장음표시 사용
361쪽
3io LIB. I. DE IUR, NAT. ET GENT. M.
proficisci. Nam potestas haec a Deo immediate non est . Id enim nobis constare peculiari revelatione deberet; quemadmodum scimus, Saulem, Da videm electos aQ Deo fuisse. Ab ipsa ergo communitate di manet Oportet.
Immediate & proxime a Deo conserri Regi, Principi, & cuique supremae potestati, excluso Reipublicae tacito, aut expresta consensu. Quamquam lis haee verborum rotius quam rei est. Nam potestas haec a Deo auctore naturae est, quatenus dita posuit, & ordinavit ut ipsa Respublica pro societatis conservatione, & defensione uni, aut pluribus supremam regiminis potestatem conserret. Immo facta designa tione imperantis, aut imperantium, potestas haec a Deo manare dicitur, quatenus iure naturali, dc divino tenetur societas ipsa parere imperanti. Quoniam re ipsa Deus ordinavit ut per unum, aut per plures hominum societas regatur. Et hae via omnia conciliantur placita ; & oracula Scripturarum vero in sensu exponuntur. Qua reuit potestati, Dei ordinationi resistit . Et iterum : Non es potestas nisi a Deo : ad Rom. xi M. Et Petrus Epist. I. cap. II. Subiecti estote omni creaturae propter Deum , sive Regi &c. Item Ioan. κια Non baberes potestatem adversum me vitam, ni tibi datum esset desuper. Quae, & alia testimonia evincunt, omnia a Deo,
supremo rerum omnium moderatore, disponi, & ordinari. At non propterea humana consilia, & Operationes excluduntur; ut sapienter interpretantur S. Augustinus tract. v I. in Dan. dc Lib. XXII. eont. Faustum east. xlv M. & S. Ioannes Chrysostomus hom. xx III. in Epist. ad Rom. Pon est potestas, nisi a Deo. Quid dici, e Ergo omnis Princeps a Deo constitutus est ρ Istud non dico . 2Non enim de quovis Trincipe mihi sermo est. Sed de re ipsa, ides de ipsa potestate . Quod enim Princia patus fini, quodque non simpliciter, is temere cuncta ferantur, divinar sapientiae opus esse dico. Propterea non dicit r Non enim Princeps es nisi a Deo. Sed de re ipsa disserit dicens : 2 3n est potesas nisi a Deo.
VII. Quod opponunt , potestatem , a communitate collatam, esse revocabilem ad nutum , nullius momenti est. Nam, si absolute conseratur , nullo revocari modo potest . si vero pacta , aut conventiones intercedant I servanda hae e sunt, tamquam in bonum societatis adiecta . In regnis successivis primus imperans ima mediate, ceteri successores mediate a Republica potestatem accipiunt. VIII. Heinc colligas, iure naturae astrictam communitatem esse, summam exerincere maiestatem aliqua regiminis aut mona schici, aut aristocratici , aut democratici, aut mixti, sorma. inuoniam fieri nequit ut multitudo populosa seipsa moderari Rein publicam valeat : quia in quolibet negotio singulorum expectari placita deberent; quod humanae conditionis facultatem excedit. IX. Hanc controversiam iussi calamo , dc redundantis eruditionis copia versat P. Natalis ab Alexandro disserti v I. in faecul. xv. ἐν xv I. Sed non pari perspicui
362쪽
tate. Contendit, potestatem regiam immediate a Deo esse. Sed num. 38. non Ualde sibi constans, inquit : Ex eo quod regia dominatio iure gentium introducta sit Deo quidem auctore , sed non immediato, sicut eccoastica potestas 3cc. Et post pauca subdit : Etsi regia potestas quodam senD a Deo non fit immediate instituta, sed
media hominum electione, qui publicam potestatem, in Republiea residentem, in unum transtulerunteertum nisiAminus est politicam ρotestatem in genere immediatam oriaginem a Deo habere, qui homines in unam primum generis societatem is Rempubli- , eam sub Adamo Principe eoadunavit . Nemo inficiatur, potestatem in genere a Deo esse; &, posita populi electione, aut consensu, ipsam Principum potestatem a Deo immediate proficisci, populosque iure naturali, divinoque parere supremis potestatiuus debere. Hoc, di non amplius, licet non adeo luculenter, probare videntur argumenta P. Francisci Vuctoria in eit. relict. da potestate eivιsi. Quae mmnia evincunt, de voce, non de re, tam acriter disputare Theologos plures hae
