Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

bus naturis communis est. Lex illa tam longe lateque vagatur, ut istius universi res omnes concludat . regatque . Lex ista ordo est, & moderamen omnium m tuum quibus singulae creaturae volvuntur, dc agitantur. Praepotens quippe Orbis essector Deus omnibus e reaturis, tum ratione & sensu praeditis , tum ratione dc sensu carentibus , proprias indidit inclinationes , & motus , quos certis ordinavit Iegibus, quarum seriem legem dicimus naturae communem, seu promiscuam. Hanc legem promiscuam alii appellant ius naturae primarium , seu , ut Stoici loquebantur , Prima natarae . Legem vero rationis vocant i vis naturae fecundarium , quod secundum Stoicos ipsos ea spectat quae dicuntur naturae rationari consentanea. verum minus recta est partitio haec. Quoniam , si presse loquendum sit , ius naturale in solo homine proprie reperitur; hocque primarium appellandum est. Celeiarum lis de voce est. Nam aliud non intelligunt nomine iuris primarii quam legem promiscuam . Porro ab hac lege promiscua , seu Ordine ita omnia pendent, ut praeter hunc ordinem nil aut intereat, aut oriatur, aut reviviscat. Suas itaque leges habent naturae sensu & ratione destitutae r suas bruta , & corpora humana communes, in quibus conveniunt : suam peculiarem habet homo, prout a ceteris omnibus istius universi creaturis distinguitur . Ut clarius insta illam explicarem. banc, quam promiscuam appello, Omnibus naturis communem legem praemittere.& levi penicillo adumbrare, operae pretium existimavi. IV. Quae hactenus dicta sunt, doctrina S. Thomae confirmo, hausta ex I. 2.quaestixcIv. art.2. Ines enim primo inclinatio homini ad bonum secundum naturam, in qua communicat cum omnibus substantiis , prout scilicet quaelibet substantia appetit comservationem sui esse fecundum suam naturam : ir secundum hanc inclinationem peristinent ad legem naturalem ea per quae sita hominis conservatur, is contrarium imώpeditur . Secundo inest homini incrinatio ad aliqua magis specialia secundum natu ram in qua communieat cum ceteris animalibus e ἐν fecundum hoc dicuntur ea esse de lege naturali quae natura omnia aaimalia docuit; ut es commixtio maris Ofeminae, is, educatio liberorum, ἐν similia . Tertio inest homini ineBκatio ad bonum secundum naturam rationis, quae est sbi propria I sicut bomo habet naturalem inelia nationem ad boe quod veritatem cognoscat de Deo, ἐν ad hoc quod in societate vi vat : O seeundum hoc ad legem naturalem pertinent ea quae ad hui modi istis iionem spectant I utpote quod homo ignorantiam vitet, quod alios non offendat, eum

quibus debet conversari, is cetera huiusmodi quae ad hoc Dectant. V. Si hane doctrinam prae oculis habuiisent Protestantes, Grotius, Pusendorsus, Christianus Thomasius, aliique, qui plusquam puerili iactantia iuris naturae illustrationem sibi vendicant, non docuissent, matrimonii inditi lubilitatem iure natu rae evirici vix posse. Modeste tamen, di caute de more Grotius hac de re Ioqui tur. Sed, quia isti non distinxerunt Iegem naturalem promiscuam a lege rationis,

292쪽

Dequenter aberrarunt ; rarius tamen Grotius. Concubitum maris & seminae innuδptae non est contra legem naturae promiscuam; idcirco existimarunt, probari non posse, eumdem repugnare legi naturali propriae hominis . Verum , licet praefatus concubitus non perturbet ordinem legis naturalis promiscuae, rationis tamen ordinem invertit ; ut in libro de matrimonio palam fiet. Haec obiter indicavi, nam infra clarius ostendam, Pusendorsum, Thomasium, aliosque in interpretando naisturae iure vix quidquam daude dignum habere , iis exceptis quae a nostris sunt mutuati . Christianus Thomasius adeo vana commenta in suo de homine morasi capite x. sabricavit, ut nec legi valeant, nedum resutari.

CAPUT . VIII.

