Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

, 6 LIB. L DE IURE NAT. ET GENT . oee.

ne Romae facta, quae ob aliquod impedimentum extrinsecus occurrens nequeat in singulis provinetis solemni sorma promulgari, obliget fideles continuo ac isti mo raliter certi sunt, Iegem latam esse, & Romae promulgatam. XIII. Adfirmo ego iuxta communem Theologorum , ct Canon illarum sententiam : & si perspicue eam explicavero, non video qua ratione remeari in discri-naen a quoquam iure possit . Antequam vero sententiam evineam , exponendum omnium primum est id quod leges ecclesiasticae praeeipere communiter solent. PONro quae Pontifices communiter praescribunt, aut credenda , aut agenda sunt. Aut declarant anteriores leges , divinumque ius interpretantur I aut quidquam iubent quod ad mores is mandos attinet. Qio posito, quis dixerit legem a supremo Pontifice latam , qua aut fidei articulum declarat , aut res morum sanctitatem spectantes interpretatur . non obligare continuo ac Romae promulgata fuerit. At ad

fidelium notitiam pervenerit, etiamsi ob aliquod impedimentum in provincia promulgata non sit Alius ne supremus iudex, praeter Concilia, ct Pontifices, in iis quae fidem'. aut mores spectant Cur ergo , solemni promulgatione Romae peracta, vi obligandi fideles eiusmodi leges earebunt Quid praesumendum est, beniagnam matrem Ecclesiam nolle subditos suos , nisi post sactam in singulis provinciis legum promulgationem , astringere Praesumptio haee mera illusio est, statu quaestionis nostras spectato. Nam reipsa Pontifices summi cupiunt , curan in te. ut decreta sua in singulis parochiis , immo fidelibus singulis inculcentur , nedum ut in singulis provinciis, Eh dioeeesibus promulgentur. Quaestio nostra est. obligent ne Pontificiae leges solemniter Romae promulgatae , quoties accidit ut in provinciis, aut regnis non promulgentur; quando alioquin deeretum absolutum est, moresque respicit, aut fidem Quis praesumptioni loeus , si contra Pontifices summi repugnant omissioni promulgationis Quis praesumptioni locus , si lex, seu decretum omnes fideles indiscriminatim spectat An Pontifices pro omnium fidelium instructione leges conderent, si promulgari tantum in propria ditione vellent An de-ereta Alexandri VII. Innocentii XI. Alexandri VIII. adversus opiniones damna istas, tametsi in singulis provinciis, & regnis non promulgata , fideles omnes non astringunt XIV. Quid quod , dum eiusmodi Ieges in aliquo regno , vel principatu non promulgari eontingit, numquam promulgatio omittitur, aut impeditur ob ea quae ad fidem, moresque attinent, sed dumtaxat ob politicas rationes Quoniam Catholici omnes fatentur, Eeclesiam solam, seu illius Caput esse iudicem supremim eorum quae fidei, aut morum sunt. Ergo, etsi ob rationes politicas non promulgentur in aliquibus regnis, vel provinciis ecclesiasticae leges, non propterea obligare desinunt. Quoniam iis quae fidei, aut morum sunt, nemo catholicorum Principum sese opponere vult; sed ea quae haec duo spectant, obsequio sumino suscipiunt fideles omnes. XV.

