Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

,sc LIB. L. DE IURE NAT. ET GENT . oee.

seu recta ratio praecipit tactum praedictum, ut, pulso morbo, sanitas reparetur. Porro mutationem hanc recte interpretes D. Thomae materialem , secus formalem, vocant. Quoniam mutatio formalis tunc evenit, quando lex , quae olim urgebat, nunc obligare cellat, aut quia inutilis, & irrationabilis evadit; aut quia legislatoream revocat ob aliquem peculiarem finem sub initium latae legis non praevisum. Tum lex cessat , & formaliter mutatur . Legem naturalem , etiam quantum ad praecepta secundaria, mutari hoc modo repugnat. Quoniam haec eadem praecepta casus ipsos excipiunt. Praecipiunt aliqua ossicia absolute spectata , ut reddere depositum, obedire parentibus &c. & haec eadem olficia prohibent , aliqua circum. stantia occurrente, nempe quando restitutio depositi, & obedientia parentibus sunt noxia proximo, & perniciosa Reipublicae . Et quia: reipsa eiusmoli circumstantia Variantur, idcirco dicimus haec praecepta variationem excipere materialem, . qua tenus scilicet officia subiecta legi modo, hae, modo illa circumstantia involvu tur. Lex autem non modo absolute, verum etiam spectatis circumstantiis, officia aut praecipit, aut prohibet. Patet igitur, haee ipsa praecepta secundaria formaliter ,.& in se immutabilia esse, quia vetant, aut iuben officia humana , . quatenus re ctae rationi aut congruunt, aut repugnant L Ex quibus consequitur totam muta tionem esse materialem, quatenus materiae legi sit biecta, modo una, modo alter3 circumstantia circumscribitum.

XI. Eκ his quae dicta sunt, evanescunt nonnullae quae opponi difficultates solent. Bona omnia naturae iure communia erant, re hominum voluntate eorumdem invecta divisio est, ct proprietas , & hominum servitusia Verum habet. Sed iam diximus, haec & alia etiam sub, iure naturali , non praeceptivo sed conces

sivo , seu approbativo. tantum contineri ; ut optime eκplicat S. Thomas I. 2. quaest. κcIU. art. s. ad 3. Aliquid ' dicitur esse de iure naturali duplieiter . Uno modo

quia ad hoe natura inclinat ; Ilaut non esse iniuriam alteri faciendam . Alio modo quia natura non inducit contrarium; sicut possemus dicere,. quod hominem esse nudum es de iure naturali, quia natura non dedit ei vestitum , sed ars adinvenit. Et hoe modo communis omnium possessio, ori una fibertas dicitur esse de iure natura i , quia

fellidet distinctio possessionum , On servitus non sunt inductae a natara, sed per bominum rationem ad utilitatem humanae vita . Et sic etiam tu hoc lex natura noa est mutata nisi per additionem ..

XII. Altera quoque difficultas de praescriptione, vi cuius bona quae erant PauIi, hoc invito evadunt Francisci quod cum iure naturae pugnare videtur seipsa corruit . Nam quemadmodum gentium consensu inducta esse bonorum partitio , ita quoque invecta praescriptio est ad tollendam confusionem, & perturbationem L Diximus sub initium, aliqua esse de iure naturali ex praesupposito humano consensu: & haec mutationi obnoxia sunt . Praescriptio, ut fusius suo loco dicemus, ab

ipso Diuitiaco by Corale

322쪽

DIS S. II. DE LEGIBUS. Σ3

ipso iure naturali, re divino proficiscitur : tantum abest ut his iuribus adversetur. Congruum quippe rectae rationi semper fuit ut divisa bona tranquille, & pacifice possideantur ; atque adeo ea praescribantur remedia quae hanc tranquillam, quietamque possest ionem fovent, ct conservant . Idcirco legislatores humani ea adieceiunt remedia quae sunt huic sini congrua , ct necessaria 4 Verum de his suo