De naturali lege rationis, homini propria. Lutberanorum , Thomasii, Pufendorfit, aliorumque

absurda commema .

T ποῦ Estivi, & ovantes Protestantium celebriores magistri , qui de iure naturae C scripserunt , praefidentia sane incredibili asciscere sibi iuris naturae illustrationem, ut alias dictum est, haudquaquam erubescunt; sed passim paeana canunt, ct triumphale puerorum more tripudium agunt. Si quidquam lucis uno excepto gravi modestoque iurisconsultissimo Hugone Grotio, qui nostrorum sapientum Vestigiis institit, huic scientiae attulissent , immo nisi eam ineptissimis commentis turpiter scedassent I utcumque serenda leviculorum hominum iactantia esset. At risu, & sibilo a viris doctis excipiuntur thrasones isti, solumque ab sciolis , qui

ineptas consectantur novitates , quibusdam existi inationis auram captare valent. Audi quae scribit Christianus Thomasius Lib. I. de norm. acti human. cap. IV. I. IIcareumque ante Eeformationem scripserunt de eo sientia , uuas scripserunt , sive propositiones obscuras, petentes principium, ἐν pessime cohaerentes. Interim, quamvit regulis illae absurdae sint , utiles tamen fuere Gero ad aequirendum dominatum in Lateos : eo enim omnes tendunt . Ante ergo bacchantem illum Lutherum vestrum,

qui humanam libertatem de medio sustulit, Origenes , Basilius , Nazia enus tysostomus, Lactantius, Ambrosius, Bonaventura, dc cetera catholicae Ecclesiae lumina nugas de conscientiae norma, seu legibus scripsere Quis non miretur istorum hominum cerebra Haec sunt luculenta stultitiae Lutheranae monumenta. Utinam modestius repraesentari istorum errores possent. II. Verum, ut evidentius pateat quam sapienter iiii de naturae iure seripserunt, meditandam propono regulam illam sundamentalem , universalemque iuris naturae, & gentium, quam idem Thomasus praescribit laud. Lib. I. cap. vi. g. ata pag. Tom. VI. R ira

293쪽

, s s LIB. I. DE IURE NM. ET GENT . oee.

7a. Norma, inquit, unoerosis quarumvis actionum , ἐθη fundamentalis pro tu iuris naturae is geκtium, late sic dicti, est : Facienda esse quae vitam hominum reddunt iso maxime diuturnam, θ' felieissimam; 43' evitanda quae vitam reddant infrfitem, is mortem accelerant. Nae isti sapientissimi Epieurei Haec est fundament

lis iuris naturae regula, dc quarumvis actionum norma Norma ergo actionis humanae, dum pro patria , pro Virtute, pro religione, decertandum est, spreta patria, contempta religione, ea peragere quae Ventri consulunt, quae diuturnam vitam constituunt Haec sunt effata sapientum Lutheranorum. Integer exseribendus liber Thomasii esset , si omnes eiusdem crassissimas recensere aberrationes vellem . Secex ungue leonem lector cognoscet. III. Samuel Pusendor fius, licet non adeo erasse ut Thomasius , de iure naturaescribat, tamen dc iple, qui vulgo habetur ut principalis inter Lutheranos iuris naturalis interpretes, implieat obscuratque eiusdem iuris Ideam; immo pro iuris naturae notione inane perhibet commentum. Lib. II de iuri nati O gent. cap. ex I. ideam iuris naturalis depingit, sed coloribus adeo diversis, dc oppositis, ut assequi facile minime sit quam ipse proponere notionem velit. Illud est exploratum, plura falsa, dc erronea docere, plura vera salsis interserere, dc modo huc, modo illuc se te rotantem vi κ alicubi pedem figere. Communem iuris naturae ideam im probat , post eam adoptare videtur, de perpetuis anti logiis semetipsum iugulat. Paucos ex multis quos ibi errores habet , hic delibabo, graviores cap. seq. confa- laturus. Itaque Pusendorfius eii. eap. m. g. r3. reiicit communem doctrinam, dictata nempe rationis, quae honestum dc inhonestum, bonum dc malum, modo insta explicando, ostendunt, homini ab Auctore naturae indita, exactam praebere

