장음표시 사용
351쪽
3ic LIB. L DE IURE NAT. ET GENT. ω.
mnia comprehendam , lex Christi lex est libertatis a servitute peccati : lex est filiorum , qui amore virtutis, non formidine poenae, Domino parent. Iusto non est imposita lex : non quod iusti liberi a lege sint, sed quod ita virtutis amore fiagrant, ut etiam absque lege virtutum ossicia implerent. V. Praecepta legis evangelicae treS in classes tribuuntur. Alia moralia, alia cet remonialia, alia fidei sunt . Praecepta moralia iuris naturae sunt, di ad illud revocantur : quae Christus non instituit , sed clarius explanavit , inculcavit, dc ab erroribus quibus hominum pravitate implicata erant , purgavit. Caeremonialia ,su sacramentalia ipse instituit , abrogatis iis quae a Mosaica lege praescripta erant. Fidei arcana, quae umbris, & figuris involuta erant, nova luce perfudit declaravitque . Quare divina illa arcana quae ante illius adventum confuse lanis tum, & implicite credebantur, nunc expresse credenda sunt. VI. Novi Reformati Decalogi mandata impossibilia observa tu asserunt , potissumum interioribus actibus. Quare prava desideria interna nihili pendunt. Omnia reccati originalis lue inquinata esse contendunt. Sacramentalia mandata similiter reiiciunt. Sacramenta, ut signa utilia ad excitandam fidem , admittunt , secus ut necessaria ad salutem. Haereses istas, seu verius de lilia , conceptis verbis Scriptura divina improbat , & Ecclesia catholica in Concilio Tridentino damnavit. Nihil frequentius in Evangelio inculcatur quam mandato tum custodia. Inquit enim S. Ioannes Epist. I. cap. v. Haec es enim caritas Dei, ut mandata eius custodiamus : γ mandata eius gravia non sunt . Si non gravia, eo minus impossibilia. S. Matthaeus cap. V. Non veni solvere legem , sed adimplere, & cap. xv ID. Si vis ad et rom. ingredi, Ierva maηdata. Sexcenta alia et ulmodi adferre possem , ut delira menta calviniana labefacta rem . Sed miserationis potius quam consutationis digni sunt caeci Calvinistae: & quod homines docti, acuti, & eruditi tam stolida commenta adoptaverint, ineptisque cavillationibus obtegere conentur, argumenta sunt illorum reprobationis . Ut abusus , ct corruptelas plurium Catholicorum , quibus semper abundabit mundus , auferrent , universam Christi legem de medio sustulerunt. Praecepta ipsa sacramentalia necessaria ad sali tem negant ; quamvis Evangelista Icannes clamet cap. ID. Tisi quis renatus fuerit ex aqua ἐγ Spiritu famcto , non potes introire in regnum Dei . Quae luculenta verba cavillari minime erubescit Calvinus I quemadmodum piaeceptum euchati ilicum , quod inculcat S. Ioannes cap. VI. Visi mandueave, itis earnem Filii hominis , , biberitis eius fanguinem , non habebitis vitam in vobis . Lutherani , Calvinianique , cum adversus communionem sub unica specie disputant , praeceptum suscipiendi utramque speciem exaggerant I di secum pugnantes omnia praecepta expresse a Chiillo lata negant, & praecepta comminiscuntur quae non sunt . Unicum fidei praeceptum admittunt ; cum tamen Christus Dominus non munis fidem quam baptismi su
352쪽
DIS S. III. DE LEG. POS. DIV. oec. 3IT
sceptionem , quoad fieri potest, praecipiat Mar. xv r. Qui erassiderit, , baptizatus
fuerit , salvus erit ; qui vero non erediderit, eo demnabitu . Cur primum fidei mandatum , secus alterum baptismi admittant Calvinistae , non aliam praeter e rum obstinationem, & caecitatero assignare rationem valent. II. Congruentes rationes cur Christus praeter mandata quae actus internos durigunt , tulerit praecepta quae exteriora officia moderantur , assignat S. Thomas r. z. quaest. CVIII. art. I. his Verbis. Principalitas legis novae est gratia spiritus μα- Ei, quae manifestatu in fide per d/lectionem operante . Hane autem gratiam cons quuntur bomines per Dei Filium bominem factum, euius humanitatem Drus replevit gratia, ἐν exinde est ad ποι derivata ... Eι ideo convenit ut per aliqua exteriora senibilia gratia a Verbo inearnato profluens in nos deducatur; er ex gratia interioνi , per quam caro spiritui subditur , extariora quaedam opera se bilia producantur . Sic igitur exteriora opera dupliciter ad gratiam pertinere possunt . moem,do sicut inducentia aliqualiter ad gratiam I talia sunt opera saeramentorum quae ι u nova lege funt instituta ; Mut baptismur , euebaristia, ἐν alia buiusmodi .