loco a

XIII. Quaest. III. Es ne potestas aliqua humana, sive civilis, sive ecclesiastica, quae

ab observatione letis naturalis dispensare , seu solvere homines queat f Resp. Αnt quam responsionem exhibeo, notionem dispensationis praemittam oportet. Dispensatio , quae latine indulgentia, seu solutio a lege, dicitur, est exemptio aliquorum subditorum ab observatione legis in aliquo particulari eventu, ceteris subditis legi servandae devinctis manentibus. Alii dicunt, dispensationem esse relaxationem communis iuris . Discriminatur tum ab irritatione, qua lex aboletur, antequam Cbliget; ut quando Princeps refugit approbare legem latam ab inferiore, lex non approbata a legitimo superiore irritata dicitur: tum ab abrogatione, vi cuius lex quariam obligabat , di observabatur , penitus aufertur ; cuiusmodi fuit lex Mosaica quantum ad caeremonialia , & iudicialia per Chiistum penitus abrogata r tum aderogatione, quae legis aliquid detrahit, di aliquid relinquit: tum a declararione, seu interpretatione, Vi cuius declaratur, 'legem hoc in casu particulari non urgere. Declaratio non eget potestate; sed iudicio, & doctrina . Dispensatio impertiri a solo legitimo superiore, cui lex subiecta sit , potest . Theologi , & Icti interpretantur iura, eaque declarant; at dispensare ab iisdem nequeunt. XIV. His breviter delibatis, ad propositam quaestiunculam Te spondeo, nulla ρο- testate humana dispensari homines posse ab iis servandis quae iuris naturae sunt. Resolutio evidens est. Nullus enim inferior in legem superioris potestatem habet. Sed lex naturalis superior est omnibus Principibus tum laicis, tum ecclesiasticis:

leκ enim naturalis primario est in .ino , di secundario in recta ratione antecedente omnem Voluntatem humanam . Nee minus Iegis naturae praeceptis subiecti sunt Principes, Reges, Imperatores, di Pontifices quam sint ceteri homines. Qui plura hae de re cupit , consulat opus nostrum De Uura contractus trini adversus P. Pithoe di . v. ubi fuso calamo labefactavimus illius paradoxon , quo contendit, usuram lege naturali vetitam , alto Principum dominio & potestate licitam fieri posse. XV. Obiicies . Dispensant Pontifices summi Episcopos a residentia , quae iuris di naturalis, di divini est; alios fideles ab observandis votis, diebusque festis, quaes militer a iure naturae , & divino praescribuntur . Obiectiunculae istae ex iis quae in antecessum dicta sunt, in sumum abeunt. Aliqua iuris naturalis, dc divini essed Iximus, praesupposito hominum consensu, quo posito, ius utrumque urget. Porro

323쪽

plures sunt eventus in quibus hoc ius ob alicuius circumstantiae additionem non obligat reipsa; imino aliquando oppositum praecipit. Non est tamen cuiusque de- eernere, quo in casu obliget, aut secus eiusmodi ius . sed hoe pertinet ad supremum illum iudicem quem Deus constituit in terris tamquam suae voluntatis in terpretem . Summi itaque Pontifices nullo modo a residentia personali Episcopos dispensant , sed in aliquo casu ob maiorem Ecclesiae utilitatem declarant, a residentia exemptum Episcopum esse . Neque replices, frequentes nimium esse ei uia modi exemptione* : quoniam ad neminem privatum spectat virgam censoriam existendere in Superiorum interpretationes, dc declarationes . Satis nobis est asserere, exemptionem a residentia esse licitam iis tantum in casibus in quibus re ipsa ius nec naturale, nec divinum obligat . Admisso vero quod vi iuris naturalis, de divini residere in dioecesi Episcopi astringantur in hoc aut illo casu, nulla pontificia auctoritate eximi a residentia valent . Idem dicendum de exemptione ab implendis votis, servandisque diebus festis . Quae P. Suarea Lib. II. ev. xv, num. M. opponit, nullum mihi lacessunt negotium. Contendit ille in hae controversia, Lepe concedi veras dispensationes; at subdit, eas non esse in iure naturali praeceptivo per se spectato I sed in materia eius , mutando illam; qua mutata, cessatius naturale obligare . Si quaeras, quomodo Pontifices mutent materiam, plura reponit quae mihi nihil significant e & re ipsa P. Suareae recidit in responsum P. Soto, quod oppugnat, & in communem doctrinam, quam dedimus supra, videlicet im naturale eiusmodi non obligare in hoc aut illo casu ; cuius obligationis, aut non obligationis Pontifices sunt interpretes . Ne multa . Si iuxta P. Suarex mutatur materia ; ergo cessat obligatio : ergo salsum est quod asserit , illam esse veram dispensationem . Nam vera dispensatio tum adest, quando, Vigente lege, de consistente eadem materia, Superior dispensat ab obligatione adimplendae legis.

