장음표시 사용
271쪽
test qui potestate ea rent leges serendi. Sed, utcumque res se habeat, salsum est quod clarior haec definitio sit ea quam tradit Angelicus. Immo, ut minus. haec implexa est & obscura. Alio modo S. Thomas describit legem loc. cit. art. I. Lex quaedam regula es, b mensura actuum , seeundum quam aliquis inducitur ad agendum, vel ab ingendo retrahitur. Dicitur mensura, non quorumcumque actuum , sed humanorum , seu moralium . Posteriores particulae distinguunt legem a consilior quod istud non obliget , sed tantum proponat , suadeatque 3 lex contra urget, astringitque ad actum . S. Thomas , explicans hanc suam definitionem , inquit. quod eiusmodi mensura, seu regula 'st ipsa ratio. Regula autem , is mensura ha-manorum actuum est ratio , quae est principium primum actuum humanorum e suu misque articulum concludit his verbis : Unde relinquitur quod sex fit aliquid pertinens
III. Acriter Theologi disputant, utrum Ieκ sit actus intellectus, aut voluntatis; seu ad voluntatem ne , aut ad intellectum lex pertineat . Omnes fatentur, S. Thomam in ratione , seu in intellectu legem constituere . Quam S. Thomae doctrinam non Dominicani modo omnes, sed graviores S. I. Theologi , ut Valentia , VasqueΣ , Tannerus. Granado, & alii sequuntur. P. Suareae Lib. I. cap.ri ambiguus est; eumque auctoritas S. Thomae determinare non valet. Fatetur neutram opinionem posse evidenter demonstrari; quod nee nos inficiamur; sed assem mus, doctrinam S. Thomae probabiliorem esse, tum vi rationum, tum auctoritate Theologorum . Sed res tanti non est ut longiorem contentionis funem ducamus. Paucis controversiaim hanc perstringere lubet. Lex regula est humanorum actuum. Ratio autem, non voluntas, est agendi regula . Ergo ad rationem , non ad voluntatem, lex pertinet. Lex illuminat, dirigit. Praeceptum Domini lucidum a mianos oeulas : Pial. xv m. Item Psalm. cxv III. Lucerna pedibus meis verbum tuum,
is tumea semitis meis. Igitur lex presse accepta, secundum suam essentialem no . tionem, dubio procul ad rationem attinet, cuius est loqui , dirigere , illuminare. docere, quocumque voluntatis actu praeciso; si res secundum solam metaphys eam notionem spectetur. Ceterum reipsa omnis lex positiva actum voluntatis includit. Imperium enim quo lex intimatur, actum praesupponit voluntatis . Idque demonstravit S. Thomas supra quaest. xv D. art. I. Imperare est essemia Ster actus rationis: imperans enim ordinat eum cui imperat, ad aliquid agendum, intimando , MI denuntiando e se autem ordinare per modum cuiusdam intimationis est rationis . Imperium
elicitur ab intellectu : idcirco , si absolute spectetur . nihil nisi rationem prodit. Verum quia reipsa non producitur ab intellectu . nisi praecedente volantatis motu . a quo efficacitatem accipit ; inde est quod re ipsa ad lesem serendam concurrit
IV. Obiicies r. Scripturae divinae legem in voluntate constituunt. Nam David Pia i m.
272쪽
Psalm. e II. Vstas fecit vias suas Moysi, filiis IsraeI voluntates suas . Item Psalm. xxx I x. In evite. librI scriptum es de me ut faciam voluntatem tuam . Quid quod leges Principum placita appellantur Resp. Iam dictum est, nullam legem positivam sine voluntatis actu ferri . Testimonia divina explicant quod reipsa fit : &modo rationi, ut ex supra allatis testimoniis patet, modo voluntati legem adscria hunt. Porro S. Thomas vi rationis inseri, in lege condenda potiores esse intellectus partes. Quod P. Suarea cit. Lib. cap. v. num. 24. asserat , melius intelligi legem naturalem, si in actu voluntatis lex constituatur , prodit quodnam sit illius erga S. Thomae doctrinam Obsequium , dc propensio . Quod non ideo dico, quasi P. SuareΣ praesidio, S. Thomae doctrina egeret; sed ut, data occasione, patefacerem, Auctorem hunc ab Angelici Doctoris via frequenter recedere . Sententiam S. Thomae praeter laudatos Iesu itas defendit P. AEorius cum aliis pluribus sociis . .
