Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3 6 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. oee.

' cetera alia hoc iure contenta abrogata a Christo Domino sunt. Ergo , tametsi in veteri testamento Principes iudaici ius in facra habuissent; nullo modo hei ne colligi potest, hoc eodem iure poliri Principes christianos in sacra. Alioquin conia cedere Doctores protestantici deberent, circumcidendas quoque naturali & divino iure supremas potestates luthericas era ; easque debere sacrificia eruenta offerre , mactare victimas, & unicum habere templum.

f. V. Crassus errat Pufendor fius cum ceteris Lut bericis , dum

mi nουi testamenti summas potestates iure potiri

in sacra contendit.

I. TStius controversiae definitio tota pendet a voluntate divina . Deum potui I utramque coniungere potestatem, nemo inficiabitur . In eo discultatis veristitur cardo , praestiterit ne id Deus , an secus . Facti autem istius veritatem non aliunde haurire possumus, nisi vel ex ipsa nova Iege, quam Christus condidit, vel ex testimoniis Apostolorum , aut ex Ecesesiae praxi . Ut a primo capite initium dueam, Christus Dominus Christianorum supremum regimen Petro commisit Ioann.

xx II. Pasce oves meas: ct iterum Matth. xv m. Tu es Petrus , is super banc Petram aedificabo Ecclesiam meam: ἐν portae inferi non praevalebunt adversus eam : tibi dabo claves regni caelorum: dc tandem Lucae xx M. Tu assiquando conversus eonfirma fratres tuos. In his testimoniis exploratum est Ecelesiam suam regendam imbuendamque commendasse Petro, eiusque successoribus. Qiiid enim clavium n

mine Christus intelligat , Scriptura ipsa testatur , supremam scilicet potestatem . Nam, cum Deus a Sobna in Eliacina potestatem summam transtulit, clavium meis taphora usus est , ut declarat Propheta Isaias cap. xx II. Vade , ingredere ad eam ui habitat in tabernaeuis , ad Sobnam praeputium templi , ἐν dices ad eum: Quid tu hie e Expellam te de statione tua . is de ministerio tuo deponam te , is vocabo servum meum Ebaeim: is induam litam tunica tua, ἐν cingulo tuo confortabo eum, is potestatem tuam dabo in manu eius: ἐν dabo clavem domus David super bumGνvm eius: ἐν aperieι, is non erit qui elaudet: ἐν claudet, ἐν non erit qui aperiat . II. Quid quod hoc clavium symbolo communis hominum consensus utitur, eum supremam potestatem alicui tribuere velit Si cives suam civitatem submittere aialicui Principi destinant , claves eidem offerunt . Apud supremum civitatis Rectorem claves custodiuntur . Quid plura inquit S. Gregorius lib. IV. epis. xxxi r. Cunctis Evangelium scientibus liquet quod τοee dominiea omnium Apostolorum Prinistipi totius Ecelsae cura commissis est. Ipsi quine dicit re : Tibi dabo elaves regni

382쪽

eaelorum. Edisserant nobis Doctores lutherici , cur Christus has claves non dederit Pilato, Herodi, Tiberio. Nam quemadmodum ex piscatoribus creavit Apostolos , eadem facilitate Tiberium , Pilatum , Herodemque convertere poterat, iisdemque claves tribuere . Cur ex suis discipulis non creavit aliquem Regem , cui supremi regiminis claves consignaret Obmutescant necessum est, vel nugas, rancidulasque

gerras reponant.