X. Maiestatis supremae praerogativas, & iura, alia maiora, seu regalia intrinseca vocant, utpote a regia potestate inseparabilia ; ut sunt conservatio , de de sensio Reipublicae. Alia minora, seu regalia extrinstea; suntque subsidia , & tributa ad priora iura exequenda : quae omnia tamquam finem respiciunt tranquillitatem, di securitatem tam internam, quam externam Reipublicae . Huc quippe spectare potestatis summae studia debent ; minime vero eo ut pro ingenio Rempublicam
XI. Opponunt eum Machiavello Hornius Lib. II. de eivit.' Part. I. sec. s. g. IIec Vitriarius de sum. potest . illud Reg. I. eap. v Di. me erit ius Regis qui imp raturus est vobis. Filios vestros tollet, is ponet in curribus suis, facietque sibi equites , O praecursores quadrigarum suarum .... Filias quoque vestras faciet sibi umguentarias , is forarias, is panifieas . Agros quoque vestros, is vineas, is oliveta ooptima tollit, is dabit servis suis. Heinc Hornius Reges Prodeos vocat, effuti que, id eos in territorio omne posse quod Deus in universo . Et Vitriarius inquirens, an Samuelis v . describatur verum ius regium, adfirmat e quia omnes actus ibi designati vitium nullam continent. Quod commentum adeo absurdum est, ut
nec consutatione egeat. Lippis, Ac tonsoribus notum est, Deum ibi abusum regiae potestatis describere , & ad plectendam populi temeritatem, Ac scelera, praedicere gravamina, & oppressiones sub petito Rege serendas . Vera Regis iura describit Deus Deuter. xv M. Cum fuerit constitutus, non multiplieabit sibi equos ... Non b
bebit uxores plurimas , quae alliriant animum eius , neque argenti ἐν auri immensa pondera. . . describet Mi Deuteromium legis buius in volumine, aecipiens exe piar a
Sacerdotibus Leviticae tribus, is habebit Deum , legetque illas omnibus diebus vitae suae , ut discat timere Dominum Deum suum , is custodire verba, is eae remonias
363쪽
318 LIB. I. DE IUR . NAT. ET GERI . oee.
eius, quae in lege praecepta sunt. Haec sunt Regum praerogativae. In supremo dignitatis fastigio luxum , fastum , superbiam in ordinem redigere temperantiae de modestiae freno r legem Dei , eiusdemque germanam interpretationem a Sacerdotibus accipere , & submisse audire , eaque omnia exequi quae Iex divina praescribit. XII. Munia, & praerogativae Regis sunt, Rempublicam ab exteris defendere, securamque servare . Heinc consurgit ius maiestaticum balli, is paeis, omnibus sa- cultatibus in hunc finem necessariis ornatum; videlicet imperandi subditis, tributa iusta & aequa , iuxta subditorum bona partienda , imponendi , foedera ineundi eaque omnia peragendi quae saluti, dc securitati Reipublicae opportuna iudicaverit. Quod potissimum Regibus Deus inculcat in laudato Deuteronomii textu, est, quod legem Dei custodiant , curentque observari a subditis , verum Dei cultum,
sanctamque religionem sartam tectam propugnent . Religionum diversitates populorum animos in partes contrarias, in dissidia , factiones, Ac rixas trahunt. Ius Iacrum quo Principes potiuntur, eo tantum pertinet, ut religionis unitatem, cum una sola vera sit, promoveant, Ecclesiam tueantur, ordinem sacerdotalem Proteis gant. Contra, Protestantes crocitant, & quaslibet religiones, dummodo infensae Reipublicae non sint, admittendas a Rege contendunt. Nee errores intelisctur cinquit Hermanus Κemmerichius in Elem. I. N.&GPart. II. cap. v M. sol. 2 8. num.26. etiam qui circa religionem admus videntur e ut quae haereseos nomine notari fo/ I,