iuris naturae ideam eis ra viseriorem Informationem , aut meditationem .... Sic, quod

etiam in pueris, O rudi vulgo magna deprehenditur facilitas aequum ab iniquo diascernendi, id ex adfuetudine provenit; dum a teneris annis , D' statim atque usum aliquem rationis exserunt, vident bona probari, mala improbari, is tua tu Iaudem, e in poenam sequi . Quorum quotidianum exercitium , ἐν totius viis communis compages ad istum medum digesta , ita animos disponit , ut paucis dubitare succumrat, an aliter ista fieri possint . Secundum itaque Pusendorfium principia naturalis iuris, seu naturae lux ex populari informatione, ex usu, & assuetudine hauriture non inlita, sed acquisita est , ut clarius ibidem explicat . Igitur boc sensu lex naturalis nobis dictamen rectae rationis . asseritur , quod intellictui humano ea sit Deu . tas , ut ex contemplatione conditionis humanat liquido perspicere possit , ad nεrmam

eius legis Ni necessario vivendum; simulque investigare pri cipium ex quo eiusdem praecepta solide, ἐθη plane demonstrari queant. Ut haec confirmet , artis cum exemis pia obtrudit . Isti, artes sitas exercentes, quotidie proficiunt : & quamquam ex artis piincipiis & regulis ignorent sic agendi rationem demonstrare; id non impe

294쪽

DIS S. II. DE LEGIBUS. asy

dst quominus illorum opera sint ad reguIas artis exacta . Haec sunt Luthera tum effata post Reformationem excogitata . Ante hanc Reformationem omnes eaeeutiere . laterim ante Deformationein Lutheranam Ethnicus Marcus Tullius hune errorem profligavit Lib. IL de leg. ex communi Paganorum sententia inquiens iamne igitur video sapientissmorum fuisse sententiam , legem neque hominum ingeniis excogitatam , nee situm MFquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod universum mundum regerer, imperandi, prohibendique sapientia. Ita principem legem iLiam, im ultimam mentem esse dicebant omnia ratioηe aut euentis, aut vetantis Dei:

ex qua uia sex quam dii humano generi dederunt, recte es Iaudata . V enim ratio mensque famentis ad iubendum , ἐθην ad deterrexdum idonea. Crassam Palandor fit aberrationem refellit vel eiusdem Adnotator Ioannes Nicolaus Hertius in enarratione ad laudatum L. Nec multis est opus ut erroris salsitas evincatur . Quid tHomo ergo ab humano commercio seiunctus, qui ceterorum hominum disciplina, &praeceptis non imbuatur, lege naturali carebit Nemo inficiatur, optimam magistrorum in mationem, educationemque plurimum ad ipsa iuris naturae decreta felicius penetranda, & exequenda conducere. Sed in hac instructione iuris naturae legem constituere is error est manifestus - Alioquin tot ement iuris naturae leges, quot sunt magistrorum opinationes; quarum pravitate saepe puerorum mentes ita inficiuntur, ut a naturali lege destiscant, subdit idem Marcus Tullius Lib. II. Tuscul. cum vero parentibus redditi, ides magistris tradisi sumus; tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas, is opinioni eonfirmata natura ipsa cedatia IV. Huie errori alium adiicit peiorem Pusendorsus , qui eit. cap. g. I . sundamentum legis naturalis potissimum in amore collocat propriae utilitatis , & commodi r quo posito, omnis humana societas perturbatur. Haec sunt eiusdem verba iau igitur pνimo homo habet commune cum omnibus animantibus , queir sensus fui inest, ut seipsum quammaxime amet, seipsum studeat omnibus modis conservare, quae bona sibi videntur, nitatur adquirere, is mala reperire ... - Et iste quidem cuiusliabet erga sei um amor regulariter tam validus est . ut quaevis inclinatio erga quem-Φis alium hominem ipsi cedat - Doctrina haec Pulandorsi de iure naturae, Lutheri Pseudo patriarchae sui doctrinae de christianae religione, velut ovum ovo, similis est. Amor propriae utilitatis, commodique primum est iuris naturae sundamentum