Ita vero sunt opera exteriora , quae ex influctu gratiae producuntur ; is in bis quaedam disserentia est attendenda . Quaedam enim habent necessariam convenies tiam, veI contrarietatem ad interiorem gratiam, quae in fide ste, dilectionem Uerante eo stit : ἐγ buiusmodi exteriora vera sunt praecepta , ves probibita in Darariva ficut praecepta est confesso fidei, is prohibita negatio r dieitur enim Matth. X.
Qui confitebitur me dic. . . . lia sunt opera quae non babent necessariam contrarietatem , vel convenientiam ad fidem per dilectionem opeνantem : ἐν talia opera πω sunt in nova lege praecestia, vel probibita ex ipsa prima legis institutione ;sed relicta sunt a legissetore, scilicet Christo , unicuique, seundum quod aliqris asi-gvius curam serere debet : is se unicuique tiberum es eirea ιatia Heterminare quid sibi expedivi facere , vel vitare; is cuicumque praefidenti cirea tiata ordin are funsubditis quid fir in talibus faetendum, veI vitandum . Usis etiam quantum ad bo dieitur lex E Urbi lex libertatis : nam lex vetus multa determinabar , is pauc relinquebat bominum libertati determinanda. VIII. Non una, sed pluribus rationibus dissert sex nova a veteri. Et primum Mosaica lex ordinata fuit ad novam, a qua perficienda erat . Quapropter dicit Christus Dominus Matth. v. 'Non veni solvere segem, sed adimplere, seu perficere quae illa portendebat. Utriusque legis finis unus est, ut homines Deo coniungxntur. Porro unus Deus est Ac veteris, & novi testamenti , iuxta illud S. Pauli ad Romini. mus Deus est qui iusti eat circumcisonem ex fide , is praeputium per fidem. Animadvertit S. Thomas I. a. quaest. cur I. art. I. quod licet eadem fides utriusque legis sit , tamen statum in testamento nom habet diversum ab eo quem in veteri habebat : nam quod illi credebant futurum , nos credimus sactum
353쪽
318 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT .
ctum Sed praecipuum distrii xen novae a veteri lege hoc est , quod nova vim continet iustificandi , secus illa , ut docet S. Paulus ad G l. it. Scie tes autem , quod non iusificatur homo ex operibus Iegis nisi per fidem Asu Christi : is nos in christo BD credimus, at iusiscemur ex fide Christi, is non ex operibus legis e propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis earo . Leκ vetus quadam legali munditia exteriori purificabat homines, & veram interiorem iustitia in signia ficabat quidem, dc ad eam praeparabat ; conferre tamen eam minime Poterat MQuare omnes veteris testamenti viri Dei iustificationis donum media fide in Christum venturum assecuti suntia Lex vero nova gratiam iustifieantem conseri : quia praesentem, non suturum, Christum iustificationis sontem continet ia Advertas tamen velim , iustificationis donum non conseiri ab ipsis praeceptis , quae solum praescribunt , ct declarant quid agendum , quidque credendum sit ; sed a sacramentis, quae virtute meritorum Christi Domini re ipsa gratiam infundunt. Tamdem diversae aliae discriminis rationes occurrunt. Lex vetus Iex timoris nova lex amoris est; illa Angelorum minitterio , haec ipsius. Christi ore promulgata fuit ; illa bona temporalia, haec aeterna praemia promittit. IX. Adversus evangelicae Iegix durationem primis Ecclesiae saeculis varii errores obtinuere. Montanus saeculo secundo antiquatum Evangelium , teque persectiorem promulgasse legem effutiit : quam stultitiam renovavit Manichaeus tertio Ecclesiae saeculo. Mahumetes ultra progressus, tres leges commentus est, Mosaicam, evangelicam, & tertiam quam ipse invexit, Alcorano contentam . Evangelica promulgata, abrogata fuit Mosaica; & Alcorano evu Igato, cessavit Evanis gelium . Quae deliria consutatione non egentia Lex quippe Christi usque ad saeculorum consummationem durabit,. teste ipso Christo. qui Matth. xxvo r. promisit Apostolis: suis : Ecce ego. vobiscum sum. omnibus diebus Uque ad consummati nem saeculi,
354쪽
DE IURE POSITIVO HUMANO PUBLICO, ET P I VATO,
I Us naturale, gentium, & divinum positivum breviter hactenus exposui.
