Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

enim necesse suit ut gentes omnes , vel plurimae una convenirent , & mutuum consensum verbis exprimerent ; sed sat fuit consensus tacitus , quo cultiores gentes omnes in certas fixasque regulas , seu leges conspirarent . Nonne gentes mutuam inter se societatem inivere Societates istae consistere ne absque ulla lege poterant i Qua ratione inire scedera, agere commereia, celebrare contractus, plectere fraudes, & dolos poterant, nisi pacta, & leges statuissent, ad quarum a m uia sim sormare & dirigere officia sua possent Porro has Ieges , tacito & uniformi consensu Iatas , ius gentium appellamus . Haec quae indicavimus , eiusdem iuris

necessitatem evincunt.

V. His delibatis , dim , ius gentium a naturali omnino distinctum esse . Nam

obiectum iuris naturalis , ut vidimus , sunt actiones quae natura sua intrinsecam habent honestatem , vel turpitudinem , atque adeo necessario praecipiendae , aut vetandae. Iuris gentium obiecta non sunt intrinsecus necessario honesta , aut turpia ἔ atque adeo neque necessario pr cipienda, vel prohibenda , quamvis maxime utilia ad finem praestitutum. Idque indicando quae ius gentium praecipit, aut prohibet , palam fit . Iure gentium bonorum divisio , admissio legatorum , transitus viarum, & cetera plura introducta sunt. Ius gentium vetat veneno interficere et iam in iusto bello hostem , recusare absque legitima caussa legatos . Quae Omnia natura sua nec honestatem, nee turpitudinem necessario produnt.

VI. Aliqua quae ad ius gentium pertinent, scriptis consignata sunt, ut illa qua foedera , pacta , & cetera id genus spectant . Caussa efficiens iuris gentium sunt gentes ipsae. Nec alicuius momenti est quod obtrudit Pulandorfius sic eis. quod gentes ipsae subiectae sint huic iuri . Ius autem quod Iibet a superiore rogari debet. Nonne Communitates Reipublieae leges ecindunt . simulque elidem lebibus subii-

Ciuntur Fatemur tamen, summam eum iure naturae ius gentium propinquitatem habere. Adeo enim recta rationi congruum est , ut , quasi impellente , seu instiagante natura, fuerit unanimi eonsensione receptum. Tamen quia ea quae praeis Cipit , aut vetat , non eontinent neeessariam intrinsecam malitiam , aut honestatem , sed mutationi propriae & formali obnoxia sunt , ut palam est in partitione bonorum, quorum exactam communitatem servabant Christiani primi, servantque nunc plures, & in captivitate servorum , & in aliis pluribus ; idcirco a iure naturae prorsus distinctum est. VII. Dividi ius gentium communiter sciet in affirmativum , & negativum I in proprium, dc minus propritim . Ius gentium presse acceptum illud est quod , ut iam descripsi, comprehendit ea quae natura nec iubet, nec vetat; sed tacito con sensu, moribus, & consuetudine incommunem omnium, vel plurimarum gentium utilitatem, & commodum invecta fuerunt . Talia sunt L legatorum, qui ab uno Principe, Republica, Communitate ad aliam destinantur, acceptatio : quae acce

332쪽

DIS S. II. DE LEG IBUS. 29

ptatio iure naturae nec prohibetur , nec praecipitur . II. Publica eorum securitas, ut communia peragere negotia valeant Communitatis, seu Principatus nomine.