Quix Ethnicorum tam immane paradoxon commentus umquam fuit, Praeter unum

Epicurum 3 Sed quae subdit 1. Isia audiamus. Sic itaque persequitur . Ex hisce po- filii facile est fundamentum legis naturalis invenire , scilicet manifesto adparet bominem esse sui conservandi sudiosissimum , per se erenum , ad mutua commoda promo- . venda maxime idoneum ia Eiusmodi animali, ut fareum fit, bonisque fruatur, quae in ipsius conditionem hela eadunt,. necessarium est ut fit fociabile, idest ut coniungi cum sitis fimitibus velit . . . Neque evim per foetalitatem hanc intelligimus praecise proc6

295쪽

ico LIB. L DE IURE NAT. ET GENT . oee.

vitatem ad itingendas Deietates particulares , quae etiam malo fine is modo iniri possunt, ut es coniunctio latronum. V. Plura alia transcribere negligo , ut prolixitatem devitem . Illud admoneoi plura eodem in capite Pulandorfium habere quae vera sunt , quia communia, eca nostris accepta Scriptoribus: quae omnia ipse implicavit, ut aliquid novi promo ret e penu suo. Sed vix aliquid illius proprium est quod error non sit. Meum ipsa pugnat, & stigidum, dc calidum eodem ore profert. Lor. eit. Leto. scribit quod scilicet plures homines in libertate naturasi eonstituti ad ista dictata crationis servanda ron, spiraverint ; diutius tamen eadem haudquaquam subsistent quam morum eo sensus duraverit. N. que solam , s omnes , qui eo piraverant fimuI, discedere placueris. obligario expirabit taculi tam quando a pactis mutuo dissensu resilitur , fieri suevit sed etiam durante eo eonsensu vis obligandi deerit : quippe cum iEad dictamen ra tionis de servandis pactis nondum vim legis induerit, id quod supponitur; adeoquo etiam fingulis pro libitu, ceteris ficet dissentientibus, ab eiusmodi plaeito licebit abire. Vides hominem philosophantem , veluti nautam absque clavo navigantem , huc atque illuc pugnantium fluctuum impetu rapi. Scopum, quo pergat, non habet:

quia a certa fixaque communi doctrina deseivit , ut novus iuris naturae magister appareret. Sed, unde sibi captare gloriolae auram credidit, inscitiae notam contra

xit. Rationis dictata, indita a supremo Numine , fixa sunt , nulli mutationi ob noxia r dc ad ista, ceu ad amussim, revocanda sunt hominum pacta, & commemcia : non ab hominum consensu , sed a Deo vim obligandi dictata ista recepe. runt, prout insta. explicaturi sumus. Quis inficias ire ausus fuerit, clarissimum hunc iuris naturae magistrum ad impii Hobbesii castra transiissct, dc ius naturae iasola hominum opinione constituisse Verum de hoe insta. 'NI. Quae de hominis socialitate scribit, extranea sunt, & salsa. Hominem an mal sociale esse, non sibi tantum, sed aliis natum, latentur omnes, di ante Pu-sendorfium, eiusque Desormationem luculentius hoe docuerunt quotquot hac de rescripsere. At nemini umquam in mentem venit , in hae socialitate legem naturalem sitam esse. Socialitas haec materia est, a naturae lege dirigenda. Nonne di bruta ipsi ad mutuam societatem, & coniunctionem inclinant Datur lex. promi laua, seu iuxta Stoicos prima, quae hane communem eum brutis socialitatem diis figit. Sermo nunc est de lege rationis , quas propria solius hominis officia moderatur. Ergo non in socialitate, brutis communi, sed in ratione, homini soli propria , sita est lex naturalis . Nec Pusendorsi aberratio maiore consutation

eget.

296쪽

DIS I. II. DE LEGIBUS.

Homo exlex natura sua repugnat. Bonitas, Ο turpitudo ante omnem legem in uni actionibus. Errores Hobbesii,

Osiandri, Sel deni, Pufendor fit, aliorumque Protesantium auctorita te M. Tullii Ciceronis refelluntur .