III. Apostolos ipsos audiamus. S. Lucas M. xx. narrat verba Pauli inquientis: Attendite vobis, is universo gregi, in qπο vos Spiritus sanctus posuit Episcopos r aere Ecclesiam Dei . A Spiritu sancto constituti sunt Apostoli , eorumque successi res, praesides, ct rectores Ecclesiarum. A quo autem protestanticae supremae pote states acceperunt Ecclesiarum regimen Α Spiritu sanctos Non: Dia hic Apost Ios instituit supremos Ecclesiarum rectores, iudices, & pastores. A quo ergo Repetit iterum S. Paulus Ephes. ri. Superaedificari super fundamentum Apostolorum . O Trophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu . Christiani aediheli landamenta Christus , Apostoli , & Prophetae . Ubi sunt supremae saeculi potestates inhoe sedi scio 3 Illarum non meminit Apostolus , sed Lutherus dumtaxat . Tandem idem S. PauIus ad Ephes iv. Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem

Trophetas, alios vero I vangesistas, alios autem Pastores, is Doctore1 ad consummationem Sanctorum in opus miniserit , in aedificationem eorporis Christi . En genuinam

christianae reipublicae imaginem, & eiusde in ministerii distinctam formam. Corpus mysticum Christifideles sunt, qui . veluti milites in huius mundi castris constituti . pugnare adversus potestates tenebrarum debent , ut victores ingredi celestem Hierusalem possint . minam duces , quinam rectores , quinam istias divinae militiae Imperator supremus Apostoli , Prophetae , Evangelistae , Pastores , Dostores sub

Imperatore Petro . Nulla hic Regum, nulla civilium Principum mentio. Doctores lutherici passim erepant Dei verbum . Ad hoc etiam tum , cum non deberent , provocant. Perhibeant ergo nobis aliquem divini verbi textum, in quo Ecclesiae suae regimen supremis istius terreni mundi potestatibus, ius in stera, seu in Eccle-sam suam moderandam tribuerit. Hactenus nec verbum quod hoc indicet , exhibere in publicum valuerunt.

IV. Praxim ipsam Ecclesiae eonsulamus . Quis post Christi Domini abitum in elos , dc ad Patrem sesim regressum, christianam Ecclesiam moderatus este Quis elavum tenuit 3 Quis primam celebravit Synodum Hierosolymitanam 3 Quis illam indixit 3 Apostoli, Petro praeside. Quis controversiam des nivit Nonne Apostoli 3 Quistra nigres Ibres fidei Deo datae punivit Petras, qui Ananiam, &Saphiram ob violatam oblationem Deo factam ultimo supplicio addixit. Quis leges, nempe abstinentiam a languine, ab immolatis simulacrorum, a suffocato, pro optima Ecclesiae diiciplina

rogavit t Apostoli . Altum ubique de Regibus , de Principibus silentium . Nulli

tum,

383쪽

3 48 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT . oeae

tum , inquies , Reges christiani erant. Egregie . Sed neque Apostoli , neque Eqvangelistae , neque caput Apostolorum , antequam a Christo eligerentur , erant .

Sed quia optime ordinatam rempublicam instituere voluit Christus , idcirco in stutuit Rectores , dc Principes Apostolos , qui illam regerent . Quid quod vel ipse Lutherus vester, in lami secessione a vera Christi Ecclesia facta , synagogam antichristianam dc satanicam instituturus , Reges supremos Ecclesae suae rectores deis

claravit Alterutrum ergo. Aut Lutherus erravit; aut blasphemandum est, erras

se Christum Dominum. Doctores isti lutherici Christum Dominum infamant, de

quibuslibet rerum publicarum institutoribus , vel ipsi ethnico , latronumque capiti Romulo postponunt. Nam isti omnes formam regendorum principatuum praescripserunt . A cephalam vero suam rempublicam Christum reliquisse . supremoque destitutam Imperatore fateantur oportet. Si Christus Regibus committere EceIesiae suae regimen voluisset, cur id non praestitit ' cur iisdem regni sui claves non con-sgnavit 3 Edisserant hoc nobis . Cur Reges non insormavit , qua via, rationeque

promulgare Evangelium , conficere sacramenta , ordinare Presbyteros , dc cetera exercere ecclesiastica munia deberent