IIL Prohibitio, ne arma, aut sontes veneno inficiantur. IV. Ne hostes per sicarios dolo, & proditione occidantur. U. Foedera pacis , dc induciarum, quae licet, postquam inita sunt, iure naturae obstringant ; quoad institutionem tamen, petitionemque iure gentium sunt instituta . VI. Servitus, seu potestas utendi eaptivis iusto bello captis . VII. Commerciorum procuratio inter nationes non inimicas. VIII. Ius sepulturae. IX. Bonorum partitio. Exempla iuris gentium minus proprie accepti sunt I. Munitio civitatum. II. Permutatio rerum. III. Ius postliminii. IV. Usus panis pro cibo, iura acquirendi bona, ct nonnulli alii contractus . v. Designatio certi statas hominum ad offerenda Deo sacrificia. VIII. Ius istud obligat in consilientia plus minusve , iuxta materiae gravitatem

maiorem, aut minorem. Immo huiusce iuris violatio tantum apud omnes gentes sceleris prodit, ut eiusdem violatores non modo culpam contrahant in divino conspectu, sed ut infames, & publicae tranquillitatis hostes reputentur. Quare ius istud obstringit omnes, & potissimum orbis terrarum Principes, Reges, Imperat

res . dc omnium Communitatum capita . Secundum istius iuris regulas dirimuntur Iites, de dissidia inter supremas Potestates . Plura sunt iura civilia in quocumque statu, extra quem non transiliunt. Verum quae iure gentium invecta sunt, popu-IOs omnes obligant. Quare Principes , supremaeque Potestates non modo proprii status, sed omnium populorum , quibuscum commercium de negotia habent, pacem, tranquillitatem, felicitatemque spectare, & cavere eius perturbationem sumismopere debent. IX. Illud tamen animadvertendum, mutationi obnoxia esse, ut iam dictum est,' ea quae iure gentium comprehenduntur. Mutari possunt non usu, de desuetudine; temperari, roborari ruris civilis decretis apud unam gentem , & non penes alteram. Rarionem mutabilitatis iam dedi, quia nempe ea quae hoc iure aut praeciapiuntur,.aut prohibentur, intrinsecam bonitatem, aut malitiam necessariam non continent. Licet tamen omnia mutabilia sint, reipsa tamen fieri moraliter nequie ut omnia mutentur r quandoque plura ita publicae utilitati consentanea sunt, de

utilia, ut absque iisdem tranquillitas publica consistere nequeat.

333쪽

DE LEGE POS IT IUA DIVINA VETERE, ET NOUA.

LEGi naturali, de qua hactenus, succedit lex positiva voluntaria, in divinam,& humanam tributa. Hanc dissertationem , quae circa divinam legem versatur, duobus capitibus concludam. In primo legem veterem, in altero novam eκponam . Si materiae vastitatem , dignitatem, excellentiam, & utilitatem spectes, ampla esse deberet dissertatio nostra. Verum, quia longum iter superest, plura paucis perstringam, ne utriusque legis lectorem meum ieiunum relinquam. Plura de evangelicae legis spiritu, &fine dicturi lumus in Tomo I. . paratus ad TH logiam chrisianam. Quapropter illuc lectorem uberiora cupientem remitto.

finis , praecepta, oe abrogatio.

I. Rima lex quam Deus mundo intimavit, est Mosaica . Praecesserunt utique V aliqua divina praecepta, quae tamen legis universalis denominationem non subierunt. Praeceptum intimavit Deus Adae in statu innocentiae . Post lapsum aliqua itidem praescripsit Deus, quae spectant sacramentorum usum, quo tam adulti, tum infantes a peccati originalis macula mundarentur . Item ante diluvium animalium quaedam munda, quaedam immunda reputata suere, ut legitur Gen. v I r. Et post diluvium Deus praecepit Gen. I x. Carnem cum sanguine non comedetis: sanguinem enim animarum Testrarum requiram . Discretio illa animalium saeriseia tantum spectabat ; cum probabilius sit ante diluvium non obtinuisse consuetudinem eius carnium. Haec tamen, ut dixi, praecepta suerunt peculiaria, quae legem presse acceptam non constituunt. II. Prima lex proprie dicta quam Deus rogavit, est illa quam Moyses Dei iussu promulgavit, idcirco Mosaica nuncupata . Adversus hanc legem haeretici plures blasphemarunt primis christianae Ecclesiae saeculis . Propugnabant scelesti homines duo principia , bonum unum , malum alterum . Legem veterem a malo Deo