parvis subiici debent , modo sub praetextu refigionis Respublica non tκrbetur . Haec sunt effata protestantica, Libertas consisηtiae. Quisque pro ingenio religionem eia fingat. Taifali, de Alani, Hunni, de Gothi, Sarmatae, & Cimbri, Tureae, Peris, dc Indi sua numina colant, suasque religiones exerceant, quin regia impediat maiestas . Quae omnia latius explicat impius Petrus Bellius in suo comment. Pb Asopb. XIII. Dominium maiestatis regiae supremum , de eminens legibus naturalibus, divinisque coercitum est . Possunt summi imperantes bona subditorum in publicos, urgente necessitate, usus convertere, domos diruere, agros exurere, di pluriama alia praestare; sed semper aequitatis, de iustitiae legibus servatis. Iuri publicolae
Protestantes Grorius, Tufendosus, coriagius, rariaris , Tbomasius, Hertius , He- in ectus laso calamo haec omnia dispiciunt . Modos acquirendae , amittendaeque maiestatis suinmae , iura belli , pacisque , foederum pacta , & conventiones late enucleant . Haec omnia praetereo, utpote ab instituto meo aliena . Quid quod haec, cum ad ius civile maiori ex parte attineant, omnes fere leguleii ad satietatem versant Nee est quod sibi plaudant heterodoxi Protestantes, quasi soli hanc exorna Verint spartam. Iusta tamen laude eorumdem conatus, studia, dc molimina defraudanda minime sunt. Immo diligentiam, laborem, di eruditionem magnopero
364쪽
eommendanda dicimus; quemadmodum errores quos adversus iuris naturalis decreta evulgarunt, refellendos o ca siDne data existimavimus. Grotius civitatis, & p testatis summae originem ordinationem humanam vocat. Fufendosus immediatam Originem ducit ex pactis . Contra sentit Thomasius iuriorvd. div. Lib. III. cap. VI. num. 73. ubi haec habet. Si enim cinquit eivitates Θiginem sumpserunt abbaminibus improbis cui eontendit aliquo modo Pusendorsus Deus non potest ant cedenter praecepisse hominibus ut societas civilis lassitueretur ; sed suscit, si postea imstitutam probamerit. Matius, similiter Lutheranus, carnificis manu cremari motae Tbom i scripta curavit , quod caussam imperii immediate a Deo non derivarit. Vitriarius Insit. I. N. , G. quaest. cxx I. cap. LII. singularem evulgavit errorem, negans societati humanae potestatem summam Regi , sive Principi communieanis dam. Populus numquam concessit mustatem Regi, quam numquam babuit ἱ sed solus Deus : ἐν populus liber, Regem sibi eligendo, ister manus Dei, a quo proxime aec pit, eam resignam, qui, postquam a populo Rex es electas , eam Regi confert. Haec pauca delibasse sufficiat. Nee enim singula excutere, aut otium, aut instituti ratio sinunt; sed nec est operae pretium.
CAPUT III. De iure civili publico, ω privato. Iurispublicisi e protesantes turpiter confundunt ius civiti supremum cum fucro. In examen praecipue vocatur doctrina quam tradit Samuel Pufendorfius in libello inscripto, De habiutu religionis christianae ad vitam civilem.
Qine hic tractanda proposui, disparata sunt. At, quia Doctores Lutherici,
potissimum P odorsus, illa coniungunt ; ideireo de nos hoc in capite e dem discutienda suscipimus. Contendunt novatores, supremae potestati civili a nanexam esse potestatem in sacra et quae duo non minus ac caelum a terra in-virem distant. Ut confusio vitetur, caput istud in sequentes patagraphos tria buo. s. I.
365쪽
LIB. I. DE IUIV. NAT. ET GENT . oee.
I. I. Origo iuris cizilis , eiusdem acceptiones mariae. Diseriamen ius publicum inter oe privatum. Inepte gloria; tur Scriptores Lut berici, Je e tenebris in lucem edu
xisse ius publicum. i b i. .:.iij, ό ii . , hi Elihi; . eruditoque ea lamo expl/Πδx P '' ' δ''
I Vincentius Gravina Lib. III. Et quoniam ius istud antonomastice Romanum appellatur, adiicit librum singularem de Romano Imperio. Verum nos ii Ia dum taxat quae nostro morum sormandorum instituto conducunt, in medium addu-
II. Iuris civilis aeceptiones variae. Quandoque sumitur pro omni iure, sive naturali, sive gentium quo cives utuntur. Sed acceptio haec impropria est. Secundo pro iure Romano habetur. Sed vera acceptio pro iure positivo , quod Iegumlat res condunt ad optimum cuiusque Reipublicae regimen.