Ius positivum humanum, publicum, & privatum, saerum, dc civile, quan tum instituti mei ratio patitur, interpretari aggredior. Istius iuris illustrati nem potissimum sibi vendicant Lutherani Doctores P endosus, Tbomasius, HOMbefius, Gotiastus, Coriuius , Vitriarius , de alii Iurispublieistae Protestantes . Cum
istis in hae dissertatione manus mihi conserendae sunt, palamque faciendum, homines istos superciliosos, nimiaque superbia turgentes , plus tenebrarum quam lucis huic scientiae attulisse. Non inficior illorum conatus, studia, & progressus. Ill rum eruditioni plurimae , dc methodo etiam non incongruae . qua in istius iuris principia dc regulas ingentes ediderunt commentarios, dc magna volumina , nihil detraho, quin haec omnia probo, & praeconiis etiam extollo. Sed addo, tanta eos errorum caligine haec omnia obscurasse, ut plus damni quam commodi attulerint imperitis lectoribus illis qui peregrina, insolita, & extranea magni facere, contemiaptis domesticis & solidis, consuestunt . Samuel Fufendosus prae ceteris de crassinfimis erroribus ius istud humanum publicum scedavit; de potestatem Facram, imis potenti furore abreptus . e solio penitus detrudere infelici pertentavit conatu ; de unieam supremam potestatem civilem , in sacra Ac profana dominantem, propugnat. Singularem hoc de argumento libellum edidit inscriptum, De habitu religio-ms ebrimanae circa vitam civilem . Istius male consarcinati , dc maledicentissimo,
atque rusticissimo stilo exarati, opusculi sophismata, & vanissima commenta , obitate. licet, & aliud agens profligabo. Ex instituto , si otio aliquando abundavero, id peragam. Ea pauca dumtaxat in praesentiarum delibabo quae satis sint ad eκ- pergesaciendos saperdas illos qui illorum Auctorum captiosis commentis, de exquiis sitis praestigiis turpiter fascinantur. C A-
355쪽
Legum bumanarum fundamentum bominum societas. Obi ter de focietate coniugali, paterna , berili, domestica, oe civica . Insitutio ciόitatum legum necessstatem in
fert . Samuelis Pusendorfii , ct Chiistiani Thomasii
I. D Lures sunt hominis status. Naturalis, seu plasteus , qui suam naturam at-L tributis essentialibus definitam prodit. Mora5s ex liberis ossietis coalescens, Adventilius, qui ex aliquo facto libero homini advenit . Plurimi autem sunt status ad entitii, quos entia moralia Pusendorsius appellat , eaque laso calamo exponit Lib. I. de I. G. cap. I. quaeque nos, utpote cuique pervia, ct minimi m menti, praeterimus. Modi ne, an qualitates appellandi sint eiusmodi status, inter quaestiones inutiles similiter reiicimus. II. Primus inter omnes adventitios status est societas coniugalis, quae , iure naturae spectato, est simplex societas maris & feminae, sobolis procreandae, riteque educandae cauma inita. III. A uctores protestantes P endo us , Thomasius , minneeius . ceterique Ο-mnes, exponentes ius naturae, matrimonii contractum , ossicia uxoris in maritum, Ic contra, explicant z quam methodum absolute non improbarem . si Scriptores ethnici essient . At eum hi Christiani sint, & ad sola iuris naturae decreta , legesque civiles magnum matrimonii sacramentum revocent; idcirco, eorumdem rati.