fuisse Disiti eo by GOrale

334쪽

fuisse latam docebant Simoniani , Carpocratiani , Cerdoniani , Valentiniani , & o mnium impudentissime Manichaei , quorum insaniam strenue repressit S. Augustinus. Pelagiani contra plus iusto legem extollebant , contendentes illa sola homines iustitiam assequi , ut narrat S. Augustinus Lib. IV. contr. duas epist. Pelag. cap. v. Rursus in laudem legis quid eis prodest quod contra Manichaeos verum di eunt ; quando ex bos ad iuua volunt ducere quia falsum contra Carbolicos se ituηt Dicunt enim : Legem eriam veterem secundum /6urum iustam , is famctam , is bonam fatemur, quae eustodientibuι mandata sua, ae per fidem iuste via ventibus, Mut Prophetis, is Patriarchis , omnibusque Sanctis, vitam potuit conferis e perpetuam. Quibus verbis callidissune positis, legem contra gratiam laudant. 2 Gque enim lex illa, quamvis iusta, sancta, ἐν Mua, omnibus hominibus Dei, sed mdes , quae in Cisso est, vitam potuit conferre perpetuam. III. Bonam esse , utilemque legem Mosaicam demonstrat S. Thomas r. a. quaest.

xcv III. art. I. tum auctoritate , tum ratione. Christus Dominus Marrb. visi. dic t : Vade ostende te Sacerdoti, is offer munus quoa praecepit Mosses. Item S. Paulus ad Rom. v M. Itaque sex quidem sancta, , mandatum sanctum, iustum, bο- num. Ratio quam exhibet S. Thomas, haec est. Dicendum, quod absque omni dubio rex vetas bona fuit . Sicut enim doctrina ostenditur esse vera ex boe quod eo δε-nat rationi , ita etiam lex aliqua ostenditur esse bona, quod eous ται rationi rere e . Lex autem vetus rationi eonsonabar , quia concupiscemiam restrimebat , quae rationi adversatur , ut patet in tuo mandato : Non concupisces rem proximi tui , quod ponituν Εκοur xx. Usu etiam omnia peccata prohibebat, qua fuπι eontra rationem.

IV. Fuit a Deo vero lata lex Mosaica, secus a Deo malo , ut praefati haeretiis ei blasphemabant . Fuerunt alii qui effutiere , parti in conditam a Deo esse, par tim a Moyse, dc partim a senioribus populi e quae omnia, ut vana deliria, deridentur . Innumera sunt legis novae testimonia quae vero Deo legem Mosaicam adlcribunt. S. Paulus ad Rom. cap. I. Vocatus Apostolus , segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis Ianctis . Item ad Hebraeos cap. r. MultiJar am multisque modis o Deus loquens patribus in Probeii, novusma diebas istis locutus est nobis in Filio . Rationem prodit S. Thornas sic. eit. art. ase Christus est verus Filius Dei vivi. Porro leκ vetus homines ad Christum suscipiendum, credendumque disponebat. Ergo idem Deus qui misit Filium suum in mundum, legem illam tulit quae in hunc finem perducebat. Lex enim vetus, inquit S. Dinstor , homines ordinabat ad Christam dupliciter . Uno quiadem modo, rest Onium orso perrubendo . . . Alio mado per modum euiusdam disepositionis , dum retrahens bomines a cultu idololatriae , eoneludebat eos sub culis unius Dei, a quo salvandum erat tamanum genus per Christam . Si plura cupis , consule S. Thomam.

335쪽

36o LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. O .

V. Universam legem, de non partem dumtaxat , datam a Deo fuisse, testatue Moyses Exod. xx Iv. Narravit plebi omnia verba Domini, atque iudicia e responditisque omnis popuIus una voce r omnia verba Domini quae locutus est faeiemus . . .