Verum .hae lites de vocibus sunt, atque adeo praetermittendae

XVI. Quaest. Iv. Potest ne Deus sua absoluta potestate dioenore in asiquibus iuris

naturie praeceptis j Res p. Triplex reperitur sententia . Prima in omnibus etiam univerialibus, altera in decalogicis , quae proxime eliciuntur ex primis. aertia in remotis dumtaxat iuris naturae praeceptis dispensare posse Deum contendit. Omnes tres opiniones mihi saltae videntur . Aio ergo eum S. Thoma, in nullo iuris naturae praecepto posse fieri ut Deus revera dispenset Idque ex iis quae iam praemisi , evidens est. XVII. Dispensatio est solutio a lege , cuius obligatio , & materia manent, de urgent, At fieri nullo modo potest ut Deus impertiat facultatem agendi contra legem naturalem, quae in his circumstantiis, in quibus dispensat , vigeat, urgeatque. Quoniam , dum ius naturae urget . praecipitque aliquod ossicium , opposta humana actio intrinsecus mala est, dc turpis. Ergo fieri nequit ut media dispensa

324쪽

DIS S.IL DE LEGIBIS. 1 gy

tione a Deo probetur . Quae luculentiora apparebunt , si in medium remeavero quae supra exposui; videlicet, iuris naturae materiam , seu obiecta ita esse intrin- seeus ordinata , aut inordinata , ut necessario petant aut praecipi , aut vetari. Ergo nullo modo subiacent liberae & voluntariae dispensationi: alioquin eadem onficia honesta simul, & turpia essent; quod contradictionem involvie. XVIII. Sed audiamus rationem quam ipse S. Thomas promit I. a. quaest. Gart. 8. Tune in praeceptis debet fieri dispensatio, quando occurrit aliquis particularis

casus, in quo, F verbum legis Observaretur, contrariaretur intentioni legislatoris. D-tentio autem legislatoris euiuslibet ordinatur primo quidem ἐν principaliter ad bonum commune; secundo autem ad ordinem iustitiae, im virtutis, fecundum quem bonum eommune conservatur, is ad ipsum pervenitur . Si qua ergo praeeepta denta quae eontineant ipsam conservationem boni communis, veI ipsum ordinem iustitiae, is virtutis , huiusmodi praeeepta eontinent intentionem legislatoris r is ideo indioen bilia sunt .... Praecepta autem Decalogi eontinent ipsam intentionem legislatoris, stificet Dei. Nam praecepta primae tabulae , quae ordinant ad Deum , continent iuum ordinem ad bonum commune , ἐν finale, quod Deus est . Praeeepta autem fecund.etabulae continent ordinem iustitiae inter homines observandae ; ut scilicet nulli fiat ia- debitum, ἐν cuilibet reddatur debitum. Secundum bane enim rationem funt intelligenda praeeestra Decalogi . Et ideo pνaerepta meatui sunt omnino indispensabilia. Quae doctrina paucis concludi potest . Praecepta Decalogi , & cetera omnia quae iuris naturae sunt, dirigunt homines , ut ordinate se habeant adversus se, & adversus Deum , serventque in socialitato iustitiae ordinem . Sed ab hoe seruando ordine dispensare Deus nequit seu, ut melius loquar , hie ordo non exeipi dinpensationem cum perturbatio istius ordinis sit reipsa, & intrinsecus mala . Ergo praecepta nulla iuris naturae dispensationi divinae subiacent. XIX. obiicies i. Potest legislator humanus dispensare subditos a legibus a se latis. Ergo & Deus in legibus naturalibus , quarum auctor est : alioquin minoris potestatis esset Deus quam homines. Resp. Consequentia falsa est : quoniam praecepta iuris naturae ea praecipiunt , aut prohibent quae antecedenter ad liberam voluntatem honesta , aut turpia intrinsecus sunt . Antecedens quoque suas habet exceptiones . Nam quoties legislator humanus quidquam vetat quod repugnat bono communi, nulla fruitur ab hoc dispensandi facultate. Exemplum perhibet