U. Insurgit Samuel Pusendorsus, ct in suo libello de habitu refigionis ebristians ad statum civilem, sic nugari infit. Videndum, inquit, instituerit ne Christus suam rempublicam, tamquam flatum, a civili seiunctum , dc independentem . Adfirmant Catholici; contra protestantici Theologi contendunt , Ecclesiam christianam esse eo egium in statu civit. libertate naturali conflatum , de quoad iurisdictionem exteriorem civili Principium regimini subiectivia r interni enim conscientiae fori quisque

iudex supremus est . Ut haec vana paradoxa suadeat P endosus ., a rei politicae principiis sua educit ratiocinia. Sic itaque argutatur. Christus nec imperium, nec rempublicam, nec statum aliquem instituit. Heinc nec milites delegit, nec modum pugnandi, atque defendendi ab hostibus statum sit una praescripsit. Populum situm non vi, ct imperio, sed doctrina , dc amore regere docuit. Non territorium aliquod delegit, non tributa a populo solvenda imposuit. Quae omnia a satur, seu prixcipatus institutione absona sunt, dc aliena. Idcirco Christus Rex veritatis tantum diei iis est : dc Apostoli, non ut Principes, sed ut veritatis praecones; ad docendas gentes, non ad fundandum principatum missi sunt fine pera, dc eis eis . Nec vola, inquit 1. 23. Ol. Io7. in univerta Scriptura in I xii reperitur . Ambitionem, & avaritiam Christus iisdem prohibuit, ob quam corruptam Romanam Ee etesiam ait, quod pecuniae studium sit omnium superstitionum, Ac malorum radix . Quae eviscunt, Christum non instituisse regnum politicum, dc civile, cuius proximus finis sit terrena prosperitas; neque Apostolos ad eiusmodi regnum amplifican

dum destinatos fuisse. Sed Catholici docent, regnum spirituale Christum condidis se. Et huic moderando regno Apostolos, non Reges, Christus praefecit. 'I.

384쪽

VI. Rixatur secundo. Potestas, Apostolis tradita , fuit potestas docendi, cuiuiaque imperii expers. Pascere oves, inquit 1. ro. nihil imperii prodit; sed tantum praebenda pabula suggerit . Quin vetat Christus vi compellere aliquem in suam Ecclesiam ; nec iubet punire refragantes et sed monet excutiendum pulverem e pedibus, alioque abeundum. Potestas clavium nihil iurisdictionis prodit, subdit Lar sed solam remissionem, aut retentionem peccatorum , non per modum iurisdictionis, velut pro tribunali exeussis peccatis; sed ola conspecta fide annuntiavit Christus rRemissa sunt tibi peccata. Neque quidquam concludunt alia testi inonia, pergit Doctor Luthericus , Super bane Petram dcc. dc alterum, Sit tibi Hur Etbnicas, is

Publicanus.

VII. Haec sunt luculenta interpretamenta quibus Doctores Lutherici incredibili impudentia divinis testimoniis abutuntur . Nihil in sacra Scriptura tam explora tum, perspicuumque reperitur quod istos pro ingenio eludere non pudeat. Nihil iurisdictionis praeserunt eiusmodi leges 3 Pasce oves &e. S uper hane petram δέ c. Tibi dabo ei es dce. Quo divinae Scripturae testimonio munit praeclarus protestanticae Theologiae professor haec sua commenta , quae sibilis , non argumentationi bus, reiicienda sunt Heinc colligat lector prudens, quae sit istorum caecitas, quae

fatuitas, dum tam comperta testimonia cavillari verborum circuitione non erubescunt. Clavium potestas est mera declaratio remissionis peccatorum At declaratio ad revelationem, ad propheticum lumen pertinet. Clavium autem symbolum iuxta communem omnium sensum potestatem prodit.

VIII. Tertio loco sic cavillatur Pusendorsus s. 29. Regnum Christi non aliud est quam fidelium coetus sub capite Christo in caelis regnante , quorum officia

sunt audire Dei verbum, preces sundere, caritatis opera exercere, arbitros esse ad componendas fidei controversias , corrigere delinquentes, admonendo, hortando.