282쪽

DIS S. II. DE LEGIBUS. Σ

XV. Nec est quod opponas, legem non obligare , quando promulgata non est, undecumque promulgationis omissio proficiscatur . Quid mea interest legem non promulgari sive ob politicos respectus , sive ob alia rationum momenta 3 Quoties dex promulgata non est , sive ob hoc, sive ob aliud rationis momentum , illius obligatione non astringor. Huc tandem recidunt quorumdam sophismata, ut stilialtera leges eludant , fideIesque ab legum observantia eximant. Sed frustra. Nam vix aliquem repertum iri Theologum puto qui sententiae, prout a nobis explicata est, repugnare velit. Nam quoties Pontifices leges condunt pro omnium fidelium regimine in iis quae morum, & fidei sunt, ubique eiusmodi leges evulgari, dc o servari avent, nee per ipsos stat ne promulgentur ; quin dc absolute decernuntaon semel expresse ubique locorum observandas esse , dc omnia universalis promulgationis, dc acceptationis argumenta perhibent. XVI. Omnia in pauca redigo . Nemo hactenus asseruit, aut asserere iure potuit, leges in singulis provinciis promulgandas iure naturae, aut iure divino esse. sed ex elementi, de benigna sutumi Pontificis voluntate hane in singulis provi eiis evulgationis formam colligunt. Ergo, quoties Pontifices summi promulgari in singulis parochiis, nedum provinciis, avent, dc per ipsos non stat quod non promulgentur; iam iuxta ipsa adversariorum fundamenta leges pontificiae ubique t corum obligant. Porro Pontifices summi constitutiones suas, pro fidei , morumve explicatione latas , ubique publieari , ubique inculcari, & ab omnibus observari studio summo cupiunt. Ergo quoties Pontifices , aut Concilia expresse non declarant leges vim obligandi non habere , nisi post promulgationem in singulis pro vinciis peractam ; semper urgent ubique locorum , post promulgationem Romae iactam. Cedo. Possunt ne Pontifices absolute legem condere, quae Romae promulgata obliget universos Catholicos Quis inficiabitur , si iam concessum est, nee lare naturae, nec divino iure necessariam esse talem promulgationis formam Ualent itaque summi Pontifices absolute legibus suis , Romae promulgatis, Omnes Catholicos ubique locorum extantes obstringere . Sed reapse id praestant, dum . nulla iacta exceptione , leges suas absolute pro omnium Catholicorum regimine eondunt , Ac solemni ritu Romae evulgant , ineulcantque ab omnibus servandas ; dc per ipsos non stat quominus in singulis parochiis , nedum provinetis , evulgentur . Adeo haec Iuculenta sunt , ut adversarium iure habere ne

queant.

XVII. Obiicies. Plura sequuntur incommoda , nisi leges in singulis provinciis evulgentur , dc potissimum legum ignoratio . Quomodo enim servari leges pol- sunt, nisi sciam Rr Quomodo autem sciri possiant, nisi promulgentur Resp. Nugae hae sunt , & stivolae ineptiae . Lex pontificia Romae promulgata omnes fideles obligat ubique locorum ; at ii dumtaxat legis observationi obnoxii sunt qui Ie-

283쪽

Σ ή g LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. o e

gem sciunt. Ignoratio quippe legis ab eiusdem observantia extulat; nec transgrensio imputatur ad culpam, quando ignorantia est in vincibilis. Promulgatio in singulis provinciis emcit utique ut facilius, & eelerius ad omnium notitiam lex pe veniat. Huc tantum pertinet haec promulgatio . At propterea ne exempti a lege servanda sideles erunt, quando alia via, licet tardius, legem agnoverint XVIII. PP. Salmanticenses tract. xi. cap. I. punct. 6. F. I. defendunt, nec leges ecclesiasticas , nec civiles promulgandas esse in singulis provinciis, ut obligent sed satis esse ut promulgentur in Curia. Adduntque, in Hispania reipsa non pr mulgari in provinciis , sed tantum Matriti . Et laudant pro hac opinione P. P

Tom. II. disp. xx. quaest. Iv. di . III. Petrum ab Angelis in Specvl. Priviri. disp. 6 fer. a. Salas disp. v I i. sec. a. Villa lobos Tom. II. tract. it. dub. ia. Laymanum Lib. I. tract. IV. cap. m. num. 4. Dianam I. Part. traEt. x. Res. 8. Basilium Pontium de Matrim. Lib. V. cap. v II. Bona cinam. Palaum, Suarea, dc alios. XIX. Quaeres. Aliquod ne temporis Datium interfuere debet a die promastati nis, antequam lex obliget ρ Resp. Laudati Salmanticenses loci cit. g. 2. tres super hoc quaesito opiniones recensent . Prima definit , legem quamlibet, sive ecclesi sticam, sive civilem, continuo ac promulgata est, obligare. nisi legislator aliquod intervallum temporis concedat . Quam opinionem defendunt Salas diis. x II. GIeg. sec. a. Bona cina disp. I. punct. 4. Gregorius MartineE ν quaest. xc. artic. q. dub. 5. conec 2. Montes nos diis. xx. quaest. iv. Gordonius lib. quaest. v I. Uatque E I. a. quae mclv I. cap. m. Tannerus I. a. diis. v. quo. ν 1. dub. r. & alii. XX. Altera sententia sustinet, legem promulgatam in Curia continuo obligare omnes in eadem extantes , nec plus temporis emuere debere quam illud quod neeessarium est , ut legis notitiam comparare subditi valeant . Ut vero lex pro . mulgata in Curia obliget extra illam commorantes, tempus congruum requi-titur, non definitum, sed plus minusve , quo possit ad illorum notitiam lex pertingere.