S. Thomas l. 2. quaest. c. art. s. Si poneretur hoc praeceptum in asiqua communit

te, quod nullus destrueret Rempubsicam, neque proderet civitatem hostibus, sive quod nullus aliquid faceret iniuste , mi male , huiusmodi praecepta essenι indispensabilia. Quoniam ea prohiberent quae rectae rationi repugnant. Nec est quod reponas, Deum libere , de non necessario condidisse ius naturae , seu naturam humanam, quae fundus est iuris naturalis. Quandoquidem iam diximus, Deum libere produ-Tem. II. T cere

325쪽

o LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT.

eere omnia quae extra ipsum sunt . At , posita hypothesi quod producere ea v Iit , neeessitate hypothetica astringitur ut eadem producat iuxta ordinem quem hae e exprimunt eum sua divina essentia, dc recta ratione. Rerum existentia libera Deo est. At ordo rerum cum prima regula necessarius est.

XX. Obiicies x. Deus reipsa dispensavit in pluribus Decalogi mandatis . No ne Abraham praecepit ut filiam suum Isaac perimeret sicut narratur Gex. xxir. Nonne Samsoni iussit ut semetipsum conficeret 1 quemadmodum habetur Iudicum xvi. Quis Israelitis imperavit ut vasa AEgyptiorum I aurea, & argentea surriperent, nisi Deus Quis Patriarchis iacultatem indulsit ducendi plures uxores uis Iudaeis omnibus potestatem alienis senerandi impertiit, nisi Deus Nonne Osea Dei iussu accepit mulierem sornicariam i XXI. Haec omnia ex iis quae sub initium rapitis praemisi, se ipsis corruunt. Diactum est, plura reperiri praecepta iuris naturae quae iuxta circumstantiarum varietatem modo praecipiunt, modo vetant eamdem rem , variis adUentitiis accidentibus a S ctam. Et haee ipsa mandata sunt in se formaliter immutabilia ; solumque eoru lndem praeceptorum materia variis subest circumstantiis : idcireo illa ipsa Praecepta excipiunt casus qui congruunt, aut repugnant fini ultimo . Porro solus Deus, qui humani generis conditor est, eomprehendit casus omnes in quibus OLficia humana aut conveniunt, aut pugnant cum fine ultimo. XXII. Deus itaque Abraham praecepit filii innocentis occisionem: quia vita cuiusque creaturae subiacet divino dominio. Mandatum Decalogi vetat occisionem iniustam , qualis ea est quae privata auctoritate perpetratur , secus quae publica Po e state iubetur . Homicidium quod repugnat bono publico, malum est; quod vero in gloriam Dei cedit , sanctum reputatur . Victima Isaac Deo litanda gloriam Dei promovebat ; ideo iusta, de sancta . Hoc est in disputatione , inquies . eisio innocentis suapte natura mala est . Ergo nullo modo cedere in gloriam Dei valet. Sua natura mala est, absolute spectata ἱ secus circumstantia peculiari affecta. Ecquaenam est circumstantia isthaee Respondeo , istam circumstantiam

mentem humanam , quae comprehendere universalein humani generis finem n quit, sagere. Ergo pro arbitrio loquimur Falleris. Principia certa Miamus, unde responsum colligimus . Scimus certo mortem, dc vitam in manu esse Domini. Ipsa rectae rationis dictata nobis repraesentant , congruum esse atque consentianeum ut vita nostra subiecta sit Creatoris voluntati, dc arbitrio, quo possit eam aut diutius, aut citius ex hoe mundo eripere . Ex quibus principiis certis & ineluctabilibus colligimus, occisionem cuiusque hominis, divina peractam voluntate . divinam promovere gloriam . Terreni Principes in hominum vitam absoluto non potiuntur domini οἱ nec universalem totius mundi finem comprehendunt: ideoque innoeentum homicidia praecipere directe nequeunt ; sed facinorosoruin hominum