suspendendo a sacris , exclusa tamen cuiusque imperii iurisdictione. Urget F. 39. Ecclesia essicere flatum nequit, neque ratione fructurae interioris, quia Christiani, nulla cum aliis conventione secta, snguli fidem profitentur; nec ratione subiecti nis unius Ecclesiae ad aliam, Apostolo Paulo teste, qui scribit II. Corixit. Quid est enim quod minus babulis prae ceteris Ecclesiis e Quoniam singularum ecclesiarum Doctores eliguntur, quin unus ab altero pendeat. Iudicium supremum, quod essingunt Papisiae, pergit Tufendosus, commentitium est. Nam vel est fallibile, vel in sal libile. Si saltibile, inutile est. Si in lallibile, & universale; hae praerogativa tam manifeste probanda foret, ut contra absurditatem in dubium revocari non posset : atqui neque vola, neque et ostium rei huius in sacris litteris habetur. Praeterea iudicio hoc insallibili opus minime est: nam fidei controversiae dirimi valent sola interpretatione Scripturarum, excluso omni imperio , dc irrefragabιli auctoritate . Et reipsa Petrus II ierosolymis, non ut iudex, aut pro imperio, sed modo declarativo litem finivit IX.

385쪽

3 ueo OB. I DE IURE NAT. ET GENT oee.

IX. Nugas ineptissimas, quas paucis ego perstrinxi, fuso calamo effundit Pusem dosus, easque immensa verborum stribiligine involvit. Easdem rescripsi, non quod consutatione egeant; sed ut propria doctrina Doctores Luthericos deridendos, contemnendosque propinarem. Nugaces homines ubique ad Dei verbum appellant:&, dum luculentissima divina telli monia in medium adducunt catholici viri, eas dem deludunt , depravant , in haereticos sensus detorquent . Commenta omnia , quae superba vaniloquentia Pusendorsus exponit, huc recidunt et quod Ecclesia invisibilis sit, nulla externa iurisdictione, sed sola fide interna coalita, & moderata: non alicui visibili capiti , sed soli Christo subiecta . Quas haereses iamdudum da .mnavit Ecclesia. Sed easdem recoquere, & novis permiscere nugis, in delletis habuit politicus Ictus . Ecclesia Christi visibilis est , & candelabrum supra montem positum , lucens universo orbi : visibiles fideles , & visibilem professionem fidei edunt: visibilia sunt sacramenta, dc cetera religionis chrillianae munia. Ergo visibili regimine eget . Edifferant Lutherici Doctores , cur verbum divinum carnem induit humanam, cur homo iactus ; nisi inter alia, ut visibili, & modo hominibus congruo suam regeret Ecclesiam. Institutio ergo Ecclesiae visibilis suit. visibi Ie eaput Christus instituit , ut sensibili , & exteriori regimine eamdem dirigeret.

Hoc externum regimen semper perduravit, dc usque ad finem perdurabit. Lutherus post alios haereticos, ut liberius suos evomeret, propagaretque errores, invisibilem, chimaericam , atque phantasticam commentus Ecclesiam est . Obvia sunt, dc lucu Ientissima documenta quibus ea tholici Theologi Protestantium babellicam ,& arbitrariam synagogam explodunt; demonstrantque, veram Eeclesiam visibilem esse, unicam, & immaculatam Christi sponsam, a visibili capite directam. X. Insistunt, Ecclesiam christianam non possie constituere statωm independentem ς alioquin limitaret iura summis imperantibus propria. Siquidem inquit Pusendor fius Lib. et t. s. m. Non potest non imminui, aut fimitari potestas summorum imperantium. Nee minus alterationis quid accipere oscium civium , fi Ecia a fatus aliquis ego deberet, proprio imperio instructus. Idque confirmare studet divinis testimoniis: Recdite quae sunt Caesaris, Caesari. Regnum meum non est de boe mundo. Subi/cti estote omni humanae creaturae propter Deum , sive Regi ere. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita fit. Reges gentium dominantur. Vos autem non M. XI. Putida calumnia , & merum fgmentum est, statum Ecclesiae ea tholicae lumitare, aut imminuere iura summariim potestatum . Nam summis potestatibus sola iura absoluta in temporale , dc civile regimen competunt . Haec non modo non imminuit status Ecclesiae christianae, sed sarta tecta custodiri a fidelibus immarat, adductis divinae Scripturae testimoniis , quae perperam & iniuria , ne dica in dementia summa, contra nos opponuntur. Nam solvenda tributa Caesari, obediendum potestatibus summis in iis quae regimen civile principatus spectant; reverentiam