Omnia qua Acutur est Dominus faelemus, is erimus obedientes ei. Sed quid tempus tero in re manifesta demonstranda γVI. Modus quo lata leκ suit, perspicue describitur Exod. xxx. is xx. Narratur in monte Sinai legem hane datam fuisse : subditur etiam in monte Horeb. Sed idem mons duplici nomine appellatur . Annus quo promulgata haec lex suit, teste S. Paulo ad Galat. I M. quadringentesimus trigesimus est a divina promissione Abrahae facta . Disputant Theologi, fuerit ne Iex ista a Deo immediate, an munisterio Angelorum lata Ipsi Patres dissident . Iustinus . Irenaeus , Clemens Al xandrinus, aliique plures datam volunt per verbum divinum , quod sub magni Angeli nomine intelligebant . Oppositum sentit S. Augustinus cum aliis. Probabilior sententia est, legem istam Angelorum ministerio Moysi reve Ialam fuisse .

Hanc assignat congruentem rationem S. Thomas citi quaest. art. 3. In omnibus potestatibus, is artibus ordinatis ille qui es superaον, principalem, ἐν perfectiam acttim operaruν per se sum; ea vero quae dispoηxat ad perfectionem xhimam, operatur per μοι ministros; scat navifactor compaginat navem per seipsum, sed praeparat mare-νiam per artifices subministrantes . Et ideo eonveniens fuit ut lex perfecta novi ρe-. flamenti daretur immediate per ipsum Deum hominem factum ἱ lex autem vetas peν ministros Dei, scilicet per Angelos, daretur bominibus. VII. Soli populo Iudaeorum intimata lex haec suit, ut habetur Deut. Iv. Duae est enim alia gens sis inclyta, ut habeat ea remonias , iustaque rudicia, ἐν universam luem ρ Ratio huius est sola, Ac imperserutabilis Dei voluntas. Hanc Deus legem promisit lanctis Patriarchis , Abraham , Isaac , Iacob. S. Thomas sic. cit. art. 4.hane congruentiam perhibet . Posset una ratis oggvari quare potius populo Iudaeo jum data fit lex quam actis populis : quia, aliis popuΓs ad idololatriam deelisanti has, solus popuIus Iudaeorum in cultu νηius Dei remansit et is ideo asii populi indiagni erant legem recipere, ne sanctum canibus daretur . Sed ista ratio eoumens non

midetur : quia populus illa etiam pos legem latam ad idololatriam declinavit, quod gravius fuit. Ideo, hac missa congruentia , subdit post pauca hanc legem dedis se populo Iudaeo, ut compleret verbum suum Dominus , quod sub iuramento pollieitus est patribus tuis, Abraham, Isaae, Iacob . . . . Si gutem rursus quaeratur . quare bune populum elegit, ut ex eo Cbristus nosceretur, is non alium ; eonveniet responsio Augustrat , quam dieit super Ioannem : Quare bime trabat, is illum no, trabat, noti velis iudieare, si nos vis errare.

bat Hane quoque difficultatem proponit S. Thomas loe. cit. art. I. respondetque

336쪽

eeteros populas gentiles astrictos fuisse servare oinnia praecepta naturalia, non quia continebantur in Mosaica lege, sed quia a lege naturae, Omnes ratione prae ditos obligante, praescripta erant ἱ a ceteris vero praeceptis peeuliaribus legis Moisicae solutos omnino fuisse . Ratio evidens est . Quoniam nulla lex obligat nisi eos quibus imponitur . Lex Mosaica solis imposita Iudaeis fuit. Ergo illos solos altrinxit. Et reipsa plures gentiles, a lege circumcisionis liberi , quorum caput,& saeerdos fuit S. MIPHfedub, salvi facti sunt. quia verum Deum colebant, &iuris naturae praecepta observabant . Gentiles tamen , qui populo Iudaeo ascribebantur , Mosaicae legi subiecti erant ἱ ut declaratur Exod. x M. Si quis perurianorum in vestram voluerit tranfe coloniam , ἐν facere phase Domini , eircumcndetur prius omne mascumum eius , O tune rite celebrabit , eritque scut indige

na terrae.