III. Ius civile hoc in significatu acceptum duplex, publicum, dc privatum. Illud sic nuncupatur , quod manifestum , non privatum sit ; & sub triplici aspectu consideratur. Primum a caussa esse trice vocatur publicum, quod publica auctoritate conditum est. Ad quod pertinet tutela, testamenti consectio, beneficium legis Falcidiae, de alia iura, de quibus Iehi late disputant. Secundo ius publicum Vocatur ab effectu, quatenus omnibus commune est , & universos respicit cives. Quo in sensu opponitur privilegio , quod non ad universos , sed ad singulos attinet. Tertio a fine ius publicum suam arcessit denominationem , prout communem dc universalem respicit utilitatem, tranquillitatem, & commodum. Et iuxta hunc senissum accipit Imperator ius publicum L fin. inst. de L ir L dc Ichus L iuri 1. --iμ3 , ait, ius publicum esse quod ad statum rei Romans spectat. IV. Communis iuris publici finitio, in hae tertia acceptione spectati, haec praebetur . Ius est quod directe, On principaliter ob publieas caussas, on utilitatem universalem eonsitutum es. Moderni Icti tribuunt illud in antiqvam , dc commune contentum in ultimis tribus libris codicis; dc in speciale sve hodiernum, quod, facta Romani imperii translatione a Graecis ad Germanos in Caroli Magni persona, Leonis III. Romani Pontiscis auctoritate, coalescit ex Constitutionibus , Recessibus imperii, Capitulationibus Imperatorum. Istius tamen iuris Romano Germanici primum,
potissimumque sundamentum est BULLA AUREA Caroli IV. V. Quibus constitutis, hoe inter ius publicum & privatum Icti discrimen assi
366쪽
gnant. Lex omnis propter bomum commune fertur, hac tamen diversitate, quod rus civile privatum immediate, & directe, & in executione singulorum utilitatem dc commodum spectat; quod postea in bonum Reipublicae commune, coalescens ex subditorum bonis, dc commodis, cedit. Contra ius publicum directe, dc in executione principaliter utilitatem publicam intendit; quae postea in singulos manat. Finis itaque publici iuris immediatus est bonum publicum tam in intentione,
VI. Iuris publici auctor est summa potestas, , in imperio Imperator, in regno Rex, in principatu Princeps, in re publica Magistratus, penes quos summa residet maiestas : quoniam ius publicum est vera Iex, vocaturque ius legale ; lex autem ab eo egreditur qui curam gerit communitatis. Quaelibet Respublica, immo quaelibet civitas, non subdita alicui, sua habet iura tum publica, tum privata z quia, his sublatis iuribus, tranquillitas, pax, commune bonum consistere nequaquam Valent. Heinc ius tum publicum, tum privatum Romanum , cum ipsa sere Republica ortum habuit; quamvis non continuo ac leges privatae institutae prodierunt, scriptis consignatae fuerint. Quilibet itaque principatus qui superiorem non agno scit, sua iura publica, dc privata habet. Et iura sive publica , sive privata unius principatus, regni, aut imperii, nisi quidquam iuris naturalis, aut divini contineant, non astringunt subditos alterius principatus, sed illos dumtaxat qui subiecti sunt illi suprena potestati a qua iura manarunt. VII. Iuriisu biseisiae protestantes sibi plaudunt, quod ius publicum exornaverint,
de , veluti in sepulcro iacens , ad vitam revocaverint . Et reipsa Coringius, Horis nius , M us, Hertius, Vitriarius, εχ innumeri alii ingentia volumina edidere, quibus ius publicum Roman Germanicum illustrarunt. Et, ad hoc quod attinet, laudanda est eorumdem diligentia, labor, industria , & eruditio a ceteris Germanis, qui eκ illorum vigiliis , dc sudoribus fructum capiunt. At ceterae nationes,
ab imperio Teutonico liberae, nihil ex illorum operibus proficere valent. Revolvi ego ingentia volumina Hertii , Vitriarii , aliorumque s ac statim intellexi, me oleum, operamque ludere in eorum lectione et non quod eiusmodi scripta methodo, eruditione, & ratiocinio careant; sed quod ad solos imbuendos Germanici imperii subditos attineant. Quemadmodum illi otio, & litteris abuterentur, si Iibros qui iura publica. dc privata, Veneta, Gallica, Hispanica, Angliea, Poloni ea, legere vellent; nisi peculiarem haberent finem, quemadmodum Romani, qui Graecorum leges exscripsere, ut inde Optimas pro suae reipublicae regimine leges eruerent r qua tamen eruditione imbui illi debent qui principatus regimini, vel miniasterio destina id sunt, aut publicas talis principatus moderantur academias, & unia versitates. Quare sicuti commendandi sunt heterodoxi Protestantes, qui exornari- do iuri publico Caesareo strenua in navarunt operam; ita censura digni essent alio
367쪽
3 3 α LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. ω .