386쪽

tiam, obsequium, honorem exhibendum eisdem, omnes Catholici inculcant, suadentque . In iis vero quae ad sacrum , dc spirituale imperium attinent, supremo Ecclesiae visibili capiti, & Apostolorum, quos Spiritus sanctus posuit regere Eccle-sam suam, succe. Moribus Episcopis, & Pastoribus parendum docent. Neque hi duo status pugnant, nisi dicere Politici Lutherani velint, quod religio christiana, &status civilis stinui consistere nequeant . Supponere Lutherici Doctores audent statum spiritualem divinumque statui civili; suosque protestanticos Principes usurpa. tores sacrorum iuriam essiciunt . Statum vero civilem subiicere sacro divinoque, loco monstri habent. Nae isti praeclarissimi Iurispublici fae t Duo sunt ordines diversi generis, civilis, & sacer et ille huic, non hie illi subiectus sit necessum est. Quae. libet potestas suprema est in suo ordine . In regimine civili obedire omnes Christiani Principibus debent. Imperium spirituale venerari omnes etiam, immo potin s mum Principes astringuntur . Respondeant Lutherant . Dum Christus Dominus, eiusque Apostoli praeceperunt, solvenda Caesari, & Principibus tributa, & vectigalia, obediendumque supremis potestatibus I dubio procul comprehenderunt etiam Imperatores, & Principes qui tum regnabant, nempe Tiberium, Pilatum , Herodem, cererosque. Si commenta protestantica consisterent, a Tiberio, ab Herode, a Pilato suscipere Apostoli debuissent directionem in regenda Ecclesia , eosdemque in fidei & morum controversiis , & litibus dirimendis consulere . Haec monstrosa absurda deglutire Protestantes coguntur . Utique regnum Christi non est de hoc mundo; sed spirituale, & divinum r idcirco non a mundi Principibus, sed a Christi vicariis dirigi illud debet. Neque Rectores huius divini regni dominari in fideales , quemadmodum Principes in suos subditos , debent I sed iuxta normam quam Christus praescripsit, di Apostoli executi sunt.

XII. Nonnulla Patrum documenta allegat Pulandorfius, quae , cum obvia sint in omnibus Theologis polemicis, praetereo. Huc Omnia pertinent. Patres, Augustinus, Chrysostomus, Ambrosus , aliique Imperatorum , ac Principum protecti nem , subsidiumque ad repr mendam haereticorum contumaciam implorant. Fateis mur, omnes supremos imperantes protectores esse, defensoresque christianae religio nis . Sed ut appareat quanta sit Pufendori, ceterorumque luthericae sectae impudentia, unicum Augustini textum quem obtrudit Pusendorfius ex epist. I. ad Boni facium virum militarem Caesaris, expendam . Haec eκ illa epistola opponit ille. Qu.d enim dicunt, quod eontra suas impietates leges iustas constitui nolunt, non petiisse a Regibus terrae Apostolos talia , non confiderant aliud fuisse tune tempus, omnia suis temporibus agi. Quis enim tunc in Cbristum crediderat Imperator , quod ei pro pietate contra impietatem leges ferendo semiret j quando adbue illud propbeticum complebatur : Quare stemuerunt gentes , ct populi meditati sunt inania. Astiterunt Reges terrae, & Principes convenerunt in unum adversus Dominum, &ad ver