IX. Nee est quod opponas , frustra gentiles suscepisse iugum Mosaicae legis ,

quando a tali iugo soluti assequi salutem poterant. Quoniam respondet S. Th mas loci cit. arti s. ad 3. Quod gentiles perfectius, ἐν securius falutem consequebantur sub obse antiis legis quam sub sola lege naturali : ἐν ideo ad eas admittebantur . Sicut etiam nune Lici transeunt ad Clericatum , ἐν saeculares ad Refgiο-nem , quamvis absque boe possint famari . Nee Christus redarguit Pharisaeos, de Scribas . quod gentiles ad religionem iudaicam convertere studebant ; sed quoaeos ad pharisaicas traditiones servandas addueerent . Inquit quippe Christus Dominus Matth. xx m. Vae vobis Scribae, im Pbarisaei Θροerita, qui circuitis mare, ἐν aridam , ut faetatis unum proseotum s ἐν eum fuerit factus, facitis eum Alium gehennae duplo quam vos. Et revera illi qui ad aliquam eommunitatem , in suis legibus servandis relaxatam , alios adducunt, pravis suis exemplis filios cepe ensciunt duplo nequiores. X. Finis legis Mosaicae eo pertinebat, ut homines disponeret, praepararetque ad Christum Dominum luscipiendum , qui venit non soluturus , sed impleturus legem. Quare lex illa non iustifieabat homines, sed iustificationem quibusdam caeremoniis figurabat. Quare, licet soli Iudaei subiecti eiusdem legis oneri essent; tamen, quatenus lex illa portendebat Christum venturum, & significabat quae per ipsum implenda erant . comprehendebat omnes . Nemo quippe salutem assecutus aeternam est, sive ante, sive post Mosaicam legem , absque fide aut implicita , aut explicita in Christum Redemptorem. XI. Praecepta Mosaicae legis ad tria genera revocantur , videlicet ad morassa . caeremoniasa , iudiciasia . Quae partitio describitur Deuter: v. Tu vero his D m

eum, ἐν loquar tibi omnia mandata mea, ἐν eaeremonias, atque iudicia . Praecepta

moralia ad naturalem, caeremonialia, di iudicialia ad voluntariam, sive positivam legem pertinent. Cetera omnia quae in Mosaica lege continentur, aut nouiuat

337쪽

3o1 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. ω.

sunt praecepta, aut ad haec revocantur. Fuerunt in eadem lege plura eonsilia de rebus tum moralibus . tum caeremonialibus, tum iudicialibus. In re morali fuerunt vota, ut habetur Deut. xx m. Cum votum voveris Domino Deo tuo , non tardabis reddere . In re caeremoniali fuerunt spontaneae oblationes. Narratur enim Levita

xxi r. cui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, tet Donte offerens, quidquia illud obtulerit in holocausum dic. Tandem in materia iudiciali haec narrantur

Exod. x x M. Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentaem, ante solis oceasum reddes ei r ipsum est enim solam quo operitur, indumentum earnis eius, aee babet aliud in quo dormiat. Urgente necessitate , sub praecepto haec cadunt ; sed, netessitate ablata , consilii sunt . Quae omnia perspicue de more explicat Angelicus I. 2.

quaest. c. art. 2. Nam virtutes intemctvases ordinant bene actus ratioηis in se ipsis; virtutes autem morales ordinant bene actus rationis eiνea interiores passiones, is exin

steriores operationes . Et ideo manifestam es quod sex divina contenienter disponis praecepta de actibus omnium vistatum ς ita tamen quod quaedam, fine quibus ordν virtutis , qui es ordo rationis , obseνvari non potest , eadunt sub obligatione praeeepti; quaedam vero qua pertineat ad bene esse virtutis perfectae, eadant sub admonitione eo fit. φXII. Ad praxepta orat ia, non modo naturalia, sed etiam supernaturalia ma data revocantur. Fuerunt enim & in veteri lege mandata fider . spei, & caritatis . Immo cetera mandata ad haee duo revocantur , inquit Christus Dominus Matth. xx Ir. In his da obus mandatis universa sex pendet, ἐν Pr bet e . Praecepta autem fidei, & spei praeeedunt legem ipsam . Praecepta moralia partim eontinentur in Decalogo, partim revocantur ad illum, veluti additiones. XIII. Praecepta cieremonialia presse aecepta ad Dei cultum attinent , ut docet