cha methodo, ego peculiari trastatu matrimonii contractum, spactato naturae iure. di sacramenti dignitate . iuxta ius divinum, a Christo Servatore nostro invectum, explicabo, & istorum Protestantium errores re sellam. IV. Societatem coniugalem consequitur proles, unde focietas paterna, seu domestica proficiscitur. Liberi quippe absque parentum subsidio vivere minime valentei lcirco necessariae societatis vinculo una coniunguntur. Ex altissimo parentum de-b to alendae, educandaeque prolis oritur potestas patria in filios. Hane patriam potestatem fuse ego exposui Lib. II. in IV. Decalogi mandatum. Quamobrem praetereo quae de hac scribere interpretes iuris naturae solent. Eodem quoque loco foetet i s herilis iura declaravi, videlicet quae sit dominorum in servos potestas, di quod illorum dominis parendi debitum. U. Ex hac triplici societate, coniugali , paterna, dc beriai . eoalescit societas δε- molica , seu fi milicet, quae, spectato naturae iure , persecta dici quodammodo
356쪽
potest. Has quatuor societates consequitur altera , nempe civisa, quae his Omnibus perfectior est. VI. S. Thomas de regian. Priseipum Lib. I. cap. I. Franciscus victoria reus. It r. de P. Chrysostomus Iavellus Tom. IL tr.tct. i. de civitate christiana singulari eruditionis copia ante Doctores protestantes originem , proprietates , dc regimen civitatum , seu humanarum societatum , in unum locum convenientium , explanarunt . Hanc civitatis finitionem produnt . Societas bominum est imperantium , ebedientium ob honestam tra quillitatem eomposita . Verbis diversis civitatem definiunt alii, sed eodem recidunt. Dividitur ex diversitate regiminis in simplicem , di mixtam. Simplex in monarchicam , dc pol arebicam. Monarchica est summa potestas penes unum , qui omnes subditos absoluto imperio regit . Tobarebica po- teitas est quae residet in pluribus . Si pluralitas restringitur ad optimates , civitas est aristocratica ; si ad populum extenditur , appellatur democratica . Mixta consurgit, quando eiusnodi regiminis formae miscentur. dc temperantur. VII. Civitatum originem non tam a libera hominum inventione , quam ab upsa natura arcessit P. Franciscus victoria eis. resect. LII. num. s. Rationem promit ex S. oma Lib. I. de regim. Prine. eap. I. Homo, animal sociale cum sit, communicationem appetit . Prima dc fundamentalis communicatio est maris cum semina. sine qua humanum considere genus nequit. Quapropter Deus continuo ac hominem condidit, dixit Gen. i. Non es bonum bominem esse Diam . Quam primam societatem consequitur altera filiorum eum parentibus, dc parentum cum filiis; Ac his duabus tertia accedit servitutis , famulatus, dc dominii e quia homines vitam agere nequeunt abique aliorum hominum ministerio, dc auκilio. Εκ his tribus primis secietatibus coalescit prima communitas domestica , oeconomico regimine directa. Porro sicuti prima communicatio absque secunda, & tertia diu durare nequit; ita societas domestica necessario indiget communitate politica civitatis, quae eκ pluribus familiis consurgit. Nulla quippe familia tibi lassicit, a libus ue instructa est necessariis ad humanam vitam . Alia ex parte, si familiae separatae viverent , neque pax tervari , neque iniuriae reprimi ordinate pollent apropter peroptime inquit Cicero Lib. de amicitia , mbiI Principi Deo in rebus humanis esse gratius quam homines habere inter se forietιrtem ordinatam, is perfectam, quae civitas dieitur. hiaec societas coire in maiorem societatem valet, puta in Principatum, in Rempublicam, in Regnum. VII l. Heinc sequitur humanarum leguin, dc supremarum potestatun , quae legum transgressores puniant, earu indemqae Observationem Promoveant, necellitas . Siquidem non minus rectae rationi consentanea est iocietas quam societati regimen aliquod, dc leges, quibus bonum commune promoveatur, dc societatis peris turbatores coerceantur. Sed lubet verba ipsa S. Thomae transcribere , ut videant Tom. n. X ia.