387쪽

3 , LIB. I. DE IURE VAT. ET GENT . cte

adversus Christum eius. Pondum autem agebatur, quod paulgo pos in eodem PDLmo Leitur : Et nunc Reges intelligite erudimini qui iudica is terram: servite Domino in timore, & exultate ei cum tremore . Quomodo ergo Reges serviunt Domino in timore, nisi ea qua contra ivssa Domini funi, religiosa severitate prohibemdo, atque plectendo e XIII. Quis non miratur , P endosum , non adeo retusi ingenii virum , istius Epistolae meminisse, in qua Augustinus luthericae impietatis dogmata convellit Iullam haereticorum persecutionem , atque punitionem evincit S. Augustinus iahac epistola . Demonstrat legum imperialium severitate iusta haereticos ad Ecclesiae societatem reduci posse r Ecclesiae unitatem ab unico pendere capite r & alia multa, quae ab imis suffodunt Troiae protestanticae fundamenta . Augustinus itaque Imperatorum auxilium implorat ad infringendam Donatistarum contra E clesiam catholicam immanem seritatem . Audite ergo, Doctores Lutherici, quae

contra vos, negantes iustam esse haereticorum persecutionem, ut cuticulae velirae

consuleretis, intorquet S. Augustinus. Si Ecclesia inquit Doctor sanctus vera ipsa es quae perseeutionem patitur , non quae ocit ἱ quaerant ab Apostolo , quam Eccle- fiam significabat Sara, quando persecutionem faciebat auellis . Liberam quine maintrem nostram caelestem Hierusalem , idest veram Dei Mel am , in ilia muliere dieit fuisse figuratam , quae affigebat anciliam . . . Deinde quaero : fi boni functi ne-Mini faciunt persecutionem, sed tantummodo patiuntur ; cuius putant esse in Psalmo vocem , ubi legitur : Persequar inimicos meos , & comprehendam illos , dc noli

convertar , donec deficiant Sι ergo verum dicere , vel agnoscere volumus, est persecutio iniusta , quam faeivnι impii Ecclesiae Christi; is est iusta persecutio , quam faciunt impiis Ecelsae Christ . Itaque beata est quae persecutionem patitur propter iustitiam; tui vero miseri qui perseeutionem patiuntur propter iniustitiam . Proinde ista persequitur diligendo; illi saeviendo : isa, ut corrigat; illi, ut evertant : ista, ut

revocet ab errore ; illi, ut praecipitent in errorem . Denique ista persequitur inimicos, ir comprebendit, donee deficiant in vanitate, ut in veritate proficiant; ian autem retribuentes mala pro bonis , quia eis consulimus ad aeternam salutem , etiam

temporalem nobis conantur auferre.

XIV. Meditamini , oculosque intendite , Doctores Lutherici , in hane nativam sectar vestrae imaginem. Vos, quemadmodum scilicet Donatistae , prius in veram Christi Ecclesiam summas armastis potestates : humanum sanguinem effudistis caedibus , latrociniis , sacrilegiis , stupris , desolationibus magnam Germaniae partem implevistis , ut dira haeresiam monstra quaquaversum grassarentur . Post , ab ipsis Donatistis emendicata veri utia , in Catholicis reprehenditis pro asserenda veritate iustam punitionem , subdit ibidem Augustinus : Quod in nobis modo reprehendunt, ut decipiant imperitos , dicentes , non debere Christaeos contra

388쪽

DIS S. IV. DE LEG. HUM 313

ihimicos Christi aliquid a christianis Imperatoribus post iure ; in priores fece

runt .

XU. Ex altero latere in hac ipsa epistola, quam obtruditis, vos adoritur Auagustinus . Vestram desectionem ab unitate Ecelesiae catholicae, dc infamem per duellionem vobis improperat his verbis . Quomodo vos nefario Delere ab unitate eatbοliea, tamquam ab area dominica , Ieparatis, quae usque ad tempus ventilationis η eesse es ut babeat Ox frumentum in borreo recondeπdum, θ' pateam ignibus eo uia sumendam stXVI. Porro , ut propinquius accedam ad retegendam Fufendori fraudem, &dialam fidem in oppositione recitati Augustiniani testimonii , mea interest trana scribere quae proxime praefatum teXtum antecedunt . Sic ergo praeloquitur contra Darato-Lut beranos Augustinus in illa ipsa epiliola quam pro se laudat Politiaeus Pusendorsus. Tum vero illi sic exarserunt, ἐν tantis sunt odiorum stimu is i

citati, ut contra eorum insidias, atque violentias, iv apertissima latrocinia vix ullaenestrae communionis Eeelefitie possent esse securae, vix uiga via tuta qua iter agerent quicumque adversus eorum rabiem pacem catholicam praedicarent, eorumque dememtiam per laua veritate convincereut . Usque adeo prorsus non Dium Dicis, veI quibuslibet Clericis. sed Usis quoque Episcopis carbolicis quodammodo proponebatur du

ra conditio.. AuI enim tacenda erat veritas , aut eorum immanitas perferenda .