rum regnorum, & universitatum moderatores, si propriae nationis publica & privata iura ad communem patriae utilitatem illustrare negligerent. Verum haec nihil ad nos.
g. II. Iur publieisae protestantes Grotius , Goldastus, Pusen dorsius , Coringius , ceterique eiusdem sectae , ius Iacrum cum civili permiscentes , rearumpublicarum regimina perturbarunt . Nonnulla stata ex libello Pusen dorfit de habitu religionis christianae ad vitam civilem delibantur.
I. r Rotestantium studia in iure publico illustrando commendavi. At nemo rais A tione praeditus, ct partium studio vacuus potest non improbare eorumdem conatus, quibus ius publicum christianorum Imperantium incredibili confusione obtenebrarunt, & ineptissimis paradoxis implicarunt. Istorum agmen ducit Samuel Pusendorsus , lutherico sermento prae ceteris inflatus, qui in suo libello de babitu religionis ebristianae ad visam eiis em , suam bilem , scommata , & rustica convicia, homine honesto indigna , evomit in Papatum I nullumque non movet lapidem , ut ius in sacra Principibus tribuat. Nemo mihi vitio vertat , si homines istos duriori interdum excipiam serula : quoniam illi adeo furentes in Catholicos debacchantur , ut non homines , sed immanes seras , ex silvis illis septentrionalibus erumpentes , ira , odioque spumantes, agnoscas . Alias dixi, septusque repe tendum existimo , sectas omnes magis & minus commiserationem mereri . Verum Lutherana , & Calviniana, ceteraeque protestantes turbae tam impotenti superbia fastuque tument, ut minime illas pudeat advertus quindecim famulorum cultiores
christianae institutionis nationes cervices erigere , & universae ea tholicae Ecclesiae doctrinam , ante natum Latberom, ubique Christianorum receptam , eontemnere , ct deridendam propinare. Ut impune, liberiusque suos putidissimos in vulgus propagare errores possent, hierarchiam ecclesiasticam subvertere, iudices supremos in religionis controversiis dirimendis de medio tollere, sacerdotium eum imperio confun
deνe, caelum terrae miscere, exquisita Baude, ct captiosis commentis pertentarunt.
II. Samuel P endosus in citato opusculo hierarchiam ecclesiasticam , seu potestatem in sacra , seiunctam a potestate politica , figmentum pasti evm , monstrum politicam , quod imperia laeerat in partes , quod regimina pervertit , urbanissime appellat. Catholiei Doctores luthericas fabellas, adversus hane divinam veritatem invectas, omni argumentorum genere millie4 labefactarunt. Idcirco actum agerem, si ex instituto hanc versare controversam vellem . Verum quae Pinendosus in
368쪽
citato opusculo obtrudit, consutatione peculiari digna videntur . H te cervum potestatis sacrae , dc profanae conflare P endosus conatur . Religionem christianam politico statui subiicere , non politicum statum religioni studet . lSt adeo nece Isariam iudicat hanc unicam potestatem summam , sacra & profana moderantem ,
blice civitas eiusmodi doctrinis veluti personet, & in Astologia adversus Be mannum, quem Asinium Tenebrionem appellat s. 6. pQ37. scribit. Dico nul a dogmata moralia.... contra ius naturale , , fauam politicam pug antia , sub specie religionis obtrusa , in civitate esse toleranda : qualia sane psilentissm.r sub religionis larva ali cubi irrepsisse , nemo rerum bumanarum peritior est qui ignoret . Ex eo genere sunt isbaee dogmata: dari potestatem extranei alicuius Sacerdotis, quibus Iummi imperantes civiles sint subiecti . . . Omnibus Sacerdotibus evi que Reipublicae ebristianae necessario dependendum a Sacerdote aliquo extraneo: in Sacerdotes summo imperio civili nudum esse potestatem ..... Fanaticorum hominum deliria, is commenta pro oraculis divi etiatus inspiratis bo. Cum igitur inius Tenebrio meam sententiam bactenus expositam, tamquam orthodoxis fundame tis repugnantem damnet, necessum ire. Peiora, & longe viliora scribit in opusculo praefato de babitu retigionis &c. III. Lutherus, post hominum memoriam audacissisnus , primus hunc invexit errorem. Siquidem Tom. II. pag. 76. inquit: que Pasta, neque Episcopus, neque vialus bominum habet ius unius sellabae eo stituen .e super ebristianum hominem , nisi id ut eiusdem consensu . uuidquid aliter fiat, Diritu tyrannico sit . Omnes Sacerdotes aequales esse effutit.