326쪽

DIS S.IL DE LEGIBUS. α I

dumtaxat, qui Reipublicae tranquillitati infesti sunt, mortem iure imperant. Conistra Deus, ut supremus Dominus, cuiuscumque hominis vitam servare , aut tolle. re iure potest. Et hoc non modo non repugnat, sed maxime iuri naturae congruit. Nulla ergo opus dispensatione est ut quorumcumque hominum, atque adineo Isaaci, & Samsonis mortem Deus iubeat. XXIII. Israelitae surripuere AEgyptiis vasa aurea , & argentea r quia partitio bonorum, quae communia erant, voluntario hominum consensu iam suit, supremo & absoluto dominio eorumdem omnium bonorum Deo relicto . Unde ergo dispensandi a iure naturae necessitas , si naturae iure omnia creata bona liberae

Dei dispositioni subiecta semper suere, sunt, eruntque Quis asserere ausus sueririt, hane bonorum partitionem cum praeiudlato, dc limitatione divinae potestatis iactam fuisse En quam vera sit doctrina quam praemisi, ius nempe naturae suas admittere exceptiones, & appendices. Facta bonorum partitione, ius naturae pro hibet ne quis invitus propriis bonis spolietur a quacumque humana potestate . Verum hoc ius naturae dictat, Deum posse eodem quo pollebat ante divisionem dominio, etiam post divisionem, pro sua libertate , caicumque sibi placuerit, ea dem bona donare, possessioresque spoliare in delictorum poenam, vel ob alios sibi notos fines ; ut sapienter S. Thomas laud. quaest. c. art. 3. ad 3. declarat . Si alleat auferatur quod suam erat, si debitum es quod ipsum amittat, boe non est furtum . v I ωριaa, eus pracepto Decasigi probibentur : ἐν ideo , quando filii IsraeI praecepto Dei tulerunt AEgyptio) um Diaia , non fuit furtam , quia hoc eis debebatar ex senteatia Dei . S. Augustinus adiicit , AEgyptios ob sacrilegum auri , argentique abusum iure multatos a Deo fuisse . Inquit enim Lib. XXII. coni. Faustum cap. lxxi. AEgyptii vero sacrilegi, is iniqui e nam is auro tuo, hoe es Dei ereatura ,

male utentes ad creatoris iniuriam , suis idolis Deviebant , is bomines peregrinos labore gratuito iniuste , ae vehementer afflixerant . Digni ergo erant ρο isti quibuι rasia iuberentur, ἐν im qui talia paterentur. XXIR Qua ratione, qua auctoritate suprema Dei translatio bonorum iusta est. eadem uxorum pluralitas licita evadit. Deus enim, non minus corporis quam bonorum dominus est; & quemadmodum bonorum, ita & corporum mutare dominia valet. Repugnat uxorum pluralitas naturae iuri absolute; verum hoc ius naisturae praesupponit humanum consensum , dc suas includit appendices. Servandum us istud iuxta conditionem propriam, quatenus nempe consensus humanus, quem praesupponit, intrinsecus claudit conditionem , nisi Deo , qui supremus humanorum corporum dominus est , aliter placuerit . Matrimonium ad propagandam, servandamque naturam institutum est. Solus Deus universae naturae conditor comis prehendit , quando uxorum pluralitas conducat ad istius naturae propagationem, atque conservationem. Quapropter solus Deus declarare potest, hoc aut illo tem-