357쪽
31 1 LIB. I DE IURE NAT. ET GENT. oees
iactabundi naturalis iuris instauratores Protestantes, quanta perspicuitate iuris nais turalis, dc humani principia iam a pluribus saeculis ante illorum Deformationem Rhrint explanata . Inquit ergo Angelicus Ioe. cit. Et fi quidem tamini conveniret singulariter vivere, ficut mustis animalium , nullo atio dirigente indigeret ad finem ;sed ipse sibi unusquisque esset Rex sub Deo summo Rege, is quantum per tunen ra 3ionis ditialius datum fibi in suis actibus se sum dirigeret . turale autem est homini ut fit animaI sociale, is politicum, in multitudine vivens , magis etiam quam
omnia alia animalia e quod quidem naturalis necessitas declarat. Assis enim animali-hus natura praeparavit cibum , tegumenta pilorum, destinonem, ut dentes, cornva saeuves, vel Disem velocitatem ad fugam. Homo autem institutus es nullo horum mbi a natura praeparata; sed loco omnium data est ei ratio, per quam sibi baee omniae eio manuum posset praeparare : ad estoe omnia praeparanda unus homo non fus eis. Nam unus homo per se sufficienter vitam ιransigere non posset . o igitur homini naturale quod in focietate multorum vivat . . . . Si ergo naturale est homini quod in societate multorum vivat , necesse est is hominibus esse per quod multitudo νegatur . Multis enim existentibus hominibus , is unoquoque id quod sibi est proprium providente, multitudo in diversa di pergeretur , nisi etiam esset aliquis de eo quod ad bonum commune multitudinis pertinet , curam babans et Mut is eorpus hominis , is cuiuslibet animalis difflueret , nisi esset aliqua vis regitiva communis in
eo ore quae ad bonum commune omnium membrorum intenderet . Quod confiderans
Salomon dicit : Ubi non est gubernator , corruet populus . . . Oportet igitur esse in omni multitudine aliquod regitivum . Plurima alia quae ibidem huc pertinentia S. Thomas habet, praetereo, quae penes ipsum videre poteris. IX. In istius angelicae doctrinae conspectum veniant commenta Samuelis Pu sendorsi, qui Lib. VII. de iuri nar. Θ gem cap. I. g. cui de inore accedit Tho masius IV. iuri prud. divin. Lib. I. cap. v I. num. 2 l. is sequent.) docet : civitatem
qui subit, naturalis libertatis iactura in facit, ae imperio se subiicit . . . . Atqui ad hoe naturasiter fertur bomo, ut nemini subiectus esse, ut omnia suo agere arbitrio , ut pronio commodo in omnibus velificari velit. Similia Thomasius seribit. Haee est ergo istorum argutatio. Naturali inclinatione homo eo fertur ut nemini subiectus esse velit. Civilis societas necessario imperium, & dominium in homines, qui societatem componunt, includit. Ergo naturalis hominum inclinatio societati ei vili repugnat. Et Pusendorsus, qui ita argutatur, ille ipse est qui in societate, veluti in potissimo fundamento , principia naturalis iuris constituit . Quaenam ergo est istius socialitatis Pusendorsanae notio Ut homines brutorum more congregeniatur, & impotentes naturae appetitiones sequantur . Et hi sunt, quos sublimes Me taphysicos quidam appellant Quantum ego ex Pusendorfii , Thomasii , aliorum aque Protestantium lectione colligere potui, homines isti ingenio quidem valent . sed
358쪽