XXI. Tertia opinio defendit, legem nullam sve eeclesiasticam, sive eivilem ha here vim obligandi tam intra, quam extra Curiam, nisi post duos menses; quando legislatores ipsi non definirent aliquod temporis intervallum . Pro hae opinione citant Salmanticenses Menochium de arbitri Lib. II. ea IS s. num. Is Valentiam Tom. II. disput. v o. quaest. v. p. I. Sylvestrum verbo Leae , Tapiam Lib. IMovaes. Iv. arti Φ. Solum Lib. II. quaest. I. art. q. Reginaldum Tom. II. Lib.III. cap.xv I. Granadum contri UI I. tract. I D. ist. x I. sec. 2. Dianam I. Part. tract. x. resoL μ nacinam Tom. III. cap. V I. conel. 2. num. 3. Tabienam , Mirandam, & alios. Huic

284쪽

DIS S. II. DE LEGIBUS. '. 2 s

opinioni subscribunt & ipsi Salmanticenses. Quoniam, inquiunt , facta promulgatione , aliquod requiritur tempus quo pervenire lex ad subditorum notitiam valeat. Porro , quoties tempus istud definitum a legislatore non est , arbitrio prudentum standum est. Prudentissimi autem viri tempus duorum mensium taxarunt pro legibus imperatoriis , ut patet ex Aulbent. Ut factae novae Constitui. eoliat. v. Standum ergo huic determinationi est . Convenientiam istius determinationis inde colligunt, quod intervallum istud congruum si pro omnibus subditis, & pro unusormi legis observatione tam intra quam extra Curiam. XXII. Nulla lex , sive ecclesiastica , sive civilis , vim obligandi a subditorum notitia , aut acceptatione , vel executione accipit . Sed continuo ae promulgata est, vi obligandi potitur . Et hoc mihi certum est . Aliud quippe est, an subditi teneantur legem servare, antequam ad illorum notitiam perveniat; & aliud longe diversum , utrum suam obligandi vim lex habeat , antequam cognoscatur a subditis . Lex naturalis iuxta Probabilistas potest a pluribus ignorari , & quidem invincibiliter. Propterea ne vim obligandi non habet Inde solum eruitur , subditos ignorantes excusari ah implenda lege , usquedum iliam agnoverint. Ceterum lex promulgata vi obligandi potitur. Quid Z Pontifex Romae decretum solemni ritu evulgat r dc Romani duorum mensium spatio ab observando decreto liberierunt Si praecipiat aliquid servandum in Quadragesima, tota illa prima Qii ad ragesima violare impune decretum poterunt Quod asserunt, spatium duorum mensium tempus congruum esse pro uniformi Observantia , non urget. Plures, etiam poli duos menses, ignorare legem valent. Pro hac uni Brmitate qua libet eivitas, quaelibet provincia tum legem obserUet cum primum ad eiusdem notitiam perusnerit. Et ita in praxi evenire solet. Nec auctoritas laudata Authenticae quidquam concludit respectu legis et lesiasticae , vel aliorum Principum . Si enim vellent Pontifices, hoc duorum mensium spatium emuere a die promulgationis, id expria merent. Ergo dicendum videtur, legem ab lute latam, & consueto ritu promulgatam , statim obligare ; omnesque eiusdem observationi altrictos esse , cum primum illam agnoverint.

285쪽

LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. O e. CAPUT U.

Sit ne populi acceptatio ad legis, sive ecclesiasicae, sique

cimilis, τalorem necessaria. Plures quaesiuncuia resoLmuntur, proslatis Caramuelis, aliorumque Casuisa

rum laxis opinationibus.

X ties populus Regem , vel Principem eligendo eiusdem potestatem limitavit, ut leges absolute eondere nequeat, populo non consentiente. Controversia itaque est de lege iusta, & legitime promulgata, & de legislatoris absoluta potestate, vel a Deo, vel a populo accepta. Et quoniam plures disputatio haec se sus habet , idcirco , ut clarius dispiciatur , in sequentes quaestiunculas eam tri

buo.