I. π π O natura sua exlex nuncupatur, qui nulla lege ante suam liberam de- XI terminationem Obstringitur, sed ei pro ratione & lege stat sua voluntas-Hominem hunc repugnare asserimus, quia ante eius liberam determinationem insunt intrinsecus rebus , seu officiis bonitas, aut malitia. Bonum situm in ordine est, perficitque rem cui inest ; malum , seu turpitudo, quae in recessu ab ordine residet, eamdem inficit. Omnes actiones humanae liberae vel perficiunt corpus animumque, aut imperiectionis labem eisdem aspergunt. Si res omnes ante quamcumque legem indifferentes essent , homo re ipsa natura sua esset exlex : quia innata Obligatione conformandi actiones suas cum rebus ipsis , modo in serius explicando, minime astringeretur. Obligatio enim connexio est actionis cum ordine rebus ipsis i ntrinsecus haerente . Et quoniam ordinem hune rebus haerere dicimus, ante O n nem exteriorem legem, liberumque imperium; idcirco hominem subiectum huic obligationi, seu connexioni consorinandi omela sua cum ordine assierimus. Porra ordo iste, ipsis rebus insitus, obiectum est iuris, seu legis naturalis, prout clarius eAplicaturus sun . Bonitas , aut malitia, quas rebus ipsis haerere dicimus , sintne ante legem omnem sundamentaliter tantum , an sormaliter , quaestio est quam Scholastici in utramque partem disputant; & ego infra illam ad criticen revoca ho . In praesentia dumtaxat defendimus absolute , ante omnem legem, bonum, malumque rebus inesse contra Hobbsum , Ofiandram , P endosum, ceterosque

Protestantes, oppositum Propugnantes.

II. Errores Hobbsi, & Fufendoini propriis ipsorum verbis recensentur . Desendit impius Thomas Hobbes Anglus , omnia ante legem voluntariam esse indifferentia; atque adeo ex solo libero beneplacito bona, aut mala evadere. Siquidem de Cive east. x Ir. sec. I. scribit, regulas boni, is mali, iusti, is iniusti, bonesti, inhonesti esse leges civiles; ideoque quod legislator praeceperit, id Dro bono, id quod vettierit, pro malo hasωdum esse. Quare hoc ceu primum sui systematis praeiacet fundamentum cit. Lib. de Cim cap. I. seci. Io. Natura dedit unisu que ius in mnia ; hoe est, in statu mere naturali , sive antequam homines ullis pactis sese invicem obstrinxissent, uxicuique sicelat facere ezaecumque. in quoscumque fidebat, o

297쪽

α si LIB. I DE IURE NAT. ET GENT . oee.

possidere, uti, frui omnibus quae volebat , ἐν poterat Quam se haec doctrina sedi

tionis, tumultuum, di absurdorum plenissima, nemo non videt . Homines natura pares sunt Filius ergo inferior patre non est Iure potiuntur omnes homines eadem

sibi accipiendi bona:& quisque suam exercere potestatem valet, ut Vi, quae aliorum sunt, sibi comparet; etiamsi opus alterius occisione fuerit Eadem ergo res iusta, di iniusta erit , idemque ius in eamdem rem habere duo mutuo queunt Singuli ergo homines in alterius hominis vitam struere insidias poterunt ; & cuique, ut suae consulat securitati , praevenire alterum , illumque de medio tollere ius erit Quidni 3 subdit Hobbesius Ioc. cit. sec. II. Bellum omnium in omnes . Et patentius hoc adfirmat cap. v. sec. I. Spes unicuique securitatis , eonservationisque fuae in easta est, ut viribus, artibusque propriis proximum suum vel palam , vel eu io diis

praeoceustare possit. Item Leviathan cap. x LII. Securitatis viam maiorem habet nemo anticipatione. In cuiusnam mentem veni met umquam , tam absurda paradoxa edI