IV. Si perconteris a Iurispublicistis Luthericis, quam Ecclesiae so am, quodnam regiminis sacri systema ex Patriarchae Lut beri principiis constituerint ; haerere sane illos videbis , & pro regnorum , Principum , atque imperantium diversitate ,
varias deprehendes , mutuoque pugnantes Respublicas christianas. Non una apud
eos Ecclesia I sed alia Lutherica , alia Calvini ea , alia Zuinglica, alia Presbyterica . Ne multa : ex doctrina Lutheri regimen Ecclesiae democratieum , immo anar-cbi eum est . Quid quod Tufendosum scribere non puduit in eo opusculo de habitu relig. chris h. dcc. g. 3I. pag. r93. D Ecclesiis formandis non est opus decreto super certa regiminis forma introducenda, absurdaeque adeo sunt quaestiones , an monarchica, aristocratica, ac democratica forma competat Eeeles e . Hae Muidem formae eadunt in statum aliquem , seu civitatem I Ecclesia autem status non est. Ε-
gregius Metaphysicus , dc sapientissimus Ictus . Ecclesia status non est 3 Nulla ei recti , dc definiti regiminis forma praecisa Haec sunt scita quae Iurispublicistae Lutherici evulgant, & mutuo sibi communicant. Nam Matthaeus Psamus Tubino gensis Doctor de Orig. iur. ecclesiast. pag. SS. haec Pusendor sit ridicularia commenta recoquit his verbis. Unde quaestio ista valde inlida est, ut recte omnino animad-
369쪽
3 3 4 OB. I. DE IURE NAT. ET GENT oee.
teriit Samuel a Tufendors in aureo libelta de babitu religionis ebris, anae ad Φῶ- tam civilem , cum disputatur , num Ecclesia sit monarchica , veI potius aristoer liea , aut democrattea : etsi enim analogias qua am hic invenire detur , cum mnis directio superioritatem quamdam supponere videatur , modo ae , O, Amiter varios admittat ; fatius tamen est ab omnibus eiusmodi comparationibus manum obstrabere , quam eivili negotio res Eetae , quie altioris Ange indaginis funt , ad
V. Versutia qua declinare callidi homines controversiam student , haud contemnenda. Intelligunt quippe & ipsi, Andabatarum more se in lite hae cum Catholicis pugnare; nihilque solidi tenere in quo pedem figant. Quamobrem tamquam landamentum suae babelicae turris potissimum Lutherus praeiecit , nullum in terris dirimendarum in religionis negotio controversiarum iudicem praesidere ; sed quempiam, privato imbutum spiritu, iudicem esse in fidei litibus finiendis. Hane Luthericam doctrinam , universae antiquitati incognitam , variis delinire sucis, &ineptis obsepire nugis conati sunt debacchantis magistri discipuli . Istorum com menta , incredibili confusione , verborumque circuitione implicata , ea qua fieri potest claritate perstringenda sunt . Et quoniam Tufendosus prae ceteris omnia aggerit, ex illo eadem delibabimus. VI. Ecclesiam non esse statum , sed societatem in flatu , ex Doctoribus , dc auditoribus conflatam , esse docet Pusendorfius eis. libet 1.3α ἐν 3I. Hanc societatem collagium etiam appellat, in quod coire omnes, quemadmodum in civilem societatem, naturali libertate praediit valent; eoEegium istud regulas, pactiones in disciplina divini cultus servandas praescribit . Easdem ecclesiasticas leges vocat , quibus derogare sine naturalis libertatis laesione nee summa potestas valet , ex cepto litium, turbarumque eventu, in quo suprema Reipublicae auctoritas suum interponere iudicium debet . Duplex innuit ius sacrum, marestatieum, dc collegiale. Maiestaticum suprema inspectione praesidere eοHegio asserit, eiusque pacem pr movere, impedire ne Doctores principia a religione naturali aliena , superstiti neque lincta invehant; ne conscientiis vis inseratur per anathematismos, aliasque censuras οῦ dirimere