327쪽

191 LIB. I. L E IURE NAT. ET G ENT. Oe

Pore congruam esse uxorum pluralitatem . Nulla ergo dispensatione Deus usus est, dum Patriarchis sanctis plures concessit uxores; sed declaravit, ut legitimus,& supremus interpres, ius naturae tali tempore, dc talibus personis non prohibere taxorum pluralitatem . Sicuti quodlibet praeceptum voIuntarium humanum obse vandum est iuxta conditiones, quas includit; ita quoque ius naturae servandum est secundum eas appendices quas ob varias materiae circumstantias admittit. S. Thomas in m. disi xxx m. quaest. r. are. 2. utitur verbo dispensationis, loco declarationis. Dispensationem ibi amplo in sensu aeeipit, ut ex omnibus aliis locis ubi de hac re loquitur, Patet. XXV. Nee est quod opponas, ius naturae esse necessarium δ' nullus ergo condi tiones adiicere , vel subtrahere potest . Quoniam obiectio haec ex falsa imaginatione oritur ..Scilicet quia neeessarium est ius naturae, consequitur ut debeat prae Cipere, aut vetare iuxta materiae, & eircumstantiarum diverstatem. Congruit rectae rationi hoe ossicium tali tempore huie personae r hoc idem ossicium, variatis circumstantiis , eum recta ratione pugnat. Hane autem diversitatem solus Deus agnoscit; & ideo solus Deus declarare valet , quandonam liceat, aut secus, Pluralitas uxorum. Solus quippe Deus etiam impedire iurgia , dissidia, ceteraque incommoda , quae pluralitatem uxorum consequuntur , eaque impertiri subsidia potest quae valent ad has in ordine, & tranqui litate continendas. Nulla itaque humana auctoritate neque pluralitas uxorum concedi potest , neque matrimonium

contramim dissolvi; ut suo loco fusius palam fiet. XXVI. Fenerandi licentiam Deus Hebraeis permisit eum alienis ob eorum obstinatam avaritiam, inquit S. Thomas a. 2. quaest. lxxv ID. art. I. ad 1. Ωuod auIem b extraneis usuram aeciperent, non fuit eis concessum quasi ficitum; sed permissumaed maius malum vitandum; ne scilicet a Iudaeis, Deum colentibus, usuras Meiperent, propter avaritiam, cui dediti erant.

XXVII. Ad exemplum Oseae patet ex dictis responsio. S. Hieronymus haec ver ba, Sume tibi uxorem fornicariam, sie interpretatur. Ex quo ostenditur mulier ista, quam Propheta sumit in eoniugem, non semel, sed frequentius fornicata. Et fac tibi filios fornicationum . Utrumque potest intelligi r quod is fornieariae priores de forniacatione fusceptor reeipiat filios ; is ipse ex meretrice generer filios, qui ideireo fornicationis appellandi sunt filii, quod sint ex meretrice generati. Accepit ergo Propheta in coniugem mulierem meretricem : quae actio nullam prodit deformitatem. An non licet cuique meretricem sibi desponsare in coniugem S. Τhomas suo, &communi principio nixus , respondet laud. quaest. c. art. 8. ad 3. Similiter etiam Osee accedens ad uxorem Drnieariam , vel mulierem adulteram , non es merebatus, nee fornicatus : quia accessit ad eam quae sua erat secundum mandatum drvinum , qui est auctor institutionis matrimonii. Ex divinae Scripturae textu non eruitur, hanc