sed sanitate, dc iudicio laborant . Si quid boni in scriptionibus eorum occurrit , totum mutuati a nostris sunt . Quae illorum sunt propria, si quamdam eruditi nem excipias, inepta sunt, dc vana commenta, vix ani cellis digna. Ecquis enim-Vero non deprehendit vanitatem argutationis saetae Liber sane homo eli; at libertatis istius radix, dc, ut probavi , principium recta ratio est . Recta autem ratio ordinatam societatem amandam appetendamque proponit . Amat homo libertatem ; sed eam Iibertatem qua praeditus est. Haec autem libertas , cum sit creata, natura sua subiectionem importat . Natura sua filius subiectus est patri . uxor marito , famulus domino . Societas haec domestica consistere absque imperio, dc obedientia nequit. Hae eadem ratione pateria milias civis factus naturali inclinatione sui, dc familiae conservationem cupit. Ergo eadem inclinatione appetit ordinatam submissionem rectori societatis : amat tranquillitatem, dc selicitatem propriam, qua sine gubernatore potiri minime valet . Homo liber est . Audio . Ergo a naturae lege, a Dei imperio exemptus Non ergo naturae legibus, non divinis mandatis subiectus homo erit Libertas haee suapte natura subiecta nascitur Deo, naturae, dc societatis legibus. Falluntur ergo, & quidem graviter, D ctores protestantes , dum libertatis iacturam inserunt ex ordinata subiectione ad illas leges sine quibus consistere haec libertas tranquille nequit . Numquid corp ris membra aliquod patiuntur detrimentum, quod vi moderatrici subdantur 3 Coninserantur vanae istorum ratiunculae cum solida , unaque profunda Metaphysica' S. Thomae; qui suci, dc perspicua oratione evincit, hominem naturae inclinatione serri in hunc imperandi , parendique ordinem, sive domesticum, sive politicum rec tum nemo non deprehendet quam sint leviculi homines isti, qui, omnium antiquorum doctrina contempta , iuris naturalis de voluntarii scientiam sibi superbiuscule arrogant . Sapienter ergo cum S. Thoma P P. Victoria, dc Duellas definiunt, civitates , dc Respublicas haud esse hominum inventum , sed ipsius naturae rationalis latum. X. Caussa itaque efficiens proxima civitatis est ipse tacitus hominum consensus, a recta ratione dictatus . Plura autem sunt quae ad civilem hane societatem coeundam impulere I ut advertunt post S. Thomam Victoria, dc Iavellus, nempe
malorum metus, artium, commerciorumque necessitas . In civili quoque societate tres hominum classes maxime eminent , mercatorum , militum , iudicum seu senatorum. Mercatores in civitatem ea inducunt quae vitae alendae sunt necessa ria; milites ea repellunt quae sunt perniciosa ; senatores rem communem dirigunt . M. Tullius Lib. I. Ose. east. xv m. civitatis ordinem optime describit his verbis . Cum boc fit natura commune omnium animantium , ut habeant tibidinem
procreandi , prima scietas in isto eoniugio est, proxima in liberis , deinde una domus, cui sunt communia omnia . Id autem est principium urbis, ex quasi femina-
359쪽
, i. LIB. L DE IURE NA . ET GENT . oeo.
νium Reipublicae. Sequuntur fratrum eo iunctiones, post eonsobrinorum, obrinorumque; qui eum una domo capi non possint , in regias domos , tamquam in colorias exeunt. Sequuntur eonnubia, is innitates, ex quibus etiam plures propinqui, qu .e propagatio , O oboses origo est Rerumpubfitearum . Sanguinis autem eonia dictio benevolentia devincit caritate homines . Magnum est enim eadem habere monumenta
maiorum, iisdem uti faeris, sepulcra habere eommunia . Sed omnium scietatum naLLι praestantior es, nulla firmior quam eum viri boni moribus similes suns familiariatate coniuncti. Solus istius Ethnici liber morum , atque virtutum documenta continet, quae plus instructionis, atque eruditionis lectoribus asserunt quam onania quae hoc de argumento hactenus scripsere Pufendo us, Tbomnos, Cumberlandus , olfius, ceterique Protestantes. XI. Civitatis forma est summum imperium . Civilis finis est bona , tranquillaque vita , quae morum honestate , amore mutuo , iustitiae , de aequitatis ordine consistit . Illam exterius ornant bonorum , divitiarumque copia . & κ . Plura de civitae simplicis , & mixtae proprietatibus scribunt praeter Victoriant , & Ia- vellum, Grotius, Pusendorsius, Thomasius, aliique; quae omnia praetereo, utpote nullius sere momenti.