II. Quaest. I. Valet ne Princeps supremus fisa lege iusta , is legitime promulata invitos subditos cogere ad eam acceptandam e Resp. Negat Lutherus lib. de captivit. Babylon. eap. de baptis ubi haec habet. Neque Papa, neque Episcopus . neque ullas hominum babet ius unius Blgabae eooituendae super ebrisianum bominem , nisi faee, em consensu. Hanc eamdem sententiam defendit Caram uel pluribus in Ioeis. In Theolog. Ration. Lib. II. disp. r. numas s. inquit: Videtis me semper in omni lege pubsica populi consensum requirere. Non enim inviti possunt opprimi homines liberi, dc ingenui, qui Occidi non possunt. Fusius hoc docet in Ecg. S. Bened. diis. v. numis 48. Plures pro hac opinione Auctores laudat , Bona cinam , Navarrum, Valentiam, & alios, quos discutere non vacatis III. Hate opinio salua est, & erronea, utpote divinis Scripturis manifeste opposita. Inquit enim S. Paulus ad Rom. x Dr. Omnis anima potestatibus subsimioribus subdita . 'N'n est enim potestas , nisi a Deo . Mus autem sunt a Deo, ordinata sunt. Itaque qui remit potestati , Dei ordinationi resistit . Gui autem να unt, ipsi My damnationem acquirunt ... Ideo metistate subditi estote. Si popuIus legem iustam respuere licite posset ς actum , concIamatumque esset de omni imperio, &principatu r societatis vincula fracta, ordo, tranquillitas, pax, obedientia evanescerent; & omnia tumultibus, seditionibus, insidiis resonarent.& impia Hobbesii doctrina, qua statuitur, quemque posse alium opprimere, triumpharet. IV. Obiicit Caramuel S. Paulum II. cor. xiri. scribere : Secundum potessarem, quam Dominus dedit mibi in .easeationem, is non in destructionem-Verum habet. Omnes adfirmamus , potestatem Principum in aedificationem esse , non in destru- . ctio-

286쪽

DIS S.IL DE LEGIBUS. xss

ct onem; leges iustas serre debere in bonum commune subditorum. Populi tamen non est iudicare, iusta ne, an iniusta lex sit. V. Quaest. II. n summus Pontifex , Discopi passat , nos expectato subditarum consensu, Ieges ferre e Resp. Quamvis Principes omnes, suprema potestate

praediti, valeant leges serre , & populos cogere ad earumdem observantiam ; tamen peeuliari ratione Pontifex fummus potest similes leges condere. Quoniam teteri Principes a populis, Pontifex a Deo immediate suam habet in populum ehristianu in

potestatem. Idque patet ex Evangelista Ioanne ea p. xx r. Pasce agnos meor. Pasce ovea meas : dc Evangelista Matthaeo cap. xv I. Tibi dabo claves regni caelorum reuodeamque ligave is super terram, erit sit Iarum ρο in escts. Numquid pastor ab ovibus pendet in eisdem regendis Numquid iuxta ovium genium exhibere pascua debet Potestas ligandi vim legis prodit. Adeo certa haec doctrina est, ut oppositam opianionem, tamquam manifestum errorem contra fidem, non pauci detestentur. VI. Obi ieies s. S. Augustinus Lib. de veν. Refig. cap. xxxi. inquit : Is sis temiaporalibus legibus , quamquam de bis bomines iudicent , cum eas instituunt , pamen

cum fuerint in ituta. atque firmatae, nou Γuebit ladisi de ipsis iudicare, sed ferum dum ipsas . Quem locum resert Gratianus dist. Iv. cap. In sis , ubi haec infert.

Leges insituantur, eam promulgantin . firmantur . eum moribus utentium approbanis tur . Sicut enim moribus utentium in eonre artam nonniau Ieges hodie abrogatae sunt. ita moribus utentium ipsa seges confirmantur.