V. Notionem legis partitio eiusdem consequitur . Tametsi sub finem superioris capitis indicata obiter sit iuris pro Iege accepti divisio, nihilolacius lubet paullo
clarius legis diversitatem exponere. Prima partitio est in aeternam , dc temporalem : quoniam Iex aut in Deo, aut extra Deum est. Si in Deo, aeterna ; si extra Deum , temporanea sit oportet . AEternam legem sic describit S. Thomas l. a. quaest. xc III. art. r. Lex aeterna nibii aliud ess quam ratio divinae sapientiae , δε- eundum quod es directiva omnium actuum , ἐν motionum . Temporalis aut a Deo, aut ab homine est e de dividitur in naturalem, dc positivam . Naturalis est adite nae legis participatio quaedam in creatura rationali; de qua infra sermo erit. Leaepositiva ab aliquo potestatem habente condita est, quae aut divina , aut humana
nuncupatur. Positiva divina duplex. Altera lex veteris foederis , quam Deus Anagelorum ministerio Moysi , dc Moyses populo Israelitico manifestavit, intimavit que . Altera est lex novi testamenti, quam Christus ipse praescripsit , & promulgavit ore proprio, dc Apostolorum praedicatione universo mundo denuntiavit. P sitiva humana ab homine lata similiter duplex. Altera ecclesiastica, quae rogatur vel a Pontificibus, vel a Conciliis. Altera civilis, quam condunt Principes, Re
VI. S. Thomas I. a. quaest. xc I. art. Φ. controversiam scitu dignam , quaeque hic opportunam sedem habet, dispicit. Disputat, cur praeter legem naturalem, omni bus hominibus a Deo insitam , dc humanam , aliam condiderit positivam, quae divina appellatur Cui quaesito hac magni momenti doctrina respondet. Praeter legem naturalem , is legem humanam necessarium fuit ad directionem humanae aeitae habere legem divinam. Et hoc ropter quatuor rationes. Primo quidem quia per legem dirigitur homo ad actus proprios in ordine ad ultimum finem. Et si quidem bomo omdinaretur tantum ad finem qui non excederet proportionem naturaίis facultatis b
273쪽
L, g LIB. I. DE IURE NAU. ET GENT. oee
minis, non oporteret quod homo baberet aliquid directivum ex parte rationis supra Iesem naturalem, is legem humanitus positam , quae ab ea derivatur . Sed quia homo ordinatur ad finem beatitudinis aeternae, quae excedit proportionem naturalis facultatis humanae ... ideo necessarium fuit ut supra legem naturalem, is humanam dirigeretur etiam ad suum finem lege disinitus data. Secundo quia propteν incertitudinem humani iudicii, praecipve de rebus contingentibus , is particularibus, contingit de actibus humanis diversorum esse diversa iudicia, ex quibus etiam diverse, , eontrariae fi
ges procedunt . Ut ergo bomo absque omni dubitatione scire posse quid ei fit agem dum, is quid vitandum ἱ necessariam fuit uι in actibus propriis dirigeretur per se tem divinitus datam, de qua eonstat quod non potes errare. Tertio quia de his potest homo legem facere de quibus potes iudicare : iudicium autem bominis non potest esse
de interioribus motibus, qui latent; sed Dum de exterioribus actibus, qui anarent.... QuarIo quia ... sex humana non potes omnia q- male fiunt, panire, vel probiberer quia, dum auferre vellat omnia mala, sequeretur quod etiam musta bona tot rentur, is impediretur utilitas boni communis; quod es necessarium ad eonversationem bum nam. Ut ergo nullam malum improhibitum, is impunitum remaneat, necessariam fuit supervenire legem divinam , per quam omnia peccata probiberentur. E/ istae quatuorea e tanguntur in Psan xv . ubi dicitur e Lex Domini immaculat, ides nultam
pereati turpitudinem permittens ἱ convertens animas, quia non solum exteriores ad us,
sed etiam interiores dirigit; testimonium Domini fidele, propter certitudinem veritariἔ, is rectitudinis ; sapientiam praestans parvulis, inquantum ordinat bominem ad supernaturalem finem, is divinum. VII. Quatuor haec rationum momenta ab imis convel Iunt systema Pulandorsit. Thomasi , dc aliorum Lutheranorum , qui pueriliter iactant sese iuris naturalis scientiam initaurasse. Quid sola ratio valeat. gratia destituta , in Ethnicorum sapientibus patet :i& evidentius in Lutheranis, Calvinianisque id constat. Hi enim, utpote rebelliores luci divinae, & oppido magiς ingrati caelestibus auxiliis, in crassores errores lapsi sunt . Blaterent Barbeyracus , Budaeus, Thomasius, ceterique, nos antiquorum testimoniis implere solia nostra . Quoniam , si ex fructibus plantae, de ex messe agri qualitas colligitur : unde melius ius naturae quam ex naturae voce I dc unde Clarius naturae vox audiri quam ab iis qui naturae donis abundantius ceteris affluxerant , potest Testimonia S. Thomae frequenti mirae promimus , non quod in obsequium Auctoris mens captivetur ; sed quod doctrinam contineant luculentissimam , quam carpere multi hactenus tentarunt, lab sactare nemini datum suilia
274쪽
Sit ne lex propter communitatem , oe bonum commune.