328쪽

DIS S. II. DE LEGIBUS. 293

hane mulierem suisse adulteram, sed simplicem meretricem, quam in uxorem suis stipere nulla lex vetat. Ideo L Thomas a. a. quaest. clxv. an. a. ad a. inquit : Ita etiam Osee non mecasit fornicando ex praecepto divino i nec talis concubitus proprie fornicatio debet diei , quamvis fornicatio nominetur , referendo ad eursum commuisuem. Nee S. Doctor definite asserit, suisse adulteram, sed fornicariam , vel adulteram, quatenus etiam cum viris uxoratis copulam habuit. Verum non est huius loci rem hane severius distulere. Semper ergo recurrit eadem doctrina. Ius naturale quod in contractibus viget, cum praesupponat, tamquam landamentum, eo sensum voluntarium , mutationi materiali obnoxium est : quia semper in se eonistinet conditionem intimam , nisi Domino supremo aliter visum fuerit . Et quia Deus auctor est matrimonii, & supremus Dominus corporum; idcirco pro temporum opportunitate , & iuxta finem a sua aeterna Sapientia praestitutum potest emcere ut matrimonium temporaneum sit quemadmodum ex S. Thoma inte pretatur Cornelius a Lapide in eap. I. Osee. . XXVIII. Obiicies 3. S. Bernardus Lib. de dissipem eap. III. inquit : Non Oeeides, non moechaberis , nou furtum Dei es , is recliqua illius tabuis luis seita , quae etsi uultam prorsus hvmanam tDensarionem admistant .... Dominus tamen horum, quod voluit, quando voluit, seisit, De cum ab Hebraeis Aurytios spoliari , sue quando Prophetam eum mallare forniearia fornieari praecepit. Resp. Vera haec omnia esse iam demonstravi. Quaestio dumtaxat nune est de modo quo id Deus praestat. Fac tam S. Bernardus narrat; modum quo id fit, silet, nec de eodem disputat. XXIX. Opponi plura alia solent levioris momenti , ut matrimonium filiorum Adae cum propriis sororibus , quod matrimonium legi naturae adversatur. Verum tantum abest ut cum lege naturae primis illis temporibus pugnaverit matrim nium praefatum ἔ quinimmo ad naturam conservandam propagandamque necessarium erat . Matrimonii auctor , ut diximus , Deus est : ergo eas praefigere illius celebrationi conditiones potest quas expedientes iudicaverit. Omnia nituntur praeiacto iundamento, quod praecepta illa naturalia quae praesupponunt liberum consensum, includunt semper subiectionem ad supremam Domini voluntatem. XXX. Ut paucis omnia coacludam. plures Auctores in hae controversia minust exacte loquuntur: quia veram & integram iuris naturae notionem, ideamque peris

spectam minime habent. Aiunt aliqui, hanc hominum societatem evertere muni posse, aliamque substituere et quod dubio procul verum est , cum omnium rerum existentia contingens sit. Ex quo inserunt, oppositas leges praescribere posse, dc sur- tum , homicidium , & adulterium imperare . Quae sane locutiones fallae sunt. Quamquam verum sit posse Deum essicere ut ea quae absolute, de , nullo ad illius supremum dominium habito respectu, sunt furta, homicidia, adulteria, iuri natu-iae secundi ordinis adversa, talia non sint , si suprema eius potestas accedat; ta-

329쪽

ib. LIB. I DE IURE NAT. ET GENT. O .

men ut haec Deus praestet, haud opus est ut hanc socktatem evertat ; sed in hae ipsa societate haec omnia praestitit , ut ex exemplis supra allatis palam est. Veiarum cum Deus sito supremo dominio haec praescribit, ea quae spectato iure natutae secundi ordinis, pendente scilicet a consensu libero , sunt adulterium, furtum, homicidium indebitum, adiecto respectu ad supremam divinam dispositionem, non sunt adulteria , nec surta , nec homicidia indebita . Quare praefatae locutiones, Deus potes furtum, adulteν 13 - ω. imperare, implicant contradictionem. Eo ipso enim quod Deus haec imperat, sartum non est furtum, adulterium non est adulterium ι seu id quod est adulterium illicitum , & op politum i uri naturae ab Iute spectato, adiecta conditione , evadit licitum , & adulterii, furti, homicidii malitiam exuit. Sunt utique hae qli aestiones vocum. Ergo vitandae sunt 3mbiguae phrases, & minus exactae locutiones; cum possimus verborum proprietate, di perspicuis expressionibus haec omnia repraesentare. XXXI. Quaest. V. Locum ne in lege naturali habeat mitrata e Resp. Prolixo serum one hac de re scribit P. Suaro Lib. II. de leg. cap. XVI. variasque opiniones recenset. Sed totum dissidium ex divella eptimae intelligentia Orisur . Nam alii noia mine emikia Iegis eorrectionem intelligunt; alii illam pro interpretatione , de deis claratione accipiunt . Quemadmodam , ut vidimus supra , plures dispensationem eum interpretatione eonfundunt ; ita non pauet epithia- pro dispensatione usurpant . Nos epis iam eo in sensu intelligentes in quo illam exponit S. Thomas, dicimus , in lege naturali locum eamdem non habere . Porro S. Thomas 2. 2.ss M. cxx. art. r. docet epithiam emendationem, dc correctionem legis eme , eamque in legibus humanis locum habere . auariam, inquit , humani actus. i- ιαν leges dantur . in singulothar eontiventibus consi me , qu infinitis modis da cari possunt nou suis possibris HSoam rerutam legis instrui quae in uulgo casu demerere; sed Iegislatores attendunt ad id quod in pluribus accidit, secundum hoe legem fisentes et quam tamen in aliquibus casibus servare est contra AEquaistatem rustatiae,