in lucem ab homine ratione praedito potuisse Ut doctrinae horrorem temperet, generisque humani declinet invidiam , eogitur ipsemet quamdam naturae legem admittere. Ut homines , inquit Lib. de cive east. m. see. I. huiusmodi bellum Omnium in omnes devitent , mutuis se devincire pactionibus debent. At quae lexurget ut haec pacta custodiant 3 Leκ , subdit , antecedens contractus istos. Eκtat igitur leκ naturae , hominum decreta antecedens . Pugnat ergo secum systema Hobbesianum. Lib. de civ. cap. x I. fer. a. haec habet r Prima is fundamentalis levnaturae est, quaerendam esse pacem ubi haberi potest. Si prima naturae lex homines impellit ut mutuis pactis pacem curent; haec eadem lex damnat bellum omnium contra omnes , Propriis itaque anti logiis Hobbesius contra semetipsum pugnat. Sed, ut elarius pateat quam sit erroneum Hob sanum systema, hoc pacto disputo. Ante hominum contractus nulla lex iusti, aut iniusti, Hobbesio teste . Licite homo surripere vitam homini valet, pactis mutuis sublatis. Quidni dc post pacta Cur enim pacta vim obligationis mutuae inserunt uia homines mutua se obstrinxere fide. Sed quaero ζ cur peccatum est hanc mutuam infringere fidem 3 Hic est nodus solvendus. Alterutrum enim respondendum cst . Aut regula est, cum qua fidei stactio pugnet; & tum ante hominum pacta adest regula boni & mali. Aut si nulla regula est , cui fidei violatio repugnet ; tum nullum crimen erit fidem oppignoratam si angere . Si enim lex naturae ante omnia pacta homicidium non vetat; cur violare promissione in iactam vetabit Aut contra, si oppignoratam fidem frangere leκ naturae vetat ; potiori iure prohibet bellum omnium in omnes , ct homicidia privata auctoritate peracta. Bonum ergo, & malum est ante hominum pacta. III. I lonnii: D alia ex Hobbcsio transcribam, quo evidentius eiusdem monstrosa' paradoxa manifestentur. Constituit alterum principium sui systematis potissimum

298쪽

DIS S.IL DE LEG IBUS . 263

omnipotentiam videlicet Dei unicum esse fundamentum pii in ereaturas iuris ex eo quod nemo possit eidem resistere Hae sunt eiusdem verba Leviathan. cap. xxx I. Regni divini naturais tur derivatur ab eo quod divinae potentiae resistere im- pessibile est Idque prius dixerat Lib. de Cive cam xxv. In reguo naturali regnania di, is puniendi eos qui seges suas violant , ius Deo est a fota potentia irresistibili. Ex quibus hanc colligit conclusionem Lib. de Ciri cap. xv II. 1. 7. Quod fi ius regnandi habeat Deus ab Omnipotentia sua, maηifestum es obligationem ad mestandum ipsi obedientiam se incumbere bominibus propter imbecilZitatem. Haec sunt impia , nedum absurda, Hobbei commenta . Creaturarum imbecillitas ratio est eur obedire istae Deo debeanti Creaturae ergo obedire Deo haud astringuntur , quod editae in Iucem a Deo sitar, quod conserventur, quod aequum sit inferiorem super;orem venerari. Hae e sunt paradoxa, poli Reformationem titheranan, dc Calvinianam eκ- cogitata , omnibus Ethnicorum doctissimis viris reclamantibus. Non est quod nunc pluribus eadem refellam. Infra quippe palam faciam , naturae lege, omnem UO-luntatem antecedente, homines altrictos esse ad Dei cultum , ad vitanda turpia, agendaque honesta IV. Samuel P eadον sis doctrinam Hobbesii de indifferentia actionum omnium ad honestatem, vel turpitudinem adoptavit, & totis lacertis eam propugnare studet. Scribit enim Lib. I. de iur. nat. & gent. cap. x I. g. 6. Haudquaquam necessarium arbitramur cum nonnullis saluere , quaedam per se citra omnem impositionem esse bonesta, aut turpia ; o' baee facere obiectum iuris naturatis in perpetui r eumula, quae ideo bonesta , aut turpia sunt , quia legislator voluit , sub legum positivarum cesum ventaret . Cum enim Mnesas , sive necessitas moralis, is turpitudo sint

affectιones actionum humanarum, ortae ex eonvenientia, aut disconvenientia a norma,

seu lege ; Dω vero m russum superioris ; non adparer quomodo bonestas, avi turρitudo rnterati possit ante legem, is cura superioris imρ tiovem. Allegat auctoritatem Sel deni de I. V. ἐν G. di postea concludit . Et sane qui extra impositionem diu

nam moralitatis aditoreum humanarum aeternam ahquam flatuum regulam , nil aliud mibi videntur agere quam ut Deo adiungant strinemium aliquod coaeternum , extrinsecum, quod ipse in assigvaηdu rerum sermis sequa necessum habuerit.