S. Thomas I. a. quaest. e I. art. r. Caeremonialia st recepta determinant praecepta moralia in ordine ad Deum, seu ν iudicialia determinant praecepta moralia in ordine ac proximam . Praecepta caeremonialia quatuor erant , quae spectabant sactificia, instrumenta, sacramenta, & observantias. Tria erant sacrificiorum genera : holocaustum, hostia pro peccato, & hostia pacifica. Hate omnia sigillatim explanat S. Thomas loe. cit. quaest. e Ir. art. 3. ad n Triplex erat facrificiorum genus. Quoddam erat quod totam comburebatur ; γ hoe dicebatπν holocaustum , quasi totum im- σιηfum . Huiusmodi erim sacrificium offerebatur Deo spectanter ad reverentiam molastatis ipsius, is amorem bonitatis eius : im conveniebat perfectionis salvi in impletione confitiorum . Et ideo totum eomburebatur , ut sicut totum Mimal resolutum in vaporem fumum ascendebat , ita etiam sitnificaretur , tot m homirem, is omnis

Mae ipsius funi, Dei dominio esse subiecta, is ei esse offerenda . Mad autem erat s.crificium pro peccato , quod offerebatur Deo ex necessitate remissionis peccati : creon ve iebat statui parallentium in satisfactione peecatorum : quod dividebatur iud in Diuiti eo hy

338쪽

duas partes : nam una pars eius comburebatur; astera vero cedebat in usum faeeν-dotum, ad significandum quod expiatio peccatorum i a Deo per miristerium Deerd tum t ni quaado offerebσtur sacrificium με peccata populi, vel spectariter pro pe

eato sacerdotia : tunc erim totum comburebatur . Vsa enim debebaηt in usum fricerdotum venire ea quae 'o peccato eorum offerebant r, ut nisu pereati in eis remaneret , is quia Me non esset fatisfactio pro peccato et fi enim eederet in usum eο--m pro quarum peremis offerebatuη , idem esse videretur ae si non offerretur. Ter-ιium vero sacrificium vocabatur bostia pacifica, quae asserebatur Deo ver pro grati rum actione, vel pro salute, ἐν prosperitate clere lium, ex debito beηe ii vel ae ripisκῶ, HI aerepti : is eoave it statui proficieatium in impletione maudatorum e bim dividebatur in tres partes : nam una pars incendebatuν ad bonorem Dei ; alia pars redebar in usum sacerdotum ἱ tertia vero parι in usum offerentium, ad signi candum quod salus bomisiι procedit a Deo , dirigentibur ministris mi , ἐν eooperantibus ipsis hominibus qui Disant . Si plura cupis . consule sanctum Din rem, ubi plurima invenies vasta eruditione. & profunda doctrina reserta. Perpende quanta perspicuitate ex praelatis caeremoniis colligat adversus novos heterod NOs omnia nostra dogmata. XIV. Hostia pro pectato distinguitur Levitivis. ab hostia pro delicto. S. Augustinus euast.xx. ia Levitic peccatum mali commissociem, delictum boni neglectum, sea omissionem, vel etiam ignorantiam boni voeat. Quis aliud fonat defictum, ni dereli- Eum ; ἐν qui deli quis, quid derelinquis nisi δοκ- e Potest etiam videri uiud esse deliactum quod imprudentre, idest ignoranter ἱ illud peccatum quod ab sciente committitur. XV. Hostia pacifica, ut iam S. Thomas in adducto textu explanavit. Offerebatur pro gratiarum actione. Et subdit ibidem et me autem generaliter observabatur. quod sanguis, is iaeps non veniebast neque in usum sacerdotum , neque in usum offerentium; sed faetuis effundebatur ud erepidinem astaris in bonorem Dei ἱ adepι mero adurebatur in igne. Cuius ratio una quidem fuit ad eueladendam idololatriam. Idololatrae enim bibebant de sanguine vimmarum , is comedebaut adipes, secundam HAd Deuter. xxx M. De quorum victimis comedebant adipes, dc bibebant vinum libaminum. Secauda ratis es ad informationem humana vitae . Probibebasar ea eis usus fanguinis ad hoc quia borrerent humani sanguinis effusionem ... Tertia vero νatio es propter reverentiam divisam et quia Duuis est maxime nee garrus ad via tam , ratione cuius dicitur anima esse in fauuiae adeps autem aba santiam astria menti demonstrat : is ideo, ut ostenderetur quod a Deo nobis est ἐν vita, ἐν omais δοκοrum suffieientia , ad bonorem Dei clavde rur sanguis , is adurebatur adeps.