De eis dem necessitate, iustitia, ct duratione .
muniter sibi sumere non potest; persecta altera, ut civitas. Rursus autera communitas est naturalis, in qua omne genus humanum convenit; politica, seu mixta altera, peculiari modo congregata. Priorem communitatem spectat lex naturalis. Posterior communitas aut est congregata sub divina lege sub aliquo capite ut fuit olim Synagoga, & nunc est Ecclesia catholica : aut lege aliqua ab hominibus lata , ut sunt civitates . Respublicae &c. Quibus praemissis , dicimus leges Proprie non serri propter communitatem imperfectam . sed persectam tantum. Communitas imperfecta. ut est privata domus, non sibi suificit ad humanam felicitatem comparandam : nec personae quae componunt domum, sibi praestare suo sciens iuvamen queunt. Nec paterfamilias potestate cogente, & aequali in omnes domesticos potitur. Dι veris quippe modo dominatur in uxorem, in filios, in semvos. Non est ergo in patresamilias pei secta potestas legislativa, qua valeat unutatem quamdam moralem in domo conitituere, prout requiritur ad legis naturam. Lex ergo perfecta communitatem, ut civitatem, provinciam, regnumque, spectat. PIaec omnia tradit S. Thomas I. a. quaest. κα art. 3. ad 3. Sicut bomo es pars damus ; ita domus est pars civitatis . Civitas autem est communitas perfecta . . . ideo, ficut bonum umus hominis non es ultimus finis , sed ad commune bonum ordinatur ; ita etiam is bovum unius domus ordinatur ad bonum unius civitatis , quae
est communitaι perfecta . Unde ille qui gubernat aliquam familiam , potes quidem facere aliqua prAccpta . vel saluta s non tamen quae proprie habeant rationem legis. II. Frequenter transcribo S. Thomae testimonia , ut pudore suffundantur Lutherant Icti , qui iuris naturae scientiam sibi arrogant. Legatur Pusendorsus Lib. de rur. nai. O gent. cap. v. ubi legem in communi exponit; dc quisque iudicet, numquid piam promat quod luculentius dictum a vulgari Calaista non fuerit. III. Lex ergo a praecepto distinguitur , quod hoc uni , vel alteri homini, illa communitati indicitur. Nec tamen necesse est ut totam communitatem lex obliget; sed sat est ut vel totam, vel partem communitatis leκ sibi subiiciat ; dummodo commune eiusdem communitatis bonum spectet. Contingere enim non ram potest ut bonum commune civitatis exigat quod una hominum conditio , dc non
altera legi subiiciatur. Aliqui interdum distinguunt leges personales a lege publi
275쪽
L o LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. σα
ea. Sed eiusmodi locutiones minus exactae sunt. Etiam privilegium quandoque lex
vocatur, cum potius exemptio a lege sit.