V. Hanc eamdem doctrinam repetit Lib. II. cap. cx i. F. 4. Fusius vero in Eride scandica ,. cui inserta eli apologia adversus Nicolaum Bechmanum , suae doctrinae oppugnatorem . in quem, S in omnes Scholasticos sic invehitur pag. 26. Expη re tamen paullo Harius ιbi l. c. citi tradita placet , ut eo manifestius constet AF-nium Tenebriorem omηibus βco visam is, is nebulonibus palmam praeripere. Quando igitur a Sebia tierr i et quirebatur ,. quodetam discriminis esset inter ea quae uaturali, is quae p tiva Dee τ' 'ntur . aut ρraeelytumtu ν οῦ iu demum ab uno, veI altero Pr nuntiatum iτ tralat iam uogma invaluiι, ut quae lege naturae praecipiuntur, aut Ve

299쪽

tantur, in se. On sua natura honesta, aut turpia esse; quae vero positiva, per voluntatem , O' imperium legislatoris talia feri dicerentuη. Et admisisse, ut bare fortasse

commodam expueeationem, modo rertum constituissent γνώρισμα , ex quo liquido com

foret , an , 'or cur aliquid in se esset bonestum , vel turpe. Id dum non fecerunt, necessum fuit praevenire definitionem legis naturalit , quae non posset non in circulum revolvi, is petere id quod est in principio . Si enim quaeras ex istis bominibus, de quibusnam lege naturali disponatur e respondent de iis quae per se, , sua natura honesta, vel turpia sunt . Sin ulterius quaeras : Guaenam autem sunt ilia per se is sua natura bonesta, veI turpia e nihil aliud habent quod respondeant , quam ea de quibus lege naturae disponitur . Ex quo is aliud horribile absurdum consequitur : si nempe datur aliquid honestum in se antecedenter ad Deum, vel admittendum esse fatum Stoicum, cui is ipse Deus fit attigatus ; vel dari aliqvod principium, Deo

prius, aut coaeternum , formas rerum quasi determinans, specificans, eui ne Deas quidem contravenire debeat, aut possit. Quo ctim nihil floridius fui pesse videatur, saepe miratus sum , non Grotium solum , sed is plerosque ex nostratibus Tbeologissam senionem citra unam dubitationem passim assumere. VI. Eccur Gratium, dc plerosque Luthera nos suos demiratus dumtaxat est 3 Laruit ne Pusendorfium, omnes & Paganorum, de Christianorum sapientes citra ullam dubitationem errorem hunc crassissimum unanimi consensione labefactas exHugo Grotius vir gravis, doctusque communem amplevatus doctrinam est et cuia inter Protestantes unus suit qui non adeo, ut communiter ceteri, desiperet. Quid horribile obtrudis absurdum, admittendum esse satum Stoicum, aut principium Deo prius, aut coaeternum Nugae istae sunt, dc gerrae. Divina essentia , quae Dei intellectum, voluntatemque praecedere concipitur, omnium rerum sons, Ac exemplar est : omniaque creata ad illam , tamquam ad normam, Ordinem habent. Hanc suam essentiam Deus contemplans videt quae necessarium , dc quae liberum ordinem exprimunt . Spectat plurima , quae necessariam cum eadem relationem habent ; Zc haec honesta et alia , quae necessiario cum ea pugnant ; dc haec turpia sunt. At iterum ovans, dc veluti triumphabundus clamat, nos, circulo vitioso involvi di implicari . Si enim quaeras, subdit, ex istis hominibus , cur haec turpia, cur illa honella; respondent, quia pugnant cum prima , dc necessiaria regula . Si