Quarta ratio est , quia per boe figurabatur effusio fauuisis Christi, is pinguedo ea-

νὰatis eius, per quam δε obtusit Deo pro nisis . De b iis autem pacifieis ia usum I cerdotis cedebat pectus uiam , is armus dexter , ad exeladendum quamdam divi-

339쪽

,o LIB. I DE IURE NAT. ET GENT . oee

nationis speciem , suae vocatur Patulamantia : quia scilicet in spatu is animalium immolatorum divinabant, ἐν similiter in osse pectoris . Et ideo ista efferemibus subtrahebantur . Per hoc etiam significabatur quod sacerdoti erat necessaria sapientia eo is ad infruendum populum , quod significatur per pectus , quod est tegumem tum cordis; is etiam fortitudo ad seseηtandum defectκι , quae δε φυιur per am

mam dextrum.

XVI. Inter omnia haee sacrificia hol austum erat praecipuum , quod totum in Dei honorem consumebatur, nihilque in hominum usum cedebat . Animalia quae

praelatis lacrifieiis deserviebant , ex quadrupedibus caprae , oves, bovesque erant. Ex volatilibus erant turtures , dc columbae : dc pro leprosis curandis passer immolabatur. Ex frugibus terrae panis , vinum, sal, & thus . Rationem autem cur potius dicta animalia ex quadrupedibus immolabantur prae aliis , S. Thorrus perhibetoc. cit. quaest. cra. art. 3. ad 2. his verbis . Primo quidem ad excludendam idololatriam : quia omnia alia animalia offerebant idololatrae diis suis, vel eis ad maleficiatitebantur; ista autem animalia apud AEgyptior, eum quibus conversati erant, abomianabilia erant ad occidendum : unde ea non offerebant in sacrificiis diis suis . Visis dicitur Exod. viri. Abominationes AEgyptiorum immolabimus Domino Deo nostro es enim colebant, hircos venerabantur: quia in eorum figura daemones apparebant . Eobus etiam utebantur ad agrierituram , quam ister res saeras babebant . Tres alias rationes describit, quas brevitatis gratia praetereo . Ex avibus turtures, ct columbae immolabantur ad mentis simplicitatem, cordisque caritatem signis candam. Pisces non adhibebantur in sacrificiis, quia extra aquam moriuntur; & ideo non erant materia apta sacrificiis in templo celebrandis. Occisio animalium petacatorum abolitionem praeserebat. Modus mactandorum animalium in lege definitus erat, qui minus animalia a siligebat; ut & occidentium clementia eluceret, & de trimentum occisorum animalium vitaretur. Animalia prohibita in sacrificiis erant

quae maculam , desectumve haberent : quae figura illos genitores reprehendit qui filias, filiosque elaudos, gibbos, stupidos, ignavosque Domino immolant, altarique cum summa religionis ignominia destinant:& non raro blanditiis, lenociniis, & tantum non minis , dc fraudibus, ingredi Dei domum compellunt, ut domum propriam eκonerent. In holocausto non offerebatur nisi masculus , quod semina animal sit imperfectum, & veluti immundum. Qui ovem habere non poterat , offerebat panem; di, hoc deficiente, farinam, aut spicas . Sal offerebatur, quia impedit eor

ruptionem .