CAPUT II. De maiestate, seu summa potestate ciSili. Eiusdem oriago , oe praerogativae. Errores Vitriarii, Thomasii, Pu-fendor ni, ceterorumque Protesantium obiter refellun
tur I. T Ormam eivitatum diximus e sae maiestatem , seu summam potestatem . Eius A notio variis describi verbis solet, quae tamen eodem recidunt . Est quippe facultas nullum habens superiorem, dirigendi civium actiones ad communem, republicam felicitatem . Quae finitio abstrahit a Principibus christianis, qui spirituali regimini subduntur. Huic summae potestati non officit ius protectionis; sed contra in eiusdem amplitudinem cedit .' quidquid fabulentur heterodoxi Protestantes . Haec summa potestas a legibus coactivis , exceptis naturalibus, de divinis, libera est. Nec propterea Reges, aliique supremi Principes existes sunt ; sed suarum legum directioni , tametsi non coactioni , subiiciuntur . Antecessorum leges abro.
gare successores valent, ut Grotius ipse advertit Lib. I. east. III. F. T. Plures maiestati summae perpetuitatem adscribunt, quod temporaria maiestas non summa ,
sed precaria potius dicenda sit. At hoc gratis alseritur. Tempus quippe nec pri
360쪽
vatorum, nee publicorum iurium mensura est; ut advertit laudatus Hugo Grotius Ac. eit. r. II. cui accedit Vitriarius Lib. IV. cap. m.
II. Dividunt potestatem summam in absolutam , dc limitatam. Nulla illa eonventione restringitur, quemadmodum ista, saltem quantum ad usum de exercitium eiusdem. Altera partitio est in patrimoniasem , absoluto proprietatis iure sultam; ut illa qua regnum iure belli acquisitum possidetur : de non patrimonialem, qualis ea est qua regnum per legem delatum obtinetur . Tertia divisio est in ei vilem. quae primum subditorum utilitatem spectat; de in herilem , quae primario in imperantis commodum cedit. Alia denique est electiva, Deesiva alia.
III. Suminae potestatis originem a Deo communiter arcessunt Scriptores omnes. Idque declaravit Salomon Prov. v m. Per me Reges regnant, is legum conditores
a decernunt. Et profecto quemadmodum inferiores Principes a summa maiestate; ita summa maiestas terrena a supremo Rege, Dominoque dominantium pendeat necessum est. Illud in disputationem vocant tum Theologi, tum Icti, sit ne a Deo pro-πime, an tantum remote haee potestas summa mediate a Deo haberi eontendunt plures, quod ab hominibus neque coniunctim, neque sigillatim acceptis haberi possit. Omnes enim patresfamilias aequales sunt , solaque oeconomica in proprias familias potestate fruuntur . Ergo eivilem politicamque potestatem , qua ipsi carent, conserre aliis nequeunt. Tum si potestas summa a communitate, tamquam a superiore, uni, aut pluribus collata esset, revocari ad nutum eiusdem communitatis posset; cum superior pro arbitrio retractare communicatam potestatem valeat; quod in magnum societatis detrimentum recideret.
IV. Contra disputant alii, & quidem probabilius ac verius, advertentes, omnem quidem potestatem a Deo esse; sed addunt, non transferri in particulares homines immediate, sed mediante societatis civilis consensu. Quod haec potestas sit immediate, non in aliquo singulari, sed in tota hominum eollectione , docet conceptis verbis S. Thomas I. a. quaest.xc. art. I. ad 2. dc qua Axcv ri. art. 3. ad 3. quem sequuntur Dominicus Soto Lib. I. quaest. I. an.3. Ledesma II. Parti ginest. XUID. art. 3. Covarruvias in pram cap. r. Ratio evidens est e quia omnes homines nascuntur
liberi respectu eivilis imperii r ergo nemo in alterum civili potestate potitur. N que ergo in singulis, neque in aliquo determinato potestas haec reperitur. Consequitur ergo in tota hominum collectione eamdem extare. Quae potestas non confertur a Deo per aliquam actionem peculiarem a creatione distinctam ; sed est veluti proprietas ipsam rectam rationem consequens, quatenus recta ratio praescribit ut homines in unum moraliter congregati expresso , aut tacito consensu m dum dirigendae, conservandae, propugnandaeque societatis praescribant. V. Hei ne insertur, potestatem residentem in Principe , Rege, vel in pluribus, aut optimatibus , aut plebeiis , ab ipsa communitate aut proxime , aut remote