VII. Truncatum reserunt S. Augustini testimonium. Si quidem S. Doctor ibi admonet legislatores . ut mature expendant , sint ne leges consormes aeternae legi. Nullum ibi vel leve vestigium de populi consensu , ut leges vim obtineant obli-- gandi. Subdit quippe continuo : Conditor tamen istum temporalium, fi vir bonus estir sapiena, iliam ipsam consulit internam , de qua nuui anima iudicare datum est; ut fecundum eius ineommutabiles regulas quid fit ρνο tempine iubendum, vetandumque dycernat. Gratianus optime asserit, leges firmari, cum aecipiantur, seu ex cutioni demandantur: quia reipsa non tantum iure, sed facto confirmantur. VIII. Obiicies a. Leges contraria consuetudine abrogantur . Item Lib. De quibus nondam , ff. de legibus haec habentur . I ae seges non alia de ea a nos tenent squam quod indicio populi recepta sunt. Tandem . si universa communitas legi r sistat, lex ista haud esse bono communi utilis potest. Lex autem quae bono communi opponitur, iusta non est. IX. Re . Consuetudo legem abrogat legitime praeseripta . Legitimae autem praescriptioni Legislatoris accedere consensus debet. Ergo ex consuetudine abroganis te legem nullo modo colligitur, ex populi consensu legem pendere. Lex De quiabus nondum leges comprehendit latas, non a su premo legislatore , sed leges latas a Principe, qui a populo limitatam accepit auctoritatem. inuando tota communia

287쪽

111 LIB. I. DE IURE NAT. ΕΠ GENT. oee.

tas repugnat Iegi , aut lex iusta est , aut iniusta . Si iniusta, lex ipsa nulla est. non quia communitas repugnat, sed quia ante communitatis oppositionem vi Obli. gandi propter suam iniustitiam ea rebat . Si lex iuxta est , eommunitas resistendo non essicit Iegem esse nullam . Et si Legislator vitandi tumultus, & rebellionis caussa legem revocat; tum ex voluntate legislatoris, non ex consensu populi lex cessat. Et quando reipsa prudentiores populi , seu eommunitatis, Principi debito obsequio repraesentant , Iegem haud esse bono communi , di publicae felicitati

consentaneam, Iegislator prudenter legem revocabit. X. Quaest. III. Peceant ne subditi legem iustam non aereptando e Resp. Bona cinadio. r. de leg. quaest. I. punct. . docet , subditos non acceptantes legem absolute latam, & promulgatam non peccare. Si tamen legislator exprimeret , se velle obligare absque acceptatione populi; tum peccarent subditi non aeceptantes. Pro hac opinione citatur P. Valentia Tom. II. disp. vis. quos.m par. v. ubi docet, Grincipem non posse ferre legem, nisi adiecta conditione, Si populus acceptaverit. Haec opinio damnata est ab Alexandro VII. estque 28. Populus non pereat, etiamsi absque ulu ea a non recipiat Iegem a Principe promulgatam. Haec doctrina seditiosa

est, & perturbat, immo destruit principatum, & regimen quodlibet. Ad quid valet Principis potestas, nisi cogere subditos possit, & in ordinem suis legibus redigere Maior in populo quam in Principe potestas foret , si respuere Principum leges populus iure posset. Distinctio, si legislator adiiciat conditionem, Si populus acreptaverit , futilis est. Quis enim legislatorum similem conditionem , propriae auctoritati repugnantem, immo indecoram, legibus suis inseruerit XI. maest. IV. LAO lex reiecta a populo intalida fiat e Resp. Caram uel disp. v. in Ret. num. 49. haec scribit : Si non acceptetur , non obligat; γ fie non p.reabit

qui eontra illam operabitur. Idque probare studet hoc argumento. Legem vero non aeceptatam esse invalidam, Venditur, quia superior habet auctoritatem dependentem a populo, qui censetur illi pro tune nutiam eoneedere. Taram uel indefinite loquitur, atque adeo etiam Pontificem Romanum comprehendit . Error autem manifestus est, constituere auctoritatem Pontificis Romani dependentem a populo. Immo respectu cuiusque legislatoris doctrina Caram uelis falsa est di seditionis plenissima,

ludicramque essicit Principum potestatem , qua idcirco praediti sunt, ut queant coercere retractarios, ct ea omnia agere quae bono publico expedire iudicaverint. Nec populus iudex est iustitiae, aut iniustitiae legum . Plures alios errores habet Caram uel adversus Principum potestatem; sed eum natura sua lumini naturali repugnent, non est quod tempus teram in illis sigillatim convellendis. XII. Quaest. V. Licite ne δε bditi possunt ad legislatorem appellare, ut legem ab Las iise latam abroget es Res p. Si legislator instrior fuerit , tum licitum erit appellationem apud superiorem interponere . Verum si legislator sit supremus Princeps