XVII. Praeeepta cieremonialia, secundo loco indicata , spectant instrumenta eo-Iendi Deum, ut sunt tabernaculum , area foederis, propitiatori uui, candelabrum smensa, duplex altare, vasa , vestes sacerdotales , & plura alia eiusmodi. Tabernaculum templum parvum mobile erat e quia filii Israel quadraginta annorum

spatio

340쪽

spatio per desertum ambulaverunt , passim sedem mutantes . Occupata Promissi MiS terra , continua bella gerebant r idcirco Deus distulit templi aedificium , usquedum, Prostratis hostibus , summa popuIus frueretur pace s quod tempore eo tigit Salomonis . Plura mysteria , figurasque in praelato tabernaculo deprehendit S. Thomas loci eit. quae apud ipsum legi polIunt. XVIII. Area foederis primum in tabernaculo, post in templo servata , constabat ex lignis Setim , intus ti extra deaurata, dc aurea corona insignita. In eadem duae tabulae lapideae erant, ut narratur Reg. III. cap. V LII. In arca autem non

erat aliud nisi duae tabulae lapideae , quas posuerat in ea Mostfes in Horeb , quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israes, eum egrederentur de terra AEgypti. Contra S.

Paulus narrat ad Hebraeos Ix. Arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in

qua urna aurea habens manna , is virga Aaron , qua fronduerat , ἐν tabui restamenti. Quae apparens contrarietas facile evanescit , si dicamus , primum solas duas tabulas Iapideas, ut narratur III. Reg. in arca fuisse ψ Post virgam Aarm , quam ex Scriptura ipsa stimus initio fuisse a Moyse in tabernaculo repositam , ex tabernaculo temporis decursu translatam simul cum manna fuisse in arcam . In tabernaculo residebat arca inter duos Cherubim , qui se mutuis respiciebant vultibus . Super eamdem erat propitiatorium, subter alas Cherubim, ac si ab ipsis deserretur.

XIX. Fusam de candelabro habet S. Thomas Ioe. cit. a. q. ad 6. Orationem. Pauca ex eodem perstringo. candelabrum erat institutum ad sonorificentiam tabernacuA . Pertinet enim ad magnificentiam domus suod fit bene Iuminosa . Habebat autem candelabrum septem calamos, ut Iosephus dicit, ad significandum septem planetas , quibus totus mundus utaminatur . Et ideo ponebatur eandelabrum ex parterius se . quia ex illa parte es nobis planetarum cursus . Altare vero tismiamatis at infiisu tam . at iugite in tabernaculo esset fumus boni odoris , tum propter venerationem tabernaculi, tum etiam in remedium foetoris quem oportebat accidere ex effusione sanguinis, O Mei ne animasum .. Ea enim quae sunt foetida, despiciuntur, quasi vilia; quae vero sunt boni odoris , hominet magis an retiantur . Mensa autem ponebatur ad significandum quod Sacerdotes templo deservientes in templo victum habere debebant . Unde duodecim panes superpositos mensae , in memoyiam duodecim tribuum , slis Sacerdotibus edere licitum erae, ut habetur Matth. xo In atrio vero extra tabernaculum continebatur altare boAeaustorum , in quo offerebantur Deo sacrificia de bis quae erant a popuIο possessa. Et ideo an atris poterares populus, quia huiusmodi Deo differebat per maxur Sacerdotum; sed ad interius altare, in quo ipsa devotio, is sanctitas populi offerebatur, non poterant accedere nisi Sacerdotes , quo-νum erat Deo offerre populum . Es autem hoc altare extra tabernaculum in atrio consti tutum ad removendum euisum idololatriAE. Nam Gentiles intra templa altariae. Uituebant ad immolandum idolis . Figuralis vero ratio omnium borum Ulanari

SEARCH

MENU NAVIGATION