controversias, definire cultum publicum , iura matrimonialia ,& beneficia, bonaque ecclesiastica distribuere. Ad iura collegialia reducit ministro rum institutionem, administrationem ecclesiasticorum redituum, indictionem seriarum, ieiuniorum , dc compositiones amicabiles super litibus ecclesiasticis, & exteriorem poenitentiae disciplinam. VII. Quamvis cives omnes ingredi collegium hoc valeant ; tamen , subdit ille , expedit, ut civium coetus aliquas desgnet personas , Ecclesiam repraesentantes , quae coetus nomine externam dirigant diseiplinam , quin valeant articulos fidei definire , sed coetus doctrinam historice exponere , dc suadere . Principibus non
370쪽
modo ius Sacerdotii universalis , sicut aliis Christianis , tribuit ; sed iura collegiana
tacito coetus consensu in supremas potestates translata esse docet . Quapropter
Principes pollunt hane iuri vin administrationem committere Confistorio, potissimum ex viris politicis constante : cui adiungi Theologos Doctores non erit inutile . Nullum inter Sacerdotes, Doctores, & auditores discrimen , nisi ministerii diversitate . Excludere a sacra coena indignos, iuris esse vel eoiaerii, vel maiestatis, constituit.
VIII. Sed, ut magis patefaciam Tufendosi & in Ecclesiam Romanam Imp tentem rabiem, & de potestate Principum in sacra, ineptissima paradoxa, pauca ex universo illius citato libello delibabo, quibus huic para graia finem imponam . In ipsa dedicatoria epistola ad Serenissimum Electorem S. R. I. Fridericum Brandenbu
gensem heroica lacinora commemorat suorum Resormatorum, qui molestissimum Ecclesiae dominatum excusserunt e quos, inquit, hactenus Sedis Romanae adulatores proterve infultant, vetat adversus divinum institutum refractarios , rebelaei , ac se , Dinque iuxta cives tu exitium pertrabentes . D quos iam quoque mercenariorum Scriptorum impudentia id ealumniae gentis spargere haud verentur . Qui sortius pro Petri cathedra hactenus pugnarunt, homines fuere paupertate , modestia, rerumque humanarum omnium contemptione illustres : notamque mercenarii calami siquis meretur, is est Pusendoritus , qui Principibus velificando, adulandoque , ex infima sorte & pauperie Dynasta evasit . Pergit ibi : Ruibus latratoribus os obtu-νare par es. IX. Ut vero istorum ora obstruat , chimaeras suas in medium adducit, & sormam regiminis Ecclesiae christianae delineare studet . Primum omnium constituit , Ecclesiam christianam non esse statum aliquem suis legibus circuinscriptum, de ab uno capite directum. Quoniam, inquit 1. I . pag. qui rempublicam, aut statum condit, necessum est ut quid terrarum habeat, ubi cives sedem sortunarum , novamque patriam figere possint. Et ut evincat , Ecclesiam non esse rempublicam, aut statum aliquem, maiorem libelli partem occupat. Scripturarum testim nia, quae alio pertinent, huc congerit. Nec desunt inquit 1. D. pag. rsi.) rationes ex quibus evinci queat, nos potuisse ab Apololis eo si Ecelestas quae indolem status haberent. Qilaenam rationes istae Subdit continuo: Cuiuslibet flatus prima. ius finis es securitas, ae ut eo iunctis animis , viribusque aliorum iniuria arceaniatur. Quem ad mem insignium virorum numero opus est, is quidem talium qui ad
vim arcendam aionei sunt . Hoc pluribus soliis explicat , inquiens pag. 133. Qui iam sub aliquo flatu degit , si novum se in statum eonferre velit , neeessum est ut
mel in aliam Iocum commigret, aut praesens imperium loci, ubi agit, excutiat . . . . Sie Romulus novum satum conditurus Regum Acauorum imperio renuntiabat, o
qui novo fatui accedere volebant, desertis suis oppidis, Romam commigrabant. Tam