is, Gutra commane bonum, quod lex intendit .... Et ad hoc ordinatur eplebeia, quae apud nos dieisur αγιtas. Ex quibus apparet, S. Doctorem Nithiam pro correctio ne legis aecipere, quatenus legislator humanus, cum non possit omnes casus praevidere. leges fert, secundum quod res communiter contingunt. Idcirco necessa riam asserit epis iam, qua lex in hoc aut illo casu corrigatur . Lex autem natu

talis immutabilis & invariabilis in se ipsa formaliter est ; omnesque casus possibiles illius conditor Deus praevidis r ideirco in hac epithia locum habere nequit.

Et quando casus aliqui oeeurrunt in quibus ob varietatem circumstantiarum leκ ipsa naturalis non obligat, hos ipsos casus solus Deus agnoseit . Sola ergo interpretatione, & declaratione Deus utitur, minime autem epit4M. Nec res fusiorem

Dissilia I by Coos le

330쪽

DIS S. II. DE LEGIBUS. 29s

CAPUT XU.

De iure gentium, distincto a iure naturali. Errores Hobbesii, Pufendoriti, He innecti, aliorumque

exploduntur.

L hominum, is naturalem civitatum, quae vulgo ius gentium adpelia ur. Prae cepta utriusque eadem sunt ό sed quia civitates semeI institutae induunt proprietates hominum personaler , lex quam Ioquentes de hominum fingulorum Dionaturalem dicimus , adplicata totis civitatibus , nationibas , sive gentibus, vocatur

ius gentium.

II. Samuel Pufendorsus Lib. II. de iuri nat. O gent. east. Ir. f. 23. post relata Hobbesii doctrinam subdit : Cai sementiae is nos plane subscribimus. Hanc eamdem opinionem amplectitur Heinnetius Lib. I. de iur. nat. Θ gent. cap. I. s. a Iubi consueta praefidentia scribit e Rationes ess fugere qui nescio quod ius gentium, a iure naturae diversum , fibi fingunt . Haec sunt effata quae promunt hi qui iuris naturae, gentium . di positivi arcana reserasse , & illustrasse modestis rime se iactant. Erronea haee opinio consectarium est illius erroris quem supra profligavi, videlicet legem naturalem voluntariam esse; nullamque sive bonitatem, sive ma litiam antecedenter ad legem liberam in rebus reperiri . Quod profecto commentum sat est ad evincendum, quam profundi Metaphysici fuerint Doctores isti. III. Antequam istorum errorem convello, praemittam oportet iuris gentium deseriptionem . Medium quodammodo est ius istud , naturale inter & positivum , reipsa tamen a naturali , cum quo habet propinquitatem , omnino distinctum est, ut mox declarabo; & ad positivum accedit, immo positivum dici potest. Gentium ius nuncupatur, quia gentium omnium, vel plurimarum invectum est consensione. Omnes fere gentes, nulla Principum, sive subditorum distinctione facta, obstringit. Gentium nomine non intelliguntur omnes populi nobis incogniti, aut barbarae, stupidaeque nationes, quae, morum honestate destitutae, brutalem vitam ducunt; sed gentes cultae, morataeque, quales fuere semper plurimi, & insigniores mundi populi, ut Iudaei, Graeci, Romani, & potissimum Europaei.

IV. Plures distinxere ius gentium in primarium . & secundarium. Ius primarium in naturali hominum instinctu, ius secundarium in hominum usu & consuetudine coIIocant. Sed hane distinctionem ut futilem reiicimus . Alii negarunt ius gentium proprie dictum, hoc nixi landamento, quod numquam pentes simul eoi verint ad ius istud instituendum e quod vanum commentum spon)e corruit . Nec

SEARCH

MENU NAVIGATION