homo agit , semper urgetur praecepto dirigendorum actuum in finem honestum. Semper autem operatur ut homo, quoties deliberate agit XIII. Inconcusso argumento altero, ex ipso sacrosancto Evangelio deducto, conia firmatur sententia nostra . Omnis actio otiosa mala moraliter est. Omnis autem actio in finem honestum non directa otiosa est . Ergo mala. Prima propositio e Bipsius Christi IESU Matth. xit. Omne verbum otiosum quod locuti fuerint bomianes, reddent rationem de eo in die iudicii. Quae verba ita interpretantur Patres, quos inter L Gregorius Lib. VII. Moral. cap. xxv. Otiosum quine verbum es quod avi ratione iustae nees tatis , aut intentione piae utilitatis caret . Pluris opera , seu res ipta, quam verba facienda sunt. Opus ergo otiosum illud est quod aut honeis sta intentionis rectitudine, aut iusta necessitatis ratione caret. Malum itaque, atque adeo puniendum in die iudicit . Numquid animadvertet Deus in 'verba otiosa , secus in otiosa opera Quod F elamat Hieronymus de verbo oti se ratio redditur, quauto mura de opeνibus hominum e Verba igitur, Zc opera illa dicuntur otiosa quae in debitum rationis finem non diriguntur; quemadmodum res quaeque otiosa dc inutilis appellatur quae praestituto fini non deservit. Nulla hie ad effagium rima patet. Alterutrum fatendum . Aut verbum prolatum , dc opus peractum finem honestum habent; aut secus . Si Primum , ergo bona . Si alterum ,

ergo ma Ia.

XlV. In omnes torquet partes argumentatio illhaee adversarios , ct in varia, anaque responsa coniicit. Alii dixere, verba otiosa in iudicium Hiscretionis, secus

condemnationis adducenda. Quod responsum, Tamquam audaκ stultaimque , communiter reiicitur : quoniam , ut inquit S. Paulus II. Cor. v. omnes nox man festari

oportet ante tribunal Chrsi , ut referat unusquisqve propria corporis , pro it gessit, fite bonum , fietis malum . Nihil ad hoc scirmidandum tribunal defertur quod bonum , aut malum non sit. In iudicium, inquis, discretionis adducenda otiosa verisba sunt. Eilo. At , ut quid discernuntur, nisi vel ut bona , vel ut mala discernantur Aliquid ne otiosi etiam in illo tribunali effinges XV. Reponunt alii cum Theologis Germanis , seu Bavaris, de quibus dictit mest supra, opera indifferentia, utpote nec vetita, nec Praecepta a lege , sed per retissa , non esse in iudicium adducenda . Si responsio iii haec non est praeeedenti melior, haud mirari debemus, cum veritas luculentusima nullam excipiat respo

259쪽

si erra solidam. Opera indifferentia utique lege peculiari nec vetantur . nee m hibemur . At lepe a ncitura insita homo rationalis . quoties ut rationalis agit, astringitur ordinare opera sua in rationis finem , nempe in bonum honei um. Opera indifferentia , facta ab homine absque deliberatione . remanent in sua i differentia absque poena . aut mercede i iecus opera quae deliberatam rationem

eonsequuntur.

XVI. Respondent alii, discrimen inter verba otiosa & opera indigerentia remoriri. Illa natura sua ordinantur ad mentis conceptus pandendos . secus opera indifferentia, quae non sunt propter aliquem finem , sed in semetipsis sistunt. Pra Lerquamquod vorba sunt proximi mentis partus ἱ opera externa a mente remota

sunt : idcirco illa in finem , non item opera dirigi debent . Nugae istae sunt. degerrae plusquam sculae . Numquid verbum otiosum . nisi mendax st. non manifestat mentis conceptus Haec manifestatio mentalium conceptuum non extrahit verba a genere otii . Verba otiosa quae praeveniunt rationem, indeliberara lunt;& licet manifestent mentales conceptus. nulla sunt pinna digna, quod libertate careant . At verba qhae deliberate proseruntur , otiosa dicuntur, quia carent in tentionis rectitudine . Similiter Opera vana , dc otiola sunt quae regula carent rationis ; & bonestatis et nec Deus minorem in operibus quam in verbis rectitudinem