IV. Triplici ratione lex a praecepto distinguitur. I. Lex communitatem directe spectat. II. Lex natura sua perpetua est. III. Praeceptum a quocumque superiore imponi valet : legem ille solus serre potest qui vel a Deo , vel a Republica potestatem aecepit. Dum dicitur , legem directe spectare communitatem , non est sensus, quod lex spectet communitatem, quasi abstracte sumptam ; sed personas,
quae communitatem eomponunt , assicit e quandoque collective, quatenus praecipit, vel prohibet actum qui a sola praestari , vel omitti communitate potest; &Interdum distributive, quatenus a singulis exequenda est, aut ab illis quorum lex
expresse meminit, iuxta legum diversitatem. V. Non solum lex communitatem, sed etiam eiusdem communitatis bonum spectat commune; ut docent omnes cum S. Thoma , qui I. a. ρι es. κα art. a. pe spicue hoc demonstrat, concluditque : Unde oportet quod, cum lex maxime dicatur secundum ordinem ad bonam commune , quodcumque aliud praeceptum de particulari vere non habeat rationem legis, nisi Deundum ordinem ad bonum commune : ἐν ideo omnis lex ad bonum commune ordinatur. Omnis lex includit praeceptum, quatenus vim praecipiendi habet ; sed nullum praeceptum , dum particularis personat commodum, utilitatemque respicit , legis obtinet rationem . Idque patet in omnibus legibus. Lex naturalis bonum commune totius generis humani in ordine ad naturalem felicitatem respicit. Leges divinae homines ad caelestem gloriam omnibus paratam dirigunt. Leges humanae tam canonicae, quam civiles, bonum commune Promovent. Idque evidentius mox constabit. VI. Necessitas legum, posita creaturae rationalis creatione, seipsam prodit . P terat utique Deus non creare hominem ἱ dc tum legis necessitas nulla esset. At, homine condito, necessario lex consequitur , quod creatura haec superiori , a quo
producta est, subiacet. Ergo ab eodem regi, eidemque parere debet . Porro que tenus haec creatura ratione praedita est, legis capax est, directionis, & imperii:& tandem quoniam ex nihilo deducta fuit , in nihilum tendit , dc ad bonum . malumve flecti potest, in errores labi, dc vitia : ergo legis regimine eget. Condiatum ergo hominem lex necessario consecuta est . Quare mera est illusio quorumdam, qui homines quandoque exseges comminiscuntur . Numquam homines abiaque societate , numquam hominum societas absque lege dc naturali, & divina. De legum civilium ortu, Ac progressu infra sermo erit. VII. Altera Iegis praerogativa est quod sit iusta , tum ex parte materiae subiectae legi, tum ex forma qua rogatur, tum ex parte legislatoris . iustam esse debere legem fatentur omnes. Nam vel divina est , vel humana . Si divina, est
ipsa iustitia; si humana, similis divinae sit oportet; alioquin lex non emet. Qua-
276쪽
re optime S. Augustinus Lib. de Per. Relig. east. xxx I. inquit e conssitor tamen λ-gum temporalium , si vir bonus est , is sapiens , HZam ipsam eonfuli et aeternam, squa nulZi animae iudieare datum est, ut fecundum eius imminabiles regulas, evid fit pro tempore iubendum, vetandumque discernat . Heinc necessario consequitur, legem omnem debere rem honestam praecipere. Omnis enim iniustitia, & turpi is do ab aeterna Dei lege vetita sunt. Nullos inferior in superiore in potestatem habet. Ergo nullus Princeps, cum in serior Deo sit, rem turpem, aut iniustam praecipere valet. Quoniam res haec a Deo vetita est . Materia ergo legis aut honesta, aut indisserens, & apta ad bonum commune sit necessum est. Possibilis quoque esse debet; cum impossibilia Deus non praecipiat, ut divina Scriptura docet.& Eeelesia definivit in Concilio Tridentino fes. VI. cap. XI. can. x UIG. VIII. Ex parte formae qua lex praeseribitur , iusta sit oportet , quatenus distriabuit onera, respectu habito ad subditos qui illa ferre debent. Proportio quippe in hac distributione servanda est. Tandem, ut iusta sit ex parte legislatoris, requiriatur legitima potestas sacendae legis. Haec omnia perspicue docet S. Thomas I. a. quaest. xcvr. art. q. Leges positae humanitur . I funt tu Le , vel iniustae. Si quisemitis ae sint, habent vim obligandi in foro conscientiae a lege aeterna , a qua derivan