Sed, s veritas taceretur, non solum nemo fuerat eius silentio liberandus , sed musti etiam iturum seductione perdendι. Si autem veritatis praedicatione furor eorum ad saeviendum provocaretur ; aliquibus liberatis , nostrisque firmatir , rursus a sequenda ieritate formido impediret infirmos . Cum igitur iis angustiis affligeretur Eeel a , quisquis exsimat , omnia potius sus venda quam Dei auxilium , ut per ebrisianos Imperatores ferretur, fuisse poscendum , parum attendit nou bonam de hae nullaentia reddi posse rationem . Duod enim dicunt, quod contra suas impietates leger iustas constitui nolunt, non petiisse a Regibus terrae Apostolos dcc. XVII. En fidem, candorem, & sinceritatem luthericam . Augustinus docet imperantium auκilium implorandum adversus insidias, fraudes, saevitiam , & persecutionem haereticorum, qui Christi Ecclesiam vexant, expugnant; qui sacrilega latrocinia perpetrant, bona ecclesiastica diripiendo , monasteria solo aequando , virgines Deo desponsatas constuprando , & scelesta flagitia ubique patrando ;quemadmodum prae omnibus sectariis furenter peregere haeretici protestantes . Tufendosus vero , omni exuta fronte , nulloque suffusus pudore , praelato sancti Rugullini textu vastitie summa abutitur, ex eodem colligens, S. Doctorem sumnus potestatibus tribuiste ius in sacra . Tribuit illis ius , immo debitum ad propugnandam catholicam Ecclesiam , ad reprimendos , plectendosque Luthericos dc Calvinicos, qui vineam Domini , veluti immanes serae , de vastant , dc Christi

389쪽

, s. LIB. I DE IURE NAT. ET GENT. O .

Evangelium pervertunt , corrumpunt , depravant . Quo squidem eandore adulterant Augustini , aliorumque Patrum doctrinam , eodem pervertunt Scriptura rum oracula . Aliorum Patrum testimonia expendere omitto , quod sint eadem mala fide producta; dc quod ea iam millies Theologi catholici pleno in lumine exposuerint.

f. VI. Errores Pufendor fit tribuentis luminis potestatibus ius in sacra, ex ipso iure civili, canonico, oe Cat bolicorum consensu refelluntur.

menta, quibus suo capitali errori sucum faciat; operae pretium est hunc luthericae laetionis primipilum in hac controversia exagitare , eiusque commenta vanissima penitus conterere . Itaque non modo iuris naturae decreta , Scripturais rum tum veteris, tum novi testamenti oracula ; sed ipsae tum civiles, tum can nicie leges hanc illius haeresim proscribunt. Pauca promam ex iis quae larga manu Theologi catholici iam in medium adduxerunt. II. Imperator Iullinianus in Authentica constitui. cxxiis. haec statuit. Si ecclesiasticum negotium fit, nullam communionem babento eivises magistratus cum ea dis eptatione ; sed Religiosissimi Episcopi secundum faeros canones finem imponun-

to . III. Canones nunc eκ multis aliquos adducam. Gratianus dist. X. cap. v M. hunc