288쪽

eeps, tum nulla interponi appellatio valet : quia hare est ab inferiori ad superis, rem . Loco ergo appellationis humilis supplicatio fieri potest , ut Princeps legem suspendat, si expediens ei visum suerit, auditis rationum momentis. XIII. Quaest. VI. Tempore interpo e supplicationis tenemur ne subditi legem θη- mare e Resp. Diana, Bonacina, ct alii defendunt, populum minime peccare, dum tempore interpositae supplicationis legem non servat, si iusta supplicandi eaussa adsit : quia hoc, inquiunt, ad suave Reipublicae regimen pertinet , ne populi legis onere premantur, donec legislator clarius mentem suam expresserit . Sed haec opinio salsa est. Dκ iusta & legitime promulgata vim obligandi habet, nec eam ex populi supplicatione amittit. Si vero Princeps , audita supplicatione , vel empresse legem suspendat, aut prudenter dissimulet legis inobservantiam ; tum lex non obligat, & ab eiusdem observantia liberi. sunt subditi . Quoniam, si Princeps vellet legem suam consistere, instaret, urgeretque pro eiusdem observantia. IV. in aest. VII. Quid si Princeps non instet, nee reproducat legem a subditis νε ectam δ Resp. Peccant, ut dictum est , subditi , dum legem iustam non acceptant. Si postea Princeps non urget ut leu reiecta acceptetur , nec instat pro eiusdem observantia; tum lex per desuetudinem cessat, & subditi posteriores non peccant eam non servando. Sed de hoc insta , dum de cessatione legis sermo

erit.

CAPUT VI.

De lege aeterna Dei.

L π Egis in communi acceptae notionem , eiusdemque divisionem , atque con- ditiones, quae iustam legem absolute spectatam comitari debent, hactenus declaravi. In praesentia de legibus sigillatim agendum est. Et quoniam prima inter omnes lex aeterna Dei est, a qua eeterae singulae proficiscuntur ; ideo de ea primum sermo est instimendus. II. Quaeres, an fit in Deo, qvid fit aeterna 'κ ρ Resp. Theologi cum S. Tho ma in ratione divina legem constituentes , sub uno respectu illam eonsiderant uis supremam artem , sub alio ut ideam . Quatenus est exemplar omnium rerumereatarum , appellatur id ea I prout vero per illam omnia sunt producta , artem vocant ; secundum quod vero ratio est, omnia dirige s in debitum finem , lex aeterna nuncupatur. Nam legem aeternam a providentia distinguunt. Illa bonum commune universi , haec bonum particulare euiusque creaturae respicit : illa vim obligandi prodit, haec ab obligatione praescindit. Hanc diversitatem tra it S. Τhomas quaest. v. de verit. art. I- ad 2. Providentia in Deo proprie non nominat legem

aeter

289쪽

1s LIB. L DE IURE NAT. ET GENT. oee.

aternam. sed aliquid ad legem sternam consequensia Leae enim aeterna est confidera da in Deo, Ilaut accipiuntur in nobis principia operabilium naturaliter nota, ex quiabus procedimus in eooliando, is eligendo , quod es prudentiae , sive provideηtiae vi de hoe modo se habet lex inteuectus nostri ad prudentiam, sicut principium in demonstratione . Et fimiliter etiam in Deo sex aeterna non est providentia , sed proindentiae quo principium cIII. Ad primam quaestiunculae partem respondeo , admittendam esse in Deo aeternam legem. Idque demonstrat L Thomas ratione satis obvia. In qualibet Republica bene instituta reperitur legislator , qui omniae administrat in bonum commune . Demonstravit Doctor sanctus I. Par. quaest. xx I mundum hunc a Deo regi. Ergo consequitur Deum sua lege aeterna omnia in suum finem dirigere. Sie inquit in hac I. 2. quaest. xc I. art. r. Supposito quod mundus divina providentia r gatur . . tota communitas universi gubernatur actione divina : is ideo tua ratis. gubernationis: rerum in Deo ,. Mut in Principe universitatis existens legis babet rationem. Et quia divina ratio nihil concipit ex tempore , sed habet aeternum conceptum , ut dieitur Prov. viii. inde est quod huiusmodi legem oporteι dicere aere nam .. Insuper admittenda est lex firma, immobilis, iusta, indeficiens, ad quam

ceu ad amussim , cetera: Omnes leges. exigantur ia Haec autem, est sola lex aeterna IV. Istius aeternae legis hanc tradidi notionem S. Thomas I. a. quaest. xc m. art. I