exposcit. Futile ergo est discrimen allatum . verborum quippe natura est menta. lium conceptuum manifestatio ; sicuti operum indifferentium natura in respectu ad obiecta indifferentia sita est . Ceterum aeque opera ac verba otiosa punienda sunt , quae proprio honesto fine privanrur ab agente . Quod verba propinquius menti accedant, propterea ne magis punienda quam sacta Qum attentius quam verba. dirigenda sunt exteriora opera. quoniam maioris momenti sunt. N VII. Ultima responsio ceteris futilior est, quae in damnatam ab Ecclesia proia positionem recidit. Negat haec. Opus otiolani esse quod in finem honestum ordinatum non sit . Ut opus otio careat. sat est ut aliquam naturae commoditatem spectet. Haec responsio supra rescripta est ex Theologis Bavaris , seu Germanis. Verum habet . Sed haec naturae commoditas aut utilis est naturae conservationi, instaurationi, di sanitati vel reparandae , vel servandae I aut spiritui exhilarandordi qui hue sua opera dirigit . in finem honestum dirigit . Iam dictum est supra.

hominis officia alia esse erga se . alia in Deum , de in proκimum . Porro officia hominis erga se huc potissmum spectant , ut corporis conservationem . persecti nem, sanitatem, di ea omnia quae , ut bene se corpus , animusque habeant, necessiatia & consona sunt. respiciant. Pratis are S. Thoma S hic cit. qu.tβκvIr i, artis ad a. in ei tum sophisma convellit. O .nis finis a ratione delibreatita intentus pertinet ad bonam alicuius virtutis , veI ad malum alicuius Titii. riam hoc insona

quod aliquis αι ordinate ad sustentaIionem , v I quic Icm sui corporis, ad bonum

260쪽

. tutis ordinatur in eo qui corpus suum ordinat ad bonum virtutis. Quid magis rationi consonum quam ea exercere ossicia quae sanitati corporis , animo temperato recreando utilia sunt, aut necessariat Perperam ergo inter adlaphora, seu indictaeentia ossicia haec collocantur . Si Uero haec ossicia exerceas ob solam delectatio nem, voluptatemque, iam continuo mal3 sunt, ut ex propositionibus proscriptis ab Melesia vidimus. XVIII. Obiicies r. Nullum extat praeceptum quo astringantur homines opera

sua in finem honestum dirigere . Si esset praeceptum istud , ad aliquod Decalogi

mandatum reducendum esset . Porro in nullo Decalogi mandato continetur .

Ergo commentitium est. Resp. Negari haud potest praeceptum quo verba otiosa prohibentur. Hoc praeceptum in quodnam decalogicum revocatur mandatum Ad primum, respondent plures, quo iubemur omnia opera nostra in Deum dirigere vel proxime, vel, ut aiunt, mediate . Sed haud est necessie ad aliquod ex manis datis Decalogi praeceptum istud revocari. Dantur quippe quaedam Decalogi veluti praeambula, cuiusmodi sunt praeceptum diligendi nosmetipsos, & ordinandi opera nostra in finem honestum . Sunt enim haec naturae insita , quod homo seipsum diligat; quod, dum deliberate agit, agat ut homo, propter scilicet bonum rationis, seu honestum. Lumen illud, signatum super omnium nostrum vultus, & dictamen illud generale synderesis adeo clare praescribunt in omnibus operibus humanis, seu deliberatis distinguendum hominem esse a brutis , ut pudere adversarios deberet quaerere; ubinam sit praeceptum istud : est enim naturaIe mandatum.

ipsi naturae insitum , ab eaque indivulsum . Quod si quis obstinate insisteret, obiice illi verba L Pauli: Sive ergo manducatis: sive bibitis , Me aliud quid foetiis, omnia in gloriam Dei facite . Nihil hie excipit S. Paulus , sed omnia coma

prehendit .

XIX. Obiicies r. Praeceptum istud adfirmans est . Ergo non obligat pro quolibet ossicio. Resp. Adfirmans est, sed universale , omnes comprehendens actiones; negansque mandatum includit, quo vetatur nihil praeter rationem agendum. Hoeenim interest inter praeceptum peculiare pro actione determinata impositum , &praeceptum generale ipsi naturae ingenitum . Illud pro semper non obligat, seeus istud . Praecepta particularia ad singulares virtutes pertinent. Praeceptum istud universale ad nullam Virtutem particularem reducitur I sed est omnium virtutum sundamentum. Honestum, & vitium sunt duo prima genera : & sicuti honestas absolute accepta ad virtutem singularem non attinet, ita neque vitium in sua hae generica notione alicui particulari virtuti opponitur. XX. Obiicies 3. Non datur praeceptum semper agendi deliberate . Ergo neque adest praeceptum dirigendae operationis deliberatae in finem honestum . Nul Ium praeceptum violant homines, dum fricant barbam, dum movent pedem, manum

SEARCH

MENU NAVIGATION