ulterius perconteris, cur ante omnem legem pugnent, aut consentanea eidem regulae sint; reponunt , quia aut turpia , aut honesia sunt natura sua. Et en illos perpetuo involutos circulo. Eadem semper chorda oberrat Pufendosus, de sophis a m agit. Circulum ipse sibi fingit, & cavillatur. Nos dicimus, ideo res turpes aut bonas esse : quia aut ordinem produnt cum essentia divina, prima regula, ct omnium rerum sonte; aut ab eadem denectunt. Si autem ultra pergis. & inquiras, cur ante omnem legem consentanea , aut dissentanea sint prin)ae regulae; noth

300쪽

DIS S.IL DE LEGIBUS. 261

reponimus, quia aut turpia, aut honesta sunt. Sed dicimus, quia omnes res c Z-tae pendent ab essentia divina, tamquam a prima caussa exemplari, seu a primaearchetypa idea, quam Deus contemplans omnia creat , disponit , & ordinat. En principium, in quo si stimus . Quodnam hie vitiosi circuli vestigium 3 Aut negat Tufendosus, omnia a divina essentia, tamquam a prima exemplari caussa, pendere, & ab iplo Deo, tamquam ab effectrice caussa , produci; aut secus. Si primum; Atheismum prodit. Si secundum; ergo aut ordinem exprimunt cum divina essentia, & ecce honestatem; aut eidem dissentanea sunt , & ecce turpitudinem. Cedo. Cur paries iste di stortus sit 3 Quia, inquis , ad normam non consorinatur. Bene habet. Sin ulterius pergo percontari et Eccur ad normam non consorinatur quid repones Non aliud sane, nisi quia a norma recedit. Circulo ne vitioso implicaris 3 Edissere, cur par, ocim par pugnent Cur duo, ct tria conficiunt quinque Quid hiscit homo iuris naturae illustrator Quis non vis et , baculo Aristotelaeo, ut aiunt, non argumentatione confutandos illos esse sophistas qui prima principia,

ct quae natura sua nota sunt, demonstratione evincenda contendunt Asinium Tenebrionem, & omnibus sycophantis, dc nebulonibus nequiorem postulat Nicolaum Lechmanum Luthera num , sed pollea , eiurata Lutherana haeresi, Catholicum,.quod errorem hunc resutaverit. Nihil stolidius inclamat, quam aliqua constituer quae turpia , aut honesta sint antecedenter ad legem voluntariam . Nos, utpote honestatis amatores, non quibus ille meretur, sed iis quae nos decent, vocibus ab illo percontabimur, an, sicut tria, & duo sunt aequalia quinque, ita quinque sint aequalia tribus, & duobus antecedonter ad omnem legem Quidquam ne stoliditatis redolet, asserere has veritates disputandas esse Minus ne verae hae sunt propositiones, quae praxim spectant i Deus est colendus, vitandum mendacium , periurium , fraus . Deo nec placere, nec probari stagitium potest . Nullam Deo principium prius; sed ab aeterna essentia divina , ceu a prima regula, necessario rerum ordines dimanant. Potest Deus creare, aut non creare pro suo arbitrio quae ei libuerit; at posito quod aliqua creare velit, iuxta ordinem necessarium, quem haec exprimunt cum sua divina essentia , regula prima omnium rerum, disponere illa debet, ut moκ susius dicturus sum. VII. Interim lubet auctoritate M. Tullii Ciceronis recensitos Protestantium emtores labefactare. Stoliditatis arguit Pus dorfius Schol alticos, quod doceant, natura sua honesta , aut turpia esse quae naturae lege praecipiuntur , aut vetantur. Contra Cicero dementiae dicam impingit Hobbem, P endoso, Seldeno , Ofiandro, ceterisque Protestantibus , qui oppositum docent . Et primum illum crassissimum errorem convellit quem superiore capite explosi, quo nempe ab utilitate, iuris naturae principia repetuntur. Inquit enim Lib. I. de leg. Si, ut iidem dicunt . utilitate

uia metienda sunt ό negliget leges , easque perrumpet , si poterit, is qui sibi eam

SEARCH

MENU NAVIGATION