tur, secundum iliud Pr . v I ir. Per me Reges regnant, & legum conditores iusta decernunt. Dicuntur autem leges iustae is eu fine, quando frificet ordinantur ad b num commune; ἐγ ex actore , quando scitieet lex lata non excedit potestatem feremiis ; ἐν ex forma , quando scilicet ferendum aequalitatem proportionis imponuntur subditis onera in ordine ad bonum commune. Cum enim umi homo fit pars multituis
dinis , quilibet bomo hoe ipsum quod est, θ' quod habet , est multitudinis ; Mut is
uaelibet pars id quod es , est totius . Unde is natura aliquod detrime η tum infert parti, ut fa et totum . Et secundum hoe leger , huiusmodi onera proportionabinter inferentes, iustae sunt, is obligant in foro eo cientiae, ἐν sunt seges legales. IX. Ex triplici autem capite laborare iniustitia leges valent. si aut non cedant in bonum commune , & utilitatem subditorum , sed ad gloriam, & cupiditatem illius qui leges condit; aut non servent iustam distributionem in onerum partitio ne; aut eκcedant potestatem legislatoris . Sic optime ibidem S. Thomas persequitur. Iniustae autem fani legeι dupliciter . Uno modo per eontrarienatem afl bonum ha manum e contrario prAEdictis : vel ex fine, sicut cum aliquis praefidens leges imponit onerosas subditis, non pertinentes ad utilitatem communem , sed magis ad propriam cupiditatem, vel gloriam : et ei etiam ex actore, sicut eum aliquis legem fert ultra sibi eommissam potestatem r vel etiam ex forma, puta eum inaequatiter onera multitudini dispensantur, etiamsi ordinentur ad bonum commune . Et huiusmodi magis sunt vi lentia quam leges.
N. Si intullae leges forent, quae ina qualem onerum, graduum , dc dignitatum et Om. n. distri-
277쪽
, L LIB. I. DE IURE NAU. ET GENT. oee.
dilhributionem praeciperent; in iustissimi dicendi larent legum latores, di exeeutores illi qui re ipsa inaequaliter onera distribuerent, & praemia. Verum de hoc alibi. XI. Tandem perpetuitas comitatur legem, aut ex parte principit; & secundum
hane rationem sola lex aeterna initium non habet ; aut ex parte termini , quod dupliciter evenire potest: aut quia numquam habitura finem est , ut substantiae spirituales, Angeli , anima rationalis i cc. aut quia diuturnam temporis durati nem includit , quatenus ex natura sua lex firma dc permanens est, diuturnoque tempore communiter viget, sublato aliquo raro eventu. In hoc secundo sensu legem perpetuam, seu stabilem, firmamque asserimus, quatenus ita sertur ut semper duret. Et hoc est discrimen praecipuum inter praeceptum & legem , quod illud morte praecipientis occidit; lex vero, denato legislatore, consistit. Discrimen istud ex natura utriusque, legis, & praecepti, constat. Nam lex communitatem, de bonum publicum spectat : haec autem perpetua sunt. Praeceptum personam a ficit, dc bonum talis personae immediate respicit. Porro aut persona praeeepto Dbnoxia, aut superior praeceptum imponens desinunte idcirco praeceptum suapte natura cessat, & diuturnitatem excludit . Quae omnia experimento constant. Nam lex aeterna immutabilis est, aeternumque stabit, sicuti aeternum stetit. Lex naturalis , quae legis aeternae participatio est , perpetuo durat: quae enim praecipit, semper bona; quae vetat, semper mala sunt.
XII. Lex divina, lata per Moysem populo Israelitico , finem habuit in Chri suadventu; pluresque leges humanae abrogantur . Falsum ergo est leges esse perpetuas. Hane obiecti uneulam iam in antecessum profligari, eum innui, legem non esse hoe in sensu perpetuam, ut numquam habitura finem sit; quemadmodum est anima rationalis suappe natura immortalis. Perpetuam diximus legem, quatenus natura sua stabilis, dc permanens est; nec cessat nisi aut voluntate legislatoris re vocetur, aut contraria consuetudine evanescat. Legislator quandoque terminum legi imponit, se exigente bono communi subditorum . Hae ratione definito tem
pore legem mosaicam Deus circumscripsit. Heinc solum insertur , aliquas Ieges positivas interdum cessare ἰ quod Verum habet : at hoc non impedit eas stabiles esse, de permanentes, dc quamdam perpetuitatis speciem habere, tum respectu communitatis, tum respectu boni communis, quae perpetua sunt.