Lex aeterna, inquit, dicitur ratio divinae sapientiae secundum quod es directiva ο-mnium actuum, ἐν motionum creaturarum in ordine ad bonum commune totius uni

ies. Ut definitio clarius. intelligatur , lex aeternn Dei sub duplici respectu consideratur .. Primum passive pro, ipsa directione creaturarum, & intimatione creaturis rationalibus. iacta I. & secundum hunc respectum lex aeterna. nota est, sed temporalis. Secundo. active ex parte Dei; & sub hoc respectu aeterna est, existens in supremo. Principe M omnium creaturarum motus in ultimum finem dirigente ia Notio legis. ita communi est , quod sit regula , & norma subditorum in bonum commune ia Porro ratio practica divinae, sapientiae est primae regula omnium creaturarum in. bonum commune totius. universi .. Ergo veram legis Iationem habet

290쪽

DIS S.IL DE LEGIBUS.

CAPUT VII.

De lege naturali ' omiscua, a lege naturali rationis

disincta . Corriguntur aberrationes Grotii,

Pufendorfit, oe aliorum.

I. NT Inil lege naturali luculentius , cum nemo ignorare illam sine culpa va. 1N Ieat. At, si Iurisconsultorum, di Theologorum varia placita, controverissae, & dissidia spectentur, nihil implicatius. Veritatem omnibus perviam nimium

disputando obseurarunt, ceterosque coegerunt ut longiore oratione exponant ea

quae paucis perstringi alioquin potuissent . Et quoniam iuris naturae interpreta tio praecipuum est instituti nostri argumentum , peculiaris ratio urget ut pro dignitate eiusdem nativam picturam veris , sincerisque coloribus delineemus . Quod ut essiciamus, singula in sua capita digeremus, & praestituto Ordine emplicabimus isIL In ipso capitis titulo duplicem indicavi naturalem legem, unam promiscuam, alteram rationalem. Primum de promiscua, post de rationali verba faciam. Nee nova tibi distinctio haec appareat: quoniam ex doctrina S Thomae eruta est , &ad controversiae perspicuitatem magnopere conducit. Ex istius quippe distinctionis neglectu multa eam Icti , quam Theologi congerunt , quae consulam, di umbris circumseptam iuris naturae ideam essiciunt. In dissertatione protegomena retuli finitionem quam iuris naturae Ulpianus tradit, quamque Icti, & Theologi usurpant;

estque eiusmodi. Ius naturais est quod natura omnia animalia docuit. Ham ius istud, non humani 'generis propriam , sed omnium animiaium dce. Quamdam istius finitionis imaginem Ae. eis. adumbravi, & innui, utriusque facultatis Doctores ex hac iuris naturalis notione acriter disputandi occasionem arripere, insit ne brutis ipsis iuris naturae ratio 2 de in hune Iocum pleniorem huiusce rei explanationem remisi. Contendunt illi, a sola humana ratione repetendam esse naturae legem ;propugnant isti , naturae legem non minus brutis quam hominibus communem esse. Quid, inquiunt, legem, quae totius universi naturas comprehendit , uni homini illigarei Naturae ne ceterae lege carent, & ordine Si rationis dictata nat rae legem constituunt; haec in ceteras naturas, ratione destitutas, quadrare minime valent. Plures ergo naturae leges sint necessum est, a variis manantes principiis . Quid quod in ipso homine duae sunt naturae diversae , mutuo inter se puis antes Diversis ergo devincitur homo Iegibus, quarum tamen altera alteri pa .reat oportet quas duas leges Paulus Apostolus in semetipso experiebatur. II. Promiscuam ergo legem appello quae homini, animantibus, ct ceteris omnia

SEARCH

MENU NAVIGATION