refert directum ad Imperatores Constantinopolitanos . Libenter accipitis, quod lex Christi sacerdotali mos subiecit potestati, atque istis tribunalibus subdit . Dedit ea nobis potesatem t dedit is principatum multo perfectiorem Principatibus vestris. Si Pulandorsus vellet exprimere & Catholicorum doctrinam , & protestanticam haeresim , damnatam in hoc canone ; quibus aliis uteretur verbis uidquam ne desiderari Iuculentius valet IV. Gelasius Papa ad Anastasium Imperatorem dist. xcv I. can. X. Duo sunt, Imperator Auguste, quibus principaliter hie mundus regitur et auctoritas saera Ponti cum, is regalis potestas r in quibus tanto gravius es pondus Sacerdotum , quanto etiam pro ipsis Regibus in divino sunt reddituri examine rationem. U. Sanctus Gregorius ad Episcopum Metensem dist. lx Ix. can. I x. Quis dubitet Sacerdotes chrisi Regum, is Principum omnium fidelium patres, is metistros cinferi ρ Nonne miserabilis infama esse cognoscitur, fi filius patrem , discipulus magistrum sibi conetur subiugare, is ini uis obligationibus illum me potesati subiicere ,

390쪽

eere, a quo credit, non Dium in terra , sed etiam is eaesiis se ligari posse , is

'L Innocentius III. Pontifex , Protestantibus magnopere invisus , antiquorum omnium doctrinam proponit in deerra. de maior. is obed. can. vi. his verbis. Dunegamus quia praecellat Imperator in temporagibus Hus dumtaxat qui ab tuo aee piunt temporacta. Sed Pontifex in f ritualibus excessiit, quae tanto sunt temporalibus digniora, quanto anima praefertur eo ori . . . Vosse debueras, quod fecit Deus duo Aminaria magna in firmamento caeli: luminare maius, ut praeesset diei, is siminare minus , ut praeesset nocti. Utrumque magnam; sed alterum maius. Ad firmamentum

igitur eaeli, Me es uniser salis Ecclesiae, fecit Deus duo magna luminaria, idest duas instituit dignitates , quae sunt pontificalis auctoritas , is regaΓis potestas . Sed tua . qa.e praees diebus , idest spiritualis , maior est ; quae vero earnalibur , minor I ut quanta inter solem is lunam , tanta inteν Pontifices is Reges differentia eunο-

featura

VII. Haee est omnium antiquorum canonum vox. Non me latet, Doctores pr testanticos parvi facere saeros canones , quod eorum Coryphaeus Lutherus flammis illos Vittembrrgae addixerit. Sed parum resert quod caeci homines meridianae luci claudere oculos velint. Nobis sat est . veritatem luculentam proponere itulis qui electi a Deo sunt : eamque eonfirmare iuvat sanctorum hominum testimoniis.

VIII. S. Ignatius vir apostolicus, quippe ex Evangelistae Ioannis ore christianae religionis documenta suscepit , in epistola ad Philadelphos haec scribit: Prine es subditi estote Caesari, milites Principibus, Diaconi Presisteris , Presbyteri , Diaconi , atque omnis Gerus , fimuI eum omni populo , is militibus , atque Principibus , fed is caesares Obediant Episcopo, Episcopus vero Christo, Mut Patri Christus: ἐγ untatas per omnia servetur.

IX. S. Athanasius in Epistola ad solitariam vitam agantes , refert verba Hosti Cordubensis , qui unus ex Nicaenis Patribus suit , quique sic allocutus Imperat rem Constantinum est: Desine, quaeso, Imperator: ne te misceas Ee esiasticis: neque nobis in boe genere praecipe: sed potius ea a nobis disie . Tibi Deus imperium comis misit : nobis , quae sunt Eces ae, eoneredidit. Et quemadmodum qui tuum imperium malignis oeulis earpit, contradicit ordinationi divinae; ita is tu eave ne , quae sunt Et eme , ad te trahens , magno crimiηi obnoxius fas . Et , post relata haec Hosii verba, ipse Athanasius subiicit. Quando a condito aevo avditum est, quod iudicium Ecclesiae auctoritatem suam ab Tmperatore accepit e Aut quando umquam bee pro iudicio agnitum est e X. Sanctus Ambrosus Epist. xxxi I t. se Valentinianum Imperatorem assatus est. Voli te gravaro, Imperator, ut putes te in ea quae divina sunt , imperiale alia

SEARCH

MENU NAVIGATION