278쪽
De legis promulgatione. ualitas promulgationis legis
humanae, civitis, ct ecclesiasticae . Utrum fusciat quod lex , sime civilis , sive ecclesiastica , promulgetur tu
L DRomulgandam esse legem docent omneu, ut obligandi vim obtineat. Ra-X tionem assignat L Thomas I. a. quaes-xc. art. q. his verbis. Lex imponitur alias per modum regulis , ἐν mensurae Regula autem , mensura imponitur perboe quod applicatur bis quae regulantur , is mensurantur , Unde ad hoc quod lexaeirtutem obligandi obtineat, quod est proprium legis , oportet quod ansiuetur bomiaribus, qui secundum eam regulari debent . Talis autem applicatio fit per hoe quod in notitiam eorum deducitur ex ipsa promulgationeia Unde promulgatio ipse necessaria es ad boe quod lex babeat suam virtutem. II Iuxta legum diversitatem promulgationis varietas requiritur. Lex aeterna promulgatur media inspiratione, sea illustrationdi divina . Lumine quoque super homines a Deo signato promulgatur lex naturalis. Lex divina positiva modo promulgatur interna revelatione; & hae via Prophetis suis multa Deus promulgavit: modo externa propositione ; sicut Christus Apostolis suam promulgavit legem scelemnitate externa ; sicuti lex molaica in monte Sina, & lex evangelica in die Pentecostes promuIgata fuit III. Lex humana semper aliquo signo exteriori. quo in hominum notitiam devenire possit, promulgari debet; ut mox elarius explicabitur. IV. Disputant Theologi , sit ne haec promulgati conditio , an pertineat ad te gis essentiam is Disputationem hanc lix accenseo quae nullius land momenti ; cum conveniat penes omnes, legem nota obligare, nisi sit promulgata . Quare satis est dicere , promulgationem esse conditionem essentialiter necessariam , ut Iex reipsa , seu , ut aiunt, tu actu secundo obliget ; quemadmodum necesse est intellectum obiectum proponere, ut voluntax in eiusdem prosecutionem allia
V. Tota dissicultas eo pertinet, ut qualitas promulgationis declaretur, quae requiritur, ut lex humana obliget .. De divina, & naturali nulla controversia est. Osaepenes omnes certa sunt, praelibandaia Porro omnes adfirmant , spectato. naturali iure, di quacumque praecisione iacta, non aliam, promulgationis rationem requiri praeter eam quae necessaria est , ut lex naturali , dc ut sic dicam morali modo ad
279쪽
1 4 LIB. I. DE IUR E NAT. ET G oee.
notitiam perveniat subditorum . Quoniam , ut Ieκ legitime condita obliget, satis est ut nota sit communitati quae servare illam debet ; sive lex civilis sit, sive ecaelesiastica. VI. Ad leges civiles imperiales quod attinet , Imperator Iustinianus sancivit NoveL lxvi. eas non obligare nisi post promulgationem factam in singulis provinetis. Dicitur enim in praelata Vovet. cap. r. constitutiones pro testamentorum Ualore factas vim obligandi habere, ex quo in commune factae sunt mani see. Is prο- ωinciis autem, ex quo discretae per Metr olitas palam fame sunt , veI postea fame fuerint. Et sub Novellae finem in epilogo haec adiiciuntur. Quae igitur placuerunt nobis, O' per bane declarata sunt legem, praeceptis propriis tua Eminentia omnibur faciat manifesta is qui in hac maxima civitate , is qui foris inbabitant, quatenus omnibus φηt palam quae a nobis pro omnium cautela sancita sunt. Quae promulgationis forma tametsi protestamentis condendis instituta fuerit, usus tamen invaluit ut ceterae quoque leges similiter promulgari debeant in provinciis Imperio subiectis. VII. Petrus de Marca, Vanespen, dc plures alii contendunt , eamdem promulgationis sormam servari in ceteris Regnis, Imperio Romano non subiectis , ut in Regno Galliae, in Belgio. Hoc ex usu & consuetudine pendet. Nam, si ab lute res spectetur, sat est ut constitutio, seu lex in Metropoli, ubi Rex, vel P in ceps sedet, promulgetur . Siquidem forma legis publicandae in singulis provincii habetur dumtaxat in Novella Iustiniani; sicuti etiam illa determinatio, quod post duos menses a die 'promulgationis factae obliget . Ergo, hac Novella sublata, &iure communi spectato, singula Regna, dc Principatus proprium morem, dc consuetudinem servare debent. VIII. Gravis controversia est de Iegibus pontificiis, seu ecclesiasticis . Varia sue runt hactonus Theologorum placita. P. Camenas in sua crisi irrecti . diis. iv. cap. xx. art. r. inquit, suisse Olim probabilem opinionem, quae docuit, legem Pontis
eis non obligare, nisi sit in singulis provinciis, & dioecesibus promulgata: pro qua
opinione laudat P. Dominicum Soto Lib. I. de ius. quaest. I. are. 4..Angelum verbo
eo. xxv. Trullenchum , Dianam , Toletum , DuVallium , Marcantium , de alios. Aliqui ex citatis Auctoribus, ut P. Soto diserte docent , ns Papa aliser sua adge..jesseris. Alii ambigue loquuntur, re ut probabilem tantum hanc opinionem
280쪽
IX. Docet ibidem P. Cardenas , praelatam opinionem nulla frui probabilitate post decretum Alexandri VII. in quo damnantur sequentes propositiones. Dupliacatum stipendium potes Sacerdos pro eadem Missa licite accipere, anticando petenti partem etiam Oeelafissimam fructus i met eelebranti corresροηdentem, idque post decretum Urbani Vm. Haec est octava propositio. Nona vero est eiusmodi. Post decretum Urbani VIII. potes Sacerdos, cui Missae celebrandae traduntur, per aliam fatisfacere , coliato illi miaori stipendio , alia parte stipendii sibi retenta . Propositio vero duodecima haec est. Mendicantes possunt absolvere a casibus Episcopis reservatis, non obtenta ab Episcopo facultate . Quae propositiones ideo damnantur, quia oppositum praeceptum fuit in decretis a Paulo V. & ab Urbano VIII. Romae dumtaxat promulgatis. minime in singulis provinciis. Porro Theologi, qui laudatas propositiones propugnarunt, eo nitebantur iundamento, quod decretum Urbani VlII. non erat in provinciis evulgatum. X. Post utriusque opinionis severum examen, nisi me omnia saliunt, ad certa capita restringi lis potest , ut dissidia cessent . Et primo certum est iure nat radi hanc in singulis provinciis promulgationem necessariam non esse neque Novellam Iustinianaeam astringere Pontifices ut suas leges laudata forma promulgent, inamo nec astringere posse. XI. Si praκis communis spectetur , leges Conciliorum dc Pontificum eonsueverunt promulgari in singulis dioecesibus. Nec est quod Vaneisen tam suis sermone factum istud illustrare conetur . is est legislatorum qui legem suam ubique. nedum in provinciis, promulgari non desideret, dc observari Ut innumera mon menta praeteream, Concilium Tridentinum fess. xxiv. cap. r. postquam declaravit invalida matrimonia clandestina , haec in fine decreti adiecit . Decernit insuper uebuiusmodi deere tum in unaquaque parochia suum robuν post triginta dies babere incipiat, a die prima promulgationis in eadem paroebia factae numerandos. Ultro ergo fatemur, Pontifices, non solum ut benigniorem, suavioremque procedendi modum adhiberent, solitos esse, & suisse hanc in singulis parochiis, nedum provinciis, i gum ecclesiasticarum promulgationem curare ; sed quia legislatores omnes nihil magis cordi habent , quam ut propriae leges ad singulorum notitiam perveniant.
Et reipsa Pontifices summi , dum aliquam condunt legem, ad singulos Episcopos eam mitti iubent, ut in singulis dioecesibus suis illam promulgent, eiusdemque ota servantiam inculcent . Desinant ergo Vane spen , & ceteri adversarii exaggerare suave Christi regimen, benignitatem Ecclesiae postulare , ut leges in singulis provinciis promulgentur : quoniam re ipsa id praestat Ecclesia r neque sub hoe beanignitatis & suavitatis praetextu salsam doctrinam sucare, dc venditare stu
XII. Huc ergo difficultas reeidit, utrum lex ecclesiastica, solemni promulgatio-